II, Distinctio 2, Pars 2, A. 2, Q. 3
II, Distinctio 2, Pars 2, A. 2, Q. 3
Utrum Angelus sit in loco impartibili sive punctali.
Tertio quaeritur de modo essendi Angelum in loco. Et quaeritur , utrum sit in loco impartibili sive punctali. Et quod sic, videtur.
1. Damascenus dicit, "quod Angelus est in loco, non flguraUter, sed intelligibiliter": cum ergo nihil ipsius loci sit infigurabile et intelligibile nisi punctus, est in puncto.
2. Item , proportio debet esse locati ad locum ; sed Angelus est simplex et impartibilis: ergo ei de- betur locus siraplex et imparlibilis ". Sed hic est solus punctus loci: ergo elc.
3. Item, ponamus, Angelum esse in loco, in quo minori non potest esse, quaero: aut ille locus est partibilis, aut imparlibilis. Si partibilis: ergo cura Angelus sit simplex, ergo adhuc potest esse in minori. Quod si non potest esse in minori, vide- tur, quod ille * sit impartibilis ; sed nihil est ira- partibile in loco nisi piuiclus: ergo etc.
4. Item, quod recipitur in aliquo, recipitur ibi per modum recipientis, non ' per modum rece- ptiS): si ergo Angelus est in loco partibili , est par- tibiliter. Sed irapossibile est, Angeluin recipere par- titionem: ergo etc.
5. Item, si Angelus est in loco partibili tan- quam in loco primo , aut ergo est totus in qualibet parte , aut est ita in toto , quod pars est in parte. Si totus est in toto, Jta quod pa?'s in parte, ergo est partibilis; si ita quod in qualibet parte totus , cum ergo partes loci sint multae, erit' in pluribus locis. Si tu dicas, quod est in omnibus illis tan- quani in loco uno , sicut anima est in onmibus par- tibus corporis; conira: esto quod corpus illud di- vidatur et locus, in quo est Angelus ^; constat, quod nihilominus potest esse in omnihus partibus, cum non pendeat in aliqua parte principaliter. Et si hoc, cum sit ibi locorum multitudo, erit Angelus in plu- ribus locis.
Contra: I. Punctus nec est locus, nec pars indamenta.ioci ': crgo quod cst iu puucto vel iu loco punctali non est in loco.
2. Item, "punctus, ut dicit Philosophus■*, est subslantia posita", id est essentia habens positionem, in quo differt ab unitate: ergo si Angeius est in puncto secundum proportionem puncto convenien- tem, ergo Angelus habet positionem. Sed forma, habens positionem in materia , non est motor suffi- ciens eius in quo est: ergo etc.
3. Item, si Angelus est in puncto, primo ergo influit virtutem supra punctum: ergo cum punctus sit improportionalis corpori, irapossibile est. quod virtus eius se extendat ad corpus; et ita nunquam movebit corpus.
4. Item, anima est in toto corpore; sed lioc non facit unio, quia ex hoc ipso habet dependen- tiam, et ita arctationem: ergo hoc est ratione sim- plicitatis ^. Cum ergo Angelus sit aeque simplex , vel magis quam anima, videtur, quod multo fortius in maiori loco vel aequali totus possit esse.
Angelus definitive est in loco divisibili, ita tamen, ut non sit locus ita parvus, quin Angelus adhuc possit esse in minori.
Fuerunt enim quidam dicentes, quod Angelus, quamvis sit in loco corporali, non tamen est in eo corporaliter, sed spiritualiter. Quoniam vero non est in loco situaliter, ideo nec secundum totum, nec secundum partem, nec secundum impartibile, quia nulla omnino est commensuratio Angeli ad locum. — Sed ista positio non intelligibilis esse videtur, quomodo scilicet aliquid possit esse in aliquo et de- finiri et contineri , nec tamen primo '^ immediate sit in toto, vel in parte, vel in impartibili. Omne enim quod est in aliquo toto , vel est ratione totius, vel ratione ahcuius parlis.
Et ideo fuit circa hoc secunda positio, scilicet op™° ^- quod .\ngelus est in loco impartibili sive punctali. Et ratio eorum erat ista, quia Angelus non habet materiam omnino differentem a corporalium materia nisi' secundum esse, scilicet quia non est extensa. Unde cum materia sit simplex ut punctus de se , dicunt, Angelum habere simplicitatem proportiona- lem punclo, et ita est in loco pnnctali. — Sed haec taproiiatnr. positio falsa est et non intelligibilis. Quidquid enim sit de materia, sicut infra ° dicetur, hoc tamen est verum, quod omnis locus corporcMs est parti- bilis: ergo sicut est oppositio in adieclo, dicere corpus impartibile sive punctale , ila et dicere locum punctalem. Et iterum, cum punctus non sit locus, ponere Angelum in puncto est ponere, ipsum non e.sse in loco.
Et ideo esl tertia pnsitio, quod Angelus, cum opmo 3. contineatur a loco corporali, quod est in loco par- tibili, tanquam in loco primo; et quoniam non po- concinsio. test extendi in eo, ideo necesse est, quod sit in toto , ita quod totus in toto , et totus in qualibet parte. Et in hoc est similis quodammodo simplicitas - Angeli simplicitati divinae : sed deficit , quia Angelus in uno loco sic est% Deus autem ubique. Ex hoc dicit loannes Damascenus, quod Angelus est in loco corporali, sed intelligibiliter, non figuraliler"', quia hoc solum capit inlellectus , quomodo videlicet substan- tia tota sit in partibus et tota in toto.
2. Quod obiicitur, quod debet esse proportio ; dicendum , quod non oportet , quod sit proportio .secundum speciales conditiones et proprias " Angeli vel loci, quia Angelus non ponitur esse in hco pro- prie; est tamen ibi proportio quoad finitateni et limitationem , per qiiae duo Angelus definitur et est jn loco ; sicut enim .\ngelus habet subslantiam et virtutem flnitam , sic locus eius arctatus est et limi- tatus.
3. Quod quaeritur de hoc: si ponatur Angelus in loco, in quo minori non possit esse; dicendum, quod in hoc differt existentia Angeli in corpore et Notandiim. animae , quod anima, quia est perfectio corporis nati vivificari vita rationali ", et illud est in deter- minata quantitate , ideo potest esse in corpore ita parvo , qudd non in minori , quia minus non esset organizabile et viviflcabile ; Angelus autem , quia non est ut perfectio et simplex est, esl in qualibet parte loci totus , quantumcumque parva est — quia ratio loci salvatur in qualibet -, non potest accipi locus ita parvus, quin adhuc possit esse in minori — et ideo non est dare locum, in quo minori non possit esse"; est tamen dare, in quo maiori non potest, sicut et anima , quia hoc venit ex limitatione. Sicut ergo in corporibus status est in ascendendo, sed in dividendo nunquam est ponere statum , nec unquam devenitur ad impartibile : sic intelligendum est circa existentiam Angeli in loco.
4. Quod obiicitur, quod est per modum reci- pientis etc; dicendum, quod verum est. ubi rece- Notandnm.l ptum dependet a recipiente , sicut species recipitur in organo, recipitur et in intellectu, et existentia eius pendet ex eo in quo recipilur, et se habet ad illud per modum informantis; hinc est, quod recipit mo- dum suae existentiae ab eo in quo recipitur. Non sic Angelus recipitur a loco , quia non pendet ex illo.
S. Quod obiieitnr: si totus est in qualibet parte loci , cum sint plura loca etc; dicendum, quod totus est in qualibet parte, nec tamen in pluribus locis, sicut nec anima, dum viviflcat totum corpus, non vivificat diversa corpora, sed unum.
Quod autem obiicitur: esto quod corpus illud sive locus, in quo est Angelus, dividatur; dico, quod si divideretur in mille partes , dum tamen partes non sequestrarentur longe ab invicem, totus esset in omnibus , et omnes essent ei unus locus , quia nuUam habenl rationem ambiendi vel deflniendi Angelum, sed illud quod coniplectitur omnes partes. Locus enim non numeratur secundum numerum corporum locanlium, sed in comparatione ad locatum^; sicut patet , quia unum corpus potest esse partim in aere , partim in aqua, partim in terra, nec tamen in tri- bus locis, sed in uno est.