Text List

II, Distinctio 9, A. 1, Q. 4

II, Distinctio 9, A. 1, Q. 4

A quo ordo Angelorum denominetur.

Quarto quaeritur de ordinum nominatione . super quod dicit Gregorius^ quod "unusquisque ordo ab eo denominatur, quod plenius accepit in inunere". Obiicitur autem contra hoc:

I. Quia quod non contingit cognoscere non contingit nominare^; sed angelici spiritus sunt nobis ignoti, ergo sunt innominabiles. Si tu dicas, quod ipsi se nobis notiflcant, dum revelant; tunc ex hoc sequitur, quod uno soln noinine debeant nominari. Sic enim nominamus, sicut cognoscimus: ergo si per revelationem cognoscimus, omnes debemus no- minare et dicere revelatores : ergo non est ibi po- nere nominum distinctiones.

2. Item, a dignori debet fieri denominatio sed caritas est excellentissimum donum, quod est in Angelis: ergo omnes debent denominari a caritate , ergo omnes debent dici Seraphim.

3. Item, "omnia dona sunt omnibus communia", sicut dicit Gregorius et Magister in littera ; sed denominatio angelicorum ordinum flt a donis gratuitis: ergo oinnia nomina eoruin debent esse communia, quemadmoduin et dona.

4. Item, si unusquisque ordo denominatur ab eo quod plenius accepit in munere ; et supremus ordo omnia dona gratiarum plenius accepit quam ordines inferiores: ergo debet denominari ab omni- bus donis: ergo habebit noniina omninm ordinum, sicut dona.

5. Item, si dicitur ordo denominari ab eo quod plenius accepit in munere, aut excessus plenitudinis notatur respectu aliorum ordinum, aut respectu aliorum donorum. Si respectu aliorum ordinum, cum ordo inferior in nullo dono aliquem superiorum ordinum excellat, a nullo debet denominari. Si vero dicitur respectu aliorum donorum , tunc aut dona Angelorum erunt inaeqicalia, aut a niUlo fiet deno- minatio. Sed dona gratiarum in eodem sunt ae- qualia, sicat infra patebit in tertio ' : ergo a nuUo donorum potest denominari inferior ordo.

6. Itera, in imagine reformata dilectio adae- quatur cognitioni: ergo si ordo Cherubim denomi- natur a plenitudine scientiae, erit in eo similiter plenitudo dileetionis gratuitae: ergo nomen Cheru- bim et Seraphim eidem ordini Angelorum debet at- tribui et non aliis.

7. Item, cum ordo Cherubim denominatur a ple- nitudine scientiae, aut denominalur a plenitudine scientiae respectu inferioruni , aut respectu supe- riorum. Non respectu inferiorum, quia talis co- gnitio in eis non est nobilissima: denominatur ergo a cognitione respectu superiorum. Sed haec cognitio est sapientia: ergo denominatur a plenitudine sa- pientiae. Sed sapientia est exeellentissimum omnium donorum: ergo Cherubim denominatur ab excel- lentissimo dono: ergo videtur , quod sit ordo supre- mus , vel quod dignior ordo non denominetur a di- gniori nomine.

8. Item, cum Angeli habeant quaedam nomina, quae sunt eis propria, quaedam, quae sunt com- munia, quaedam, quae sunt propria et possunt esse comraunia; quaeritur , quae sit istorum nominum ratio et differentia.

CONCLUSIO

Angelorum denominatio quoad noinina singulis ordinibus propria sumta est a donis gratiarum secundum diversos status et gradus, in quibus distinguuntur et ordinantur.

Respondeo: Ad horum intelligentiam est notandum, quod Angeli norainari possunt per ea quae sunt eis naturalia, nominari etiam possunt per ea quae sunt eis gratuita, nominari etiam possunt peraliqua, quae quodam modo sunt ex^ naturalia , qtmhmi modo gratuita. — Sl denominautur per ea secunduin quae sunt eis naturalia, cum eorum natura non innotescat nobis in singuiari, sed in communi, sic habent nominari nominibus cornmunibus , sumtis a natura et forma communi; et hoc dupliciler: vel a communi remoio , et sic dicuntur caelestes essen- tiae ; vel a communi propinquo, et sic dicuntur caelestes spiritus. — Si autem denominentur se- cundum dona gratuita, sic, quia in ipsis differenter habent statum et gradum, et ita distinctionem, sic per illa ^ habent ordines nominari nominibus pro- priis; propriis inquam sive respectu daemonum, sive respectu aliorum ordinum, sicut dicuntur Se- raphim et Throni. — Si autem fiat denominatio ab his quae possunt esse naturalia, uno modo acci- piendo, et alio raodo accipiendo, gratuita; sic no- mina possunt esse communia et propria': com- munia inquam bonis et malis, et propria bonis, sicut principatus et potestates, quae si dicantur a naturali proprietaLe, conveniunt daemonibus, si vero a dono gratuito, conveniunl sanctis Spiritibus; vel communia omnibus ordinibus, propria vero aliqui- bus, sicut Angeli et Virtutes. Si enim dieantur a naturalibus donis, ntpote a limpidilale scientiae et fortitudine ' potentiae; sic, quia liaec duo sunt in omnibus. omnes possunt dici Angeli, scilicet habiles ad revelandum ; omnes etiam Virtutes,- id est fortes ad operandum. Si autem dicantur a dono gratiae , secundum quod sunt ad haec ofQcia specialiter depu- tati, scilicet ad mysteria revelanda et miracula fa- cienda; sic snnt quorundam ordinum nomina propria. — Ex his igitur colligitur, quod denominatio Angelo- rum quantum ad nomina propria singulis ordinibus sumta est a donis gratiarum secundum diversos status et gradus, in quibus distinguuntur et ordi- nantur, sicut praedictum est.

In modo autem accipiendi nomina ista, tria sunt consideranda. Primum quidem, quod unum donum dignius est altero, sicut caritas dicitur esse donum excellens inler alia. Secundum vero est, quod ordo superior in omnibus donis excellit infe- riores. Tertium vero est, quod denominatio debet fieri a digniori. — Secundum boc igitur, cum novem sint status, in quibus ordines angelici habeant dis- poni secundum differentem gratuitorum praecellen- tiam, ordo supremus vindicat sibi nomen a dignis- simo dono et statu; ordo sequens a dono et statu magis accedente ad summura, et haec est plenitudo scientiae; et sic de aliis descendendo usque ad infi- mum. Unde in denominatione consideratur duplex excessus: et doni ad donum , et ordinis ad ordi- nem ^ Et istud vult dicere Gregorius, quod "unus- quisqne orclo eiiis rei censetur nomine, quam pk- nius aceepit in mimere", pleiiius , inquani, respectu inferiorum, nisi donuni illud sit tantae dignitatis et excellentiae , quod ab ipso debeat denominari aliquis ordinum superiorum; sicut patet, quia ordo Cherubim plenius accepit caritatem quam aliquis inferiorum ordinum, ab ipsa tamen non denomina- tur, quia, cum sil donum praecellentissimum, ex- cellentissimo ordini appropriatur. — His visis, facile est respondere ad obiecta.

1. Ad illud enim quod obiicitur, quod non sint postonT^ot'' dicendum, quod verura est de cognitione, quae est per acquisitionem; sed non est verum de co- gnitione, quae est per , qualiter cogno- vit beatus Paulus et beatus loannes Evangelista; et ideo ipsi potuerunt denominare et alios erudire, sicut Paulus erudivit Dionysium '. Omnium tamen NotaDdiim. Angelorum nomina sumla sunt de sacra Scriptura, sicut Seraphim de Isaiae sexto -, Cherubim de Psalmis et de aliis locis Scripturae, Throni de Da- nielis septimo^; Dominaliones , Principatus , Pote- states, Virtutes ex diversis locis Epistolarum Pauli, Angeli et Archangeli tam ex novi quam ex vete- ris Testamenti diversis locis. Quoniam igitur sacra Scriptura fuit divinitus inspirata, non humanitus adinventa, impositio nominum Angelorum potius fuit ex Dei revelatione quam ex humana investigatione.

2. Ad illud quod obiicilur, quod denominatio debet fieri a digniori; dicendum, quod non solura hoc attendendum est, quod denominatio rei (iat a digniori, sed etiam , quod nomen , quod pluribus convenit, attrihualur digniori; et ideo, quamvis omnes ordines a dono caritatis et ardoris denomi- nari possent, quia tamen donum illud in supremo ordine praecellit , solus ille ordo ab eo debet deno- minari.

3. Ad illud quod obiicitur , quod omnia dona omnibus sunt communia; dicendum, quod sicut su- pra tactum fuit *, etsi sit in donis communitas quan- tum ad habitum, est tamen distinctio quantum ad statum. Denoniinatio autem non solum respicit sub- stantiam habitus, sed etiam praecellentiam status.

4. S. Ad illud quod obiicitur, quod ordo de- bet denorainari ab eo munere, quod plenius ac- cepit; dicendum, quod hoc non intelligendum est de omni eo quod plenius accepit, sed de eo quod plenius accepit et est in ipso dignissimum, maxime si ille sit ordo dignissimus; et si ordo sit imme- diate sequens illum, debet denominari ab eo quod immediate sequitur praecellentissimum donum; et sic consequenter descendendo usque ad infimum. Et sic patet responsio ad hoc et ad sequens, quoniam supremus a supremo debuit denominari, quia illud dignissimum est et plenissime accepit. Infimus vero ab infimo dono, quia, cum in omnibus excedatur ab aliis, nomen sumtum a dono ultimo sibi debuit relinqui , non quia illud plenius aUis possideret, sed quia alii denominati sunt ab eo quod plenius pos- sidebant. Ex hoc consequenter factum est, ut infl- mus ordo denominaretur ab inflmo dono. — Et si obiicitur, quod ununi donum non est excellentius alio, quia dona sunt aequalia; dicendum, quod etsi sint aequalia intensive, nihilominus tamen est in eis praerogativa alicuius excellentiae, sicut caritas dicitur ab Apostolo ^ maior esse fide et spe.

6. Ad illud quod obiicitur: ubi maior est co- gnitio, maior est dilectio; dicendum, quod verum est, ad minus in gloria. Unde sicul in Seraphira est maior plenitudo dilectionis, est" amplior plenitudo cognitionis; nec Cherubim dicuntur, quia sit in eis amplior plenitudo cognitionis simpliciter, sed respe- ctu inferiorum ordinum.

7. Ad illud quod obiicitur, quod donum sa- pientiae est excellentissimum; dicendum, quod sa- pientia, secundum quod est donum excellentissimum, est dicta a sapore, non a sapere, et ita includit caritatem '; sed sapientia sive cte/ifta, a qua deno- minantur Cherubim , nominat Dei cognitionem , quae etsi sit nobilissima cognitio et ordinala ad affectio- nem et ideo possit dici sapientia, non tamen est ita nobilis, ut dilectio, a qua est sapor. Et ideo in illa ratione in nomine sapientiae fit aequivocatio.

8. Ad illud quod ultimo quaeritur, iam patet responsio ex praedictis.

PrevBack to TopNext