Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

An liceat aliquando resi stere potestati

§. 2. An liceat aliquando resi stere potestati.

CIrca posteriorem quaestionem hujus dist. qua quaerntur, an aliquando resistendum sit potestati, notandum inprimis est, potestatis nomine non intelligi quamcumque potentiam aut vim agendi. Ita enim omnis resistentia, etiam ea qua diabolo tentanti, & latroni periequenti resistitur, est adversus aliquam potestatem; sed eam tantum potestatem, quam docendi gratia superioritatem vocant, id est, quam quis tanquam superior habet in alios ut subjectos; cujusmodi est potestas regis vel magistratus, vel cujuscumque praefecti in subditos. De qua potestate proprie accipiendum illud Rom. 13. Non est potestas nisi a Deo.

Deinde supponendum est secundum sanam & Catholicam doctrinam quod omni tali potestati debeatur a subditis obedientia, quemadmodum eodem loco apostolus, & pluribus aliis locis scriptura nos docet. Quam doctrinam non tantum ad bonos & Christianos, sed etiam ad malos & infideles principes, quales primis illis Ecclesiae temporibus fuerunt, eadem scriptura extendit.

Deinde notandum, in proposita quaestione potestatem concretive sumi pro iis in quibus potestas residet. Nam si abstractive sumatur certum est nunquam ei resistendum esse, cum ipsa secundum se non possit esse nisi legitima, & ut apost. testatur, a Deo ordinata Unde de hac universaliter verum est, quod idem apost. ait: Qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit.

Quaestio igitur hunc sensum habet, an subditi possint vel debeant aliquando resistere superioribus; idque vel simpliciter, non obediendo praeceptis eorum; vel etiam adversus eos vim inferentes, repugnando. Ad quam respondendum, quod eis nequaquam resistere liceat recte & legitime utentibus sua potestate, id est, ut Magister ait, in iis omnibus quae jubet Deus eis exhiberi. Jubet autem quicquid ab illis praecipitur comprehensum intra limites dictae potestatis a Deo derivatae.

Si vero praecipitur ab illis aliquid quod eam potestatem egreditur, tum distinguere oportet; aut enim bonum est quod praecipitur, aut malum, aut indifferens. Si vel bonum est vel indifferens, tunc licet subditus simpliciter ad tale praeceptum non teneatur, ob defectum potellatis in eo qui praecipit, plerumque tamen tenetur ad vitandum scandalum, seu speciem inobedientiae. Qua ratione & Christus pro se & Petro solvere voluit didrachma Matth. 17. ad quod alioqui non tenebatur. B

Sin autem malum ac Dei legi contrarium aliquid praecipitur, nullo modo est obediendum; quia tale praeceptum non egreditur tantum potestatem praecipientis, sed etiam pervertit ordinem potestatis supremae. Unde principibus sacerdotum prohibentibus evangelii praedicationem sapientissime a Petro responsum est Actor. 5. Obedire oportet Deo magis quam hominibus. Sic ergo apostoli & martyres restiterunt pote sati, de quibus canit Ecclesia quod contemnentes jussa principum meruerunt praemia aeterna. Sic Antiocho restiterunt 7. Machabaei fratres, quorum unus dicebat: Non obedio praecepto regis, sed praecepto legis, quae data est nobis per Moysen. Sic regi Nabuchodonosor tres pueri, qui ab eo jussi adorare statuam, dixerunt: Non oportet nos de hac re respondere tibi. Et iterum, Notum sit tibi rex; quia Deos tuos non colimus, & statuam auream quam erexisti, non adoramus. Unde August. serm. 6. de verbis Domini: Si illud jubeat potestas quod non debeas facere, hic sane contemne potestatem, timendo majorem potestatem. Et similibudinem addit potestatibus humanis sibi subordinatis, quarum inferiori contra superiorem non est obediendum.

Utrum vero aliquando etiam repugnare superiori injuste subditos opprimenti liceat, non perinde clarum est. Certe proceribus & populo totius alicujus regni id aliquando licere, apparet ex historia Roboam, 3. Reg. 12. & ex verbis Augustini lib. 17. de civitate cap. 21. & libro de unitate Ecclesiae capite21. ubi factum populi regem tyrannice imperare volentem abjicientis, non putat improbandum. Ratio autem videtur; quia in proceribus & populo residet publica authoritas, qua & se a manifesta tyrannide vindicare, & legitimum principem eligere sibi possunt, atque etiam electum, si causa subsit, imperio privare.

Caeterum privato nemini licet superiori, etsi tyrannice imperanti, per vim resistere, ac multo minus eum de medio tollere, ut patet ex decalogi praecepto: Non occides, & definitione Constantiensis synodi sess. 15. Quod & suo exemplo David sepenumero ostendit, dum Saulem in manu sua traditum, nec ipse occidere voluit, nec ab aliis occidi passus est. Quis enim, inquit, extendet manum saam in Christum Domini, & innocens erit? 1. Regum 26. Quamvis enim jam in regem unctus esset, nondum tamen erat suffragiis populi confirmatus; nec adhuc ullam habebat regni potestatem.

Quare merito audiendus hac in parte Cyprianus, qui in epistola ad Demetrianum, qua Christianorum adversus calumniatores defendit innocentiam, ita scribit: Nemo nostrum quando apprehenditur, reluctatur, nec se adversus injustam violentiam vestram, quamvis nimius & copiosus sit noster populus, ulciscitur. Patientes facit de secutura ultione securitas; innocentes nocentibus cedunt; insontes poenis & cruciatibus acquitscunt. Et quae sequuntur.

PrevBack to Top

On this page

Capitulum 2