Text List

II, Distinctio 9, A. 1, Q. 6

II, Distinctio 9, A. 1, Q. 6

Utrum praelatio Angelorum evacuetur post iudicium.

Sexto quaeritur de ordinibus Angeloruiti quan- tum ad praelationis evacuationem ; et est quaestio, utrum praelatio, quae est in ordine respectu ordi- nis, evacuetur post iudicium. Et quod sic, videtur.

1. Primae ad Corinthios decimo quinto: "Cum evacuaverit omnem Principatum et Potestatem et Virtutem": ergo in die iudicii Principatus et Pote- states et Virtutes evacuabuntur.

2. Item, supra, distinctione sexta, capitulo: Et sicut inter bonos: "Quamdiu durat mundus , Angeli Angelis, daemones daemonibus, homines hominibus praesunt; sed in futuro evacuabitur omnis praelatio".

3. Item , nomina ordinum accipiuntur penes offlcia ministrandi, ut in pluribus, maxime m his' qui subiiciuntur: ergo cura cessabit ministerium, cessabit subiectio, ergo el cessabit praelatio.

4. Item praelatio ordinis ad ordinem est secun- dum actum illuminandi et purgandi et perficiendi'; sed posl iudiciimi erit status in completione scien- tiae et gratiae : ergo non erit ullra illurainatio, pur- gatio et perfectio: ergo nec aliqua in ordinibus praelatio.

Ad oppositum: 1. Praecellentia ordinis ad or- dinem est secundura maioritatera et rainoritatem naturae et gratiae: ergo si quantitas gratiae in angelicis spiritibus non nuitalur, praecellentia ordinis ad ordinem non toUitur nec evacuatur.

2. Item , Angeli stalim ut confirmati sunt, beati effecti sunt beatitudine perfecta, ergo nihil reraansit in eis quod esset ex parle; et praelatio ordinis ad ordinem fuit in eis: ergo non fuit ex parte. Sed nihil evacuatur, nisi quod ex parte est': ergo etc.

3. lle.m , pulcritudo consistit in ordine^ et ordo in praecellentia unius ad alterum , et praecellentia ponit praelationem ordinis ad ordinem: ergo si ab angelicis spiritibus tolletur praelatio, tolletur et pul- critudo.

4. Item, sicul sunnnus ordo denominatur ab eo quod est sibi inseparabile , sic et medii et infirai ; sed Seraphim nunquara desinit esse Seraphim: ergo nec Principatus desinit esse Principatus, ergo nun- quara desinet principari: ergo nou cessabit ibi praelationis ordo.

CONCLUSIO.

Angelorum praelatio post iudicium evacuabitur , non ratione excessus in donis, sed ratione praesidentiae in influendo et imperando.

Respondeo : Ad praediclorura intelligentiam est notandura , quod tripliciter dicitur aliquid praeferri fhfhJieT. alteri: aut per modum exeedentis solum, sicut praefertur aurum argento; aut per modum exce- dentis et influeidis , sicut praefertur caelestis na- tura elemento; aut per modura imperantis, sicut praefertur dominus ministro. Ad ralionem autem perfectae nraelationis ista tria concurrunt, ut qui praefertur natus sit, eum cui praefertur, excedere et in ipsum aliquo modo influere et eidem praesi- dere. — Hoc modo est nunc in praelatioue, quae attenditur inter ordinera et ordinera in hierarchiis angelicis, et etiara in hierarchia ecclesiastica. In Angelis enira ordo, qui ordini praefertur, excedit in naturalibus et gratuitis, et quodam modo m- fluit purgando , illuminando et perflciendo, et etiam ministeria complenda iniungit.

Cum ergo quaeritur, utrum cesset praelatio ordinis ad ordinem; dicendum, quod si intelligatur de praelatione quantum ad primam conditionem , coDcinsio scilicet ratione excessus, non evacuabitur, sed ma- nebit, quia ordo excedet ordinem tara in gratuitis quam in naturalibus, ita post iudiciuin, sicut et nunc. Si autem intelligatur ratione duorum sequen- tiura , scilicet ratione praesidentiae in influendo et coociasio ai imperando, sic cessabit et evacuabitur; quia illu- minatio, quara dicitur recipere Angelus ab Angelo, et imperium, si quod est ibi, attendilur per cora- parationem ad nos, quibus ministrant, non per com- parationem ad Deum, in quo quiescunt et beatitu- dinis corapletione perfecte illuminantur. — Et se- cundum hanc viam procedunt rationes et auctoritates ostendentes, quod post iudicium cessabit praelatio ordinis ad ordinem. Sic enira dicit Magister et Apo- Ad^fundam stolus °, quod Deus evacuabit praelationeni , eva- cuando Potestatem et Principatum. Duin enira tolle- i, tVLi' ministerium , toUetur subiectio et irapenuni. 1!

1. Ad illud ergo quod obiicitur, quod praelatio s°'j"j'j^°|,^°_p- ^ j ordinis ad ordinem attenditur in praecellentia na- turaliura et gratuitorum ; dicendum , quod haec ' non est tota causa; ideo, si ex hoc arguat,,ab in- sufficienti arguit.

2. Ad illud quod obiicitur, quod Angeli beati- flcati sunt perfecte; dicendura, quod licel ex parte virlutis contemplativae perfectam sint beatitudinem assecuti, et ex illa parte nihil sit in eis ex parte, sunt tamen adlmc viatores ratione ministerii. Nam quantura ad illam vim , ut supra ^' dictura fuit, sunt in statu merendi; et ideo adhuc aliquid habent, quod evacuabitur post diein iudicii.

3. Ad illud quod obiicitur, quod pulcritudo consistit in ordine; dicendura, quod verura est; nam sicut ab Angelis non tolletur pulcritudo, ita etiam nec tolletur ordo. Sed ex hoc non sequitur, quod non tollatur praelatio; quia praelatio non tantuin- modo includit in se praeceUentiam , sed etiam prae- .ndenliam , quae plus aspicit indigentiam viae quam pulcritudinem et perfectionem patriae ; et ideo, cum tollitur. pulcritudo non minuitur.

4. AiJ illud quod obiicitur, quod ita est inse- parabile ab ordine Angelorum, quod esl esse Prin- cipatum, sicut esse Seraphim; dicendum, quod Principatus, secundum quod uominat ordinem, non dicit praesidentiam actualem, sed donum gratiae, vel datuni, secundum quod Angeius natus est aliis praesidere; et lioc manere potest, ablata actuali praelalione. Et ideo non sequitur: demit ]}rincipari, ergo desinit esse Princvpatus , quia priMcipatus non dicit actum, sed habituui vel slatum '.

PrevBack to TopNext