Text List

II, Distinctio 8, Pars 2, A. 1, Q. 3

II, Distinctio 8, Pars 2, A. 1, Q. 3

Utrum daemones possint illudere sensus.

Tertio loco quaeritur, utrum daemon possit sensus illudere. Et quod sic, videtur.

1 . Super illud Exodi septimo: "Fecerunt magi per incantationcs et arcana quaedam similiter", dicit Glossa Rabani : "Diabolicis figmentis spectan- tium oculos illudebant, ut res in sua specie rema- nentes aliae viderentur".

2. Item, in Itinerario Clementis" dixit Niceta ad Petrum , narraris praestigia Siraonis: "Vidimus canes cantare et iniagines ambulare" ; constat, quod hoc non fiebat nisi virtute daemonum. Si igitur daemones liaec et his similia plura faciunt, quae nullo modo nisi miraculose fieri possunt: ergo ocu- los spectanlium illudunt, maxiaie cum illa facere yidentur, ad quae per auxilium naturae iuvari non possunt.

3. Item, in vitis Patrum ' legitur, quod quidam adduxerunt quandam puellam ad sanctum patrera, quae videbatur eis esse equa; sed sanctus pater deprehendit, quod esset puella: ergo si hoc fiebat arte diaboHca, apparet etc.

4. Item, plus est decipere intellectum quam sensum; sed daemones multos decipiunt et sedu- cunt quantum ad intellectum: ergo multo fortius seducere vel illudere possunt quantum ad sensum.

CONTRA: 1. "Sensus particularis non errat, ut dicit Philosophus", circa proprium obiectum", ergo non percipit nisi quod veruai est; sed delusio sen- suum non potest esse sine errore et jdeceptione : ergo etc.

2. Item, cum diabolus facit, aliquem videre asi- num, vel aliquod aliud animal, ubi non est secun- dum veritatem, necesse est, quod faciat similitudi- nem illius animalis in oculo; sed illa similitudo non potest generari nisi ab illo animali , cum non possit educi de nihilo: ergo vel oportet, quod afferat asi- num, vel nunquam faciat eum videri. Sed si asinum affert', non est ludificatio; si non affert, non im- mutat: ergo nunquam potest deludendo immutare vel iramutando illudere.

3. Item, cum hominem facit videri capram, aut similitudo hominis pervenit usque ad oculum , aut non. Si sic: ergo cum iudicet secundum similitudi- nera receptam, iudicabit, illura ' esse hominem: ergo non decipietur. Si non pervenit; quaero, quid im- pedit? et videtur, quod nihil possit. Existente enim medio illuminato, necesse est, obiectura raultiplicari per medium , si uon adsit corporeura obstaculum : ergo videtur, quod nullo modo possit ibi esse lu- dificatio sensus.

4. Itera, cura facit videri quod non est, aut hoe facit imrautando virtutem, aut imuiutando ocu- lum, aut obiectum. Si inr.mutando ohiectum , ergo est verura rairaculum, non ergo praestigium. Si irarautando organum vel virtutem, cum haec sint digniora, tunc erit maius miraculum: ergo falsa miracula erunt maiora veris; quod si hoc est falsum, redit idera quod prius.

CONCLUSIO

Daemon sensus nostros illudere potest, sive ostendendo praesens esse quod non est, sive aliter ostendendo quam est, sive abscondendo quod praesens est.

Respondeo : Ad praediclorum intelligentiam at- tendendum est, quod absque dubio daemones sensus conciasio i., j possunt deludere, sicut multiplex experientia docet. Modum autem assignare est valde difficile, el ad ' hoc plures doctores conati sunt diversiraode.

Quidam namque voluerunt inodura huius delu- opiaio i. sionis assignare dicentes, hoc supra naturam esse; tripliciter autem hoc fleri posse. Potest enim hoc ' facere daemon a superiori influendo, ab intrinseco phanlasmata movendo, ab extrinseco species obii- ciendo. A superiori influendo, dicunt hoc modo fleri posse: quia daeraon per naturam superior est sensu corporeo; et quia superiora nata sunt influere in inferiora, daemon potest species, quas habet in se, sensui imprimere, tam interiori quara exteriori; quae tanien rainus sunt spirituales in suscipiente quam in dante , quia "quod recipitur in aliquo est per modura recipientis, non per modum recepti '". — Similiter ab interiori phantasmata movendo , dicunt sic posse accidere: sicul accidit in soranis, ex raotu phantasmalum et defluxu ab organo excitari vir- tutem sensitivam interius et fieri somnium , in quo videtur homini, quod videat vel audiat veritatem, cum phantasraa rei pervenit ad organum visus vel auditus: sic et in proposito daemon potest phanta- smala existentia in organo interiori facere defluere ad organa sensuum ; et sic videtur homini , quod videat vel sentiat ipsara rem; dum ex rei phanta- smate forraatur organum , et intentio sensus super illud convertitur, iudicat de similitudine, ac si esset veritas. — Ab exteriori vero species obiiciendo, potest hoc modo sensum ludificare. Unaquaeque enira res nata est speciem suam susceptibili dare. Et si esset aliquid, quod non tantum susciperet speciem, sed etiam tenere posset ; posset circumferri et alicui pro veritate offerri; sicut ostenditur luna in puteo. Quia ergo non latet daemonem natura specularis, non solura susceptiva specierum, sed etiam retentiva; mediante illa potest, quamcumque vult et cuiuscum- que rei vnlt. speciem pro veritate sensibus nostris offerre; quara cum pro veritate accipiunt, ludifi- cantur. — Hunc igitur triplicem moduin dicunt dae- moni esse possibilem ; et eum modo uti hoc ", modo illo, et modo tertio. -- Sed quilibet horum modorum interius consideranti Iiabet aliquid improbabi- litatis. Non enim videtur possibile, quod substantia spiritualis, quae habet in se species omnino imma- teriales, possit eas sensibus imprimere, cum omnino sit virtus improportionabiiis '. Nec etiam videtur, quod species ab organo interiori regrediatur , cum iste sit ordo retrogradus. Praeterea mirum valde esl, si daemon invenit ita niagnum speculum, in quo in sua magnitudine et latitudine possit osten- dere unum castruni, sicut pluribus aliquando est ostensum. Mirum etiam est, si videt quis ita rem, quod non potest videre speculum. Mirabilis est etiam natura talis rei corporaJis, quae speciem po- test suscipere et tenere, cum videamus, speciem ab obiecto ^ sensibiliter separari non posse.

Ideo alius est raodus dicendi, qui magis est consonus naturae et inteliigentiae, quod daemon po- lest ludificare sensus, sive ostendendo praesens esse quod non est, sive aliter ostendendo quam est, sive abscondendo quod praesens est. Primum qui- dem facit species offerendo, secundum facit sensuni vel obiectura divariando, tertium vero facit impe- 'rimns mo- dimentum praestando. — Primum intelligi potest sic. Quando pliantasmata existentia interius offeruntur forti oblatione ipsi virtuti interiori, vel virtus inte- rior fortiter illis intendit^; similitudo rei videtur esse veritas. Hoc manifestum est per naturam. Nam phrenetico propter ascensum fumositatum ad cere- brum ex modica occasione exteriori videtur ei , quod videat multa, quae non sunt sibi praesentia, vel qnod audiat. Similiter per fortem conversionem intenlionis pliantasma videtur veritas, sicut Augu- stinus exemplificat in libro de Trinitate ', quod qui- dam tanta conversione recogitabat cuiusdam mulie- ris imaginem, quod ei carnahter commisceri vide- batur, etiam vigilando.

Per hunc modum daemon potest sive intentio- nem ad iraaginem convertere, sive fumos aliquos immittendo spiritum animalem immutare et phan- tasmata diversimode variare el intentioni olferre, et sic diversa homini facere apparere; et hoc modo utitur freqnentissime. Et huius signum est, quia nunquam facit hominem aliquid sentire ^ , cuius iraaginem non habeat in interiori organo virtutis imaginariae. Nunquam enira caecos naturaliter facit soraniare de coloribus, nec surdos de sonis, nec eis lalia repraesentat in vigilia vel in soninis. — Secundum inodura iMSSuraus intelligere sic. Quod secundus niodus. res alio niodo vel sub alia dispositione appareat sensui. quara sit naturaliter, potest contingere pro- pter variationera aliquara ex parte orcjani; sicut quando humor sanguineus vel vapor igneus descen- dit ad oculos, videtur homini, quod ea quae exte- rius sunt, sint rubea; vel propter variationem ali- quam ex parte obiecti, sicut contingit aliquando, quod ex posilione candelae ° et dispositione palearum videntur paleae serpentes esse operatione naturali. Simile est in aliquibus virtutibus quarundam rerum mineralium. — Et quia iste raodus non latet daeraones, .^ppiicatur. et sunt ministri veloces, potentes quae necessaria sunt ad haec statim afferre; ideo sensus uostros frequenter deludunt, ostendentes rem aliter, quam sit, dum eam faciunt aliter, quara se habeat, ap- parere. Quod quidem fit variationem modicam in- ducendo circa organum vel obiectum ; quae quidem variatio non mutat forraam , sed solum est ex qua- dam accidentali adhaerentia, et est ut passio, non ut passibilis qualitas '. — Tertium modum sic pos- Ter^ mo- sumus intelligere. Res siquidem, quae praesto est, sensum nostrura ^sine visibih obstaculo dupliciter potest latere: aut quia impeditur virtus seiisus, ne perveniat ad sensibile; aut quia impeditur species sensibilis, ne perveniat ad sensum ; et ulroque modo impeditur sensus, ne percipiat quod sibi est prae- sto. — Utrumque autem horuni satis credendum est Appiicamr. esse possibile virtuti daemonis. Et ideo dicilur posse facere per hanc viam, ut hominem reddat invisibi- lera, quod taraen certura non est; si tamen est, Noiandum. hac via posse fieri " , non est multum incredibile.

His visis patet responsio ad quaestionem propo- sitam, quoniam terminanda est in partem aflirma- tivam; patet etiam in parte responsio ad obiecta.

1. Ad illud enim quod obiicitur, quod sensus ^"'^''.'('"^•'iP' non errat circa proprium obiectum; dicendum. quod hoc inlelligitur, quantura est de sui natura, salva scilicet media dispositione organi, medii et obiecti. '"'""""lum. Intelligitur etiam de sensu particulari per se. In hac aulem deceptione sensus comnmnis sive phan- tasia , quae dicitur collativa , admiscetur sensui particulari et iudicat, esse alterius quod est suura °.

2. Ad illud quod obiicitur, quod nulla res po- test videri nisi per suain speciem; dicendum, quod speciem nec de novo dal nec de novo aflert; sed illara quae erat in piiantasia, tam' vivaciler vir- tuti illi interiori obiicit, ut credat, se rem exterio- rem sensiljileni intueri.

3. Ad illiid quod obiicitur, qiiud facit hominem videri capram, utrum illa species hominis deferatur ad visum; dicendum, quod fortassis impedit, ne perveniat ad visum, vel visus ad eam , vel sallem impedit , ne perveniat ad iudicium, dum loco illius offert speciem caprae, quam habet in phantasia; et sic, dum aspi- cit ad corpus humanum, aestimal se videre capram.

4. Ad illud quod quaeritur, ubi faciat immuta- tionem , vel circa organum , vel obiectum , vel vir- tutem; dicendum, quod potest facere et facit circa omnia haec pro loco et tempore, sicut sibi vide- tur expedire. Nec tamen sequitur, quod sit verum miraculuin , quia non est ibi vera formarum trans- mutatio aut inductio, sed solum quaedam transito- ria et quasi momentanea imnuUatio, quae, cum ostendat , circa rem veram transmulationem esse, non est verum miraculum, sed vanum et falsum praesligium. '

PrevBack to TopNext