Text List

II, Distinctio 9, A. 1, Q. 5

II, Distinctio 9, A. 1, Q. 5

Utrum ad singulos ordines Angelorum fiat assumtio salvandorum.

Quinto quaeritur de ordinum reparatione; et quaeritur, utrum ad singulos ordines Angelorum fiat assumtio salvandorum. Et quod sic, videtur.

1. Super illud Psalmi: "Constitues eos principes super omnem terram", dicit Glossa: "Elegit pau- peres, ut exaltaret ad ordines caeli, qui flunt ex hominibus et Angelis".

2. Item, super illud Iosue primo: "Omnem locum, quem calcaverit pes vester" etc, dicit Glossa : "Si diabolum vincere potuero, si meruero, ut eum conterat Deus sub pedibus meis, consequenter lo- cum eius in caelo habebo": ergo si diabolus fuit de excellentissimo ordine, sicut supra monstratum fuit distinctione sexta^ videtur, quod homo possit ascendere ad supremum ordinem Angelorum.

3. Item, ruina Angelorum restauranda esl , aut superna civitas remanebit imperfecla; sed non re- stauratur ex angelis, quia casus augelorura est ir- reparabilis: ergo restaurabitur ex hominibus bonis.

4. Item, distinctio ordinum principaliter venit ex donis gratiarum *; sed in via videmus, quod ali- qui assimilantur Seraphim in usu gratiae, aliqui Cherubim, et sic de aliis: ergo si Deus retribuit unicuique , secundum quod meruit, videtur, quod ad diversos ordines Angelorum homines debeant .as- sumi, et ex eis Angelorum ordines restaurari.

CoNTR.\ : 1. i\Iaior est unitas in superna lerusa- lem quam in Ecclesia militante; sed nunc in via ordo hominum non admittit intra sui unitatem di- versum in natura: ergo videtur, cum homo differat specie ab Angelo, quod ex Angelis et hominibus non debeat fleri unus ordo.

2. Item, sicut o)'do notal quandyui differentiam inter eos qui sunt ordinum diversorum , sic ponit convenientiara inter eos qui sunt eiusdera ordinis , quod patet ex ipsa definilione ordinis ^- sed plus differt homo ab Angelo, quam differat ordo infi- mus a supremo: si ergo Angelus superioris ordinis et infimi non possunl in eodera ordine collocari, multo minus de hominibus et Angelis idera ordo integrari.

3. Item , corpus nunquani sublimatur ad digni- tatem spiritus: ergo nunqnam debet ibidem collo- cari corpus humanum, ubi collocatur spiritus an- gelicus, cum semper sit rainus dignum, quantura- cunique gloriosuni : si ergo qui conveniunt in ordine conveniunt in sedium collocatione , videtur, ex ho- minibus et Angelis eundem ordinem constare non posse.

4. Ilem, Angelus in naturafl capacitate exceUit animam ; sed gratia data est Angelis secundum suae naturae capacitatem , sicut supra •* dictuni fuit, et Magister dicit in littera: ergo cuni non possit dari gratia animabus supra suam capacitatera , nunquam possunt animae et Angeli in gratuitis adaequari: ergo nec ex eis idem ordo constitui.

CONCLUSIO

Sicut de singulis ordinibus aliqui ceciderunf., sic eticbm singuli ordines per homines restaura- buntur.

Respondeo: Ad praedictorum intelligentiam est notandura, quod, sicut praedictum fuit', ad P= feclionem ordinis duo concurrunt, natura scilicet et gratia: natura tanquam fundamentum et dispo- sitio, gratia vero ut complementum et consumraatio. Et quia aliquid tunc dicitur esse secundum quid , quando est in sola dispositione , tunc esse simplici- ter, quando est in sua perfectione ; cum daemones et Angeli in naturalibus conveniant, dicuntur' aliquando daemones fuisse de diversis ordinibus Angelorum , quamvis nunquam plene fuerint in aliquo ordine; unde hoc inlelligitur secundum quid, non simpli- citer. — Quia vero homines possunt ad eminentiam gratiae et gloriae, in qua sunt .\ngeli, elevari, po-"'^ test ex hominibus et Angelis idem ordo constitui, quia, quamvis non conveniant in natura, assimi- lantur tamen et aequantur in hac gratia; et per hunc niodum reparatur Angelorura ruina. — Et tu obiicias, quod non potest esse conforraitas in perfectione, ubi non est convenientia in praearabula dispositione; dicendum, quod hoc non habet locum in proposito, quia illud verum est in dispositione necessitatis , no!i autem in disposiflone solius con- gruitatis. — Concedendum est igitur, quod, sicut coMiosio. de singulis ordinibus aliqui ceciderunt , sic etiam singuli ordines per homines restaurabuntur , sicut primae rationes ostendunt.

1. Ad illud ergo quod obiicitur in contrariuin, s^iuuo or- quod ad unilatem ecclesiasticain non admittit hoino po^itoruni. * , , . rem altenus speciei; dicendum, quod non est si- mile, quia nulium animal invenire potest homo sibi simiie in coiiformitate rationis; homo autem et An- gelus in participatione rationis conveniunt, et quod plus est, in deiformitate gloriae. Et ideo possunt in eandem societatem et eiusdem societatis ordinem convenire, cum inaior sit unitas voluntatum quam facieruin et plus faciat ad unilatem pacis et socie- tatis et ordinis conservandam.

2. Ad illud quod obiicitur, qi;od plus differt homo ab Angelo etc. ; dicenduin, quod verum est de difibrmitate, quae opponitnr uiiitati naturae;sed non est verum de difformitate, quae opponitur uni- tati gratiae in statu et dignitate; unitas autem or- dinis plus respicil hanc quam praecedentem. Et ideo illud non valet.

3. Ad illud quod obiicitur, quod corpus non sublimatur ad dignitatem spiritus; dicendmn, quod verum est; sed tamen ex hoc noii sequitur, quod non debeat locari cum Angelis. Sicut enim in slatu viae et meriti anima sequitur locum corporis et in terra habitat, cum sit nata esse sursum ; sic econtra in statu patriae et praemii corpus sequitur locum spiritus et ibidem erit, ubi natus est esse ipse spi- ritus. non propter se, sed propter eum cui coniun- gitur ; et ideo in eisdem sedibus locatur cum angelicis spirilibus, ad cjuorum dignitatem per gratiam est humanus spiritus sublimatus.

4. Ad illud quod obiicitur, quod Angelus habet capacitatem maiorem quam anima; dicendum, quod ratio illa calumniabilis est , et quantum ad maiorem et quantum ad assumtionem '. Quamvis enim Ange- Notandnm. lus excedat animam in naturalibus secundum com- parationem creaturae ad creaturam; tamen secun- duin comparationeiu ad Trinitatem suinmam, cuius est imago Angelus et anima, non oportet esse prae- cellentiam, cum magis videamus humanam naturam exaltatam quam angelicam tum per gratiam unio- nis in Christo, tum etiain per gratiam convprehen- sionis in Virgine beata. — Sed esto, quod adhuc ista propositio haberet veritatem , adhuc remanet in as- sumtione dubietas. Cum enim dicitur, quod An- EspUcatio ^ iiotabtlis geli susceperunt gratiam secundum capacitatem na- turalium, non est intelligcndum praecise, ita quod tantam susceperint, quod plus non potuerint capere, quia hoc non de facili posset probari nec auctori- tate nec ratione; sed ita intelligitur, quod meliora naturalia habentibus plus datuni est de gratia quam habentibus minora, quamvis isti et illi plus possent suscipere'. Et ex hoc non sequitur, quod anima humana non possit ad aequalitatem cum Angelis ascendere; immo absque dubio credendum est, posse, cum in Christo et beata Virgine videamus prae- cellere.

PrevBack to TopNext