Text List

II, Distinctio 12, A. 2, Q. 3

II, Distinctio 12, A. 2, Q. 3

Quam relationem materia illa informis habuerit ad locum.

Tertio quaeritur de illa informi materia quan- tum ad locum , et est quaestio, utrum habuerit illa materia situra. Et quod illa materia corporalium ha- buerit situm, videtur.

1. Hugo de sancto Victore": "Erat terrenum andameni.i.hoc elementum medio uno loco subsidens, ceteris in una confusione permixtis el circuraquaque in modum nebulae oppansis" ; sed hoc non potuit esse absque situ corporali: ergo etc.

2. Item, quod repleverit locum, videtur, quia caelum empyreum , sicut dicit Beda " , cum ipsa materia corporalium fuit creatum; sed constans est, quod empyreum intra concavitatem suam natura est omnia corpora alia continere : ergo vel erat vacuum, vel ab illa mole corporea replebatur. Sed natura non sustinet vacuum : ergo videtur , quod moles illa repleret locum.

3. Item, videtur , quod haberet sursum et deo7-- sum, "quia summitas eius, sicut dicit Ilugo ^ porrige- batur, quousque nunc summum creaturae corporeae pertingit": ergo eral ibi circumferentia et centrura.

4. Item, "materia illa , sicut Magister dicit in littera^ in partibus superioribus eratrarior, levior et subtilior, in inferiori parte spissior et grossior": ergo erat ibi gravitas et levitas ; sed secundum has proprietates corpora habent locari snrsum et deor- sura: ergo redit idem quod prius.

Ad oppositim: I. Nihil per se est in loco , .\d opposi- nisi quod est hic et nunc; et nihil est hic ei nunc, nisi quod est hoc aliquid; et nihil est hoc aliquid, nisi quod est individuum ; et omne tale est ens com- pletum '°: ergo aprimo, nihil est in loco, nisi quod est ens completum. Sed raateria illa non erat ens completura: ergo in loco non habehat .situ.m.

2. Iteni , quod non repleret locum , videtur , quia niliil inane et vacuum replet locum; sed ma- teria illa eral inanis et vacua, sieut dicitur in principio Genesis ' : ergo locum non replebat.

3. Item, quod non haberet differentias positio- nis secundum sursxim et deorsum, videtur, quia istae sunt positiones, secundum quas distinguuntur et ordinantur diversa corpora mundi in universo'"; sed lunc non erat ilji distinctio nec ordo : ergo nec erat ibi humsmodi diversa positio.

4. Item, gravitas' et levitas sunt proprietates consequentes forraas elementares; sed in materia illa nondum erant formae elementares: ergo nec erat ibi grave nec leve , ergo nec sursum nec deorsum, cum hae positionis differentiae attendantur secundum illas proprietates.

CONCLUSIO

Materia illa informis erat in loco, locum replebat et imperfecte positionem habebat secundum sursum et deorsum.

Respondeo: Dicendum, quod cum materia illa esset nioles, habens extensionem , et caelum em- conciosio 1. pyreum haberet ambiens, quod ipsa in loco erat*, et cum esset substantia corpulenta, locum replebat. Rursus, cuni in partibus distinctionem quandam haberet secundum subtiUtatem et grossitien), sed condusio -2. semiplenam , positiones secundum sursum et deor- sum quodam modo, sed imperfecte habebat. — Et ideo concedendae sunt rationes, qiiae ad istam par- tem adductae sunt.

1. Ad illud ergo quod primo obiicitur in con- soiotio op- trarium, quod nihil est in loco nisi ens completum ; '"'*"°™'°' dicendum , quod hoc est falsum, si intelligatur de corapletione perfecta : embryo enim in loco est, quamvis sit aliquid incompletum. Nec valet illa de- ductio; peccat enim in hoc quod dicit, quod omne quod est /wc aliquid, est complelum. Hoc enim falsum est, nam ipsum individuum et forma indi- vidualis habet esse completum et minus completum ^

2. Ad illud quod obiicitur, quod non replebat locuni, quia erat inanis et vacua; dicendum, quod vacuitas loci et vacuitas materiae est aequivoce di- cta. Vacuitas enim loci est per privationem corporis contenti , sed vacuitas materiae est per privationera forraae et complementi. — Attendendum tamen, quod >fotandum.| i sicut locus dupliciter dicitur vacuus: aut proprie, ut per privationem omnis corporis, aut large se- cundum vulgarem modum" per privalionem corpo- ris solidi et sensibilis , sicut dicitur arca vacua propter absentiam panis, et dolium vacuum propter absentiam vini; sic etiam intelligendum est in va- cuitate materiae, quod dicitur dupliciter vacua: aut quia non hafiet aliquam formam, et sic nun- quam fuit vacua; aut quia non hahet formam omni- mode perfectam, et sic quamvis esset vacua, tamen locum poterat replere, quia erat extensa et cor- porea '.

3. 4. Ad illud quod obiicitur, quod non habe- bat sursum et deorsum, quia carebat ordine et distinctione et elementari proprietate; ad illas duas rationes simul dicendum est, quod sicut illa tria proposila non habebat nisi imperfecte et semiplene ratione cuiusdam inclinationis et longinquae dispo- sitionis, sic etiam sursum et deorsum non habe- bat proprie, habebat tamen quodammodo, scilicet incomplete et propter quasdam dispositiones , quas habebat ad grave et leve. Dicit Magister, leviorem fuisse in superiori parte, et graviorem in inferiori, non quod istas proprietates complete participaret, sed in quadam longinqua et praeambula dispositione, sicut supra^ osteusum est ex parte.

PrevBack to TopNext