II, Distinctio 9, A. 1, Q. 7
II, Distinctio 9, A. 1, Q. 7
Utrum ordines Angelorum sint tantum novem, an plures.
Septimo quaeritur de illis ordinibus Angeloruni quantum ad numerum; et quaeritur, utrum sit sta- tus in novenario, an protendatur mimerus usque ad denarium. Et quod sic, videtur.
1. Sicut habetur in Lucae decimo quinto -, in ndamcnia.parabola de drachma, homo intelligitur per dra- chmam decimam ; sed non dicitur drachma decima nisi respectu novenarii, qui est in Angelis: ergo si decima drachma reinventa est, videtur, quod novem ordinibus decimus ordo adiunctus sit.
2. Item, si Angelus nunquam peccasset, homo factus esset et ^ ad beatitudinem perveniret; sed non assumeretur ad restaurandos Angelorum ordi- nes: ergo si non careret ordine, in aliquo ordine poneretur. Sed sive in uno, sive in pluribus, novem ordinibus adiiceretur ordo ulterius. Si ergo civitas lerusalem per Christum perfecte restaurata est, vi- detur, quod non sit status ordinum in novenario, immo quod eis adiiciatur saltem decimus ordo.
3. Item, prima proportio reperitur in numeris; et quia omnia producta sunt secundum debitam proportionem, omnia dicunlur esse producta secun- dum rationes numerales, tam ab Augustino ' quam a Boethio. Si ergo civitas supernae lerusalem est civitas perfectissima et optime proportionata, videtur, quod numerus ordinum et graduum eius non stabit citra eum numerum, in quo est perfectio et slatus; sed hic non est novenarius, sed denarius : ergo vi- detur, quod saltem usque ad denarium protendatur.
4. Item , bealissima Virgo Maria in patria non' erit praeter ordinem : cum ergo sit supra omnes ordines , per se constituet ordinem : ergo videtur , quod sint ibi plures quam novem ordines.
Ad oppositum arguitur sic: 1. Omnis ordo re- ducitur ad aliquam hierarchiam; sed non sunt nisi tres hierarchiae, sicut patel ex sufficientia prius assignata^: suprema, media et infima, et quaelibet earum sufficienter completur triplici ordine: ergo non videtur, quod debeant esse plures.
2. Item , Trinitas manifestatur in omnibus crea- turis secundum plus et minus, maxime autem ma- nifeslari debet in Beatis; sed numerus maxime ex- pressivus Trinitatis est ille qui consistit in trinitate super se reflexa, sicut sunt tres terni": ergo vide- tur, quod in tali nuniero ordines Beatorum habeant a summa Trinitate institui.
3. Item , distinctio ordinum est secundum dona gratiarum ; sed nullum donum gratiae est in homi- nibus, quod non sit in Angelis: ergo nulluni ordi- nem constituent homines praeter ordines Angelorum. Sed illi non sunt nisi novem: ergo non videtur, quod sit ponere numerum maiorem.
4. Item, si ponitur ordo hominum per se prae- ter assignatos ordines Angelorum, cum in omni ordine Angelorum sint de hominibus, tunc homines distinguerentur secundum decem gradus: ergo vi- detur , quod perfectioris numeri sit ordo in homi- nibus quam in beatis spiritibus. Quod non videtur, cum ipsi per naturam sint Deo proximiores et si- miliores, ac per hoc constitui debeant in ordinis et numeri nobilissima perfectione.
CONCLUSIO.
Prohabile esse videtur , quod novem Angelorum ordinibus additur ordo decimus hominum imperfectorum, sed meritis Christi salvatorum.
Respondeo: Dicendum ad hoc, quod quia ra- Noiaodura. tiones praedictae solum congruitatis sunt, et aucto- rilates super hoc non inveniuntur expressae, quod super hoc sunt opiniones variae.
Quidam namque dicere voluerunt, quod omnes opinio i. homines assumerentur ad Angelorum ordines, nec essent in illa superna lerusalem nisi ordines novem: et sic competebat, ut esset expressa coiifl- guratio ad supermundanam hierarchiam, quae in Trinitate consistit; et si Angeli stetissent, ad ordi- nes eorum assumti essent ', sicut nuiic assumun- tur. In hoc tamen differt, quod tunc illa assumtio esset hominum bealificcUio solum, nunc autera est hominum beiUificatio et ruinae Angeloruin per quandam aequivalentiam reparcUio. Nec obstant ra- tiones ad hoc inductae, quia solum congruitalis sunt; nec illud quod obiicitur de beata Virgine, quia sicut privilegium speciaie non est reducendum ad legem comaiunera, sic singularis praerogativa, quae est in beata Virgine, non est numeranda cum ordinum distinctione , quae est secundum legem communem.
Verumtamen, qiiia textus evangelicus hoc so- oiiimo 2. nare videtur, dum hominem decimam drachmam vocat , et Anselmus hoc videtur innnere in libro de Casu diaboli -, videtur aliis magis esse probabile, quod homines per se constituant communiter unum ordinem, quem vocant decimum, respectu novem ordinum Angelorum. Non enim decet, ut dicunt, quod homines assumantur ad ordines Angelorum, nisi illi qui in hac vila eis similes exstiterunt. lli autem sunt virgines, qui nec nubuntur nec nu- bunt^ ideo solas virgines ad ordines Angelorum dicunl assumi, et ex eis solis riiinam angelicam restaurari , pro eo quod Angelis mnltmn est cognata virginitas. — Sed haec positio non videtur esse conveniens, tum quia per decimam drachmam non solummodo corrupti, sed etiam virgines homines intelliguntur; lum etiam, quia nnilti carne corrupti multis virginibus praeferimtur , ul beata Maria Mag- dalena et Petrus apostolus multis aliis virginibus masculis et feminis absque dubio sunt superiores.
Et ideo tertia positio est adhuc, quod supra et novem ordines Angelorum addetur ordo decimus ex his, qui in vita ista non pervenerunt ad tantam meritorum excellentiam , ut exaltentur ad ordines Angelorum; sed meritis Christi salvati, decimum te- nent gradum, sicut pro eorum salule sol iustitiae Christus per decem gradus descendit, quod signa- tum fuit in miraculo facto Ezechiae, quarti Regum RatioMs. vigesimo '. — Et ista positio videtur esse salis pro- babilis, tum propter imperfectionem meritorum, quam habenl multi in via. tum eliam propter per- fectionem electorum quantum ad numerum. quae erit in lerusalem superna. Perfectio aulem maxiraa in denario consistit, sicut infra ' dicetur, quando agetur de decalogo, vel de decimalione. Et ideo positionem istam possumus sustinere, quia eam pro- babilem reddit decimationis significatio et decimae drachmae inventio et solis per decem gradus de- scensio el ipsius denarii perfeelio.
1. Ad illud ergo qnod obiicilur, quod quilibet ordo est in aliqua hierarchia; dicendura est, quod sicut praeter angelicam hierarchiam est nunc ponere hierarchiam ecclesiasticam ; sic praeter illas angelicas hierarchias erit intelligere, in decimo gradu salvari simul rationem ordinis et hierarchiae: hierarchiae inquam, per comparationem ipsorum ad invicem, quia non habebunt omnimodam aequalitatem ; sed ordi- nis per comparationem ad ordines superiores.
2. Ad illud quod obiicitur de expressa reprae- sentatione summae Trinitatis, dicendum, quod sicut unitas addita novenario novenarium non perimit, sed salvat et ad perfectiorem numerum deducit ; sic decimus ordo, ex Iiominibus constitutus , reprae- sentationem summae Trinitatis ab angelicis spirilibus mm lollit, sed salva illa expressa repraesentatione , facit ad supernae civitatis maiorem perfectionem.
3. Ad illud quod obiicitur, quod est distinctio secundum dona gratiarum ; dicendum , quod non est secundum dona tantum, sed secundum dona quantum ad stcUum. Infra autem omnes status or- dinum Angelorum adhuc "^ est inteUigere statura ma- gis infimum in hominibus, et ita ordinem decimum, quamvis ex divina benignitate et largitate contingat, in gratia homines aequiparari Angelis, quibus sunt inferiores per naturam.
4. Ad illud quod obiicitur. quod tunc erit ma- ior perfectio in hominibus; dicendum, quod falsum est , quia hoc non est propter raaiorem perfectionem, sed propter maiorem a Deo elongationem. Inflmus enim ordo inter omnes magis distat a Deo, sicut pri- mus maxime appropinquat; et quia homo pluribus gradibus natus est dislare a Deo quam Angelus, licet ex divina misericordia factus sit ei magis pro- ximus: ideo tenet decimum locum, ut sic ostenda- tur, quod excellat Angelus homineni per naturara, ostendatur etiam nihilominus, quantum Deus sibi invisceraverit hominern per misericordiam '.