Capitulum 1
Capitulum 1
Quid uti et frui
TUM significatio vocabulorum quaeritur, fit plerumque ut aliud in sermone vulgato, aliud apud eos qui disciplinas tradunt, significare inveniantur, ut in his vocabulis genus, species, nomen, verbum, aliisque ejusmodi perspicere licet, quae aliud latine loquentibus extra disciplinas, aliud Grammaticis, aliud vero dialecticis significant. Idem accidit in his duobus vocabulis, uti & frui, quae non idem prorsus latine loquentibus & Theologis significant. Nam usu latinae linguae, frui, generalem habet significationem, ut sit, de lectationem & fructum ex re aliqua capere; sive hoc ipsum ad ulteriorem aliquem finem referatur sive non. Ita praeter scriptores profanos usurpavit hoc vocabulum pluribus Scripturae locis interpres noster ex Hebraeo & Grae co: ut Ecclesiastae 2. ubi di cit Sapiens: Vadam & affluam deliciis & fruar bonis, & cap. 7. In die bona fruere bonis. Et Apostolus Rom. 15. Si vobis primum ex parte fruitus fuero, juxta nostram versionem. Nam Graece non est, fruitus, sed expletus fuero. Et 1. Tim. 6. Qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum. Pro quo dicit idem Apostolus Act. 14. Implens cibo, & latitia corda vestra. Et ad Philemonem. Ita frater, ego te fruar in Domino. Quanquam hic, quod addit, In Lomino, significat quo illa delectatio spiritualis, qua Apostolus Philemone se fruiturum dicebat, referenda fuerit. Nam etsi non add disset, in Domino, non alia tamen significatione, quam qua caeteris scripturae locis verbum fruendi accipitur, accipi deberet. Sic, frui, accipitur apud Prudentium libro secundo contra Symmachum, ub Deum de rebus terrenis ita loquentem introducit: "Sed tamen esse modum volui, parcisque fruenda Moribus indulsi, quantum sibi posceret usus; Non ut captus homo studiis, & inaniter ardens Duceret omne bonum positum in dulcedine rerum."
Qui & post multa facit frui bonis temporalibus commune probis & improbis dicens: "Sic probus atque reus capitalis criminis, iisdem Sideribus, facilisque poli bonitate fruuntur"
Uti vero, usus Latinorum, est assumere rem quampiam propter aliud, sive ex ipsa re voluptas capiatur, sive non. Sic Apostolus, 1. Tim. 5. "Modico vino utere propter stomachum tuum", &c. Neque enim negandum est, quin ea, quibus secundum hanc significationem recte utimur, delectent subinde, ut propositum ex Apostolo exemplum satis probat. Et quoniam in plerisque rebus utendis adjuncta est delectatio, fit ut talibus & uti dicamur & frui, diversa ratione: quod rursum patet hoc exemplo carminis Prudentuni in Hamartigenia: "Felix qui indultis potuit mediocriter ati Muneribus, parcumque modum servare fruendi."
Caeterum prout Theologi in scholis has voces usurpant, frui, est re aliqua delectari propter seipsam; sic numerum ut in ea voluntas amantis conquiescat, tanquam in summo bono, & fine suo ultimo. Uti, autem, est rem, propter aliud quo fruendum sit, in operationem assumere, sive res illa etiam delectet, sive non; dumodo non in ea voluntas ut ultimo fine conquiescat.
Haec fruendi, & utendi significatio, ab omnibus Scholasticis Magistrum secutis traditur hac dist. Magister autem eam accepit ab Augustino lib. 1. de Doct. Chr. cap. 3. & aliquot sequentibus, & rursum cap. 22. 31. 33. Qui & alibi isto modo eas voces usurpat, ut lib. 10. de Trin. cap. 10. & 11. & lib. 11. de Civit. cap. 25. & lib. 15. cap. 7. Quomodo etiam Hieronymus accepit in Epistola ad Julianum cujus initium, Filius meus: Impossibile est, inquiens, ut praesentibus quis & futuris fruatur bonis: quod profecto impossibile non esset, si frui secundum priorem significationem ibi acciperetur; quomodo ab Apostolo dictum est, Qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum.
Hoc etiam modo Prudentius accepit contra Symmachum lib. 2. dum pari sententia cum Hieronymo ita canit: "Spem sequimur, gradimurque fide, fruimurque futurit, Ad quae non veniunt praesentis gaudia vitae Nec currunt pariter capta & capienda voluptas."
Neque vero haec significatio a scripturis aliena est, ubi legimus impios ita loqui. Sap. 2. Venite & fruamur bonis quae sunt, & utamur creatura tanquam in juventute celeriter
Notandum autem quod Augustinus, etsi Scholasticae acceptionis harum vocum praecipuus author videatur; priorem tamen significationem etiam agnoscit lib. 11. de Civit. cap. 25. ubi cum haec duo more suo distinxisset, ita subjecit: Verumtamen eo loquendi modo, quem plus obtinuit consuetudo, & fructibus utimur, & usibus fruimur. Agnoscii & lib. 1. de Doct. Chr. cap. 33. ubi dicit, quod vicinissime frui sit cum delectatione uti: tametsi eam significationem, minus propriam esse putat. Quin & S. Thomas eam generalem significationem non ignoravit. Nam 1. p. q. 39. art. 8. dicit, frui est cum gaudio uti, & in commentario epistolae ad Hebraeos cap. 12. lect. 2. frui inquit est delectari in fine adepto: nec addit, ultimo.
On this page