II, Distinctio 3, Pars 2, Divisio Textus
II, Distinctio 3, Pars 2, Divisio Textus
Supra egit Magister de naturaliiras attributis ipsis Angelis. In hac parte agit de habitibus su- peradditis, et hoc per naturam. Dividitur autem haec pars in tres. In prima agit de naturali bonitate. In secunda de naturali cognitione, ibi : Hic quaeri so- let, quam sapientiam. In tertia de naturali dile- ctione, ibi: Solet etiam quaeri etc.
Prima pars habet tres. In prima opinionem falsam ponit cum conPirmatione sua. In secunda vero ponit opinionem veram, similiter cum sua confirma- tione, ibi: Aliis autem videtur etc. In tertia opi- nionem falsam exterminat et rationes eius et aucto- ritates explanat, ibi: Ideoque Augustinus extermi- nans etc. Et sic in grosso - tria determinat : primo, quales creati sunt Angeli quantum ad bonitatem et malitiam; secundo, quantum ad cognitionem; tertio, quantum ad dilectionem.
On this page