Text List

II, Distinctio 3, Pars 1, A. 2, Q. 3

II, Distinctio 3, Pars 1, A. 2, Q. 3

Utrum discretio personalis sit a parte principii formalis, vel materialis.

Tertio quaeritur , utrum discretio personalis sit a parte priiicipii formalis, vel materialis. Et quod a parte principii forinalis :

1. Ricliardus * dicit, "quod tam in Angelis , Faadamenia.quam in liomiiiibus est discretio personalis per qua- litateni" ; sed qualitas aut est forma, aut tenet se ex parte formae: ergo etc.

2. Item, si aliquid inest aliquibus et est in eis commune per analogiam, necesse est, quod insit per aliquid analogice repertum in eis -. Personalis autem discretio est in divinis et in Angelis analo- gice; sed in divinis nullo modo est a materia, quia Deus est pura forma: ergo etc.

3. Item, personalis discretio in creatura dicit maxiniam nobilitatem; .sed quod magis nobile est maxime elongatur a materia et maxime accedit ad formam: ergo etc.

4. Item, personalis discretio dicit maximam actualitatem ^ in creatura, quia quod tale est nullo modo est ad alterum possibile; omne autem tale consequitur formam, non materiam: ergo etc.

5. Itera, nihil quod est unum in omnibus, est principium discretionis; materia, quantum est de se, unica est *: ergo nullo modo est principium di- scretionis: ergo nec discretionis personalis.

5. Item, "definitio, ut vult PhilosophusS est aggregati": ergo cum definitur homo, non forma tantum, sed compositum ex materia et forma defl- nitur: ergo si homo in communi claudit in se ma- teriam, et natura rationalis similiter; si persona addit aliquid super naturam, cum non possit ad- dere materiam, oportet, quod addat aliquid formale.

Contra: 1. Boethius '': "Speciesest totum me Ad opposi- individuorum" ; sed esse est a forma: ergo indi- """' viditum supra speciem non addit foirmam, ergo nec persona supra naturam. Si ergo aliquid addit, aut materiam, aut accidentia ; sed ])er accidentia non potest esse discretio personalis vel individualis: ergo necesse est, quod per materiam.

2. Item , si persona adderet aliquam formam supra naturam, ergo sicut species est definibilis, quia addit dilTerentiam et formam supra genus, ita etiam individuum esset definibile ; quod falsum est'.

3. Item, si individuum sive persoiia addit for- mam individuantem supra speciem specialissimam , quaero, utrum Conditor ^ possit facere aliam formam per omnia illi consimilem. Constat, quod sic, quia nuUa est forma accidentalis , cuius similem non pos- sunms cogitare: ergo similiter in substantiali. Sed si facit similem, illa est communis pluribus; sed nihil tale est individuum: ergo impossibile est, di- scretionem personalem esse a principio formali su- peraddito speciei.

4. Item, ab eodem est discretio personalis, a quo est distinctio secundum numerum; sed illa est a materia, sicut dicit Philosoplius in prima Philo- sophia': "Omnino materia numerabiliter se habet": ergo etc.

y. Item, ab eodem est personalis discretio, a quo est esse hoc, sive hic et nunc; sed hoc est materia, quia in libro de Caelo et mundo'' dicitur, "quod differt dicere caelum et hoc caelum , qnia. , cum dico caelum, dico formam; cum dico Itoc cae- lum, dico materiam": ergo etc.

6. Item, in creaturis, in quibus est personalis discretio per originem, non est ob aliud, nisi quia generans generat aliud;'sed, ut dicit Philosophus ^ "generans non generat aliud nisi propter mate- riam": ergo in rebus creatis est personalis discretio propter materiam.

CONCLUSIO.

Quatenus personalis discretio dicit singularitatem, ipsa, sicut individuatio , consurgit ex coniunctione duplicis principii; quatenus dicit dignitatem, sequitur principaliter rationem formae.

Respondeo: Dicendum, quod haec eadem est quaestio de individuatione , quae nunc movetur de personali discretione; et de ipsa fuit contentio inter philosophicos viros".

Quidam enini innitentes verbo Philosophi dixe- riint , quod individucUio venit a materia, quia in- dividuum supra speciem non addit nisi materiam. Et hoc ponebant, quia dixerunt, universalia solum dicere fo7-mas; et tunc primo tangitur materia, quando pervenilur ad hoc aliquid.

Aliis vero aliter visura est , scilicet quod indi- opinio a. viduatio esset a forma, et dixerunt, quod ultra formam speeiei specialissimae est forma individua- lis. Et quod movit hos ponere illud fuit , quod in- tellexerunt, ordinem in formis secundum generatio- nem et naturam esse per eundem modum, per quem ordinantur in genere, ita quod forma generis generalissimi primo advenit materiae; et sic de- scendendo usque ad speciem. Et adhuc forma illa non constituit individuum, quia non est omnino in actu, sed ultra hanc formam indloidualis suLisequi- tur , quae est omnino in actu , sicut materia fuit omnino in potential

Quaelibet istarum positionuin aliquid habet , Neuira pia- quod homini non' multuni inteliigenti rationabiliter videri poterit improl)abile. Quomodo enim materia, quae omnibus est communis, erit principale princi- pium et causa distinctionis, valde dilBcile est videre. Rursus, quomodo fonna sit tota el praecipua causa numeralis distinctionis, valde difficile est capere, cum omnis forma creata, quantum est de sui na- tura, nata sit habere aliam similem, sicut et ipse Philosophus '" dicit etiam in sole el luna esse. Vel quomodo dicemus, duos ignes differre formahter, vel etiam alia, quae plurificantur et numero distin- guuntur ex sola divisione conlinui , ubi nuUius est novae formae inductio?

Ideo est tertia positio satis planior, quod individuatio consurgit ex actuah conmnctione materiae cum forma, ex qua coniunctione unum sibi appro- priat alterum ; sicut patet , cum impressio vel ex- pressio fit multorum sigillorum in cera, quae prius erat una, nec sigilla plurificari possunt sine cera, nec cera numeratur, nisi quia fiunt in ea diversa sigilla.

Si tamen quaeras , a quo veniat principaliter ; Quaesiio dicendum , quod individuum est hoc aliquid. Quod sit hoc , principalius habet a niato-a, ratione cuius forma habet positionem in loco et tempore . Quod sit aliquid, habel a forma. Individuum enira habet esse, habet etiam existere. Existere^ dat materia formae , sed essendi actum dat forma materiae. — Individuatio igitur in creaturis consurgit ex duplici principio.

Personalis autem discretio dicit singularita- tcm et dignitalcm. Iii quantum dicit singularilatem, qaae""mcii hoc dicit ex ipsa coniunctione principiorum, ex quibus resultat ipsum quod esl. Sed dignitalem conciasios. dicit pHncipaliter ratione formae; et sic patet, unde sit personalis discretio originaliter, in creaturis lo- quendo, sive in hominibus, sive in Angelis.

Quae ergo obiiciuntur ad primam partem, procedunt ratioue nobilitatis et dignitatis , prout ta- fandam. ^^^^ ^^^ .^ .^^^ supposito, sive quodest, cuius di- slinctio venit in divinis ex origine, in creaturis ex principiis originalibus , sicut in primo libro^ fuit oslensum.

Si autem qiiaeratur: quid est illud commune, Qnaesfo secundum quod inest ? dicendum , ^iuod proprietas ™°°"^ ^' dignitatis incomraunicabiliter existens in hypostasi; aliter tamen reperitur hic , aliter ibi '. Omnes ra- tiones sequentes procedunt via praedicta.

1. 2. 3. Ouod obiicitur ad oppositum, quod non soimio op- ^ ' i ' T pofiloraiD. possit esse a forraa, sed a materia; dicendura, quod rationes illae probant , ut patet , quod non totaliter est a forma, quia forma nulla est individua, nisi '''"^°'^'™- propter coniunctionem sui cura materia. Et universa- lia similiter, quia dicunt formas', non concernunt ma- teriara nisi ratione suorura individuorura, pro quibus supponunt, quando definiuntur vel subiiciimtur. Unde illae rationes concedendae sunt, quod individuura non addit aliam formam, quae sit individualis de se.

4. 5. 6. Quod obiicitur, quod individuatio est a materia ; dicendura , quod per illas auctoritates non datur inlelligi, quod materia sit principium indivi- duationis, nisi sicut causa sine qua non, non autem sicut tota causa. Nec tamen ita potesl attribui ma- teriae personalis discrelio, sicut individuatio, pro- pter hoc quod dicit dignitatem, quae principalius respicit formam , sicut ostendunt rationes ad pri- mam partem ■'.

PrevBack to TopNext