Text List

II, Distinctio 12, A. 2, Q. 2

II, Distinctio 12, A. 2, Q. 2

Utrum materia prima producta sit in die, an ante omnem diem.

Secundo quaeritur de informi materia quantum ad tempus suae productionis , et est quaestio, utrum producta fuerit in die, an ante omnem diem. Et quod ante omnem diem, videtur:

1 . Primo per textum Genesis: "In principio creavit Deus caelum et terram" ; constans est, hoc factum fuisse ante productionem lucis , sicut ipsa Scriptura insinuat; sed cumluce coepit dies: ergo ante omnem diera fuit productio inforinis inateriae.

2. Itera, Augustinus duodecimo Confessionnm': "Informem materiam fecisti ante omnem diem".

3. Item, Hugo de S. Victore in libro de Sacra- mentis': "Primo momento temporis, in quo creata est omnium visibilium invisibiliumque natura, neque nox fuit neque dies".

4. Item , ratione videtur. Qualitas lemporis de- bet respondere qualitati rei productae; sed materia prima nec est producta omnino sub privatione for- mae nec sub completa distinctione * : ergo eius pro- ductio nec diei competebal nec nocti, ergo ante omnem diem.

Sed contra: 1. Genesis secundo: "Istae sunt generationes caeli et terrae, quando creaia sunt in die, quo fecit Deus caelum et terram" ; sed quando Deus fecit caelum et terram, tunc creavit illam primordialem materiam: ergo in die ipsam creavit.

2. Item , Creator omnium est Deus lucis ", ergo omnia quae facit , facit in luce : ergo si creavit ma- teriam, in luce creavit, et ita in die.

3. Item, arguit Manichaeus: si Deus creavit aliquid in tenebris, erat in tenebris; quomodo ergo habilat hicem inacces.sibilem. ' ? Si ergo hoc est in- conveniens, inconveniens est ipsam creasse in tene- bris; et creavit in lenebris vel in die: ergo etc.

4. Item, nox et dies immediate dividunt tera- pus; sed materia rerum corporalium producta fuit cum tempore ', ergo cum nocte vel cum die ; sed non cum nocte: ergo cum die.

CONCLUSIO

Materia certo producta fuit ante omnem diem secundum ordinem naturae, et probabilius etiam secundum ordinem temporis.

Respondeo: Dicendum, quod creatio caeli et terrae secundum omnes fuit ante omnem diem quan- conciusio tura ad ordinem naturae; quantum vero ad ordi- nem lemporis sive durationis diversimode senserunt diversi.

Quidam enim senserunt, quod non fuit aliqua opinio i. mora inter creationem et distinctionis inceptionem; imrao statim cum producta fuit iila materia producta fuit et lux, quae diem laciebat, nec luit mo- rula aliqua intermedia.

Aliis autem videtur, quod fuerit mora tempo- ris interiacens inter terrae creationem et lucis fa- ctionem ; et istud videtur magis consonum sententiae expositorum , sicut patebit in dislinctione sequenti ". Utrumque ta.men potuit esse verum, nec est aliquod liorum usquequaque certum.

1. Sustinendo tanien illud ultimum. respon- oiutio op- dendum est ad primum obiectum de textu Genesis, lositoruni. quod creare aequivoce sumitur in Scriptura , et ibi dicitur creatio caeli et lerrae utriusque factio sive formatio; et sic exponit Augustinus super Genesim ad litteram quinto ', ubi innuit, quod creare caelum et terram dicitur duplieiter : vel informem materiam facere, vel per formas et species distinguere.

2. 3. Ad illud quod obiicitur, quod Deus est in luce; dicendum, quod intelligendum est, Deum esse lucem spiritualem, non corporalem, quae est lux sapientiae, et in hac fecit quidquid produxit, quia omnia in sapientia fecit '. — Et ideo quod obiicitur de tenebris corporalibus nihil facit ad pro- positum, quia non magis est Deus in tenebris in loco corporaliter tenebroso quam in luminoso.

4. Ad illud quod obiicitur, quod nox et dies immediate dividunt tempus; dicendum, quod verum est secundum esse, quod habent mmc, quod quidem attenditur secundum revolutionem corporum caele- stium. Sed tunc erat tempus secundum mutabilita- teni, quae erat in materiae partibus, quae quidem mutabilitas erat absque praesenlia corporis lumi- nosi et absque umbra corporis opacl; et ideo tem- pus illud non erat habens vicissitudinem diei et noctis ante'formationem lucis.

Si quis autem velit sustinere oppositum, plane poterit ad rationes el auctontates ad oppositum re- spondere, quod intelligantur insinuare ordinem na- turae, non temporis , secundum quem informis ma- teria omnem diem antecessit.

PrevBack to TopNext