II, Distinctio 4, A. 3, Q. 2
II, Distinctio 4, A. 3, Q. 2
Utrum Angeli modo habeant cognitionem vespertinam.
Secundo quaeritur circa lioc, utrum in Ange- lis sit cognitio vespertina post gloriflcationem. Et quod sic, videtur.
1. Augustinus quarto super Genesim ad litte- nndamenta. raui ', loquens de superna lerusalem : "\h\ semper est dies in contemplatione incoinmutabilis veritatis; semper vespere in cognitione creaturae in se ipsa; semper mane ex hac cognitione in laude Creatoris".
2. Item, ratione. Eadein lux est, quae faciebat vespere et mane: si ergo lux, quae facit mane , est illuminatio gloriae, ergo in liac illuminatione est vespere: ergo in statu gloriae est cognitio vespertina.
3. Item, cognitio vespertina est cognitio rerum in proprio genere; sed Angelus gloriosus in proprio genere cognoscit res: ergo liabet cognitionem ve- spertinam.
4. Item, Angelus gloriosus aniplius laudatDeum quam homo viator; sed homo viator non soluni lau- dat Deum in sua maiestate, sed in operum suorum multiformitate: ergo et Angelus beatus. Sed haec laus praesupponit cognitionem: ergo etc.
Contra: 1. Primae ad Corinthios decimo tertio: "Cum venerit quod perfectum est, evacuahitur quod ex parte est" ; sed cognitio vespertina ideo di- citur vespertina, quia tenebrae estadmixta; Angeli autem vident in luce plena: ergo etc.
2. Item , cognitio fidei , quae est per speculum, evacuatur, adveniente cognitione gloriae, quae con- sistit in videndo Verbum aeternum ". Si ergo co- gnitio vespertina ideo vespertina est, quia in um- bra creaturae, ergo non stat cum cognitione gloriae.
3. Item, mane adveniens expellit vesperam, et similiter vespera expellit mane; sed in Aogelis con- tinue est cognitio niatutina , qua vident in ipso Verbo sine interpolatione : ergo non habet locum in eis vespertina cognitio.
4. Item, vespera est per declinationem solis ad occasum ; sed in Angelis lieatis nunquam est appro- xiraatio ad occasum, sed continuus fulgor et calor lucis aeternae ^ : ergo nunquam est in eis cognitio vespertina.
Et propter hoc est quaestio — cum tam mane quara vespere utrumque iraportet approximationem ad noctem et ad tenebras; et Angeli distenl distan- tia omnimoda tam a frigore peccati quam ab igno- rantia veri : videtur, quod nec matutina nec ve- spertina cognitio sit ponenda , sed potius meridiana — quaeritur igitur , pro nuanto dicatur cognitio matutina et pro quanto vespertina; et quare non ponatur differentia tertia, scilicet cognitio meri- diana. — Et iuxta hoc quaeritur, ad quos perti- neant istae cognitiones, et de ipsarum ordine et praerogativa , ut sic elucescat harum cognitionum quidditas et natura.
CONCLUSIO
Angeli beati simul cuni cognitione matutina habent etiam vespertinam.
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum, quod, sicut vult Augustinus ^ "omnis creatura, quantum est de se, tenebra est" ; Dms Exponnntnr autem lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae , sicut dicitur in prima canonica loannis ". Dies dicit illustrationem a luce procedentera super haec tene- brosa; nmne autem et vespera dicunt media inter diera et noclem secundum accessum et regressum.
Intelligendum igitnr, quod divina lux, illumi- nans Angeium illuminalioue perfecta ad cognitionem sui, facit Angelum lucem; et cognitio ipsius Dei in Appiicaniur se dies dicitur, quia pure est lux et cognitio et'' ratio cognoscendi. Lu.x. ista angelica, sic illuminata, babet cognoscere creaturam; et sic, quia cognoscit id quod est tenebra, est eius cognitio mane vel vespera^ appellata; sed vespera, prout cognoscit creaturam in se ipsa, mane, prout ex illa cognitione consurgit ad laudandum ' et refert ad cognitionem ipsius, quam habet in Verbo. Unde Augustinus de Civilate undecimo, septimo capitulo: "Scientia crea- turae in comparatione scientiae Creatoris quodam modo advesperascit, itemque lucescit et mane fit, cum ipsa refertur in laudem dilectionemque Crea- toris; nec in noctem vertitur", ubi non Creator araore ereaturae relinquitur".
Unde nota, quod etsi ad similitudinem liuius simiiiiudo lucis visibilis dicalur ibi mane et vespere, siciit di- rai. ctum est, tameii dupie.K est differentia: una, quia ibi vespera non vertitur in noctem , sicut in luce materiali; altera vero, qaia niane non succedit me- ridies, nec diei vespere, sed totum est simul. Unde Augustinus super Genesim quarlo ' : "Simul, inquit, liabent diem et vesperam et mane".
Et sic patet, quod in Angelis beatis est nunc co- conciusio. gnitio vespertina cum matntina, nec liabent succes- sionem vel ordinem iemporis, habent tamen ordinem dignitatis, quia dicit Augustinus de Civitate unde- cimo'': "Cogoitio creaturae in se ipsa decoloratior est, quam cum in Dei sapientia cognoscitur".
1. 2. Ad illud ergo quod obiicitur, quod est ex soiutio op- parte ; dicendum , quod falsum est , immo bene po- test esse perfecta in proprio genere; et si dicatur aliquo modo minus perfecta , lioc est respectu co- gnitionis in Verbo. Verumtamen non liabent opposi- tionem, quia haec imperfectio non venit ex parle cognoscentis , sed ex parte cognoscibilis vel ipsius medii. — Et per hoc patet sequens de fide, quia ibi est imperfectio ex parte cognoscentis , non co- gniti.
3. 4. Ad illud quod obiicitur, quod vespera declinat ad occasum et non compatitur n:ane; di- cendum, quod verum est in his, ubi est vespera et mane propter lucis variationem; non ibi, ubi simul convertil se Angelus ad creaturam et Deum. Nec est ista " diversitas nisi solum ratione diversi modi cognoscendi , qui quamvis sint diversi , non sunt tamen oppositi, sed unus famulatur alteri, et unus perficit aiterum, non excludit.
Ex his etiam patere possunt aliae quaestio-** nes, scilicet, in quiljus sunt istae cognitiones; quia "=s proprie in beatis Angelis, nisi nomina extendantur. — Patet etiam, quare non dicitur cognitio creaturae dies sive meridies, sed cognitio Dei ^ ; quia omnis creatura tenebra. — Patet etiam , quod cognitio matutina praecellit propter pleniorem lucem, ob quam clarior est et certior et altior; et sic palet totum^