Text List

II, Distinctio 10, A. 3, Q. 2

II, Distinctio 10, A. 3, Q. 2

Utrum eadem locutio possit esse a Deo et ab Angelo.

Secundo quaeritur, utrum eadem locutio possit esse a Deo et Angelo. Et quod sic, videtur.

1. Apocalypsis primo: "Loquens per Angelum suum servo suo Ioanni" etc; sed quandocumque ali- quis artifex agit per inslrumentum , eadem est actio agentis et instrumenti , sicut cum quis incidit per securim, eadem est incisio : ergo eadem esl locntio Dei et Angeli.

2. Item, cum loquitur Deus nobis per prophe- tam, locutio illa dicitur esse Dei et Spiritus sancti, et similiter locutio illa est ipsius prophetae ; sed constat , quod non est nisi unica : ergo pari ratione, cum Deus loquitur nobis per Angelos.

3. Item, quando audita fuit vox illa: Hic est Filius meus clilectus , Lucae tertio', constat. quod illa fuit locutio Dei , quia nullus poterat hoc vere dicere nisi Deus ; sed illa locutio successionem ha- buit et variationem : ergo fuit ab aliqua creatura spirituali : ergo videlur , quod una et eadeiu loculio possit esse Dei et Angeli.

4. Item, videtur, quod nulla locutio sensibilis possit esse Dei, quin etiam sit Angeli. Locutio enim sensibilis fit mediantibus organis ; ergo sicut Deus per se non potest currere, quia cursus fit median- tibus organis corporaiibus, quae non habet Deus , ergo similiter nec per se ipsum sensibiliter loqui : ergo sal- tem locutio sensibilis Dei sic est De.i , quod Angeli '.

Contra: 1. Diversarum substantiarum ageutiuiii diversi sunt actus ^ ; sed Deus et Angelus oiunino sunt diversi agentes : ergo diversas faciunt locutiones.

2. Item, locutio Dei non est aliud quam Ver- bum Dei ; sed Verbum Dei et verbum Angeli est omnino aliud et aliud : ergo locutio Dei et locutio Angeli est omnino alia et alia.

3. Item, nullus actus, qui per se et proprie convenit Deo ut subiecto , si dicatur de creatura, est idem, prout dicitur de Deo et creatura — sicut patet ; aliud enim est intelligere hominis, aliud intelligere Dei — ergo pari ratione alia erit locutio Angeli , et alia locutio Dei.

4. Item, cum Deus loquitur luentibus nostris, loquitur aniraae quantum ad supremam partem; cum yero Angelus loquitur , suggerit ab inferiori ^ : ergo non videtur , quod eadeiu possit esse locutio Dei et Angeli.

Iuxta hoc quaeritur, cum Angelus appareat et uuaestio in- loquatur in persona Dei, utrum simihter possit ado- rari in persona Dei. — Quaeritur etiam , ulrum ap- Quaest. ia- paritiones omnes in subiecta creatura, quibus Deus apparuit, et locutiones etiam factae sint medianti- bus Angelis.

CONCLUSIO.

Locutio intellectualis ad mentem est solius Dei, locutiones per signum sensibile vel etiam ima- ginarium possunt esse et Angeli et Dei, sed Dei ut imperantis , Angeli ut exsequentis.

Respondeo : Dicendum , quod sicut iripliciter iripies vi- dicmiur vulere Deum , videhcet visione corporah, et locntio^ imaginctria et intellectuali " — et visione intellectuali videtur Deus in se ipso lucens, visione autem ima- ginaria et corporali videtur Deus in subiecta crea- tura apparens — sic etiam tripliciter dicimur audire': aut per aliquod agnnm , exterioribus auribus ohl-^- tum, sicut pluries auditus fuit et in veteri et in novo Testamento ; aut per aliquod signum, in inte- riori sensu vel in interiori imaginatione formatum , aut per aliqiiod inspirationis verbum, nostris men- tibus inslillatum. Et sicut tripliciter axulitur , ita etiam tripliciter loqui dicitur, secundum quod in nobis tiiplicem excitat auditum. Sicut igitur semum noslrum ad sui ipsius apprehensionem excitat me- diante signo sensibili, in quo apparet Angelus ex persona Dei, vel Deus apparet ex ministerio Angeli, mentem autem noslram per semeiipsum informat, ut ipsum videat et cognoscat ; sic in locutione in- telligendum est.

Nam locutio illa , qua Deus nobis loquitur per signum sensibile , sive exterius sive interius, aut sem- Sr" per aut frequenter fit per Angelum , sicut dicit Grego- rius in Moralibus ^ Ait enim : "Cum loquitur Deus nobis per Angelum, aliquando voluntatem suam rebus indicat, aliquando imaginibus oculis cordis ostensis, aliquando imaginibus ante corporeos oculos ex aere assumtis, aliquando substantiis caelestibus, aliquando terrenis, aliquando simul caelestibus et terrenis" ; et de omnibus exemplincat. — Locutio vero , qua Deus inspirat aliquid mentibus nostris, etsi possit fleri per Angelum exeitantem ab inferiori, sicut di- cit Gregorius ' , quod "nonnunquam Deus humanis cordibus ita per Angelum loquitur, ut ipse mentis obtutibus praesentetur": fit tamen principaliter ab ipso Deo.

Primus igitur et secundus loquendi modus et Angeli est et Dei, sed Dei tanquam imperantis , Angeli vero tanquam exsequentis , ita qnod sermo exsequentis referatur ad personam imperantis. Hoc autem potest esse dupliciter : vel cum Angelus lo- quitnr in persona Dei, sicut cuni formavit illam vocem , Lucae tertio ° : Hic est Filius meus dilectus ; sive sicut locutus est ad Moysen , Exodi tertio ; vel cum loquitur ut nnnlius Dei, proferens illud ver- bum quasi a Deo , per quem etiam modnm dieitur concinsio ■:. Dominus loqui per Proplietas. Tertius vero loquendi modus est proprius ipsius Dei ; et ita non potest eadem esse loeutio Dei et Angeli secundum modum illum.

Ex his patet responsio ad quaestionem , et pro magna parte ad obiecta. Nam rationes, quae pro- bant, quod eadem locutio possit esse Dei et Angeli, procedunt secnndum eum modum loquendi, secun- dum quem Deus loquitur per ministerinm Angeli ; et tunc eadem est locutio, sicnt eadem est opera- tio et principaMter * moventis et instrumenti, quam- vis sil ibi diversa relatio ; et omnes illae rationes hac via procedunt , ut patet , et ideo conceden- dae sunt.

1. Ad illud vero quod obiicitur in contrarium, soiutio op,' quod diversarum substantiaruni agenliuni diversi sunt actus ; dicendum, quod illud intelligitnr de actu primo et immediato respectu virtutis agentis, oiandom. Si enim intelligatur de opere operato, sic non ha- bet veritatem simpliciter, maxime, quando plura agentia nata sunt concurrere ad unum effectum ; et sic est in proposito. Nam locutio Angeli sic est ab Angelo, ut non excludat, sed includat operationem Dei ; actio tamen Dei, quae est idem quod ipse Deus , non potest esse eadem cum locutione Angeli ; sed istius locutionis elfectus et Dei et Angeh esse potest.

2. Ad illud quod obiicitur, quod locutio Dei non est aliud quam Verbum Dei ; dicendum , quod sicut prius dictum est, sicut est loqui interius et exterius, ita est sermo interior et exterior. Et sermo sive Verbum interiits non potest esse idem cuni ser- mone vel verbo Angeli, sed sermo exterior potest. Sermo enim interior Dei sive Verbum eius est ipse Deus , sermo vero exterior est illius Verbi ef- fectus.

3. Ad aliud dicendum, quod loqui , prout Deus dicitur loqui per Angelum , non comparatur ad Deum sicut ad subiectum , sed sicut ad causara. Non enim dicitur illa locutio esse Dei , quia sit Dei dispositio, sed quia est ab eius imperio. Ipse antem obiicit de locutione interna et increata, de qua nihil ad pro- positum.

4. Ad illud quod obiicitur , quod ex alia et alia parte loquilur Deus et Angelus ; dicendum, quod obiectio illa procedit de locutione secundum tertium modum.

Ad illud quod quaeri tur , lUrnm similiter de- Ad quacsi beat adoran ex persona Dei , sicut competit ei ex persona Dei apparere et loqui ; dicendum , quod si- cut sermo, quem format Angelns in subiecta crea- tura , dupliciter potest referri ad Deum : aut mediate, aut immediate — immediate, cum Angelus pronun- tiat, tanquam si Deus pronuntiaret ; mediate, quando Angelus pronuntiat ut nuntius Dei — sic intelligen- dum est in apparitione sensibili, quia forma illa aut principaliter ducit in Angelum, qui est nuntius Dei , aut principaliter ducit in Deum ; et primo modo potest adorari dulia , et secundo modo po- test adorari lalria , sicut adoravit Abraham ".

Ad illud qiiod ultimo quaeritur , utruni hu- i quaesi. iusmodi apparitiones et locutiones sensibiles fiant semper mediante mmisterio Augeli ; de lioc dubie respondet Augustinus in libro tertio de Trinitate ^ ; magis tamen hanc parteni innuit, qnod oinnes fiant mediante angehco ministerio, sive fuerint in veteri Testamento , sive in novo. Sed Gregorius expressius hoc aSirmat, quod omnes fianl mediante rationali aliqua creatura. Ait enim sic in Moralibus ^ : "Per Angelum loquitur Dominus, cum supernae revela- tionis verba andiuntur, sicut dicitur loannis duode cimo : Clarificavi , el ilerum clarificabo. Neque enim Deus, qui sine tempore, vi intiraae impulsio- nis clamat, in tempore vocem suam per substan- tiain edidit, quam circumscriplam tempore per hu- inana verba distinxit ; sed de caelestibus loquens , verba sua, quae audiri ab hominibus voluit, ratio- nali adminislrante creatura formavit". De his autem apertius habitum est in primo libro, distinctione de- cima sexta ' , ubi habitum est de apparitione sive vi- sibili missione.

PrevBack to TopNext