Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum theologia sit una scientia

QVAESTIO III. Vtrum Theologia sit vna scientia.

ITERVM circa prologum quaeritur. Vtrum Theologia sit vna scientia.

Et arguitur quod non. Illa enim quae in nulla ratione formali conueniunt non possunt ad vnam scientiam pertinere, sed illa, de quibus est theologia, scilicet Deus & creatura non sunt aliquid commune vniuocum, nec aliquam vnam rationem formalem participant, ergo theologia non est vna scientia.

In oppositum arguitur sic. Nam sacra scriptura loquitur de ipsa sicut de vna scientia, vt Sapien. 10. Dedit illi scientiam sanctorum, igitur &c.

In hac quaestione erunt duo articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo mouebuntur obiectiones.

Articulus 1

Quantum ad primum ponitur talis prima conclusio. Habitus scientiae licet sit vna simplex qualitas non constituta ex multis, prout habitum dicimus habilitatem ad vtendum complete formis intelligibilibus, tamen habitus scientiae, prout est immediatum principium actus intelligendi non semper est qualitas simplex.

Istam conclusionem tenet sanctus Doctor in diuersis locis.

Sciendum enim, quod ipse quandoque vocat habitum scientiae simplicem qualitatem, quandoque autem non. Et de primo quidem patet in prima secundae quaestione quinquagesima quarta, articulo quarto, vbi sic dicit. Habitus ad operationem ordinatus, de quo nunc agimus, est quaedam perfectio potentiae, omnis autem perfectio proportionatur suo perfectibili, vnde sicut potentia cum sit vna ad multa se extendit secundum quod conueniunt in aliquo vno, idest in generali quadam ratione obiecti, ita & habitus ad multa se extendit secundum hunc ordinem ad aliquid vnum, puta ad vnam specialem rationem obiecti, vel vnam naturam, vel vnum principium. Si ergo consideremus habitum secundum ea, ad quae se extendit, sic inuenimus in eo quandam multiplicitatem, sed quia illa multiplicitas est ordinata ad aliquid, ad quod respicit principaliter habitus, inde est quod habitus est qualitas simplex non constituta ex pluribus habitibus, etiam si ad multa se extendat, non enim vnus habitus se extendit ad multa, nisi in ordine ad vnum, ex quo habet vnitatem. Haec ille.

Et ibidem ad primum. Successio (inquit) in generatione habitus non contingit ex hoc quod pars eius generetur post partem, sed ex eo quod subiectum non statim consequitur dispositionem firmam & difficiliter mobilem, ex eo quod primo incipit esse in subiecto imperfecte, & paulatim perficitur. Haec ille.

Similiter ad tertium argumentum dicit. Ille qui in aliqua scientia acquisiuit scientiam vnius conclusionis per vnam demonstrationem habet quidem habitum, sed imperfecte, cum vero acquirit per aliam demonstrationem scientiam alterius conclusionis non generatur in eo alius habitus, sed qui prius inerat fit perfectior, vt pote ad plura se ex tendens, eo quod conclusiones & demonstrationes vnius scientiae ordinatae sunt, & vna deriuatur ex alia. Ex quibus omnibus apparet eum sensisse, quod habitus scientiae sit vna simplex qualitas, & quod vnus habitus non constituitur ex multis habitibus. Quod autem quandoque ipse ponat habitum scientiae non esse qualitatem simplicem, sed potius collectionem ex multis patet primo. Nam de veritate, quaestio. 8. artic. 16. ad quartum ex presse dicit, quod vna tota scientia comprehendit sub se diuersas scientias particulares, quibus conclusiones diuersae cognoscuntur, & hoc ponit in exemplum istius, quomodo scilicet cognitio angeli comprehendit in se cognitionem matutinam & vespertinam quasi partes. Secundo. Nam de veritate, quaestio. 20. articul. 2. loquens de anima Christi sic dicit. Anima Christi cognitione qua verbum videbat indiguit habitu, quod est lumen, non vt per quod fieret aliquod intelligibile in actu, sicut in nobis est lumen intellectus agentis, sed vt per quod eleuaretur intellectus creatus in id, quod est super seipsum, ad cognitionem vero creaturarum habuit habitum, qui est collectio specierum ordinatarum ad cognoscendum. Haec ille.

Tertio. Nam 3. senten. distin. 14. q. 1. art. 1. quaestiuncala secunda dicit, quod habitus intellectiuae partis perficitur ex lumine & specie intelligibili illorum, quae per speciem cognoscuntur. Et quaestiuncula tertia dicit, quod habitus scientiae ex duobus consistit, scilicet ex lumine intelligibili, & ex similitudine rei cognitae. Articenus etiam tertio, quaestiuncula quarta dicit sic. Diuisio habituum in diuersis rebus cognoscendis contingit in nobis ex hoc, quod formae intelligibiles in nobis sunt minimae vniuersales, vude oportet quod diuersas res per diuersas species cognoscamus, & diuersae species secundum genus faciunt diuersos habitus scientiarum. Haec ille.

Ex quibus pater, quod secundum eum habitus est quid constitutum ex specie intelligibili, & ex lumine intellectus agentis. Si autem illa duo sunt realiter diuersa, habetur intentum, quod habitus scientiae non est simplex qualitas non constituta ex pluribus. Si autem species & lumen illud sunt vna res, ita quod habitus sit species illustrata lumine intellectus agentis, adhuc habetur propositum. Nam in eodem articulo tertio ad tertium argumentum dicit sic. Non quaelibet specierum diuersitas facit diuersum habitum, alias oporteret, quod quot sunt res tot essent scientiae, sed diuersitas specierum, quae non reducuntur ad eundem modum cognitionis secundum genus, quae quidem diuersitas contingit ex eo, quod lumen intellectus nostri est particulatum & debile. Haec ille. Ex quo habetur, quod omnes illae species intelligibiles, quae possunt reduci ad eundem modum cognitionis secundum genus constituunt eundem habitum, ac per hoc habitus non est forma simplex.

Quarto idem patet. Nam tertia parte, quaestione decimasecunda, articulo secundo, sic ait. Profectus scientiae est duplex, vel sapientiae. Vnus quidem secundum essentiam, prout scilicet ipse habitus scientiae augetur. Alius autem secundum effectum, puta si aliquis secundum eundem, & essentialem habitum scientiae primo minora alijs demonstraret, & postea maiora. Et post pauca subdit. Cum extrahere species intelligibiles a fantasmatibus sit naturalis actio hominis secundum intellectum agentem, conueniens videtur hanc actionem ponere in Christo. Et ex hoc sequitur, quod in anima Christi aliquis habitus scientiae fuit, qui per huiusmodi abstractionem specierum poterat augeri, ex hoc, scilicet quod intellectus agens post primas species intelligibiles abstractas a fantasmatibus, poterat etiam alias absirahere. Hoc ille. Et ibidem ad primum. Scientia (inquit) acquisita est tantum ab intellectu agente, qui non totum simul operatur, sed successiue, & id eo Christus secundum hanc scientiam non a principio sciuit omnia, sed paulatim & post aliquod tempus, scilicet in perfecta aetate. Haec ille.

Ex quibus manifeste patet, quod secundum habitus scientiae acquisitae habet pares, ex quo ex multis speciebus intelligibilibus & successiue causatur ab intellectu agente, & augetur per nouarum aduentum specierum. Quinto patet idem. Nam prima secundae, q. 57. artic. 2. vbi quaerit vtrum augmentum habi, tuum fiat per additionem sic ait. Quia quaedam accidentia augentur secundum seipsa, in quibusdam horum potest fieri augmentum per additionem, augetur enim motus per hoc, quod ei aliquid additur, vel secundum tempus, in quo est, vel secundum viam, per quam est, & tamen manet eadem species propter vnitatem termini, augetur tamen nihilominus motus per intensionem secundum participationem subiecti, inquantum scilicet idem motus potest, vel magis vel minus expedite, aut promptae fieri. Similiter & scientia potest augeri secundum seipsam per additionem, sicut cum aliquis plures conclusiones geom ettrae addiscit augetur in eo habitus eiusdem scientiae secundum speciem. Augetur nihilominus scientia in aliquo secundum participationem subiecti per intensionem, prout scilicet expeditius & clarius vnus homo se habet alio in eisdem conclusionibus consid erandis. Haec ille.

Ex quo manifeste patet, quod habitus scientiae augetur per additionem, ac per hoc est qualitas ex multis constituta, & consequenter videtur in eius dictis contradictio: etiam in eodem libro, scilicet prima secundae, cum q. 54. dicit habitum scientiae simplicem qualitatem non constitutam ex multis, in quaestione autem 52. ponat eum augeri secundum additionem. Ad tollendum igitur huotmodio contradictionis apparentiam sciendum, quod inter philosophos, dubium extitit de qualitate scientiae, vel habitus scientifici. Quidam enim dicunt, vt Auicenna, quod habitus scientiae non est aliud in nobis quam habilitas quaedam animae nostrae, ad hoc quod recipiat illuminationem intelligentiae agentis, & species intelligibiles ab ea in se efssuentes, vt recitat Sanctus Thomas de veritate, quaestio. 12. artic. 1. Et 4. sentent. distinct. 50. artic. 2. Alij vero ponunt, quod habitus scientiae non sit talis habilitas, sed potius collectio specierum intelligibilium, & ideo sanctus Doctor quandoque loquitur de hoc sub dubio, quandoque declinat ad vnam opinionem, quandoque ad aliam. Nam in summa contra gentiles libro primo cap. 56. dicit sic. Omnis intellectus fit in habitu per aliquas species intelligibiles. Nam habitus, vel est habilitas quaedam ad recipiendum species intelligibiles, quibus actu fiat intelligibilis, vel est ordinata congregatio ipsarum specierum intelligibilium existentium in intellectu, non secundum actum completum, sed medio modo inter potentiam & actum. Haec ille.

In locis autem secundo allegatis loquitur de habitu, prout dicit collectionem specierum intelligibilium, idest lpecies intelligibiles ordinatas ad intelligendum conclusiones illatas ex principijs. Sed alibi scilicet in prima secundae, vbi ponit habitum esse simplicem qualitatem, loquitur de habitu prout dicit qualitatem quandam generatam ex frequentia actuum considerandi conclusionem ex praemislis illatam, quae habilitat intellectum ad prompte faciliter & delectabiliter considerandum dictam conclusionem, vel conclusiones per species suorum terminorum, & ad vtendum talibus speciebus. Apparet tamen mihi, quod plus declinat ad illam opinionem, quae ponit scientiam esse ordinatam collectionem intelligibilium specierum, vnde hoc in pluribus locis ponit, vtpote de veritate, q. 20. ar. 2. vt prius allegaui. Item quaest. 11. articulo primo ad vndecimum, vbi sic dicit. In discipulo describuntur formae intelligibiles, ex quibus scientia per doctrinam accepta constituitur immediate quidem per intellectum agentem, sed mediate per eum qui docet, proponit enim Doctor rerum intelligibilium signa, ex quibus intellectus agens accipit intentiones intelligibiles & describit eas in intellectu possibili. Haec ille.

Item 3. sen. dist. 14 q. 1. art. 1. & 3. dicit habitum scientiae constitui per species, quae ad eundem modum cognitionis reducuntur. Item de veritate, q. 2. arti. 1. ad 6. soluens illud dictum Algazelis scilicet scientia est sigillatio scibilis in intellectu scientis. Illud (inquit) dictum Algazelis intelligendum est de scientia nostra quae in nobis acquiritur per hoc, quod res imprimunt suas similitudines in animas nostras, sed in cognitione Dei est econtra: quia ab eius intellectu effluunt formae in omnes creaturas, vnde sicut scientia est sigillatio rerum in animabus nostris, ita eo modo formae non sunt nisi quaedam sigillatio diuinae scientiae in rebus. Haec ille.

Item q. 2. ar. 2. sic ait. Illud quod supperadditur potentiae quandoque recipitur in ea per modum habitus, quandoque per modum passionis. Per modum passionis quidem quando receptum non immanet recipienti, neque efficitur eius qualitas, sed quasi quodam contactu ab aliquo agente immutatur, & subito transit, sicut in praedicamentis ruborem passionem, & non passibilem qualitatem Aristeles dicit, quando quis propter verecundiam in ruborem cito mutatur. Tunc vero retinetur per modum habitus, quando illud receptum efficitur quasi connaturale recipienti, & inde est quod habitus dicitur a philosopho qualitas difficile mobilis. Inde est etiam quod operationes ex habitu procedentes delectabiles sunt, & in promptu nabestur, & factiter exercentur: quia sunt connaturales effectae Ea igitur quae superadduntur in poteetamijs sensitiuis, non luperadduntur per modum habitus. sed per modum passionis, in potentijs vero intellectiuae partis per modum habitus: quia sensitiua pars agitur instinctu naturae magis quam agat, intellectiua autem pars est domina suiactus, & ideo copetit ei habere promptitudinem ad actus, vt possit operari cum libet. Haec ille.

Eandem sententiam ponit 3. sen. distin. 14. q. 1. arti. 1. quaestiuncula secunda, vbi dicit quod sensus non sentit, uisi ad praesentiam sensibilis, ideo ad eius operationem perfectam sufficit impressio sui obiecti per modum passionis tantum, in intellectu autem requiritur ad eius perfectionem, quod impressio sui actiui sit in eo non solum per modum passionis, sed etiam per modum qualitatis & formae connaturalis facta, & hanc formam habitum dicimus. Haec ille Ex quo patet, quod cum species intelligibilis sit impressio obiecti in intellectu manens in eo per modum qualitatis, quod ipsa dicitur habitus, & eodem modo species coloris in oculo diceretur habitus, si reciperetur ibi per modum qualitatis & formae. Item 3. senten. vbi supra arti. scilicet primo, quaestiuncula secunda ad primum dicit, quod angeli in cognitione naturali non indigent habitu secundum quod ad habitum requiritur lumen, exigitur autem secundum quod requiruntur species rerum. Haec ille.

Ex quo patet, quod cum habitus scientiae constet ex lumine intelligibili, & specie rei secundum eum ibidem, & primum istorum non requiratur in angelis, sed secundum, quod habitus scientiae in eis sunt ipsae species intelligibiles eis connaturales & concreatae. Hoc idem ponit prima secundae, q. 50. art. 6 vbi quaerit, an habitus sit in angetis, & respondet, quod intellectus angelicus inquantum est in potentia indiget perfici habitualiter per aliquas species intelligibiles ad operationem propriam, sed inquantum est actu per essentiam suam potest aliqua intelligere, ad minus seipsum, & alia secundum modum substantiae suae. Ex quibus patet, quod species in angelo sunt habitus. Item ar. 5. vbi quaerit, an in voluntate sit aliquis habitus arguit sic. Habitus qui sunt in intellectu sunt species intelligibiles, quibus intellectus intelligit actu, sed voluntas non operatur per aliquas species, ergo voluntas non est subiectum habitus. Et respondet.

Dicendum (inquit) quod sicut in intellectu est aliqua species, quae est similitudo obiecti, ita oportet in voluntate, & in qualibet vi appetitiua esse aliquid quo inclinetur in suum obiectum, & in fine concludit. Et ideo necesse est vt in voluntate, & in qualibet vi appetitiua sint quaedam qualitates inclinantes, quae habitus dicuntur. Haec ille. Ex quo patet, quod cum eodem modo se habeat species in intellectu, sicut illae qualitates in voluntate, quod vtraequae sunt habitus. Et sic patet prima conclusio.

Secunda conclusio est, quod distinctio secundum genus scientiarum speculatiuarum attendenda est paenes diuisionem secundum genus scibilis inquantum est scibile, & similiter de vnitate scientiae secundum genus, quae attenditur secundum vnitatem generis scibilis. Istam conclusionem ponit Sanctus Thomas in scripto super Boetium de Trinitate, q. 5. articu. 1. vbi dicit sic. Secundum distinctionem rerum oportet scientias ipeculatiuas diuidi.

Sciendum tamen, quod quando habitus, vel potentiae paenes obiecta distinguuntur, non distinguuntur paenes quaslibet differentias obiectorum, sed paenes illas, quae sunt per se obiectorum inquantum obiecta sunt, esse enim animal vel plantam accidit sensibili inquantum est sensibile, & ideo poenes hoc non sumitur differentia sensuum, sed magis poenes differentias coloris & soni. Et ideo oportet scientias speculatiuas diuidi per differentias speculabilium inquantum speculabilia sunt, speculabili autem, quod est obiectum speculatiuae potentiae, aliquid competit ex parte potentiae intellectiuae, & aliquid ex parte habitus scientiae, quo intellectus perficitur, ex parte quidem intellectus competit ei, quod sit immateriale: quia & ipse in ellectus immaterialis est. Ex parte vero scientiae competit er, quod sit necessarium: quia scientia est de necessarijs, vt probatur primo posteriorum, omne autem necessarium inquantum huiusmodi est immobile: quia omne quod mouetur inquantum huiusmodi est possibile esse & non esse, vel simpliciter, vel secundum quid, vt dicitur 10. metaphy. Sic igitur speculabili, quod est obiectum potentiae speculatiuae, competit separatio a motu & a materia, & applicatio ad ea, & ideo secundum ordinem remotionis a materia, & a motu scientiae speculatiuae distinguuntur. Quaedam igitur speculabilium sunt, quae depen¬dent a materia secundum esse: quia non nisi in materia esse possunt, & haec dist inguuntur: quia quaedam dependent a materia secundum esse, & intellectum, sicut illa, in quorum diffinitione ponitur materia sensibilis, vnde sine materia sensibili intelligi non possunt, vt in diffinitione hominis oportet poni carne. & ossa, & de his est physica, siue scientia naturalis. Quaedam vero sunt, quae quamuis dependeat a materia secundum esse, non tamen secuncum intellectum: quia in eorum diffinitionibus non ponitur materia sensibilis, vt linea & numerus, & de his est mathematica. Quaedam vero speculabilia sunt, quae non dependent a materia secundum esse suum: quia sine materia esse possunt, vel nunquam sunt in materia, sicut Deus & Angelus, siue in quibusdam sit materia, & in quibusdam non, vt substantia, quantitas, qualitas, potentia & actus, vnum & multa & huiusmodi, de quibus est theologia, idest diuina scientia: quia praecipuum cognitorum in ea est Deus, quae alio nomine dicitur metaphysica, idest transphysica: quia post physicam discenda occurrit nobis, quibus ex sensibilibus oportet in insensibilia deuenire. Dicitur autem prima philosophia inquantum aliae scientiae ab ea principia accipientes eam sequuntur, non est autem poisibile, quod sint aliqua res quae secundum intellectum dependeat a materia, & non secundum esse: quia intellectus quantum est de se est immaterialis, & ideo non est quartum genus praeter praedicta. Haec ille.

Item in scripto super primum poster. versus finem cap. 1. Scientia est certior sic ait. Materialis diuersitas obiecti non diuersificat habitum, sed solum formalis. Cum ergo scibile sit proprium obiectum scientiae secundum materialem diuersitatem scibilium non diuersificabuntur scientiae, sed secundum diuersitatem eorum formalem, sicut autem formalis ratio visibilis sumitur ex lumine, per quod color videtur ita formalis ratio scibilis accipitur secundum principia, ex quibus aliquid scitur, & ideo quantumcunque sint aliqua diuersa scibilia secundum suam materiam, dummodo per eadem principia sciantur, pertinent ad vnam scientiam: quia iam non erunt diuersa inquantum sunt scibilia. Sunt enim scibilia per sua principia sicut patet, quod voces humanae multum differunt a sonis corporum inanimatorum, sed tamen quia secundum eadem principia attenditur consonantia in vocibus humanis & sonis corporum inanimatorum, eadem est scientia musicae, quae de vtrisque tractat. Si vero aliqua sint eadem secundum materiam, & tamen per diuersa principia considerentur, manifestum est, quod ad diuersas scientias pertinent, sicut corpus mathematicum non est separatum subiecto a corpore naturali: quia tamen corpus mathematicum cognoscitur per principia quantitatis, corpus autem naturale per principia motus, non est eadem scientia geometria & naturalis, patet ergo quod ad diuersificandum scientias sufficit diuersitas principiorum, quam comitatur diuersitas generis scibilis. Non est autem intelligendum, quod ad vnitatem scientiae sufficiat vnitas primorum principiorum simpliciter, sed vnitas primorum principiorum in aliquo genere scibilium, distinguuntur autem genera scibilium secundum diuersum modum cognoscendi, sicut alio modo cognoscuntur ea, quae diffiniuntur cum materia, & ea quae diffiniuntur sine materia, vnde aliud genus scibilium est corpus materiale & corpus mathematicum, vnde sunt diuersa principia vtriusque generis, & per consequens diuersae scientiae, vtrunque autem horum distinguitur in diuersa genera scibilium secundum diuersos modos & rationes cognoscibilitatis. Haec ille.

Idem ponit in scripto super primum physicorum. Sciendum (inquit) quod cum omnis scientia sit in intellectu, per hoc autem aliquid sit intelligibile in actu, quod aliqualiter abstrahatur a materia secundum quod aliqua diuersimode se habent ad materiam ad diuersas scientias pertinent. Rursus cum omnis scientia per demonstrationem habeatur, & medium demonstrationis sit diffinitio, oportet secundum diuersum modum diffinitionis modum scientiarum diuersificari.

Sciendum est igitur quod quaedam sunt, quorum esse dependet a materia, nec sine materia diffiniti possunt. Quaedam vero sunt, quae licet esse non possint nisi in materia, in eorum tamen diffinitione materia sensibilis non cadit, & haec differunt abinuicem, sicut curuum & simum, nam simum est in materia sensibili, & necesse est, quod in eius diffinitione materia sensibilis cadat. Est enim simus nasus curuus, & talia sunt omnia naturalia, vt homo lapis. Curuum vero licet esse non possit sine materia sensibili, tamen in eius diffinitione materia sensibilis, non ponitur, & talia sunt omnia mathematica, vt numeri, magnitudines, & figurae. Quaedam vero sunt quae non dependent aliquo modo a materia sensibili, neque secundum esse, neque secundum rationem, vel quia nunquam sunt in materia, sicut Deus & aliae substantiae separatae, vel quia non vniuersaliter sunt in materia, vt substantia, potentia, & actus, & ipsum ens, de huiusmodi autem metaphysica. De his vero quae dependent a materia sensibili secundum esse, sed non secundum rationem est mathematica. De his vero quae dependent a materia sensibili secundum esse & secundum rationem est physica. Haec ille.

Ex quibus omnibus apparet quod diuisio scientiarum secundum genus, vel etiam earum vnitas secundum genus attendenda est penes diuisionem, vel vnitatem generalem scibilis inquantum est scibile, ita quod omnes illae scientiae sunt eaedem secundum genus, quarum obiecta reducuntur ad idem genus scibilis. Et illae differunt genere, quarum obiecta non sunt reducibilia ad idem scibile, sed ad diuersa genera. Similiter quod illae scientiae differunt genere, quarum media demonstratiua, vel probatiua non reducuntur ad vnum scibile, sed ad diuersa. Et ex hoc sequitur quod theologia humanitus inuenta differt secundum genus a theologia per reuelationem habita: nam vna sumit media, per quae probat suas conclusiones a lumine diuino: alia vero a lumine intellectus agentis. Et ideo dicit Sanctus Thomas prima parte, q. 1. artic. 1. ad secundum. Diuersa (inquit) ratio cognoscibilis diuersitatem scientiarum inducit, eandem enim conclusionem demonstrat astrologus & naturalis, puta quod terra est rotunda, sed astrologus per medium mathematicum, id est a materia abstractum, naturalis autem per medium circa materiam consideratum, vnde nihil prohibet de eisdem rebus, de quibus physicae disciplinae tractant secundum quod cognoscibilia sunt lumine naturalis rationis, & aliam scientiam tractare, secundum quod cognoscuntur lumine diuinae reuelationis, vnde theologia quae ad sacram doctrinam pertinet differt secundum genus ab illa theologia, quae pars philosophiae ponitur. Haec ille.

Tertia conclusio est. Vnitas specifica habitus scientifici attendenda est penes vnitatem formalis obiecti, quam ille habitus primo & per se respicit, & ita quod omnes illi habitus sunt idem specie, qui respiciunt idem obiectum sub eadem ratione formali primo, & adaequate, siue illa ratio sit generalis siue specialis: & loquor de formali ratione obiecti inquantum est scibile. Similiter intelligo de ratione formali non solum, quae se habet, vt quod cognoscitur, sed etiam de ratione formali, quae se habet, vt quo obiectum cognoscitur, nam habitus diuersi possunt respicere idem obiectum sub eadem ratione formali primo modo, qui tamen distinguuntur per rationem obiecti secundo modo sumptam, vt patet prima secundae, q. 54. art. 2. vbi sic dicitur. Habitus specie distinguuntur secundum tria. Vno quidem modo secundum principia actiua talium dispositionum. Secundo modo secundum obiecta specie differentia. Tertio modo secundum materiam. Et exemplificat de primo modo de physica & astrologia quae sunt diuersi habitus propter diuersa media demonstrandi, licet considerent quandoque idem obiectum, & eandem conclusionem. De secundo exemplificat in contrarijs, quae eodem habitu scientiae cognoscuntur: quia ad eandem rationem scibilis pertinent, & per oppositum habitus quandoque distinguuntur: quia obiecta diuersa habent. De tertio exemplificat in virtute heroica, & humana: quia vna disponit actum conuenientem naturae superiori, & alia ad actum conuenientem naturae inferiori, & similiter in vitio & virtute. Patet ergo quod diuersitas mediorum demonstratiuorum tollit vnitatem habitus, talia autem media dicuntur formales rationes obiectorum scientiae secundo modo, vt patebit in alia conclusione. Ad vnitatem ergo specificam habitus requiritur duplex vnitas formalis rationis, scilicet illius quae se habet vt quod, & illius quae se habet vt quo. Istam conclusionem probat sanctus Doctor de virtutibus, q. 3. ar. 4. Vnitas (inquit) cuiuslibet potentiae, vel habitus ex obiecto consideranda est, & hoc ideo quia potentia hoc ipsum quod est dicitur in ordine ad possibile, quod est eius obiectum, & sic ratio & species potentiae ex obiecto accipitur. Et similiter est de habitu, qui nihil aliud est quam quaedam dispositio potentiae perfectiua ad suum obiectum, sed in obiecto consideratur aliquid vt formale, & aliquid vt materiale. Formale autem in obiecto est illud, secundum cuius rationem obiectum refertur ad potentiam vel habitum: Materiale autem est illud in quo hoc fundatur, vt si loquamur de obiecto potentiae visiuae, obiectum eius formale est color, vel aliquid huiusmodi, inquantum enim aliquid est coloratum, in tantum est visibile, sed materiale in obiecto est corpus, cui accidit color. Ex quo patet, quod postea habitus refertur ad formalem obiecti rationem per se, ad illud autem quod est materiale in obiecto per accidens, & quia ea quae sunt per accidens non variant rem, sed solum ea quae sunt per se, ideo materialis diuersitas obiecti non diuersificat potententiam, vel habitum, sed solum formalis: vna enim est potentia, qua videmus lapides & homines & coelum: quia ista diuersitas obiectorum est materialis, & non secundum rationem formalem visibilis, sed gustus differt ab olfactu secundum differentiam saporis & odoris: quia sunt per se sensibilia. Haec ille.

Item prima parte, q. 1. articu. 3. dicit. Vnitas potentiae, vel habitus est consideranda secundum obiectum, non quidem materialiter, sed secundum rationem formalem obiecti, puta homo, asinus, & lapis conueniunt in vna ratione formali colorati, quod est obiectum visus. Haec ille Idem ponit secunda secundae quaestione quarta articulo sexto. Quilibet (inquit) habitus ex obiecto habet speciem, sed ex obiecto indiuiduatur. Haec ille. Ex istis patet, quod omnes illi habitus scientifici dicerentur idem specie, qui per se primo respicerent obiecta sua sub ratione mobilis, sic quod illa ratio esset formalis in obiectis illorum habituum, & adaequata cuilibet habitui, sic quod habitus non plus se extenderet quam illa ratio, nec econtra. Et idem esset si talis ratio esset communior, vel minus communis quam ratio mobilis: puta illa ratio mobilis secundum locum, vel mobilis ad formam realem, dum tamen adaequaretur habitui & esset formalis in obiecto eius. Quia si quaeratur quid sufficiat ad specificam diuisionem habituum scientificorum. Dicitur quod quicunque habitus respiciunt aliqua obiecta formalia per se primo & adaequate differentia specie vtique differunt specie, & hoc si talia obiecta formalia differant specie non ub quocunque genere, sed solum sub hoc genere, quod est scibile, hoc enim genus scibile diuiditur in genera subalterna, & post per alia vsque ad species specialissimas.

Quarta conclusio est. Quia theologia est vna scientia. Istam conclusionem ponit Sanctus Thomas prima parte, quaestio. 1. artic. 3. vbi postquam dixit, quod vnitas habitus consideranda est secundum formalem rationem obiecti: subdit Quia igitur sacra doctrina considerat aliqua secundum quod sunt diuinitus reuelabilia, omnia quaecunque sunt diuinitus reuelabilia communicant in vna formali ratione obiecti huius scientiae, & ideo comprehenduntur sub doctrina sacra sicut sub vna scientia. Similiter ibidem ad secundum dicit. Nihil prohibet inferiores potentias, vel habitus diuersificari circa aliquas materias, quae communiter cadunt sub vna potentia, vel habitu superiori: quia superior potentia, vel habitus respicit obiectum vniuersaliori ratione formali, sicut obiectum sensus communis, cum sit vna potentia, extendit se ad obiecta quinque sensuum, & similiter ea quae in diuersis scientijs tractantur potest sacra doctrina vna existens considerare sub vna ratione, inquantum scilicet sunt diuinitus reuel bilia, vt sic sacra doctrina sit velut quaedam impressio diuinae scientiae, quae est vna & simplex omnium. Eandem conclusionem ponit primo senten. quaest. 1. prologi articulo secundo. Quanto aliqua cognitio est altior, tanto est magis vnita, & ad plura se extendit, vnde intellectus diuinus, qui est altissimus per vnum, quod est ipse Deus, omnium rerum distincte cognitionem habet: ita etiam cum ista scientia sit altistima per ipsum lumen diuinae reuelationis, vel inspirationis efficaciam habens, ipsa vnica manens diuersarum rerum considerationem habet. Haec ille. Et hoc de primo articulo.

Articulus 2

Quantum ad secundum articulum mouenda sunt dubia. Siquidem contra primam conclusionem arguit Aureolus probando, quod vnitas habitus scientifici non sit per modum formae simplicis, nec sit vnitas collectionis specierum intelligibilium, quae duo videtur ponere conclusio prima. Primum autem istorum probat triplici ratione, primo arguit sic. Habens habitum si non fuerit impeditus potest operari per illum & elicere actum, sed primum habens gradum scientiae, vel habitus respectu primae conclusionis non potest exire in actum cognitionis respectu centesimae quamuis possit respectu primae, igitur habens habitum respectu primae conclusionis non habet totum habitum per essentiam omnium conclusionum. & per consequens alia & alia realitas respicit aliam & aliam conclusionem in habitu scientifico, vt videtur. Secundo sic. Illi habitus qui habent distinctas generationes, & distinctas corruptiones, & distinctas intensiones & remissiones sunt realiter & essentialiter distincti, non solum sicut gradus eiusdem essentiae, hoc patet: quoniam si essent sicut gradus eiusdem habitus, haberent eandem intensionem, & idem augmentum, sed habitus decem conclusionum potest seorsum generari & intendi absque hoc quod generetur, vel intendatur habitus respectu centesimae. Meditans enim frequenter de conclusionibus primis geometriae non est dubium, quod intendit continue habitum respectu illarum, nec tamen conclusiones 15. nouit, ergo habitus quantuncunque intensus illarum conclusionum, & istarum non est vnus & id em.

Tertio sic. Impossibile est habitus oppositos stare simul, sed ignorantia conclusionis centesimae, ignorantia dico, qua creditur eius oppositum esse verum, non ignorantia negationis, quae est nescientia simplex, illa inquam ignorantia est habitus corruptiuus contrarius habitui scientifico eiusdem conclusionis, igitur ista ignorantia & ista scientia impossibile est, quod stent simul. Certum est autem quod ista ignorantia potest stare cum habitu scientifico decem primarum conclusionum, possibile est enim aliquem recte sentire de conclusionibus decem alicuius scientiae, & errare circa centesimam, ergo habitus decimae & centesimae non sunt idem realiter.

Confirmatur. Quoniam formae contrariae sunt incompossibiles in eodem propter talem repugnantiam & oppositionem, & idcirco tota essentia habitus scientifici omnium conclusionum errori, vt repugnantiae omnium repugnaret, si quaelibet esset vna res indiuisibilis & simplex, & sic probatum est primum,. scilicet quod habitus scientificus non sit vna simplex qualitas Secundum probat sic primo. Habitus scientificus generatur ex actu intellectu discursiuo, cum acquiratur per demonstrationem: illud ergo quod relinquitur ex actu, aut est purus ordo impressus rebus, aut sunt ipsae species intelligibiles, aut aliquid absolutum factum circa eas. Non autem potest poni, quod per istum actum ordo ipsis speciebus imprimatur immediate, ne relatio sit primus terminus productionis contra philosophum5. physicorum. Nec potest dici, quod ipsae species imprimantur: quia iam ante erant. Nec potest dici, quod aliquid absolutum fiat circa eas, quod sit causa fundandi istum ordinem, cum in intellectu non ponatur aliquid nisi habitus & actus & species: igitur impossibile est poni, quod ordo specierum sit essentialiter scientia. Secundo. Habitus scientiae est aliquid absolutum in genere qualitatis, licet relationem ad actum includat, & ad obiectum, sed ordo specierum non est absolutum in genere, nec refertur ad actum vel obiectum, sed est relatio vnius speciei ad aliam, ergo ordo specierum non erit habitus scientificus.

Tertio sic. Scientia est habitus conclusionis, non autem principiorum, aut praemissarum, vt patet sectindo posteriorum, sed ordo scientiarum non solum respicit conclusionem, sed totam etiam demonstrationem, cum ordo maioris extremitatis ad medium & medij ad maiorem, & per consequens totus discursus, ergo non erit habitus scientificus. Quarto. Ordo cum sit relatio non potest esse principium actus intellectus aut alicuius operationis, sed scientia est actus primus & principium actus secundi, qui est intelligere conclusionem, ergo non potest esse ordo specierum. Quinto. Si est ordo specierum, aut est ordo situalis, & hoc non potest esse. quia species non sunt situatae in intellectu, nec habent hic aut ibi, nec prius aut posterius in situ: aut erit ordo causalis, quod vna species ex alia causetur, & hoc esse non potest: quia species sunt in intellectu antequam habitus scientificus generetur, & iterum species causantur in intellectiua fantasmate, & intellectu agente: aut ordo formalis, quia vna sit apta prius informare intellectum quam alia, nec hoc esse potest: quia tunc statim dum imprimuntur in intellectu debet esse iste ordo, & tamen non statim habitus scientificus, aut ordo vsualis, vt scilicet intellectus sit inclinatus, vel determinatus ad vtendum quodam ordine specie maiorisextremitatis, deinde medij, deinde minoris, deinde inhaerentiae maioris ad minorem, talis quippe determinatio intellectus si ponatur ad istum ordinem non erit ex ipsis speciebus, sed ex aliquo determinatiuo facto ab intellectu, quo inclinetur ad illum ordinem vtendi speciebus, igitur habitus scientificus non est ordo. Haec ille.

Contra secundam conclusionem arguit in hoc, quod ibi ponitur habitus scientificus propter secundum medium demonstrationum diuersificari, & primo sic. Demonstratio quia & propter quid non procedunt per medium vnformae, vt patet primo posteriorum, sed conclusio nota per demonstrationem quia & propter quid possunt ad eundem habitum scientificum pertinere. Astrologus enim scit, quod eclypsis lunae erit, & propter quid erit, scilicet propter interpositionem terrae inter Solem & Lunam: ergo habitus poterit esse vnus, licet media diuersificentur. Neque valet si dicatur quod scientia quia & propter quid sunt diuersae scientiae secundum philosophum primo posteriorum. Hoc nempe verum est, quod sunt diuersae notitiae partiales, sed quin possunt esse partes vnius scientifici habitus non est verum. Secundo. Quia physicus demonstrat per omnes causas, vt patet secundo physicorum, sed demonstrationes per quatuor causas sumunt media alterius rationis, cum causae sint alterius rationis, primo enim posteriorum ponuntur quatuor modi demonstrandi secundum quatuor genera causarum, ergo identitas habitus potest stare cum diuersitate mediorum

Confirmatur: quia Philosophus tertio Metaphy. quae. rit quaestionem, an omnia genera causarum pertineant ad eandem scientiam, & dicit quod sic. vbi dicit Commentator quod hoc non inuenitur nisi in scientia naturali tantum, quod aliqua, scilicet demonstret per omues causas.

Contra tertiam conclusionem arguit sic. Si vnitas rationis obiecti sufficit ad causandum vnitatem in habitu, aut hoc est vnitas specifica, aut generis subalterni, aut generalissimi, aut ipsius entis, sed illa vnitas formalis rationis, quae facit habitum vnum non est vnitas specifica, quoniam tunc tot essent scientiae quot sunt species specialissimae. Nec generis subalterni, quoniam pari modo tot erunt scientiae, quod genera subalterna. Nec generalissimi, quoniam tunc tantum essent decem iuxta numerum decem praedicamentorum. Nec ipsius entis, quia tunc esset tantum vna scientia, maxime si ens sit vnius rationis. ergo patet, quod obiectum ex hoc, quia est vnius rationis sormasis non tribuit habitui specificam vnitatem.

Secundo sic Habitus fertur ad obiectum sicut, & potentia: sed duae potentiae habent ferri super idem obiectum re, & ratione, vt sensus communis & visus super colorem, & intellectus & voluntas super rationem boni. ergo duo habitus habent ferri super idem obiectum, & sub eadem ratione.

Tertio sic. Opinio, & scientia sunt habitus diuersi: sed isti possunt esse de eodem obiecto, & sub eadem ratione. igitur idem quod prius. Contra quartam conclusionem arguit sic. Eodem modo se habet diuina illustratio & renelatio ad reuelata & cognita per reuelationem, sicut se habet intellectus agentis illuminatio, & illustratio ad ea quae cognoscuntur per eius illustrationem: sed cognita per illustrationem intellectus agentis pertinent ad diuersas scientias physicas & humanitus inuentas quantumcunque non cognoscantur, nisi vt cognita ex intellectus illuminatione. ergo, & ea quae per diuinam reuelationem cognita sunt ad diuersas scientias pertinere possunt, quamuis non cognoscantur nisi quatenus reuelata. Secundo dicis quod obiecta materialia non distinguunt habitus. dum tamen sit eadem ratio formalis. Dicis etiam quod omnia considerata in theologia considerantur inquantum renelabilia, idcirco theologia est vna, ex quo apparet quod esse reuelabile est formalis ratio obiectiua in subiecto theologiae. Sed istud stare non potest secundum dicta tua. Vnius enim scientiae est vnum formalae obiectum, & sub vna ratione formali: sed secundum te Deus sub ratione deitatis est subiectum theologiae, ratio autem deitatis, & ratio reuelabilis non sunt eaedem, cum reuelabile sit relatio, diuinitas autem absolutum. ergo impossibile est, quod ratio reuelabilis sit formalis ratio obiectiua in theologia, cuius tamen oppositum tu ponis: vnde non apparet quin ista duo repugnent, scilicet quod Deus sit subiectum theologiae inquantum Deus, & quod esse reuelabile sit formalis ratio obiectiua. igitur non est vna theologia, quae omnia consideret inquantum sunt diuinitus reuelabilia. Tertio Possibile est aliquem scire geometricalia, & Physica & moralia inquantum diuinitus reuelata, vt si cui Deus infunderet istas scientias, sicut forsitam fecit Salomoni: sed talis haberet plures scientias, & plures habitus, non obstante quod omnia cognosceret quatenus reuelata diuinitus. ergo pari ratione in theologia plures habitus esse possunt. non obstante ratione tua. Quarto. Deus in reuelatione Theologica se habet in ratione praecipui doctoris: sed sub eodem doctore potest homo plures scientias accipere, & plures habitus, esto quod omnia consideret vt diuinitus reuelata. Haec ille.

Ad primum contra primam conclusionem. Et pro tribus argumentis primo loco factis dico, quod concludunt habitum non esse simplicem qualitatem sumendo habitum pro collectione specirum intelligibilium ordinatarum ad considerandum, non enim est possibile quod aliquis sit nunc potens ad considerandum aliquam conclusionem & non prius, nisi nouiter fuerit factus in actu primo per speciem nouam intelligibilem a fantasmatibus abstractam, vel adueniat ei noua illustratio luminis alicuius, oportet ideo quod habeat plures species quam prius, & consequenter quod habitus scientiae crescat, si habitus scientiae illo modo sumatur. si autem habitus scientiae sumatur pro habilitate, vel potius pro qualitate habilitante ad considerandum per illas species, tunc dico quod erit idem habitus in principio, & in fine secudum essentiam, quamuis ille habitus aduenientibus nouis speciebus, vel demonstrationibus conclusionum extendant se ad plura quam prius. ideo isto modo sumendo habitum argumenta non concludunt. Dico ergo ad primum, quod non oportet quod habens habitum imperfectum, & qui actu non se extendit ad omnia, ad quae potest se extendere, possit considerare per illum habitum omnes conclusiones, ad quas ille habitus se extendere potest: sed solum illas, ad quas dictus habitus actualiter se extendit. Quia si quaeratur, quando sit talis extensio nouiter ad conclusiones, ad quas prius non se extendat. dico quod ille habitus est dispositio potentiae ad considerandum nunc per species intelligibiles primam conclusionem, ita quod intellectus per eum est in potentia proxima respectu considerationis primae conclusionis. Et quia in consideratione primae conclusionis inchoata est consideratio secundae, ideo per illum habitum est in potentia remota ad considerandum de secunda, & similiter consideratio tertiae est inchoata in consideratione secundae, & sic de sequentibus. De tali autem potentia remota intellectus reducitur ad actum per actum demonstrationis, ita quod habitus qui sufficienter ponebat intellectum in actu primo, vel potentia proxima respectu primae conclusionis nunc idem facit respectu secundae, & sic intelligo illam extensionem. Ad secundum dico, quod est fallacia figurae dictionis mutando quid in aliud aliquid. nam in maiori loquitur de habitu absolute sumpto, & in minori subsumit de habitu relato ad talem conclusionem vel talem. Dico enim quod idem habitus est per essentiam respectu omnium conclusionum vnius scientiae, sed ille habitus quandoque inclinat & disponit intellectum ad considerandum de vna conclusione, & non de alia, & quandoque vehementius respectuvnius quam respectu alterius nisi in potentia, quod contingit, ideo quia elicit actum respectu vnius, & non alterius, vel non ita saepe.

Ad tertium dico, quod habitus oppositos impossibile est esse simul in eadem potentia intellectiua secundum actum completum. sed habitus oppositos, quorum vnus est in potentia, & alius in actu non est impossibile simul esse in eadem potentia intellectiua, sic autem est in proposito. Dico enim quod habitus, qui solum actu se extendit ad decem primas conclusiones geometriae, non est habitus in actu respectu conclusionis centesimae: sed in potentia, & ideo nihil prohibet istum habitum & illam ignorantiam eisdem simul inexistere. Ad confirmationem dico similiter, quod licet contrarietas consurgat ex formae essentia, tamen incompossibilitas coexistendi comitatur formas secundum actum, & non secundum potentiam: illud autem quod dictum est de extensione habitus, scilicet quomodo habens habitum respectu conclusionis centesimae non potest exire semper in actum, nisi per demonstrationem aliquam habens habitum de imperfecto ad perfectum deducatur, simile est illi quod ponit Sanctus Doctor in alio proposito, scilicet quod habitus primorum principiorum tam in speculatiuis quam in practicis sunt in nobis a natura, & tamen nullus potest exire per eos in actum considerandi nisi proponantur termini eorum. vnde Sanctus Doctor prima secundae. q. 51. artic. 1. Sunt (inquit) in hominibus aliqui habitus naturales tanquam partim ad naturam existentes, & partim ab exteriori principio. In apprehensiuis enim potentijs potest esse habitus naturalis secundum inchoationem, & secundum naturam speciei, & secundum naturam indiuidui: secundum naturam quidem speciei ex parte ipsius animae, sicut intellectus principiorum dicitur esse habitus naturalis, ex ipsa enim natura animae intellectualis connenit homini quod statim cognitio quid est totum, & quid est pars cognoscat, quod omne totum est maius sua parte, & simile est in caeteris: sed quid est totum, & quid pars cognoscere non potest, nisi per species intelligibiles a fantasmatibus acceptas, & propter hoc Philosophus in secundo Posteriorum ostendit, quod cognitio principiorum peruenit ex sensu. Haec ille.

Ex quibus patet, quod non semper ostendet quod habens habitum respectu alicuius speculabilis possit exire in actum speculandi per habitum nisi perfecte habeat habitum respectu illius, & non solum secundum inchoationem, sic autem habet habitum respectu conclusionis centesimae qui solum audiuit demonstrationem respectu primarum decem.

Sed contra istas responsiones argui potest ex dictis Gregorius de arimino. Sit (inquit) . a. habitus geometriae in sorte perfectae scientiae omnes conclusiones geometriae, quarum scientia est inuenta, & sit .b. habitus geometriae existens in polutione qui solum scit primam propositionem geometriae, tunc secundum te. a. & b. sunt habitus eiusdem rationis. nam cum sortes sciuit primo primam conclusionem geometriae, quam etiam Plato scit. a. fuit eiusdem rationis. cum. bs vt clarum est: sed nunc. a. nihil alterius rationis omnino includit essentialiter quam tunc secundum opinionem tuam: igitur, & nunc est rationis eiusdem. Tunc arguosic. Cuilibet actui, in quem per se potest. a. omnis forma eiusdem rationis potest in similem secundum speciem: sed in actum sciendi vel demonstrandi centesimam conclusionem geometriae per se potest a. igitur, & quaelibet forma eiusdem rationis potest in similem secundum speciem: sed. b. est eiusdem rationis cum. 2. igitur &c. maior patet inductiue: nec habet instantiam in aliquo, & sic sequitur quod quicunque sciret vnam conclusionem geometriae, sciret omnes, consequens est falsum & contra experientiam. Diceretur forte (inquit) quod maior est vera de formis eiusdem rationis aeque perfectis tantum in proposito autem non sunt formae aeque perfectae. Secundo diceretur, quod maior tunc solum est vera quando nihil est in vna, cui consimile non sit in alia, nunc autem aliqui respectus sunt in a. quorum similes non sunt in bus videlicet respectus ad alias conclusiones praeter primam. Sed prima responsio non valet, quia propositio illa non est solum vera de formis aeque perfectis: etiam de perfectioribus & imperfectioribus habet veritatem, vnde si calor summus potest calefacere & desiccare, & rarefacere passum sufficienter dispositum sibi proportionatum, omnia potest calor minimus in passo sibi proportionato, licet non possit in aeque perfectas & intensas actiones, nunc autem intellectus proportionatum passum est, & respectu cuiuslibet sui habitus. igitur &c.

Confirmatur per Commentatorem pri. coeli commento. 19. dicentis. Natura partis corporis similium partium est eadem cum natura totius diffinitione, & cum sit eadem diffinitione, eadem est forma, & cum eadem est forma eadem est actio proueniens ab illa forma. Si ergo actiones prouenientes a graui, & leui sunt isti duo motus, necesse est, vt proueniant a parte sicut a toto. Haec Commen. Similiter arguitur in proposito. Item tertio caeli commen. 72. dicit. Regula est, quod a causis quarum natura est eadem, & non differunt nisi secundum magis, & minus, non sequitur nisi vna natura diuersa secundum magis & minus. si ergo anguli acuti calefaciant multum. ergo anguli acuminis minoris calefacient minus: sequitur ergo ex hoc vt omnia elementa sint calefactiua: sed differunt secundum magis & minus, causae enim diuersae in quantitate habent diuersa causata in quantitate, & vtrumque est eiusdem speciei. Haec Commentator.

Ex quibus euidenter apparet, quod in quacunque operatione potest aliqua forma in similem secundum speciem, & si non in aeque perfectam, potest qualibet minor eiusdem rationis, immo dicit, quod haec est regula, & maxima quaedam, & non est dubium, quod patet inductiue. ergo patet, quod si ab. a. prouenit actus sciendi conclusionem centensimam, etiam ab ipso b.s prouenit actus sciendi eandem. Secundo contra eandem responsionem arguit sic. Habitus geometriae potest intendi per actus circa eandem conclunonem, & per actus circa diuersas conclusiones secundum te. Tunc quaeritur, aut cum habitus augetur per actus diuersarum rationum acquirit ipse aliquod absolutum, seu aliquam entitatem absolutam aliam secundum speciem quam quando intenditur per similes actus: aut non, nisi sic. ergo habitus perfectus potens in actus circa alias conclusiones includit aliqua plura alterius rationis, & per co.se quens non est vna forma simplex vna numero secundum essentiam, ex pluribus enim formis diuersarum rationum non resultat vna forma numero essentialiter. Si vero nihil aliud acquirit, etiam ponatur quod habitus remissus vnius conclusionis intendatur praecise per actus circa eandem conclusionem elicitos: aut. ergo postquam erit intensus inclinabit ad actum alterius conclusionis, ad quam prius non inclinabat, & tunc sequitur, quod quis eliciendo actus tantum circa eandem conclusionem determinatam acquirit scientiam de alijs, & qui de aliqua conclusione nunquam considerauit prompte, & faciliter exibit in actum scientiae circa illam, quod experientia omnino negat. Aut habitus taliter intensus non inclinabit ad actum alterius conclusionis quam prius, & tunc sequitur, quod nec etiam intensus per actus circa alias conclusiones, ex quo nihil fit circa habitum per dissimiles actus, quod non fiat per similes. Patet etiam in exemplo: nam si calor genitus ab igne in aliquam actionem non potest. etiam aeque intensus a sole in illam non poterit, formae enim ad hoc, vt sit principium alicuius operationis accidit a quo sit genita, vel augmentata. dum modo idem fiat circa ipsam per quodlibet illorum, a quibus dicitur gigni, vel augeri. Secunda responsio etiam non valet. primo quia si formae absolutae sunt eiusdem rationis, propter nullum respectum conuenientem vni, & non alteri erit vna illarum principium alterius operationis secundum speciem quam sit alia, loquendo de operatione per se sibi conuenienti sermo enim dicens, quod propter alium & alium respectum perueniat a forma alia & alia operatio secundum speciem, est sermo extra normam, vt dicit Philosophus primo coeli, vbi dicit Commentator commento. 84. Iste sermo est extra normam, quia diuersitas motuum corporum non est nisi propter diuersitatem formarum substantialium, & non propter diuersitatem in relatione, aut quantitate, aut alio praedicamento.

Secundo: quia non videtur possibile, quod habitus prius ad aliquam conclusionem nullum habens respectum nu lo nouo habitu vel gradu habitus acquisito habeat postea respectum ad illum. Dicens (inquit) quod iste habitus acquirit nouum respectum propter actum nouiter elicitum circa illam, quia notitia sequentis conclusionis dependet a notitia prioris, cuius est habitus. Haec ille. Contra: nam multae sunt conclusiones in vna scientia, quae nullam habent mutuo dependentiam: nec vna per aliam scitur, sicut patet de prima, & quarta primi Euclidis, & ita est de multis in alijs scientijs. ergo per actum elicitum circa vnam earum nullus acquiritur respectus in habitu alterius plusquam in habitu conclusionis alterius scientiae, vt physicae vel medicinae.

Item secundum hanc viam idem erit habitus numero subalternans & subalternatus, in quibus est subalternatio per sumptionem principiorum, quoniam notitia conclusionis habitus subalter nati dependet a notitia conclusionis subalternantis tanquam a notitia principij: sed hoc tu non concederes. igitur &c. Item exquo per talem nouum actum mhil absolutum causatur circa habitum, sequitur quod ideo praecise habet nunc respectum nouum ad talem conclusionem, quia actus fuit elicitus circa illam. igitur cum non sit naturaliter possibile vnquam postea illum actum non fuisse, eo quod transiuit in praeteritum, sequitur quod impossibile semper postea erit illum habitum non habere 1espectum ad illam conclusionem, aut non esse habitum illius conclusionis dum erit.

Ex quo vlterius sequitur: quod impossibile erit habentem illum habitum perdere scientiam illius conclusionis, nisi etiam perdat scientiam omnium conclusionum illius scientiae, oportebit enim perdere absolutam essentiam illius habitus, alioquin remanerent omnes respectus acquisiti propter praecedentes acttus, & per consequens, cuiuslibet conclusionis. Item aut iste respectus est aliqua alia entitas ab essentia prioris habitus, aut non, si non, habitus ille non erit propter ipsum per se principium alrerius operationis secundum speciem quam prius: si sit alia entitas noua, illa potius erit principium similis actus ei, qui fuit elicitus circa conclusionem illam aliam, & propter quam hic respectus dicitur acquisitus, ac per hoc magis dicendus est habitus illius conclusionis quam habitus ille prior. Ex quo consequenter habetur, quod illarum duarum conclusionum non est vnus habitus numero, immo nec specie: & similiter potest argui de respectibus circa illas conclusiones acquisitas.

Ad primum dicitur, quod vtraque responsio quo ad aliquid est bona. prima quidem tenenda est simpliciter, secunda similiter teneri potest qu ad hoc, quod sub tali vel tali habitudine potest in aliquem actum, in quem non posset sine illo, non sic quod relatio sit ratio agendi, sed modus agentis ad agendum necessario requisitus, sicut propinquitas requiritur ad hoc, quod ignis agat in passum. Tunc ad primum contra primam responsionem dicitur, quod exemplum de calore non valet, quia calefacere, desiccare, rarefacere sunt tales operationes, quod duae vltimae sequuntur ad primam, & ideo quicquid potest in primam, potest in tertiam. Sed alia datur instantia, calor enim viri & foeminae sunt eiusdem rationis, & similiter animae illorum, & omnes qualitates illorum, non tamen calor mulieris potest in omnem effectum, in quem potest calor viri, nec econtra. nam qualitates viri non possunt generare lac, sicut qualitates mulieris: nec qualitates mulieris formare fetum, sicut qualitates viri. Ad dicta Commentatoris dicitur, quod magis & minus in formis, similiter perfectum, & imperfectum, possunt dupliciter attendi. Primo modo quod forma recipiat magis vel minus propter maiorem, vel minorem participationem formae in subiecto & sic dicta Commenta. habent veritatem. Alio modo p. opter ordinem, vel extensionem ad plura, vel pauciora obiecta formae extrinseca, & isto modo dicitur, quod non oportet formam imperfectam posse in quancunque operationem similem secundum speciem: in quam potest forma perfecta, quae est eiusdem rationis cum imperfecta, habitus autem sortis vel Platonis in dicto casu se habent, sicut perfectum, & imperfectum.

Ad secundum contra eandem dicitur, quod cum habitus scientiae intenditur per actus demonstrandi diuersas conclusiones non plus aduenit ei aliquid absolutum quam cum intenditur per actus similes. Et similiter dicitur, quod cum habitus intenditur per actus elicitos circa eandem conclusionem praecise, licet non possit in actum considerandi alias conclusiones, tamen si intenderetur per actus dissimiles, posset in plures conclusiones quam prius, quia licet nihil addatur ei absolutum plusquam prius, tamen aliter reducitur in actum per actus diuersarum rationum, quam per frequentationem actuum vnius rationis circa eandem conclusionem. Nec exemplum de sole quicunque in proposito facit, quia sol, & ignis in casu argumenti consimiliter reducunt calorem in actum.

Ad primum contra secundam responsionem dicitur, quod respectus non dat actionem habitui: sed consequitur actiuitatem habitus diuer simode in actum reducti per diuersas demonstrationes circa diuersas conclusiones.

Ad secundum dicitur, quod habitus acquirit nouum respectum effectiue per actum demonstrandi alterius rationis a praecedentibus: sed formaliter acquirit ex hoc quod actuatur plusquam prius. Obiectiones autem factae contra hoc non valent. nam omnes conclusiones vnius scientiae sic se habent, quod vna dependet ab alta, vel ambae ab eodem, & vtroque modo praecedentes ad melius cognoscendum primam. Quod additur de subalternatione non valet, quia non ideo dicimus vnicum habitum primae conclusionis, & secundae, quia notitia secundae dependet a prima: sed oportet addere, quod prima conclusio est ratio cognoscendi secundam, vel idem principium ambas, ita quod in tali ordine euidentia posterioris causatur ex euidentia prioris, non sic in subalternatione, vbi secundum cognoscitur sine euidentia primi, scilicet scientiae subalternantis. Secundum enim quod dicit Sanctus Thomas prima secundae. q. 5. artic. 3. principium potest dupliciter cognosci. Vno modo vt ipsum principium cognoscitur in se, & secundum se. Alio modo, vt videtur in conclusionibus: ita quod mens eius est, quod eodem actu cognoscitur principium, & conclusio, licet principium secundum se posset intelligi non intellecta conclusione, & similiter conclusio posset seorsum sine principio intelligi, non tamen vt conclusio: & sicut dico de actu, ita conformiter dicendum est de habitu. Dico ergo quod in eadem scientia eodem habitu cognoscitur conclusio prima, & conclusio secunda, vt sequens ex prima, sed in subalternatione est alius habitus huius, & huius, quia nec primum cognoscitur in secundo, nec secundnm vt sequens ex primo: sed quodlibet seorsum: si enim aliter fieret tunc dicendum esset, quod est vnus habitus vtriusque. Ad aliud dicitur, quod actus demonstrandi nihil absolutum causat in habitu, nec tam en sequitur quod actus demonstrandi transiens in praeteritum sit fundamentum relationis, sed ipse habitus qui perfectius est factus in actu quam prius per dictam demonstrationem.

Ad vltimum dicitur quod respectus est alia entitas ab habitu, nec tamen illa relatio est principium actus: sed ipse habitus fundans relationem nouiter. relatio ergo non est ei ratio agendi: sed modus agentis consequens principium actiuum, scilicet habitum. Ad ea quae secundo loco contra eandem conclusionem inducuntur dicitur.

Ad primum quidem quod habitus sumendo habitum pro qualitate habilitante generatur ex actu intellectus possibilis, qui est considerare, vel demonstrare: sed habitus sumptus pro collectione specierum causatur ex actu intellectus agentis species intelligibiles in intellectu possibili describente, vt supra dictum fuit.

Ad secundum dico, quod procedit ex falso intellectu, non enim intelligit Sanctus Thoa quod ordo qui est relatio sit habitus scientiae, sed intendit potius, quod habitus scientiae est essentialiter ipsa species, licet in obliquo includat relationem ordinis & congruentiae ad considerandum.

Ad tertium dicitur, quod duo falsa supponit: primum est quod quaelibet species ordinatae ad considerandum sint habitus scientificus, hoc enim non concedimus, sed solum de speciebus ordinatis ad considerandum propositiones per se notas. secundum falsum est, quod ordo inter praemissas, vel inter species intelligibiles sit essentialiter habitus.

Ad quartum sicut ad secundum. Ad quintum dico, quod ille ordo specierum ad conuenienter considerandum qui est de ratione habitus scientifici in obliquo non in recto secundum praedica, nec est ordo situalis, nec ordo causalis, nec formalis: sed vsualis, quia intellectus est determinatus ad inchoanttum actum intelligendi ab vna, & ad determinandum ad aliam, & ad vtendum prius vna quam alia secundum quod prius vtitur specie subiecti quam praedicati. Talis autem ordo potest esse ab in. tellectu agente, qui ordinate species depingit in intellectupossibili secundum quod conuenit considerationi, quandoque autem ab intellectu possibili qui potest illis speciebus vti taliter, vel aliter, vel tali ordine, & seipsum per actuum frequentiam habilitare ad ordinate illis spectebus vtendum: & cum quaeritur quid est illud determinatiuum factum ab intellectu: dico quod determinatiuum formale est illa qualitas quam diximus esse habitum primo.

Ad primum contra secundam conclusionem dicitur, quod non quaelibet d.i nersitas mediorum demonutrattonis diuersificat habitum scientiae: sed solum diuersitas ne diorum, quae requirit diuersam rationem cognoscendi secundum genus, sicut differt medium naturale a Mathematico & diuino. Media enim demonitrationum Physicae sumuntur ab aliquo quod conuenit rei mobili non per accidens, sicut motus vel materia sensibilis vel principium motus, ita quod semper in talibus medijs implicatur aliquid pertinens ad motum. Media autem mathematica implicant aliquid conueniens quantitati inquantum huiusmodi: ita quod huiusmodi media cadunt in diuersa genera contenta sub scibili inquantum huiusmodi, & ista solutio satis habetur ex prima, & secunda conclusione.

Ad secundum & tertium patet per idem. Ad primum contra tertiam conclusionem dicitur, quod ad causandum vnitatem specificam in habitu scientifico sufficit quaecunque vnitas rationis obiecti inquantum est cognoscibie, dum enim habitus respicit ootectum primo sub aliqua ratione formali iam habet vnitatem ipecifi am. Nc valent consequentiae inde factae, nec sunt ad propositum, sed ex falso intellectu procedunt, non enim se quitur, quod si vnitas specifica obiecti inquantum est cognoscibile, aut scibile causat vnitatem habitus, qui fertur in illud obiectum sub tali ratione primo, & per se, quod ideo sint tot scientiae, quot species spiritualissimae, quia non omnis species est species scibilis, id est contenta sub hoc genere scibile: sed solum sequitur quod tot sunt, vel possunt esse scientiae, quot continet species sub se hoc genus scibile, in quas per se diuiditur vnde Sanctus Thomas in scripto super Boetium. quae st. 5. artic. 1. mouet duo dubia in argumentando, quorum primum est in argumento septimo, & est tale. Scientiae (inquit) diuiduntur sicut & res, vt dicitur tertio de Anima. sed philosophia est de ente: est enim cognitio entis, vt dicit Dionysius in Epistola ad Polycarpum. Cum ergo ens diuidatur per potentiam & actum, per vnum & multa, per substantiam, & accidens videtur quod per huiusmodi debent partes philosophiesdistingui. Aliud dubium tangit in octauo argumento. Multae (inquit) sunt diuisiones entium, de quibus sunt scientiae magis essentiales quam diuisio per mobile, & immobile abstractum & non absolutum, vtpote per corporeum & incorporeum, animatum & inanimatum, & huiusmodi. ergo diuisio partium philosophiae magis debet accipi penes istas quam penes illas. haec sunt dubia. Ad primuin respondet sic.

Dicendum (inquit) quod illae partes entis exiguut eundem modum tractandi cum ente communi, quia etiam ipsae non dependent ad materiam, & ideo scientia de substantijs non distinguitur a scientia de ente in communi. Haec ille. Ad secundum vero respondet (quod illae diuersitates rerum, quas obiectio tangit non sunt differentiae per se earum inquantum sunt scibiles, & ideo penes eas non distinguuntur scientiae. Haec ille.

Ex quibus patet quid sit dicendum ad primum contra tertiam conclusionem, fallitur enim arguens non aduertens quid est dictum differentia, vel species, vel ratio cognoscibilis inquantum huiusmodi. Ad secundum negatur minor. licet enim duae potentiae attingant idem obiectum, & eandem rationem in obiecto, nunquam tamen duae potentiae referuntur ad idem obiectum secundum eandem rationem obiecti vt obiectum est, vel cognoscibile vt cognoscibile est, & primo, & per se, siue loquamur de ratione obiecti, vt est res quaedam, siue de ratione obiecti, vt obiectum est, & quidem hoc secundum patet, quia secundum diuersitatem specierum contentarum sub hoc genere obiectum potentiae diuersificantur potentiae: vnde color vt est obiectum visus sub alia specie huius generis obiectum potentiae continetur, & sub alia specie, vt est obiectum intellectus, aut voluntatis. Dum enim est obiectum visus, correspondet sibiista ratio obiecti, scilicet quod est sensibile per medium extrinsecum diaphanum sine alteratione reali obiecti, vel medij, aut organi, prout autem est obiectum intellectus correspondet sibi ista ratio obiecti, scilicet quod est impressiuum sui in anima immaterialiter, se cundum autem quod est obiectum voluntatis correspondet sibi ista ratio, quod est attractiuum animae ad se post sui intellectionem, & sic patet quod nunquam eadem res obijcitur diuersis potentijs secundum eandem rationem obiecti vt obiectum est. Similiter nec secundum eandem rationem obiecti, vt res est, vtpote quod idem sit ratio prima, & per se, quod vtraque potentia referatur ad obiectum, licet enim sensus conmunis, & visus, & intellectus, & voluntas attingant colorem, vt color est, & non solum subiectum eius, aut aliquid ei accidentale, tamen color non est prima ratio, quod aliquid attingatur a sensu communi, sed potius sensibile. Nec est ratio prima, nec per se, quod aliquid attingatur ab intellectu: sed potius est ratio entis. Nec est ratio prima, nec per se, quod aliquid attingatur a voluntate, sed potius ratio boni. Est tamen ratio prima, & per se, quod aliquid attingatur a visu, & ita est de quibuscunque potentijs distinctis, quod nunquam illud, quod est ratio prima, & per se in obiecto vnius, est ratio prima, & per se in obiecto alterius. Si color esset ens & non esset bonus, tunc posset obijci intellectui, & non voluntati, & econtra si esset bonus, & non esset ens, tunc posset obijci voluntati, & non intellectui. Quod autem vlterius obijcit arguens de intellectu & voluntate non valet, vt docet Sanctus Thomas de veritate. q. 22. arti. 10. ad tertium argumentum, quod fuit tale. Vbicunque inuenitur idem obiectum re & ratione est vna potentia, sed voluntatis & intellectus practici est idem obiectum re, & ratione, vtriusque enim videtur obiectum esse bonum. igitur intellectus practicus non est alia potentia quam voluntas. Et respondet sic Non quaelibet (inquit) obiectorum differentia diuersitatem potentiarum ostendit, sed differentia obiectorum inquantum obiecta sunt, non autem aliqua differentia, quae est accidentalis obiecto inquantum obiectum est. Et post subdidit. Diuisio potentiarum non attenditur ex obiectis secundum rem consideratis, sed secundum rationem obiecti quia ipsae rationes obiectorum specificant ipsas operationes potentiarum, & ideo vbi est diuersa ratio obiecti, ibi inuenimus diuersam potentiam, quamuis sit eadem res, quae subest rationi, sicut est de vero, & de bono. Et hoc etiam patet in rebus naturalibus, nam aer patitur ab igne inquantum est calidus secundum quod est in potentia aer calidus, inquantum vero ignis est lucidus patitur ab eo aer, secundum quod ipse est diaphanus, quamuis idem sit ignis, qui in vtranque potentiam agit. Et finaliter dicit quod nihil est obiectum intellectus practici, vt bonum, sed vt verum ordinatum ad opus: vnde patet, quod licet voluntas amet tam verum quam bonum, & intellectus cognoscat vtrumque illorum, scilicet tam bonum quam verum, tamen ratio boni est accidentalis obiecto intellectus, & ratio veri, vel entis est formalis in eodem. Similiter ratio veri est accidentalis obiecto voluntatis, & ratio boni est formalis in eodem, sic quod si per impossibile aliquid esset bonum, & non verum vel ens, voluntas posset ferri super illud, non autem intellectus, & similiter si aliquid esset ens & non bonum, intellectus posset illud attingere, non autem voluntas. Non ergo habetur, quod intellectus, & voluntas aut aliae duae potentiae ferantur in idem obiectum primo & per se, hoc est secundum eandem rationem adaequatam vtrique quod sonat ly primo, & formalem quod sonat lyper se.

Ad confirmationem dico similiter: quod licet scientia, & opinio sint respectu eiusdem conclusionis, non tamen sub eadem ratione formali, loquendo de ratione, qua aliquid attingitur, formale enim in obiecto scientiae est medium demonstrationis, formalis autem ratio opinionis est medium probabile, vel forte obiectum materiale, licet conclusio scita, & opinata sit idem, & istud planius in sequenti ex plicabitur quaestione.

Ad primum contra quartam conclusionem negatur maior, parum enim valet similitudo de lumine intellectus agentis, & de lumine diuinae reuelationis, quia lumen intellectus agentis non est formalis ratio in obiecto alicuius scientiae, sicut lumen diuinae reuelationis est ratio formalis in obiecto huius scientiae, & id eo non ostendet, quod cognita in lumine intellectus agentis pertineant ad eundem habitum, sicut omnia cognita in lumine diuinae reuelationis pertinent ad eundem, aliter enim cognoscitur aliquid in lumine reuelationis diuinae, & aliter in lumine intellectus agetis, sicut aliter color per lucem, & per oculum, & aliter conclusio per intellectum, & per medium demonstrationis.

Ad secundum dico: quod non habetur ex dictis Sancti Thomas quod esse reuelabile ex vna parte sit formalis ratio obiecti theologiae, & ex alia Deus sub ratione deitatis, eodem modo sumendo rationem obiecti, sed arguens in hoc fallitur non attendens quid Sanctus Thomas vocet rationem formalem scientiae alicuius, quod in alia quaestione dicetur.

Ad tertium dico, quod si quis omnes conclusiones omnium scientiarum cognosceret inquantum diuinitus reuelabiles, hoc est, quod quod formalis ratio assentiendi in illis conclusionibus esset lumen diuinae reuelationis, vtique vnicum haberet habitum, & non plures, sic autem est de omnibus conclusionibus theologiae, vt theologicae sunt, vnde Sanctus Thomas tertia parte. q. 11. arti. 6. ad tertium dicit. Lumen diuinitus infusum est ratio communis intelligendi ea quae diuinitus reuelantur. Ad quartum dico, quod si discipulo addiscenti a doctore sola docentis auctoritas esset ratio cognoscendi omnia quae addiscit, vtique omnia eodem habitu cognosceret, sic autem est cum docet reuelando, & ideo theologia est vna scientia, & in hoc secundus articulus terminetur. Ad argumentum in pede quaestionis factum dicitur negando minorem, omnia enim contenta in hac scientia communicant in vna ratione formali obiecti huius scientiae, scilicet in lumine diuinae reuelationis. Item omnia habent attributionem ad rationem subiecti, scilicet Deus, sicut effectus ad causam, & principiata ad principium, & sic quaestio terminetur.

PrevBack to TopNext