II, Distinctio 5, A. 3, Q. 2
II, Distinctio 5, A. 3, Q. 2
Utrum in conversione bonorum Angelorum meritum praecesserit praemium, vel e converso.
Secundo quaeritur de conversione bonorum in comparatione ad praemium, et quaeritur, ulruin in eorum conversione meritum sequatur praemium, vel praecedat. Ei quod praecedat, videlur.
1. Augustinus de Cori'eptione et gratia^: "Angeli sancti , qui cadentibus aliis steterunt, illius vi- tae mercedem recipere meruerunt": si ergo me- ruerunl rccipere, merilum praecessit receptionem mercedis.
2. Item, meritum est via ad praemium; sed rccto ordine procedendo, prior est status viatoris (]iiam comprehensoris, et viae quam patriae: ergo iii Angelis fuit meritum ante pnieiiiiuin.
3. Ilem, dispositio praecedit illud, ad quod dis- ponit, vel tempore vel natura; sed gratia est dis- posilio ad gloriam : ergo si Deus dedit Angelis gratiam, qua possent mereri, et gloriam, qua sunt beati , prius habuerunt gratiam quam gloriam. Sed gratia, qnando invenit liberum arbitrium in actu debito, facit illum ' esse merilorium: ergo si libe- runl arbitrium Angeli in ingressu gratiae et gloriae erat in actu, ergo prius babuit motum meritorium quam gloriosum.
4. Item, per impossibilc videtur, quia Deus dedit Angelis gloriam, aut ergo dignis , aut indi- gnis. Si indignis; iniuste et inordinale fecit, quod est impossibile: ergo dedit dignis. Sed nullus est dignus corona - nisi per merita: ergo etc.
5. Item, si mereri contingit habitum, dum quis servit Deo et bene utitur habito: ergo cnm omnis perseverans in gratia bene utatur ea, qui perseve- rat in gratia meretur eam ; sed quod est ex meritis non est gralia: ergo merendo gratiam, desineret esse gratia.
6. Item , si praemium praecedit meritum, quaero : quod est illud meritum ? .\ut quantum ad actuni contemplationis , aut ministerii. Non con- templationis ; sic enim omnes Beati mererentur; si quantum ad actum minisierii, ergo videtur, quod si non esset homo , Angelus non posset mereri , ergo nec dignus esset beatificari; quod falsum est plane.
1. CONTRA hoc est quod Magister dicit in lit- tera ^ quod sibi magis placet. quod merentur iam habitum.
2. Item, ratione. .\ngeh, dum ministrant nobis, aliquid merentur, cum ex magna caritate et libe- ralitate nobis condescendant, et ministerium non sit actus comprehensoris, sed viatoris potius; aut ergo merenlur habitum'", aut habendum. Si habi- tum , habeo propositum , quod meritum sequitur praemium; si habendum, tunc ergo, cum merean- tur beatitudinem, non sunt beati; si aliud quam beatitudinem, ergo non est meritum eorum perfe- ctum nec necessarium. Praeterea, quidquid me- reanlur, cum spes, quae differlur, affligat animani'^, videtur, quod tale meritum respectu rei habendae non possit stare cum slatu beatitudinis.
3. Item, magna praemia non debent dari sine magnis meritis, et magna merita non sunt sine nia- gnis obsequiis: ergo cum AngeH magna praemia habeant, et magna obsequia non praecesserint, in quibus meruerint, ergo debent sequi.
4. Item, secundum quod plus dat Deus, plus exigit a creatura: si ergo maius robur virtutis de- dit Angelo quaui homini, ergo et iriaiora obsequia requirit. Sed homo non glorificatur nisi per multos labores': ergo nec Angelus sine operibus debet glo- rificari; sed opera non praecesserunt, sed solus motus affectionis: ergo oportet sequi.
CONCLUSIO
In Angelis meritum praecessit praemium, non tempore, sed natura.
Quidam enim dixerunt, quod in Angelis prae- opinio i. mium praecedit meritum, et huius positionis fuit Magister; et ad hoc ponendum moti snnt rationabi- liler et quantum ad motivum, et quantum ad mo- dum. Quantum ad motivum: quia enim inlellexe- runt, quod non est meritum sine gratia. nec ma- gnum meritinu, ubi non est magnum obsequium, et in Angelis prnpter naturae velocitatem et idonei- tatem simul durationc datur gratia et gioria; dixe- runt, quod in Angelis meritum non poluit praece- dere praemium, meritum inquam condigni, sed so- lum, si aliquid praecedit, hoc est meritum congrui, sed sequitur meritum condigni. Hos'etiamad hoc ponendum instigavit, quod meritum rei habondae sonal in iudigentiam, quae non videtur posse stare cum gloria. — Modum autem huius meriti satis adver- tere pnssumus in militibus, qui bene pugnando merenlur eqnum ante merita datum. — Haec autem n opinio , quamvis sit probabilis , tamen plura habet sihi adversantia, quae in oppnnendo tacta sunt.
Propter quod fuit alia positio, quod in Angehs opinio 2. et ... ^ , conclusio. meritum praecessU praemumi, non tempore, sed na- lura. Et rationem huius assignant : quia gratia natu- raliter praecedit gloriam, et gratia, cum invenit molum in libero arbitrio ordinatum , facit merito- rium, et pensatur meritum secundum quantitatem gratiae, non secundum multitudinem operuni; ideo, cum Angelis data sit perfecta gratia, et liberum arbilriimi omnino sit cooperatum gratiae, dicunt, quod in sua conversione sufficienter meruerunt glo- i'ificationem. — Et haec positio rationabilior est et indicium de ,. , , ^ , . . . . 2. opinioue. melius habet fundamentum, quia meritum requirit et fundatur in perfectione vohmtatis, non in multi- tudine operationis. Hanc communiter tenent moderni doctores; ideo huic adhaerendum est.
1. Ad illud quod obiicitur de Magistro, dicen- dum, quod in hac opinione sicut et in plurihus aliis non assentilur ci '".
2. Ad illud quod obiicitur, quod merentur; dicenduin, quod est praemmm substantiale , et hoc meruerunt per conversionem sui in Deum; et est praemium accidentale, et hoc merentur per mini- sterium, quod faciunt liomini. Et quia accidit beati- tudini, ideo sine tali praemio cum eius merito po- test stare beatitudo; nec afHiguntur ex exspecta- tione, sicut nec animae beatae de secundae stolae perceptione, et adhuc minus, quia minus incli- nantur '.
3. Ad illud quod obiicitur, quod magna prae- mia requirunt niagna merita; dicendum, quod ma- gnitudo nieriti non consistit in opere " exteriori principahter, sed in interiori. Unde sLcut diabolus muUum peccavit propter improbam voluntatem, etsi nihil exterius fecerit; sic e contrario multum me- ruerunt Angeh boni.