II, Distinctio 9, A. 1, Q. 3
II, Distinctio 9, A. 1, Q. 3
Utrum secundum maiorem capacitatem naturalium dentur a Deo maiora dona gratuita.
Terlio quaeritur de ipsis ordinibus quantum ad dispositionem praeambulam ; et cum haec sit natu- ralium capacitas et praecellentia, est quaestio , utrum secundum maiorem capacitatem naturalium dentur a Deo maiora dona gratuita. Et quod sic , videtur :
1. Per illud quod dicitur Matthaei vigesimo quinto: "Dedit unicuique secundum propriain virtutem" ; constans est, quod loquitur ibi de dato su- peraddito naturae: ergo si secundum virtutem na- turae dedit, videtur, quod secundum meliora na- turalia sint et maiora gratuita.
2. Item, Magister supra distinctione tertia^: "Qui natura magis subtiles et sapientia plus per- spicaces creati sunt, lii maioribus gratiae muneribus praediti sunt" ; et hoc ipsum dicit in littera-: ergo videtur, quod maior gratia detur secundum maiora naturalia.
3. Item, ad hoc videtur esse ratio: materiae dispositae ad formam, secundum quod dignius et melius disponitur, Deus nobiliorera dat formam*: ergo cum naturalia sint sicut dispositiones quaedam ad gratuita, quanto quis habet meliora naturalia, tanto Deus dabit ei maiora dona gratiiita.
4. Item, raiio, quare Deus non dat homini gratiam, est, quia Jiomn non accipit^: ergo cum ipse sil semper promptus et paratus dona sua libe- ralissime infundere, et liberalitas eius superexcedat omnem capacitatem, videtur, quod de capacitate naturae nihil dimittat vacuum, quando quis plene se convertit ad eum. Et si hoc . restat . quod qui maiora habet naturaha, cum maioris gratiae sit capax, maiorem eliam habebit gratiam. Et hoc vi- detur souare verbum Platonis " dicentis, quod "dedit unicuique beatitudinis, quantum capax erat".
5. Item, sicut gratia est dispositio ad gloriam, ita bona natura est dispositio ad gratiam ; sed Deus ei qui habet ampliorem gratiam, ampliorem dat gloriam: ergo ei qui habet meliora naturalia, dat maiora gratuita. Si tu dicas , quod non est simile, quia gratia merelur gloriam, non sic natura gra- tiam; obiicilur' tunc , quia qualiscumque sit com- paratio dispositionis, hoc tamen verum est, quia gloria perfecte complet naturam, ita quod nullus in ea remanet appetitus incompletus. Si ergo gloria implet naturae capacitatem, aut natura magis capax magis habebit de gloria, aut non erit gloriflcata: si ergo secundum maiorem capacitatem naturae est maioritas glnriae, et quantitas gloriae correspondef quantitati gratiae, ergo secundum maiorem capaci- tatem naturalium attendetur maioritas gratiae.
6. Item, flnis imponit necessitatem his quae sunt ad flnem ; sed natura facta est propter gloriam, non e converso: si ergo Deus praesciens el prae- destinans facit animam ad hoc, quod eam gloriflcet, tantam dabit ei naturahum capacitatem, quantam scit se ei daturum gloriam; aut si ultra tribuat, faciet aliquid frustra. Quodsi hoc est falsum , resiat, quod capacitas naturae et quantitas gloriae commetian- tur ^: ergo redit idem quod prius.
Contra: 1. Ecclesiastici primo°: Secundum rfa-Fundamcma. tmn suum praebet illam diligentihus se: ergo vi- detur, quod distributio sapientiae et gratiae non pensatur ex parte suscipienlis. sed ex parte Dei conferentis.
2. Item. possibile est, eum qui meliora habet naturalia, nihil habere de gratia et omni tempore vitae suae carere gratia, eum vero, qui habet mi- nora naturalia, abundare in gratia: quod si hoc est verum, ergo non est dispensatio gratiae secundum mensuram naturaliimi.
3. Item , Deus dat gratiam homini , secundum quod se praeparat : ergo si habens minora naturalia frequenter se melius praeparat quam habens ma- iora, ergo videtur, quod maiora suscipiat dona gra- tuita, quamvis minora habeat naturalia.
4. Item, qui meliora habet naturalia frequenter remanet in statu imperfectionis, qui vero minora, frequenter assumit statum perfectionis sive religio- nis : ergo si maior est gratia in perfectis , patet etc.
5. Item, gratia in nobis nuUam potentiam ita principahter respicit sicut arbitrii libertatem ' ; sed libertas arbitrii aequaliter est in omnibus: si ergo maior est gratia in uno quam in alio, non est a natura, sed magis a distributione divina.
6. Item, distributio gratiae Dei procedit ex visceribus pietatis et misericordiae^; sed misericor- diae est magis compati ei qui magis miser est, ce- teris paribus, et qui magis indiget. Si ergo ille qui habet minora naturalia, magis indiget sustentari a gratia , quam qui habet meliora : ergo ubi nuUa merita vel demerita praecedunt , Deus ei qui minora habet naturalia , debel dare maiorem gratiam : ergo dislributio gratiae non est praecise secundum maio- rem capacitatem naturae, sed secundum beneplaci- tum pietatis divinae.
CONCLUSIO.
Maior naturalium capacitas respectu gratiae dandae non habet nec efficaciam causalitatis , nec dispositionem necessitatis , sed tantum aliquatenus et fallibiliter dispositionem congruitatis.
Respondeo: Ad praedictorura intelligentiam est notandum, quod gratiam dare secundum raaiorem ' Distmciio. capacitatem naturalium potest intelligi tripliciter: aut ita, quod hoc quod est secundum dicat effica- coDciusio 1. ciam causalitatis , et sic secundura omnes est fal- sum, quia naturalia non sunt causa gratiae; aut ita, quod dicat dispositionem congruitatis , et sic, ubi conciusio i. non est obslaculum , secimdum oranes est verum , quia natura bona de congruo disponit ad gratiam; aut ita, quod dicat dispositionem necessitatis , et conciasio 3. sic secuudum communem opinionem est falsum et a doctoribus reprobatum. — Tamen secundura aliquo- Aii.i opinio. rura opinionem aliquando positum est tanquam verum.
Ratio autem huius positionis fuit ista. Ipsi enim ponebant, quod gratia non erat aliud quam Deus ; et quod caritas non esset aliud quara Spiritus san- ctus ^ ; et quod intensio gratiae vel caritatis non erat nisi secundum maiorem depurationem animae et re- missionera concupiscentiae , quae obsistit, ne aniraa possit perfecte Deo uniri; et ideo, concupiscentia oranino extincta, anima tantum unitur Deo, quan- tura eius potest elevari natura, et tantam dicitur habere gratiam. Et ideo ponebant, quod finaliter anima, quae meliora habebat naturalia, maiorem haberet gratiam. — Sed huius positionis fundamen tum improbatum est m primo libro, distinctione decima septima ^ et amplius improbabitur infra distinctione vigesima sexta. Ipsa autem posilio de se Item posiiioi improbabilis est et contra bonos mores esse videtur, dum tantum tribuit ei qui parum laborat et parum Deo servit, quantum ei qui magis, immo plus, si maiora habeat naturalia et perseverat in gratia ; quod omnino absurdum est et per rationes praece- dentes improbatum. — Et ideo concedendae sunt ratio- i nes, quae hoc ostendunt. Ultiraa taraen ratio non.we.fandam. cogit, quia in distributione gratiarum nec capacitas j naturae nec eius indigentia principaliter pensatur, | sed divinae praedestinationis dispositio et mensura, secundum quam partitur Deus mensuram fidei, si- i cut dicit Apostolus", secundum quod in sua prae- ' destinatione mensus est ei.
1. Ad illud ergo quod obiicitur in contrarium, soiuuo op- quod dedit unicuique secundum propriam virtutem; ''°"°"™' : dicendum , quod secundum dicit ibi solummodo cau- sam disponentem' de congruo. Et il.erum, virtus ibi vocatur conatus cordis, qui non solura dicit ca- pacitatem, sed etiam actualem praeparationem ; et ideo auctorilas illa non cogit.
2. Ad illud quod obiicitur de auctoritate Ma- j gistri, similiter dicendum, quod ibi dicit dispositio- nem de congruo, et magis congruam dispositionem dicit circa Angelos quam circa homines, de quibus Nonvaiet loquitur Magister. Boni enim ', qui ad Deum con- mlnes. versi sunt, secundum hoc plus se praeparaverunt , secundum quod meliora naturalia habuerunt, quia quilibet movebatur in Deuni secundura totum cordis conatum, cum non haberet retardativum. Non sic autem est in hominibus; et ideo illa auctoritas ex- poni debet, arapliari non debet.
3. Ad illud quod obiicitur, quod materiae rae- lius dispositae iraprimit Deus nobihorem formam; dicendum , quod non est simile , quia materia dis- ponilur ad formam naturalera dispositione, quae est Koiaudam. necessitas ; sed maior capacitas naturalium nou disponit ad maiorem gratiam dispositione necessi- tatis , sed solum congruitatis. Et quia dispositio congruitatis multis modis potest irapediri, sive per oppositum, sive per maiorem congruitatera, quae potest ex aliquo accidente supervenire in alio ; ideo illa ratio non concludit.
4. Ad illud quod obiicitur, quod honio non habel gratiam, quia non accipit; dicendum, quod [oiandum. verum est; sed ex hoc non sequitur, quod "ideo haheat gratiam, quia accipit", sicut dicit Ansel- mus ', quia in privativis et contradictorie opposi- tis non tenet consequentia in ipso , sed e contrario; et ideo sicut non concedilur, quod maiorem habeat gratiam, quia accipit, sic non est concedendum, quod maiorem habeat gratiara ex maiori capacitate.
5. Ad illud quod obiicitur, quod natura dispo- nit ad gratiam; dicendum, sicut dicebatur, quod non est simile, quia natura non sic meretur gra- tiam, sicut gratia gloriam.
Ad ilhid vero quod sulMungit , quod gloria per- ficit totam capacitatem naturae; dicendum, quod roiaudu;n. sicut fornia perflcit capacitatem materiae non sim- pliciter, sed prout exigit dispositio superinducta; sic gloria perficit naturam non simpliciter, sed se- cundum quod exigebat gratia, quae prius libero arbitrio data erat. Cum autem sic perflcitur, suffi- cienter perfecta est, quia rectitudo iustitiae limitat appetitum naturae, ut non ultra appetat, quam gratia promeruit , maxime cum plene sufficiat quod Deus sibi retribuit.
6. Ad illud quod ultimo obiicitur, quod capa- citas naturae ordinatur ad gloriam flnaliter; dicen- dum, quod sic ordinatur a Deo, ut tamen praesup- ponatur dispositio ex parte voluntatis nostrae ^ Unde sicut liomo, qui capax erat beatitudinis et propter beatitudinem factus, per deordinationem voluntatis deputatur aeternis suppliciis et perdit gloriani; sic liomo, qui maioris bealitudinis capax erat, quia non ex totis viribus suis se disponit ad gratiam, mino- rem assequitur gloriam , quam assequatur alius mi- noris capacitatis, qui magis se disponit ad gratiam. — Nec sequitur, quod aliquid sit ibi frustra, quia ex hoc ostendit Deus, quantum possit gratia super- naturam. Verumtamen hoc in bonis Angelis non habet instantiam; cum enim ex totis viribus suis se disposuerint ad gratiam , secundum quod habue- runt meiiora naluralia, data sunt eis maiora gra- tuita.