Text List

II, Distinctio 3, Pars 2, Tractatio Quaestionum, Praeambulum

II, Distinctio 3, Pars 2, Tractatio Quaestionum, Praeambulum

Ad intelligentiam huius partis circa tria incidit hic quaestio secundum tria, quae Magister deter- minat. Et primo quaeritur de qualitate , quam Angelus habuit in sua creatione. Secundo quaeritur de naturali sua cognitione. Tertio vero de naturali dilectione. Circa primum quaeruntur duo. Primo, utrum Deus fecerit ipsum malum. Secundo, dato quod non, utrum in primo in- stanti suae creationis ex propria volunlate fuerit malus.

PrevBack to TopNext