Divisio textus
Divisio textus
Ista totalis pars secundi libri, in qua Magister agit de lapsu hominis, divisa fuit in tres partes, secundum quod tripliciter contingit considerare corruptionem peccati. Duabus partibus terminatis, in quibus Magister egit de peccato quo persona corrumpit naturam, et iterum de peccato quo natura corrumpit personam, utpote de originali, sequitur hic tertia pars, in qua agitur de peccato in quo persona corrumpit se, hoc est de peccato actuali, et haec durat usque in finem libri. Dividitur autem haec pars in duas, in prima determinat de peccato sive de malo secundum id quod est. Secundo vero, qualiter a voluntate habeat malum ; sive peccatum committi, infra distinctione trigesima octava : Post praedicta de voluntate etc. Prima pars habet duas. In prima determinat de peccato sive malo secundum eius causalitatem. Secundo vero, secundum eius quidditatem, infra distinctione trigesima quinta : Post haec videndum est, quid sit peccatum. Prima pars continet praesentem distinctionem et dividitur in duas. In prima agit Magister de malo quantum ad causam originalem. In secunda de malo quantum ad sublectum sive causam efficientem, ibi : Ostensa origine mali etc.
Prima pars habet tres partes. In prima aperit suam intentionem in generali. In secunda vero ostendit quod malum ortum habet a causa bona, ibi : Causa et origo etc. In tertia vero quod est a voluntate libera, ibi : Mala autem voluntas etc. Similiter secunda pars principalis habet tres. In prima ostendit quod malum est in bono, confirmans hoc auctoritate Augustini. Secundo vero elicit quoddam corollarium, scilicet quod in his contrariis fallit regula dialecticorum, ibi : Ideoque in his contrariis etc. In tertia vero et ultima removet quoddam dubium, ibi : Ad hoc autem, quod dictum est etc. Et sic supposito quod malum sit, duo manifestat Magister de malo, scilicet a quo sit et in quo.
On this page