Text List

II, Distinctio 13, Tractatio Quaestionum

II, Distinctio 13, Tractatio Quaestionum

Ad intelligentiam huius partis, iii qua agitur de formatione lucis, quae est opus priraue diei, quaeruntur tria. Primum est de ipsa lucis productione. Secundum est de ipsius lucis essentia et natura in se. Tertium est de ipsius lucis effectu et illustratione. Circa primum duo quaeruntur. Primo quaeritur, utrum per illam lucem, quae dicitur esse opus primae diei, intelligat Scriptura lucem corporalem, vel spiritualem. Secundo, dato quod intelligat corporalem, est quaestio, qualiter faciebat diem et noctem.

PrevBack to TopNext