Capitulum 1
Capitulum 1
An potentia peccandi sit a Deo
AD priorem hujus distinctionis quaestionem, an potentiam peccandi homo vel angelus Deo acceperit, tribus conclusionibus, seu membris comprehensam adferemus responsionem, juxta quod trifariam intelligi potest peccandi potentia.
Nam si intelligatur naturalis potentia seu facultas animae, qua bene vel male agimus, cujusmodi imprimis est voluntas, deinde & aliae facultates, quibus suos actus voluntas imperat, ut intellectus, sensus, sensualis appetitus, vis loco motiva, hanc a Deo esse certum est. Sed haec minus usitate peccandi potentia vocatur; Augustinus possibilitatem appellat, & a Deo esse docet lib. de gratia Christi cap. 17. & sequentibus.
Alio modo potentia, vel ut frequentius authores loquuntur, potestas peccandi intelligitur facultas non impedita ad peccatum perpetrandum, id est, talis quae sine impedimento potest procedere in actum. Et haec quoque potentia a Deo est, quia non tantum Deum authorem habet ipsa naturalis agendi facultas, ut modo diximus, sed & quod in actum vel bonum vel malum exire possit, & exeat certo tempore & loco, ad divinam pertinet ordinationem. Hoc modo intellectam potestatem peccandi in scripturis & Patribus saepissime Deo attributam legimus. Nam diabolus S. Job tentare non potuit. Job 1. neque regem Achab decipere 3. Reg. ult. nisi a Deo accepta potestate. Unde & Dominus Pilato dicenti se habere potestatem ipsum crucifigendi, quae utique erat potestas peccandi, respondit Joan. 19. Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi datum esset desuper
Et generaliter omnem impiorum potestatem, qua utuntur adversus pios, dum malam suamvoluntatem exequentes, eis quocumque modo nocent, scriptura Deo tribuit. Unde Osee 13. Dedi eis regem in ira mea. Et Job 34. Qui facit regnare hypocritam propter peccata populi. Et Christus in evangelio: Haec est hora vestra & potestas tenebrarum, id est, potestas peccatoribus a Deo data, ut me comprehenderent. Sic Augustin. saepenumero docet, peccandi potestatem non nisi a Deo esse, utens etiam ad id probandum illa apostolica sententia. Non est potestas nisi a Deo, ut in enarratione psal. 32. conc. 2. Malitia hominum, inquit, cupiditatem nocendi per se habet, potestatem autem si Deus non dat, non habet. Non est enim potestas nisi a Deo. Et iterum: Est mala cupiditas quae non est a Deo; sed quia ipsa mala cupiditas nulli nocet, si ille non permittat, non est, inquit, potestas nisi a Deo. Et alia quae sequuntur. Similis est locus in psalm. 56. & 96. Eandem doctrinam & alibi inculcat, ut in libro de natura boni cap. 32. ubi ex scriptura docet nocendi potestatem quam in bonos habent mali, a Deo esse. Item in libro 11. Genes. ad litteram cap. 3. & plenius lib. ad Simplicianum qu. 1. & lib. de spiritu & littera cap. 31. Eadem est sententia Gregorii lib. 26. Moral. cap. 19. & lib. 14. capite 18.
Tertio, potest peccandi potentia accipi pro potentia deficiendi ab eo quod rectum & justum est, quam uno vocabulo in his quae ad mores pertinent, defectibilitatem appellare possumus. Haec autem cum proprie non potentia, sed impotentia sit (nam posse deficere, sicut posse aegrotare, proprie non est posse aliquid, sed magis non posse) non est ex Deo, sed ex creaturae ipsius imperfectione quae in quantum ex nihilo condita est, ex se habet, ut deficere, peccare, & in nihilum redigi possit. Quod si ex Deo foret hoc potentiae genus, etiam peccatum quod inde nascitur, & ad quod illa potentia per se ordinatur, ex Deo esset A quo enim potentia est, ab eodem est & actus ejus proprius. Unde Augustinus lib. 14. de civitate capite 13. Vt natura sit, ex eo habet, inquit, quod a Deo facta est, ut autem ab eo a quo facta est deficiat, ex hoc habet quod de nihilo facta est. Et lib. 12. cap. 1. docet omnia creata mutabilia esse, non quatenus a Deo, sed quatenus ex nihilo facta sunt. Similia scribit lib. 2. de nuptiis & concupiscentia cap. 28. & 29. & lib. 1. contra Julianum cap. 8. & lib. 3. cap. 24. & epistola 56. Item Fulgentius de fide ad Petrum cap. 3.
Diversum quidem legitur in epistola ad Demetriadem, cujus initium, Si summo ingenio; quae & inter Augustini & Hieronymi epistolas invenitur; verum ea neutrius horum est, sed Pelagium authorem habet, ut certis argumentis ex Augustino doceri potest.
Quod autem apud Augustinum legitur in psalm. 61. Deum dedisse hominibus potestatem faciendi quod bonum est, & non faciendi quod malum est, quamvis de ea quam dicimus deficiendi potentia accipi possit, rectius tamen intelligendum videtur, de potentia aliqua positiva cujus proprius & per se actus sit, malum facere. Disserit enim eo loco contra Genethliacos, qui homines impulsu astrorum mala facere dicebant.
On this page