Text List

II, Distinctio 9, A. 1, Q. 8

II, Distinctio 9, A. 1, Q. 8

Utrum in eodem ordine Angelorum sil perfecta aequalitas, an quaedam gradatio.

Octavo qiiaeritnr de nrdiiiibus .-\ngelonim in comparalione ad suum oppositum; et est quaestio, utrum in Angelis ordo compalialur secum aequali- tatem. Et quod sic, videtur:

1. Per Dionysinm. Dicit enim Dionysius ', quod illi qui sunt in una hierarchia, aequipotentes sunt; sed qui sunt aequipotentes sunt aequales : ergo in eadem hierarchia Angeli sunt aequales: ergo multo fortius in eodem ordine.

2. Item, per Augustinum de Vera Religione ': "In omnibus actibus convenientia placet , qua una salva, et pulcra sunt nmnia; ipsa vero c.onvenientia unitatem aequalitatemque appetit": ergo si in an- geUcis ordinibus est perfecta pulcritudo, ergo et convenientia et aequalitas; sed non est aequalitas inter Angelos diversorum ordinum: ergo inter Ange- los eiusdem ordinis.

3. Item, quorum doiium et praeminm est unum, ipsa habent aequalitatem ; sed donum et praemium Angelorum eiusdetn ordinis est unum, et status unus": ergo videtur, quod habeant aequalitatem.

4. Item, hierarchia angelica maxime esl re- praesentiva supremae hierarchiae; sed in iUa ordo non excludit aequalitatem ^: ergo videtur, quod in hierarchia angelica debeat esse ordo cum aequali- tate. Sed non est aequalitas in Angelis diversorum ordinum: ergo in Angelis eiusdem ordinis.

Contra: 1. Magister dicit in littera: "Sicut in Apostolis alii aliis sunt digniores, ita in ordini- bus Angelorum creditur recte esse".

2. Item, perfectiori modo participat rationem or- dinis ", ubi est ordo in omnibus, quam ubi est ordo in aliquibus tantuin; sed Angeli perfectissimo niodo inter ceteras creaturas participant ordinem: ergo non solum inter Angelos diversoruin ordinum, sed inter Angelos eiusdem ordinis contingit ordinem as- signare.

3. Item , "sapientis est ordinare '", et magis sapientis magis ordinare, ergo et maxime sapientis in eius effectu nobilissimo est res maxime ordina- tas producere: ergo videtur, quod non solum sit ibi ordo inter Angelos diversorum ordinum, sed etiam inter Angelos eiusdem ordinis.

4. Item, lucifer dicitur fuisse inaxiraus inter omnes Angelos; et constal, quod de aliquo ordine fuit: ergo Angeli illius ordinis non erant sibi aequa- les; pari ratione videtur, quod in aliis ordinibns alii sint superiores, alii inferiores.

CONCLUSIO

Probabile est, inter Angelos eiusdem ordinis quandam reperiri gradationem , licet inter eos non sit tantus excessus, quantus est inter Angelos diversorum ordinum.

Respondeo: Dicendum, quod sicut in suprema hierarchia propter summam perfectionem reperiturPeo.^^iwei- pulcritudo ex perfectissima aequalitale et similitu- dine parium, sic in angelica hierarchia re[ieritur pulcritudo perfecta in genere creaturae ex quadam gradatione disparium. In his enim duobus modis consistil pulcritudo et convenientia , sicut dicit Augustinus de Vera Religione °. Sed in suprema hie- rarchia ex .sola siinilitudine et aequalitate potest esse perfectissima puicriludo, quia in qualihet per- sonarum aequalium est omnimoda et summa per- fectio. In angelica vero hierarchia, quia illi spiritus, qui coordinantur , non habent singillatim suminam perfeclioiiem, necesse est. quod ex quadam conve- nienti diversilate , in quadam proportionali gra- daUone consnrgat quaedam convenientia ordinata et pulcritudo in genere creaturae perfecta. Et ideo sicut in Sanctis inteiligimus, quod unus est ordo Apostolorum, alter Martyrum, alter Confessorum, et sic de aliis; et tamen in liis ordinibus est gradatio quaedam, nec potest omnimoda reperiri aequalitas, cum de quolibet Sancto possit dici: Non est inven- tus similis illi, qid conservaret legem Excelsi ' ; sic suo modo intelligendum est in spiritibus angelicis. coDciosio. Ideo et in eodera ordine ponenda est quaedam gra- datio et quidam ordo, licet non sit tantus excessus, quantus reperilur in Angeiis diversorum oi'dinum. — Unde rationes lioc probantes concedendae sunt, quamvis non sint multum cogentes. Hoc enim vide- tiir sentire tam Magister in littera ', quam Diony- sius in libro de Angelica Hierarchia.

1. Ad illud qaod obiicitur, quod aequipotentes soiuiio op- sunt; dicendum, quod aequalitas illius msse attendi- positorum. ^ ^ tur vel accipitur secundum conformitatem conver- sionis ', secundum quam attenditur distinctio unius hierarchiae ab aliis; siciit prima hierarchia et ordines, qui sunt in illa, accipiuntur penes actum conversio- nis in Deum, non quia omnino aequaliter convertan- tur , sed quia ad hoc indifferenter omnes ordinantur et principaliter ab isto actu omnes denominantur.

2. Ad illud quod' obiicitur, quod convenientia facit pulcritudinem; dicendum, quod, sicut ibidem dicit Augustinus, convenientia non tantum surgit ex aequalitate, sed etiam ex disparium congruenti gradalione; et sic in .\ngelis intelligendum est esse.

3. Ad illud quod obiicitur, quod habent idem donum et praemium; dicendum est, quod si intel- ligatur de praemio communi et increato, quod Deus est, verum est. Si autem intelligatur de bea- i titudine creata, vel de donis gratuitis ' quantum ad statum et dignitatem et praerogativam aliquara; sie non habet veritatem. Sic enim quilibet respectu alterius aiiquara babet praerogalivam secundum plus et minus. '

4. Ad illud qnod obiicitur, quod haec hierar- ' chia repraesentat suminam; dicendum, quod reprae- ; sentat, in quantum potest; et cum in iUa. suprema ] hierarchia sit ordo et perfecta pulcriludo in summa unitate et aequalitate, et haec in liierarchia creata non possint simul coexistere propter liniitationem creaturae : ideo est ibi ponere ordinem et pulcri- tudinem cum diversilate et quadam disparilitate , ut quod non poterat hic fieri ex unitate , saltem im- j pleretur ex plurium diversitate. — Et haec est ralio,coroijarin| quare Deus, cum habeat unura Filium, non tamen produxit unum solura Angelum, sed multos, quia ; Filius perfecte implet Patrera et iraitatur, ut dicit Augustinus ^ sed Angelus perfecte non exprirait Creatorera; ideo decuit eos creare in magna nuilti- iudine vel in multiformi ordine.

PrevBack to TopNext