II, Distinctio 11, A. 1, Q. 2
II, Distinctio 11, A. 1, Q. 2
Utrum competens fuerit, Angelum deputari ad custodiam hominis conditi ante lapsum.
Secundo quaeritur, utruin conipetens fuerit, An- gelum depntari ad custodiam hominis conditi. Et quod non, videtur.
1. Angelus deputatur ad custodiam hominis Adopposi-propter supplendos eius defectus; sed in homine secundum statum naturae institutae nulli erant de- fectus^: ergo ad eius custodiam non debebat depu- tari aliquis .\ngelus.
2. Item , homo secundum statum naturae insti- tiitae non erat magis pronus ad malum, quam unus Angelus in snis naturalibus constitulus: ergo si An- gelus conditus nullius cuslodiae est cominissus nisi soh divinae, videtur similiter, quod nec homo in statu innocentiae constitutus.
3. Item , custodia dicit quandam praesidentiam in custodiente respeetu custoditi ; sed anima humana solus Deus maior est, nisi depravetur per culpam': ergo si homo in statu innocentiae nulla culpa erat depravatus, non debuit ei per officium custodiae praesidere aliquis Angelus.
4. Item, si ad cnstodiam hominis instituti de- putatur angelicus spiritus: ergo cura virtus hominis sit modo per peccatum multipliciler deiecta, videtur, quod uni homini non sutSciat unius Angeli custo- dia: ergo si nunc uni homini lapso sufTicit unus, videtur, quod tunc non indigebat custodia alicnius.
Contra: 1. Super illud Matthaei decimo octavo^: "Angeli eorum" etc, Glossa Hieronymi: "Magna digni- tas est animarum, ut unaquaeque ab ortu nativitatis suae habeat ad sui custodiam Angelum deputatum". Si ergo deputatio cuslodiae angelicae pertinel ad dignitatem animae, cum anima secundnm statum naturae institutae dignior esset quam secundum sta- tum naturae lapsae: videtur, quodsi nunc habet Angelum ad sui custodiam deputatum, quod multo rnagis tunc.
2. Item, pronior est Deus ad miserendum quam ad condemnandum : ergo si homo in statu naturae institutae habuit angelum malum tentantem \ ergo multo fortius divina misericordia debuit sibi dare Angelum custodientem.
3. Item , Angeli deputati sunt nobis custodes , ut per eorum operationem relrahamur a malo; sed hoino in statu innocentiae indigebat a malo re- trahi, cum posset peccare: ergo debebat ab .\ngeIo custodiri.
4. Item , homo viator comiuittitur angelicae cu- stodiae, ut per sustentationeiu et auxilium angeli- cum et per subsidium eius operationis possit de bono in melius ascendere; sed homo in statu inno- centiae proflcere poterat: ergo videtur, quod ad ipsius custodiam Angelus deputari debebat^.
CONCLUSIO
Homini non modo in statu naturae lapsae, sed etiam institutae dari angelicam custodiam , comeniens erat.
Respondeo : Dicendum , quod etsi Angelus de- putatur ad custodiam hominis, ut in multis prosit ei et subveniat. specialiter tamen ad hoc deputatur, ut ab invisibiii adversario defendat. Quia enim homo non habet coltuctationem adversus carnem et san- guinem, sed adversus mundi rectores et adversus spiritualia nequitiae in caeleslibus", qui sunt ho- stes invisibiles; debet per oppositum habere invisi- biles adiutores ad sui ipsius defensionem. Et quia adversarius undiqne nos impugnat — nam rationem seducit per astutias, volunlatem allicit per blandi- tias, virtutes opprimit per violentiam — ideo bo- nus Angelus specialiter ad hoc nobis datur, ul homi- nem defendat ab oppressione contra violentiam, ut hominem erudial et dirigat contra tallaciam, ut ho- minem exhortetur et incitet ad bonum contra blan- ditias. — Quia igitur adversarius noster diabolus etiara homine instituto erat fortior et astutior et in proposito malitiae pertinacior; ideo competebat, ho- mini dari angelicam ciistodiam, quae compriraeret potestatem adversariam non solum secundum statum naturae lapsae, sed etiam institulae; licet magis nunc, quam tunc indigeret. Unde concedendae sunt rationes ad hoc inductae.
1. Ad illud vero quod primo obiicitur, quod soiiitio op- Angelus d:itur homini ad custodiam propter sup- plendos defectus; dicendum, quod dla non est tota causa, nisi large vocetur supplelio ckfectus , sive quantum ad defectum, qui inest, sive etiam quan- tum ad defeclum, qni potest inesse, ut non insit. Et licet in primo liomiue non esset defectus actua- lis, erat tamen in eo defectibilitas ; el si ex se non haberet defectum, in defectum tamen praecipitari poterat per suum adversariuni.
2. Ad ilhid quod obiicitur, quod Angelus non deputatur ad custodiam alterius Angeli; dicendum, ^oip.ndum. quod etsi Angelus possit alteri Angelo praesidere, tamen proprie non dicitur ipsum custodire. Nam ille solus indiget custodia, qui potest impugnari et per custodiam superare vel absque custodia per- dere^; et ille solus debet custodire, qui nec potest expugnari nec perdere. Et hinc est, quod Angelus potest depulari ad custodiam hominis instituti, et non alterius Angeli: nam Angeli simul conditi sunt, et siraul etiam, qui beatiflcantur beatificati sunt, et simul etiam, qui peccaverunt, irrecuperabiliter lapsi sunt. Et ideo Angelus non potest deputari ad custo- diam alterius Angeli, quia bonus post confirmatio- nem non indiget, malo post obstinationem non pro- dest; ante vero confirmationem et obstinationem nec erat qui posset defendere, nec erat qui posset im- pugnare, cum omnes essent aequaliter vertibiles. In homine vero viatore secus est. Nam homine exi- stente in statu vertibilitatis et pugnae, in qua po- terat amittere vel lucrari, Angelus in statu beati- tudinis erat, a quo non poteral commoveri -.
3. Ad illud quod obiicitur, quod menti humanae, quae non est per peccatum corrupta, solus Deus debet praefici; dicendum, quod verum est de ea praelatione, quae habet opposilam servitutem ; sic enim homo conditus soli Deo dicebatur esse siMe- convcmat. ctus, et solius Dei erat servus, non alterius. De praelatione vero, quae attenditur secundum excel- lentiam status et secundum praesidentiam respectu alicuius actus, non habet veritatem; sic enim Angelus praeest Angelo , in quibus nunquam fuit peccatum ". k. Ad illnd quod obiicitur, quodsi homo ^ ha- buit Angelum ad custodiam deputatum, quod nunc unus homo debet habere multos; dicendum, quod illud argumentum non cogit; quia effectus angehcae custodiae dupliciter potest crescere: vel propter Distincuo. mulliplicationem custodientium, vel propter maio- reni succursum custodientis. Et ideo licet homo la- psus maiori indigeat oflicio custodiae quam institu- tus, tamen, quia idem Angelus secundum diversas opportunitates potest magis et magis succurrere et indigentias relevare; ideo non oportet pro augmen- talione indigentiae in custodito numerum custodum multiplicare '.