Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

Quibus rebus fruendum sit et quibus utendum

§. 2. Quibus rebus fruendum sit & quibus utendum?

SEcundum Theologicam acceptionem horum vocabulorum, frui & uti; consequitur ex dictis, solo Deo fruendum esse. Solus enim Deus sum¬ mum bonum est, & ultimus finis intellectualis creaturae, in quo proinde solo propter se delectari & conquiescere eam oportet. Sic Augustinus docet locis supra citatis; Cujus etiam illa est initio suarum confessionum sententia: fecisti nos Domine ad te: & inquietum est cor nostrum, donec requiescat in te. Nam Deus solus est, qui humanum animum, ad imaginem suam conditum explere delectatione possit. Juxta illud Psal. 16. Satiabor cum apparuerit gloria Dei, Et Psal. 72. Qui denim mihi est in coelo: & a te, quid volui super terram? A te, id est, praeter te, extra te. Cum enim animus noster, ex eo quod ad imaginem Dei conditus est, infinitae sit capacitatis; ab eo solo, quod est infinitum, repleri potest, id est, a solo Deo. Unde quantumcunque rerum creatarum delectationi inhaereat, aut etiam immergatur animus humanus; fieri tamen nequit, ut ulla ejusmodi dele ctatio, capacitatem ejus impleat, ac desiderium ejus satiet, & conquiescere omnino faciat. Cur ergo Deum non comprehendit? An est infinitae capacita. tis, quia nullum bonum creatum potest eum satiare; non autem quia capere possit id quod omnino est infinitum? Ac Deus quidem implet animum, sed non totus comprehenditur: implet capacitatem ejus; sed animus eum non capit. Quomodo mare implet capacitatem hydriae sed hydria non capit mare. Alii dicunt, mentem humanam esse infinitam privative, non positive, quod eodem recidit. Fruimur autem Deo in hac vita imperfecte, dum eum, saltem ex parte, habentes & possidentes, in eo delectamur: iuxta illud Psal. 36. Delectare in Domino, & dabit tibi petitiones cordis tui, Et Psal. 76. Memorfui Dei, & delectatus sum. At perfecta fruitio Dei, non hujus est vitae, sed futurae: ubi replebitur in bonis desiderium nostrum. Cujus ratio est quia cum fruitio importet delectationem, quae in voluntate est, visio autem seu cognitio sit in intellectu; sequitur fruitio visionem: ubi ergo imperfecta visio, ibi & imperfecta fruitio, nempe in hac vita, in qua videmus per speculum in aenigmate: ubi autem visio perfecta; ibi & fruitio perfecta erit, nimirum in saeculo futuro, in quo Deum videbimus facie ad faciem, 1. Cor. 13. Docet hoc ipsum Aug. lib. 1. de doct. Chr. cap. 30.

Quomodo autem visio a fruitione differat, & ad quam animae potentiam fruitio proprie pertineat; non hujus est loci exacte discutere. Pertinet enim ea disputatio ad quartum distinctione 49. Super quam scribens Dom. Soto q. 1. art. 4. diligenter hanc rem secundum Augustinum & S. Thomam expendit. Breviter tamen hoc loco dici potest, quod secundum illos authores, frui, proprie non sit delectari, sed tantum sensu consecutivo, quatenus delectationem fruitio in sua ratione includit. Proprie vero, frui, sit rem aliquam habere seu possidere cum delectatione, quae explicatio valde etiam consentanea est iis, quae jam dicta sunt de illius vocis utralibet significatione. Ita enim dicimus, aliquem frui rebus diu desideratis; quia tandem eas adeptus est, & possidet cum voluptate.

Porro, cum solo Deo fruendum sit; consequens fit, ut caeteris omnibus rebus, tantum sit utendum: quemadmodum docet Augustinus l. I. de Doct. Chr. cap. 4. & 22. Omnis enim Dei creatura est ejusmodi; ut homini adminiculo esse queat ad cognoscendum & amandum Deum. Nam in rebus creatis nihil est in quo non aliquo modo Dei bonitas; virtus & sapientia reluceat. Plurima vero sunt, quae etiam aliis modis in usum nostrum legitime veniant, ad Deum velut ultimum finem relata; quemadmodum experientia late docet. Jam vero, si rebus quibus utendum est, frui velimus, aut contra; pervertitur omne humanum officium: nec est alia vita hominum, vitiosa atque culpabilis; quam male utens, & male fruens ait Augustinus lib. 10. de Trin. cap. 10. Notandum est autem hoc loco, non tantum rebus a Deo factis, sed etiam peccatis, quae non a Deo, sed a mala fiunt hominum voluntate, nos recte atque legitime uti posse. Nostris quidem; si eorum occasione humiliores & cautiores efficiamur, atque ad altiorem virtutis gradum resurgamus, sicut accidit Davidi, Petro & aliis sanctis: alienis vero, dum aliorum lapsu admonemur, quid timere & cavere, & de quo, Deo pro nobis, quos a similibus peccatis custodivit, gratias agere debeamus, quemadmodum decet Apostolus, Rom. 11. & Gal. 6. Quin etiam Deus peccatis hominum utitur ad varios effectus, vel justitiae suae declarandae, vel potentiae, vel sapientiae, vel misericordiae: ut in Angelis apostatis in Pharaone, in Jada proditore, in Petro Apostolo, quae omnia facile est ex scripturis probare.

Quaerit insuper August. lib. I. de Doct. Chr. cap. 22. utrum homines seipsis frui an uti debeant; Ea ratione concludit quod nec se, nec alio homine quisquam homo frui debeat; sed uti tantummodo: quia nec se nec alium hominem propter se diligere debet; sed omnem suum amorem, quo vel se, vel proximum diligit, ad incommutabile bonum, quod solus Deus est, referre.

Unde maledictus dicitur, qui spem suam ponit in homine, Jerem. 17. Lex quoque & Evangelium praecipit, ut proximum diligamus sicut nos ipsos: Deum vero ex toto corde, & ex tota anima, &c. Nam & ea praevaricatorum angelorum & primorum hominum superbia fuit, quod considerata sua pulchritudine, seipsis frui voluerint, & non illud tantum natura suae bonum, quo delectabantur, in Deum referre.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2