Text List

II, Distinctio 2, Pars 2, A. 2, Q. 2

II, Distinctio 2, Pars 2, A. 2, Q. 2

Utrum Angelus simul et semel sit in pluribus locis.

Secundo quaeritur, utruni unus Angelus simul et semel sit in pluribus locis , an tantum in uno. Et quod in pluribus locis , videtur :

1. Prinio per Augustinuni, qui dicit, "quod An- gelus ibi est, ubi vult", in libro de Civitate Dei'; sed existens in caelo, vult esse in terra: ergo exi- stens in caelo, est in terra: ergo siraul est in pluribus locis.

2. Itera, Damascenus - dicit, "quod ibi est, ubi operatur" ; sed Angelus vel est vel potest esse motor caeli , et motor operatur super totura mobile : ergo unus Angelus in utraque parte circuraferentiae caeli potest esse siinul et semel. Ergo si magis cli- stat una pars circumferentiae al3 alia quam caelum a terra, patet etc.

3. Item, quanto aliquid simplicius est, tanto in pluribus-reperitur '. Et ratio huius est, quia tanto magis recedit a coarclalione et magis appropinquat ad divinum esse, quod ubique est. Ergo si Angelus inter creaturas maxime ad Deum appropinquat, vi- detur, quod simul et semel in pluribus locis esse possit, sicut universale propter suam simplicitatem est ubique et seraper.

4. Iteni, spiritus gloriflcatus non habet cogita- tiones volubiles, immo potest per donum gloriae simul multa cogitare"; sed intellectus per •natoram in unico instanti non aspicit nisi ad unicum intelli- gibile, el per gloriam simul videt multa: ergo pari ratione videtur, quod Angelus giorifleatus simul pos- sit esse in diversis locis.

5. Item, corpus nunquam potest elevari, nec per gloriam , nec per unionem , ut sit excelsius ^ spiritu glorioso; sed corpus Christi per gratiam unionis potest esse in locis diversis : ergo pari ra- tione, ut -videtur, et Angelus gloriosus.

Contra: 1. Ambrosius in libro de Spiritu san- Fandamenia. cto ■* : "Omnis creatura certis suae naturae est cir- cumscripta limitibus" ; sed quod potest esse unum el idem totum et secundum actum ita in hoc loco, quod etiam in alio, non est circumscriptum : ergo vel Angelus non est creatura , vel , si^v sit , in plu- ribus locis simul esse non potest.

2. Item, Damascenus in libro primo: "Ange- lus dicitur esse in loco, quia adest intelligibiliter et circimiscribitur , ubi et operatur , non enim po- test secundum idem in diversis locis operari": ergo idera quod prius.

3. Item , si Angelus simul esset in diversis locis, non indigeret mitti nec raoveri ; sed moventur Angeli, sicut patet per Scripturam veteris et novi Testamenti ^: ergo etc.

4. Item , si Angelus simul et semel esse posset in diversis locis, simul et semel posset in uno loco tacere et in alio loco loqui, in uno moveri et in alio quiescere: ergo duo opposita simul et semel essent vera de eodem.

5. Item, ponatur, eundem Angelum simul esse Parisius et Romae; quaero, uti'um do Urbe posset ire Parisius. Si non; quaero, quid impedit? Et non est dare. Si sic; sed nihil movetur ad id quod ha- bet: ergo non potest ire Parisius; aut si vadit Pa- risius et ibi se invenit, simul fuit prius praesens et absens , et posl bis est ibi praesens ; quae omnia suut inconvenientia et absnrda: ergo etc.

CONCLUSION

Angelus simul et semel est tantum in uno loco.

Respondeo: Dicendura , quod cum Angelus ha- beat esse individuatum , habet esse hic et nunc ' ; quia vero habet esse Ivmitatum et virtutera limita- tam , habet esse in uno liic sive in uno loco tan- tum. Quoniam ergo tam individuatio quam liniita- tio naturaliter et inseparabiliter inest Angelo, hinc est , quod Angelum simul et semel oportet esse tan- coaciusio. tum in uno loco ; et hoc dicunt auctoritates , et ra- tiones probant. — Et ideo concedendae sunt pro eo, quod verum concludunt.

1. Ad illud quod obiicitur primo, quod ibi est, soin.uo op- ubi vult; dicendum, quod illud non est dictum per concomilantiam simultatis, quod in eodem instanti, in quo est velle esse in quocumque loco, sit esse; sed ideo dictum est , quia esse in loco volito sequi- tur velle sine mora teraporis magna, propter velo- citatem angelicam, ut Damascenus '* dicit. Sequitur etiam esse in loco tali vel tali velle Angeli ad nu- tum , quia Angelus non vult, nisi quod competit na- turae suae. Unde non vult ibi esse in instanti , sed in eo tempore, in quo scit se posse pervenire. Eodem modo intelligendum est verbum praedictum de corpore glorioso.

2. Ad illud quod obiicitur , quod ibi est , ubi operatur; dicendum, quod operari aUcubi est dupli- citer: vel mediate, vel immediate; imniediate , ut puta anima operatur in manu ; sed mediante manu anima ' nautae operatur in tota navi , quia movendo manum movet temonem, et movendo temonem totam navem movet; nec tamen oportet, quod sit in tota navi , sed ubi operatur primo. — Per hunc modum intelligendum est in proposito, quod, etsi .\ngelus esset motor caeli vel movens, primo moveret unam^ partem, sicut illam, super quam esset influentia motoris, et in illa esset, non in tota re mobili vel mota. Sic etiam intelligendum est de Angelis , qui subverterunt Sodomam.

3. Ad illud quod obiicitur de simplicitate, di- cendum, quod esse simplex est dupliciter: aut per privationem parlium componentium in esse naturae , aut per privationem partium constituentium in esse definito^ sive in genere. Quando ergo dicitur, quod quanto aliquid simplicius, tanto in pluribus; hoc dicilur de simplicitate secundo niodo, quam scilicet habet genus respectu speciei, et ideo in pluribus reperitur quam species. Cum autem dicimus Ange- lum simplicem , hoc est secundum aliud genus sim- plicitatis; ideo nihil ad propositum.

4. Ad illud quod obiicitur de pluralitate cogno- scibihum, quae intelhgit simul et semel ; dicendum, quod non est simile duplici ratione : quia vis cogni- Raiioi.tiva magis eflicilur deiformis per gloriam , quam vis motiva motu exteriori. Praeterea, aliud est , quiaRatioa. Deus et exemplar* divinum in gloriflcatis est ratio cognoscendi secundum rem et essentiam ; ideo intel- lectus gloriflcatus multa cognoscit, ita quod non dispergitur, sed circa unum colligitur. Sed Angelum esse in pluribus locis, hoc non potest esse per col- lectionein virtutis ad unum locum, sicut intellectus ad ununi primum cognoscibile ; et ideo non est simile.

5. Ad ilUid quod obiicitur de corpore Christi , dicendum, quod non est locus a niinori , nec a simili, quia corpus Christi in pUiribus locis est, quia niulta convertuntur in ipsum. — Et si quae- Quaeit. i ras , quare magis congruit aliqua in ipsum converti quam in aliud corpus; ratio huius est, quia est cibus, in quo uniuntur et reficiuntur omnia membra Christi. — El si quaeras , quare cibus est huius- Qoaest. i modi ? eadem quaestio est de carbone , quare calefa- cit?Propter coniunctionem cum igne. Sic caro Christi repleta est delectatione, ut carbo ignitus igne, et hoc tactum est diffusius in primo libro et in quarto.

PrevBack to TopNext