II, Distinctio 11, A. 2, Q. 2
II, Distinctio 11, A. 2, Q. 2
Utrum Angelo custodienti amplificetur gaudium ex beatificatione custoditi.
Secnndo quaeritiir. ulrum ex bealificatione cu- stoditi Angelo custodienti amplificetur gaudiuni. Et quod sic, videtur.
1. Lucae decimo quinto ' : "Gaudium est Angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente , quam supra nonaginta novem iustis". Ex hoc textu patet, quod ex conversione peccatoris Angelis Dei accrescit gaudium: ergo multo fortius de beatifica- tione eiusdem.
2. Item, Angelus in ministrando horaini aliquid meretur; sed non meretur illud quod liabet, sicut probatum esl supra ' : ergo meretur haljendimi. Sed quod retribuitur pro merito . hoc est gaudium: ergo meretur maius gaudium.
3. Item, Angelns habet perfectam caritatem, ergo diligit proximum sicut se ipsum ^ sed ubi est par dilectio de pari bono, est par gaudium: si ergo Augelus diligit ilUuii quem custodit, sicut se ipsum, tantum gaudet de eius salvatione, quantum de sua: ergo videtur eius gaudium duplicari.
4. Item, ubicumque est desiderii completio, ibi est gaudium et delectatio: ergo ubi de novo com- pletur aliquod desiderium , de novo accrescit gau- dium: sed AngeUis desiderat, illum quem custodit salvari: ergo cum salvatur, necesse est, ipsum gau- ' dere de eius salute. Sed prius de hoc non gaude- bat , quia non erat : ergo videtur , quod novum gau- dium sibi accrescat.
b. Item, in Angelis custodientibus homines po- test crescere cognitio, sicut probat i\Iagister in iit- tera*; sed si potest crescere cognitio. qua ratione crescit cognitio, eadem ratione et dilectio: et si dilectio. ergo gaudium et delectatio.
6. Uem, in eo qui ordinate gaudet, sicut cre- scit raateria gairdendi, ita crescit et gaudium; sed in lerusalem superna crevit et crescit materia gaudii ex Christo et eius membris, quibus ministrant An- geli beati : ergo videtur . quod in iliis crescat gau- dium. Quod autem materia gaudii creverit. patet tum propter Christi exaltationem, tum propter ruinae angehcae reparationem , tum propter hominis perditi reinventioneiu ; quae oiunia affectui ordinato sunt maleria gaudii, maxime affectui angelico, cuin sit maxime ordinatus.
Sed contra: 1. "Beatitudo est status oinnium Pro parie bonorum congregatione perfectus" ; sed ubi est sta- tus perfectus, ibi non est profectus: ergo si in An- gelis bealis est perfectum et plenura gaudium, ergo non videtur , quod ex aliquo suscipiat incrementum.
2. Itein, gaudium est de essentia beatitudinis, sicut et caritas: ergo si potest in eis crescere gau- dium, potest et in eis crescere habitus caritatis; sed si caritas potesf crescere, potest in eis alterari: ergo potest in eis amitti.
3. Item , boiium creatum , comparatum ad in- creatum, esl sicut puuctus ad lineam": ergo si An- gelus beatus gaudet de unoquoque, sicut gaudendum est, improporlionaliter plus gaudet de Deo, quam gaudeat de aliquo creato: ergo sicut punctus adve- niens lineae non auget lineain, sic creatura cum Creatore non est maior gaudendi materia quam ipsa creatrix essentia per se ipsam: ergo cum Angelus gaudeal de ipsa verilate aeterna, propler aliquod ' creatum non videtur, quod gaudium in eo crescat.
4. Item, si crescit gaudium in Angeio propter beatitudinem eius quem custodit; sed ille qui cu- stoditur potest impedire suam beatitudinem : ergo potest impedire gaudii angelici perfectionem ; quodsi hoc est falsum, cum sit contra rationem verae bea- titudinis, ergo et primum.
CONCLUSIO.
Angelorum gaudium essentiale nullo modo augeri potest; accidentale vero non tantum extensive, scd etiam intensive crescere, probabilius est.
Respondeo: Dicendum, quod gaudium in An- Disuaciio. gelo crcscere potest intelligi dupliciter: vel extensive, vel intensive. Extensive dicitur crescere , quando quis de pluribus gaudet; intensive vero, quando aflectus eius de aliquo copiosius gaudet. Si ergo conciiisio 1. inlelligamus de incremento gaudii secundum primum modura , sic absque dubio verum est , et doctores communiter hoc sentiunt, quod ipsis bealis Angelis accrescit gaudium, quia de pluribus gaudenl, secun- dum quod plures salvanlur. — Si autem loquamur de cremento gaudii quantum ad modum secundum, ■ scilicet quantum s.d intensionem , sic distinguendum est; nam gaudium duplex est. Est enim gaudium, in quo consistit praemium substantiak ; el hoc est gaudium de bono increato, quod habet Angelus de Deo et in Deo. Est iterum gaudium, in quo consi- stit praemium accidentale; et hoc est gaudium, quod babel AngeUis de Ijono creato, sive proprio sive alieno.
Fuerunt igitur qui dixerunt. quod in Angelis opimo i. beatis accrescit ulrumque gaudium inlensive, quia nondum sunt perfecte lieati, quamvis sint confir- mati ; de quorum opimone videtur fuisse Magister '. Sed quia hoc non videtur probabile, sicut su- " pra improbatum fuit distinctione quinta% ubi agitur de conversione Angelorum; ideo fuerunt aUi, qui dixerunt, quod neutrum gaudium in eis crescit intensive, sed solum extensioe , $kM caritas eoruLU non est maior, quam fuit ab initio, quamvis plures nunc diligant quam tunc.
Sed quia istud noii videtur adhuc raultiiin pro- babile, quod Angelis accrescat gaudii materia,quin etiam aliquo modo intendatur et gaudium ; ideo est opioio 3. tertius modus dicendi, quod in Angelis nullo modo accrescit gaudium , in quo consistit praemium essen- conciasio tiale^, quia quantum ad illud perfecte beati sunt; sed gaudium , in quo consistit praeinium acciden- lale, accrescere potest non solum exs^OT-swe, verum conciasio etiam intensive, et ratione boni proprii et ratione boni coniuncti; quia ministrando aliis bona opera faciunt, in quibus praemium accidentale merentur; et ' etiam concives suos ad beatitudinem perducunt, super quibus absque dubio gaudeiit et congratulan- tur. — Et baec positio tertia videtur esse probabi- lior, et secundum hanc patet responsio ad partes oppositas. Nam rationes ostendentes , quod ex nostra beatiflcatione Angelis accrescat gaudium , concludunt ™''™ solum de gaudio accidentali, quod est circa bo- num % in quo tamen non consistit essentialis prae- mii augmentatio.
Rationes vero ad oppositum procedunt sive con- cludunt de gaudio subslantiali , ratione cuius est Angelus perfecte beatus, et quod respondet quanti- tati habitus, et quod est circa bonum increatum; et hoc quidem non crescit in eo , sicut illae rationes ostendunt. — • Ultima tamen ratio non concludit , quod homo possit gaudium angelicum irapedire; quia, sicut iam melius patebit'', sic Angelus con- gratulatur de hoininum sahite, ut tamen non tri- stetur de damnatione; et ita nostrae salutis impedi- mentum nuUum in angelico gaudio vel praemio ponit defectum. Nullum taraen inconveniens esse vi- detur, si concedatur, quod impediri possit ipsius Angeli aliquod accidentale gaudium; sed illud me- lius declarabitur per consequens problema.