Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum Deus sit subiectum theologiae

QVAESTIO IIII. Vtrum Deus sit subiectum theologiae.

Vltimo circa prologum quaeritur. Vtrum Deus sit subiectum huius, scientiae,

& arguitur quod non, quia omnia quae determinantur in aliqua scientia compraehenduntur sub subiecto eius, sed in sacra scriptura agitur de multis alijs quam de Deo: puta de creaturis, & de hominum moribus. ergo Deus non est subiectum huius scientiae.

In oppositum arguitur sic. Illud est obiectum, de quo principaliter sermo in scientia, sed Deus sic se habet respectu theologiae. ergo est subiectum eius.

In hac quaestione erunt duo articuli, in primo ponetur conclusiones, in secundo mouebuntur obiectiones.

Articulus 1

Quantum ad primum sit prima conclusio. Obiectum scientiae nostrae est quid incomplexum ex parte rei, licet ex parte nostri sit aliquid complexum per modum enunciabilis. Hanc ponit Sanctus Thomas in suo simili loquendo de fide secunda secundae. q. 1. arti. 2. vbi sic ait. Cognita sunt in cognoscente per modum cognoscentis. Est autem modus proprius humani intellectus, vt componendo, & diuidendo veritatem cognoscat, & ideo ea quae secundum se sunt simplicia intellectus humanus cognoscit secundum quandam complexionem, sicut econuerso intellectus diuinus incomplexe cognoscit ea quae secundum se sunt complexa. Sic igitur obiectum fidei dupliciter considerari potest. Vno modo ex parte ipsius rei creditur, & sic obiectum fidei est aliquid incomplexum, scilicet res illa, de qua fides habetur. Alio modo ex parte credentis, & secundum hoc obiectum fidei est aliquid complexum per modum enunciabilis, & ideo vtrunque vere opinatum fuit apud antiquos, & secundum quid vtrunque est verum. Haec ille.

Et ibidem ad secundum. Actus credentis non terminatur ad enunciabile: sed ad rem ipsam, non enim formamus enunciabilia, nisi vt per ea de rebus cognitionem habeamus, sicut in scientia, ita & in fide. Haec ille. Et ad tertium dicit. Visio patriae erit veritatis primae, secundum quod in se est, & ideo visio illa non erit per modum enunciabilis, sed per modum simplicis intelligentiae, sed per fidem non apprahendimus veritatem primam, sicut in se est: vnde non est similis ratio. Haec ille.

Item tertio sent. dist 24. q. 1. artic. 1. quaestiuncula secunda dicit sic. Credere est cum assensu cogitare. Assentire autem non potest aliquis nisi ei, quod verum est Veritas autem non consistit nisi in complexione, vel intellectuum vel vocum, & fidei obiectum oportet quod sit verum complexum, & hoc patet per hoc, quod quidam philosophi illam operationem intellectus, qua componit & diuidit appellant fidem, vnde illi qui dixerunt quod fidei obiectum est incomplexum, propriam vocem ignorauerunt. Quia enim dicitur. Credo incarnationem, non potest intelligi in formando conceptionem incarnationis, quia sic quilibet qui intelligit quid significatur per nomen, crederet incarnationem, vnde sensus est. Credo incarnationem esse vel fuisse, patet ergo quod fidei inquantum fides est conuenit esse circa verum complexum, conuenit etiam sibi ex propria ratione obiecti proprij, quod est prima veritas, de qua non potest sciri quid est vt intellectus in eius cognitione feratur, sed cognoscitur, quia est, quod sit per intellectum componentem & diuidentem. Haec ille.

Sicut autem dicit de fide, ita de scientia pariter dicendum. Idem ponit de veritate. q. 14. artic. 8. ad quintum. vbi sic ait. Veritas diuina quae simplex est in seipsa est fidei obiectum: sed eam intellectus noster accipit suo modo per viam compositionis, & sic per hoc quod compositioni factae tanquam vero assentit, in veritatem primam tendit, vt in obiectum, & sic nihil prohibet veritatem primam esse fidei obiectum quamuis sit complexorum, res enim cognita dicitur esse cognitionis obiectum, secundum quod est extra cognitionem in seipsa subsistens, quamuis de tali re non sit cognitio nisi per id, quod de ipsa est in cognoscente. Haec ille in forma.

Secunda conclusio est. Subiectum scientiae non omnino est idem quod obiectum eiusdem, patet quia obiectum scientiae proprie est conclusio demonstrata, sed subiectum scientiae est illud quod subijcitur in conclusionibus demonstratis, primum patet ex prima conclusione, secundum videtur innuere Sanctus Thomas primo sent. in prolog. arti. 4. ad primum in oppositum, vbi sic dicit. Forma simplex non potest esse subiectum accidentis, tamen potest esse subiectum praedicati in propositione, & omne tale potest esse subiectum in scientia, dummodo illud praedicatum de eo praedicari possit. Haec ille. Ex quibus patet, quod subiectum scientiae est subiectum propositionis, vel conclusionis demonstrabilis, verumtamen quandoque vnum ponitur pro alio, quia etiam subiectum est obiectum scientiae vltimatum, scilicet ad quod determinatur actus studendi, vt ponit prima conclusio, licet obiectum scientiae proximum sit conclusio de subiecto aliquid enuncians.

Tertia conclusio est. Formalis ratio obiectiua alicuius habitus scientifici non solum est illud, ad quod primo terminatur actus talis habitus, sed potius illud quod est causa per se, quod aliquid per illum actum attingatur. Ista conclusio consonat dictis aliorum dicentium, quod formalis ratio obiecti potest dupliciter considerari. Vno modo ex parte scibilis. Alio modo ex parte scientis. Exemplum primi, sicut si aliquis consideret rem secundum quod est ens, & alius secundum quod est mobilis, ibi erit diuersa ratio obiecti ex parte scibilis. Si autem vnus credat aliquam rem, & alter sciat eam quantum ad eandem proprietatem, ibi est eadem ratio ex parte rei appraehensae, quam vnus credit, & alius scit, sed non est eadem ratio cognoscendi ex parte considerantis.

Istam conclusionem tenet Sanctus Thomas secunda secundae. q. 1. art. 1. Sciendum (inquit) quod cuiuslibet habitus cognoscitiui obiectum duo habet, scilicet illud quod materialiter cognoscitur, quod est sicut materiale obiectum, & illud per quod cognoscitur, quod est formalis ratio obiecti, sicut in scientia geometrica materialiter scita sunt conclusiones, formalis vero ratio sciendi sunt media demonstrationis, per quae conclusiones cognoscuntur. Item de virtutibus. q. secunda quae est de charitate. artic. 13. ad sextum. Habitus (inquit) per se respicit formalem rationem obiecti magis quam ipsum obiectum materialiter, & ideo si formalis ratio obiecti tollatur, species habitus non manet, sicut formalis ratio scientiae est medium demonstrationis, ideo memoriter tenens conclusiones geometriae, si no propter media geometrica eis assentiar, non habebit geometriae scientiam. Haec ille.

Item tertio sen. dist. 24. q. 1. artic. 1. quaestiuncula prima. dicit. In obiecto (inquit) alicuius potentiae contingit tria considerare, scilicet illud quod est formale, & illud quod est materiale, & illud quod est accidentale, sicut in obiecto visus, quia formale in ipso est lumen, quod facit colorem actu visibilem, materiale vero est color qui est potentia visibilis, accidentale vero sicut quantitas, & alia quae comitatur colorem. Et quia vnumquodque agit secundum quod est actu, & per suam formam, obiectum autem est actiuum in virtutibus passiuis. ideo ratio obiecti ad quam habet proportionem potentia passiua est illud, quod est formale in obiecto, & secundum hoc diuersificantur potentiae, & habitus, qui ex ratione obiecti speciem recipiunt. Haec ille. Item de virtutibus. q. secunda artic. 4. dicit. Formale in obiecto est illud secundum cuius rationem obiectum refertur ad potentiam, vel habitum, materiale autem est illud in quo hoc fundatur. Haec ille.

Eandem sententiam ponit de veritate. q. 14. art. 8. ad quartum. Ex dictis apparet quomodo formalis ratio obiectiua alicuius habitus potest dici illud, quod est causa cognoscendi obiectum tanquam mouens intellectum ad cognitionem. Sed sciendum quod alio modo potest dici ratio formalis obiectiua potentiae vel habitus illud quod primo, hoc est adaequate, & per se, hoc est inquantum tale, terminat actum a potentia vel habitu elicitum, vnde obiectum formale est duplex, scilicet, quo & quod, lux enim potest dici ratio formalis obiecti visus, vel obiectum formale visus, sicut quo aliquid attingitur a visu, seu quo visus mouetur ad videndum obiectum, sed color potest dici formalis ratio obiecti visus, vel formale obiectum visus, sicut quod adae quate, & inquantum huiusmodi attingitur a visu. Et quod ista diuisio sit consona menti Sancti Thomas patet. Nam ipse de veritate quaestione. 14. artic. 8. ad quarrum dicit sic. Lux quodammodo est obiectum visus, & quodammodo non. Inquantam enim lux est non videtur nostris visibus, nisi per hoc, quod ad aliquod corpus terminatiue per reflexionem, vel alio modo coniungitur, non dicitur esse per se visus obiectum, sed magis color, qui semper est in corpore terminato, inquantum enim nihil, nisi per lucem videtur potest lux ipsum visibile esse, & sic veritas prima est primo, & per se fidei obiectum. Haec ille.

Ex quibus habetur quod lux dicitur formale obiectum visus, sicut quo aliquid videtur: sed color dicitur formale obiectum visus, sicut quod primo, & per se videtur. Et non est quaecunque controuersia inter prius dicta, & ista, quia totum soluitur per hanc diuisionem. Cum enim dicit, quod materiale in obiecto visus est color, accipit materiale prout distinguitur contra formale, vt quo, scilicet quod mouet, cum quo tamen stat quod formale in obiecto visus, vt quod, scilicet quod terminat, est color.

Sciendum tamen quod formalis ratio obiecti potest sumi tripliciter. Primo modo prout ratio dicit id, quod est causa ex parte scientis, quod attingit obiectum, vt dictum est, vnde ratio isto modo non sumitur pro diffinitione, nec conceptu, aut quiditate, vt patet. Secundo sumitur ratio obiecti pro quidditate, vel diffinitione, vel conceptu, quae primo, & per se attingitur in obiecto, sicut color attingitur in omnibus visibilibus, & similiter ratio coloris, vel colorati illo modo, quo ratio potest attingi in re extra, scilicet ex hoc sensu, quod res attingitur ex hoc, quod fundat illam rationem. Isto modo ratio, quae est in anima attingitur in re extra, & similiter diffinitio, & ista dicitur ratio obiecti, vt est res.

Tertio modo sumitur ratio pro conceptu vel diffinitione obiecti non, vt res est, sed vt est obiectum, vel scibile, vel cognoscibile. nam ratio obiecti visus, vt est res dicitur ratio coloris vel colorati, sed ratio obiecti visus vt obiectum est, est hoc quod dico sensibile per medium extrinsecum diaphanum sine mutatione reali medij, aut obiecti, aut organi. Similiter ratio obiecti physicae est corpus mobile loquendo de ratione obiecti, vt est res: sed loquendo de ratione obiecti physicae vt obiectum, tunc ratio illius est hoc, quod dico scibile per medium sumptum a materia sensibili, & motu &c. Isto enim motdod ratio obiecti dicit rationem aliquam per se contentam sub hoc conmuni, quod dico obiectum: & quaerere rationem formalem obiecti vt obiectum est, est quaerere aliquam rationem contentam per se sub tali communi ratione, & ista ratio non est quo nec quod attingitur, sed est ratio sumpta a medio cognoscendi denominans obiectum a tali medio. vnde Sanctus Thomas 3. sen. dist. 33. q. 1. arti. 1. quaestiuncula prima. dicit sic. Aliqua diuersitas obiecti sufficit ad diuersificandum habitus, quae tamen non sufficit ad diuersificandum potentias, quia potentia alio modo comparatur ad actum quam habitus, & secundum aliam, & aliam rationem obiectum correspondet vtrique potentia enim est principium agendi absolute, sed habitus est principium agendi prompte, & faciliter, & ideo obiectum secundum istam rationem, qua se habet ad actum simpliciter respondet potentiae: sed secundum quod se habet ad facultatem actus correspondet habitui, & ideo diuersitas materiae vel obrecti in ordine ad ea, quae faciunt facultatem in actu, facit diuersitatem habitus, & non potentiae, & inde est quod in speculatiuis diuersitas materiae secundum quod est determinata per diuersa media & principia, ex quibus est facultas considerationis, facit diuersas scientias, sicut naturalis quae ex effectibus, & his quae apparent demonstrat, a mathematica differt, quae circa suam materiam ex eisdem principijs, & medijs procedere non potest. Haec ille.

Ex quibus patet quomodo ratio scibilis, ex cuius diuersitate scientiae diuersificantur, est ratio obiecti sumpta ex medio, vel principio sciendi vt prius dic ebatur. Quarta conclusio. Formalis ratio subiectiua, vt quod tria requirit vniuersalitatem, principalitatem, & distinctionem. Istam conclusionem ponit Sanctus Thomas 1. sen. q. 1. prologi. ar. 4. Subiectum inquit alicuius scientiae tres habet comparationes ad scientiam. Prima est quod quaecunque sunt in illa scientia debent contineri sub illo subiecto. Secunda quod per subiectum scientia distinguitur ab alijs scientijs. tertia quod cognitio subiecti principaliter intenditur in scientia. Prima parte vero. q. 1. art. 7. dicit sic. Subiectum ita se habet ad scientiam sicut obiectum ad potentiam, vel habitum, proprie autem assignatur obiectum alicuius potentiae vel habitus illud, sub cuius ratione omnia referuntur ad potentiam vel habitum, sicut homo, & lapis referuntur ad visum inquantum sunt colorata, vnde coloratum est proprie obiectum visus. Haec ille. Sciendum enim quod aliquid dicitur obiectum inquantum terminat actum habitus, vel potentiae, scilicet subiectum respectu passionum demonstratarum in scientia, vel respectu conclusionum.

Quinta conclusio est. Quia Deus est subiectum theologiae, & formale obiectum, sicut quod cognoscitur per habitum theologicum primo, & per se. Istam intendit Sanctus Thomas prima parte. vbi dixi statim. Cum enim praemisisset illam materiam, scilicet quod proprie assignatur obiectum alicuius scientiae, vel habitus illiid sub cuiusrai tione omnia referuntur ad potentiam vel habitum, quod quidem ipse vocat obiectum formale, vt allegaui in prima conclusione, de duobus. q. 1. arti. 4. statim subiungit. Omnia autem tractantur in sacra doctrina sub ratione Dei, vel quia sunt ipse Deus, vel quia habent ordinem ad Deum vt ad principium vel ad finem, vnde sequitur, quod Deus vere sit subiectum huius scientiae. Quod etiam manifestum fit ex principijs huius scientiae, qui sunt, articulifidei, qui sunt de Deo. Idem autem est subiectum principiorum, & totius scientiae, cum tota scientia virtute contineatur in principijs. Quidam autem attendentes ad ea, quae considerantur in hac scientia, & non ad rationem, secundum quam considerantur, assignauerunt aliter materiam huius scientiae, scilicet res, vel signa, vel opera restaurationis, vel totum Christum, id est caput vel membra, de omnibus istis tractatur in ista scientia, sed secundum ordinem ad Deum, omnia enim alia quae determinantur: in sacra scriptura compraehenduntur sub Deo, non vt partes, vel species, aut accidentia eius, sed vt aliqualiter ordinata ad ipsum. Haec ille.

Sciendum tamen, quod primo sen. vbi supra videtur oppositum huius dicere, ponit enim quod Deus non est subiectum huius scientiae nisi sicut principaliter intentum, & sub cuius ratione omnia quae sunt in ista scientia considerantur, sed subiectum theologiae, quod compraehendit sub se tres conditiones subiecti positas in quarta conclusione secundum eum ibidem est ens diuinum cognoscibile per inspirationem, sed tantum teneo illud quod finaliter dixit in summa. Nec tamen est magnacontrouersia. nam in scripto illud vocabat subiectum, quod omnia sub se compraehendit per communitatem piaedicationis, & illo modo non est Deus subiectum theologiae, sed hoc quod dico ens diuinum, prima parte vero illud vocat subiectum, quod omnia tractata in scientia conpraehendit tanquam ad ipsum ordinata, aut aliquam habitudinem habentia.

Sexta conclusio. Ratio formalis obiecti theologiae, sicut qua aliquid in theologia cognoscitur est lumen diuinae reuelationis, & similiter formalis ratio obiecti theologiae vt obiectum est, est hoc quod dico reuelabile, vel cognoscibile lumine diuinae reuelationis.

Istam conclusionem ponit Sanctus Thomas similiter in multis locis. nam prima parte. q. 1. art. 3. sic dicit. Quia inquit sacra doctrina considerat aliqua secundum quod diuinitus sunt reuelata, omnia quaecunque sunt diuinitus reuelabilia communicant in vna ratione formali obiecti huius scientiae.

Item arti. 1. assimilat lumen diuinae reuelationis in theologia medijs demonstratiuis in scientijs physicis, vbi videtur velle, quod sicut talia media sunt rationes formales obiectorum cognoscibilium, ita lumen diuinae reuelationis est formalis ratio cognoscendi omnia in theologia tradita, ait enim sic. Diuersa ratio cognoscibilis diuersitatem scientiarum inducit, eandem enim conclusionem considerat astrologus, & naturalis, puta quod terra est rotunda, astrologus per medium mathematicum id est a materia abstractum, naturalis autem per medium circa materiam consideratum: vnde nihil prohibet de eisdem rebus, de quibus physicae disciplinae tractant secundum quod sunt cognoscibilia lumine naturalis rationis, aliam scientiam tractare secundum quod cognoscuntur lumine diuinae reuelationis. Haec ille.

Item tertia parte. q. 11. arti. 6. tenet, quod scientia animae Christi indita habuit pro formali ratione obiecti lumen diuinae reuelationis, ait enim sic. Anima Christi sciuit omnia secundum vnam rationem, scilicet secundum lumen diuinitus infus sum. Dicit etiam ibidem quod illud lumen est ratio intelligendi omnia, quae diuinitus reuelantur. Primo enim sen. q. 1. prologi. artic. 2. dicit istam scientiam ex lumine diuinae inspirationis efficaciam habere ad manifestationem eorum, quae in disciplinis physicis traduntur. Ex quibus omnibus apparet, quod diuina reuelatio est formalis ratio, obiecti theologiae, & similiter reuelabile modo supra exposito. Est ergo triplex ratio obiecti theologiae, scilicet ratio cognita, ratio cognoscendi, & ratio quae accidit cognito, & denominat illud propter rationem cognoscendi: prima est ratio Dei, & secunda est lumen diuinae reuelationis, tertia est reuelabile.

Articulus 2

Quantum ad secundum articulum mouenda sunt dubia. Et quidem contra primam conclusionem arguitur dupliciter. Primo contra hoc quod dicit rem extra esse obiectum scientiae vel fidei: secundo contra hoc quod dicit enunciabile posse dici obiectum, puta conclusionem esse obiectum scientiae. Contra primum arguit sic Gregorius Si res extra esset obiectum, multae scientiae essent de contingentibus aliter se habere tanquam de obiectis. consequens est falsum accipiendo scientiam proprie. Nam vt ait Philosophus sexto Ethicor. Omnes suspicamur quod scimus non contingere aliter se habere. Ex hoc concludit, quod scibile est aeternum, & est ex necesitate. Et eandem sententiam ponit primo Posteriorum: consequentia tenet. Nam omnis res corporalis potest aliter se habere secundum Ph losophum, & secundum veritatem omnis res praeter Deum est contingens, & non necessaria. Si vero res extra essent obiecta scientiarum, multae scientiae & physicae, & geometricae, & aliae plures essent, de rebus aliis a Deo, & contingentibus, & pro certo ad nullum verum sensum saluari posset, quod huiusmodi scientiae essent de necessariis, & impossibilibus aliter se habere, & aeternis, & alia his similia dicta Philosophorum, si res extra scirentur, seu essent scientiarum obiecta. Scdo sic. Si res extra esset totale obiectum scientiae, eadem ratione res extra esset obiectum opinionis, & fidei, & erroris, & per consequens contingeret, quod idem homo sciret, & opinaretur, & crederet, quod etiam, ignoraret ignorantia dispositionis, quae nominatur error, quae omnia sunt absurda patet consequentia, nam contingit eundem scire, quod Deus est aeternus, & omnipotens, & quod solus, & immediate moueat coelum, credere quod sit trinus in personis, putans quod sit in vigore finitus.

Tertio. Si res extra esset obiectum scientiae, esset etiam obiectum assensus scientialis. Nam eidem assentimus quod scimus, & simili ratione esset obiectum fidei. Et vlterius sequeretur ex hoc, quod licite aliquis fidelis ita firmiter crederet diabolo sicut Deo. Nam fidelis licite aeque firmiter credit, quod diabolus non est omnipotens, sicut quod Deus est omnipotens, sequitur quod etiam eidem simul assentiret & dissentiret: probatur, quia ponatur quod aliquis demonstret Deum esse aeternum iste scit, & assentit, quod Deus est aeternus, & simul cum hoc dissentit, vel dissentire potest, quod Deus non est aeternus, & per consequens si res extra sit obiectum, eadem res, scilicet Deus, est obiectum assensus, & dissensus, & vni & eidem quis simul assentit, & dissentit, quod est impossibile.

Quarto. Idem est obiectum immediatum actus sciendi, & actus assentiendi ei, quod scitur, sed sola propositio est obiectum actus assentiendi, non enim assentit quis nisi complexo, quod iudicat esse verum, quinimmo non est aliud alicui assentire, quam iudicare illud esse verum. Quinto. Si res extra esset obiectum assensus, so la appraehensio eius sufficeret ad causandum assensum de ipsa, & per consequens superfluum esset formare propositionem, qua mediante causaretur assensus. Sexto. Quod nihil omnino est non est obiectum scientiae, vel assensus, sed frequenter quod significatur per conclusionem demonstrationis est omnino nihil, sicut patet si demonstretur, quod infinitum, vel aliud impossibile non est. igitur &c.

Septimo. Quia scientiae acquisitae per demonstrationem vnitiersalem obiectum non est res extra:igitur nec alicuius scientiae: antecedens probatur, quia nec res vniuersalis, cum nulla sit huiusmodi, nec res singularis, quia non potius vna quam alia significata per obiectum conclusionis, verbi gratia, si conclusio sit haec. Omnis triangulus habet tres &c. non plus vnus singularis triangulus est obiectum illius quam alius: ergo quilibet: & cum omne subiectum actus sciendicognoscatur ab intellectu, sequitur quod demonstrans huiusmodi conclusionem actu, & immediate cognoscat quemlibet singularem triangulum, quod est falsum. Octauo. Illud est scibile, quod est demonstrabile, sexto Ethico. igitur per scientiam generatam per demonstrationem, quod per illam demonstratur: sed res extra non est demonstrabilis. igitur nec est scibilis aut scientiae obiectum. Contra aliam partem conclusionis arguit sic Gregorius 1. Si obiectum scientiae esset ipsa conclusio, sequeretur, quod quilibet actu sciens scientia acquisita per demonstrationem actu appraehenderet conclusionem suae demonstrationis, hoc patet, sed consequens est falsum, vt patet ad experientiam: nam plerunque immo quasi semper contingit, quod demonstrans quamuis formet conclusionem, non tamen actu reflectitur super illam compraehendendo ipsam, sed directe figit aspectum suum in illud quod ipsa significat, & nihilominus acquirit scientiam per demonstrationem, cum sit syllogismus faciens scire.

Confirmatur. Quia si conclusio appraehendatur, aut appraehenditur tantum apprehensione, quae est simplex intelligentia, aut apprehensione etiam iudicatiua, qua cognoscitur aliquid de ipsa, Primum non obuiat. Nam talis appraehensio non est scientia, vt nunc loquimur de scientia, cum per quamlibet scientiam sciatur aliquid inesse, vel non inesse, quod simplici appraehensioni non conuenit. Item talis appraehensio non per se causatur per demonstrationem, quinimmo absque praemissis si illa conclusio formaretur in intellectu, non minus intellectus potest eam intueri, & appraehendere tali appraehensibilitate: scientia autem, de qua loquimur, non nisi per demonstrationem acquiritur. Rursus, non tantum conclusio demonstrationis, sed etiam prima principia possunt sic appraehendi, & etiam simplex appraehensio, quae non est propositio, quinimmo etiam vna propositio falsa, & tamen nec prima principia. nec appraehensio incomplexa, nec propositio fa.sa scitur scientia, de qua nunc loquimur. igitur &c. Si dicatur quod conclusio appraehenditur apprehensione iudiciaria, & enunciatiua hoc erit, vt videtur, appraehensione, qua cognoscitur ipsa conclusio esse conformis ipsi rei, seu esse vera: nam nulla alia videtur esse ad propositum: sed certum est, quod non quilibet demonstrans habet talem notitiam de sua conclusione, vnde nec geometra demonstrans latera trianguli descripti secundum doctrinam primae conclusionis. primi Euclidis tunc considerat, vel appraehendit quod conclusio, quae enunciat illa esse aequalia, est vera. Nec medicus concludens tali morbo talem dari debere medicinam cogitat, quod sua conclusio est vera, quamuis vtraqueta cile posset.

Item sicut aliud est quaerere, vtrum latera huius trianguli sint aequalia, & aliud vtrum haec propositio, latera huius trianguli sunt aequalia, sit vera, sic aliud est scire hoc, & aliud est scire illud, & certum est quod rrimum scire vel solum vel maxime est geometrae, & tale acquiritur in eo per demonstrationem, igitur eius obiectum non est illa conclusio. Item nec etiam scire illam ronclusionem est obiectum tale. Nam per ipsum scitur, quod illa conclusio est vera, & per consequens si actu propositio debeat dici, obiectum eius erit, haec latera huius trianguli est propositio vera, cuius est illa conclusio, vt patet. Item etiam ipsa non est conclusio demonstrationis, per quam acquiritur secundum scire, & per consequens nullius scientiae obiectum est conclusio demonstrationis, per quam acquiritur.

Secundo principaliter arguit sic supponendo tria. Primum est quod sic esse vel non sic esse non est propositionem enunciabilem sic esse vel non sic, esse veram, & hanc suppositionem dicit esse notam, probatur etiam per Philosophum in praedicamentis capitulo de priori, vbi vult quod quamuis illa adinuicem conuertantur secundum consequentiam, nihilominus tamen sic esse est causa, quod sit propositio vera, & non econtra, & per consequens sic esse non est propositionem enunciantem sic esse veram. Secundo supponit quod sic esse non est propositio enuncians sic esse, & hoc etiam dicit Philosophus in praedicamentis capitulo de oppositis. Non etiam est autem inquit, quod sub affirmatione & negatione iacet affirmatio, & negatio: & probat. Affirmatio nanque est oratio affirmatiua, & negatio oratio negatiua. horum vero quae sub affirmatione, & negatione sunt neutrum est oratio. Tertio supponit, quod propositio aliqua non est ipsam esse veram, hoc patet. Nam alias quicunque appraehenderet propositionem appraehenderet ipsam esse vera.

Item quia contingit eandem propositionem veram esse, & falsam succesiue. His suppositis arguit sic. Per demonstrationem, cuius conclusio est, super quamlibet lineam finitam rectam contingit triangulum aequilaterum collocare, acquiritur scientia, qua praecise scitur quod super quamlibet lineam finitam rectam contingit &c. igitur illius scientiae, non est obiectum ipsa conclusio. antecedens patet, quia si aliquid aliud sciretur, non videretur aliud quam quod illa conclusio est vera, & hoc est falsum. Nam si hoc sciatur hoc est per alium discursum, quo ex eo, quod supra quamlibet lineam rectam &c. infertur quod propositio enuncians illud est vera, & per consequens per aliam scientiam.

Confirmatur. Quia sicut non idem est sic esse, & propositionem enunciantem sic esse veram, vt patet ex prima suppositione, sic non eodem actu sciendi scitur vtrumque: consequentia nota est, quia super quamlibet lineam &c. non est ipsa conclusio: vt ex secunda suppositione, sed per ipsam significatur: & sicut de illa conclusione argutum est, ita & de qualibet respectu scientiae acquisitae per demonstrationem, cuius ipsa est conclusio, argui potest. Tertio arguit sic. Si conclusio demonstrationis esset obiectum scientiae, vel illius, qua scitur sic esse sicut ipsa significat, vel illius, qua scitur, quod ipsa est vera, non enim apparet, cuius alterius, sed neutrius, quia neutrum duorum scibilium, vel scitorum ipsa est obiectum, vt patet ex secunda, & tertia suppositionibus. Contra quintam, & sextam conclusiones arguit Aureolus vlti. q. prologi probando, quod ens diuinitus reuelabile non sit subiectum huius scientiae, quod tamen videtur innuere articulus praecedens in probationibus suis, quo supposito arguit sic. Nulla realis, & nobilissima scientia habet pro formali obiecto respectum rationis, sed reuelabile ad veritates theologiae non addit nisi vnum respectum in ordine ad Deum. ergo non potest esse subiectum in scientia reali. Secundo. Obiectum debet aequari, vt nec excedat considerationem scientiae, nec excedatur ab ea, sed multa fuerunt hominibus reuelata, quae non continentur in hac scientia, vt Sybillae puer nasciturus de virgine, & de Philosophis legitur, quod Deus manifestauit illis, & de Alexandro, quod in veste Pontificali apparuit illi Deus, & Imperium totius Asiae repromisit, & multa alia forsitan inspirauit Deus per varias gentium nationes, de quibus constat, quod non continentur in hac scientia, igitur reuelabile non est in ea subiectum.

Tertio sic. Vnius scientiae non est nisi vnum formale subiectum, sed tu ponis, quod Deus est subiectum huius scientiae, vnde istae duae positiones contradicunt. Quarto. Sub illa ratione Deus non est subiectum in ista scientia, sub qua non insunt sibi veritates, quae in ea determinantur, sed trinitas, & aliae veritates non insunt Deo sub ratione reuelabilis, non enim est trinus inquantum reuelabilis, aut potens reuelari. ergo Deus vt reuelabilis non est subiectum. Quinto. Per rationem subiecti insunt passiones subiecto, & non econtra, Deus autem non est trinus inquantum reuelabilis, nec est omnipotens inquantum reuelabilis, & sic de aliis passionibus, igitur idem quod prius &c.

Ad primum contra primam conclusionem dicitur, quod scientiae multae sunt de rebus, quae sunt corruptibiles contingentes aliter se habere, sed per accidens non per se, scientiae enim sunt de vniuersalibus, quae sunt corruptibilia, & contingentia aliter se habere per accidens, non autem sunt corruptibilia aut contingentia aliter se habere per se, vnde Sanctus Thomas de veritate. q. 1. art. 5. ad trigesimum. sic ait. Vniuersale perpetuum esse, & incorruptibile Auicenna dupliciter exponit. Vno modo, vt dicatur esse perpetuum, & incorruptibile ratione particularium, quae nunquam inceperunt, nec deficient secundum tenentes aeterni ante mundi. Generatio enim ad hoc est secundum Philosophos, vt saluaretur perpetuum esse in specie, quod in indiuiduo saluari non potest. Alio modo, vt dicatur esse perpetuum, quia non corrumpitur per se, sed per accidens ad corruptionem indiuidui. Haec ille.

Et ad 14. sic ait. Non dicitur vniuersale incorruptibile quasi habeat aliquam formam incorruptionis: sed quia non conueniunt ei secundum se dispositiones materiales, quae sunt causae corruptionis in indiuiduis, vnde vniuersale in rebus particularibus existens dicitur corrumpi in hoc & in illo. Haec ille. Ex quo patet quomodo intelligendum est scientiam esse de incorruptibilibus non contingentibus aliter se habere, quia, scilicet scientia est de rebus per earum quidditates quo ad illa, quae conueniunt quidditatibus, accidit autem quidditati rei non secundum se variatio, sed ex hoc, quod est in indiuiduo habenti quantitatem signatam, per quam subditur loco, & tempori, & motui, scientia autem est de requantum ad ea, quae conueniunt ei per se, non autem quantum ad ea, quae conueniunt ei per accidens. sexto Metaphysicae.

Vnde pro confirmatione dictorum notanda sunt valde bene verba Linconiensis super primo Posteriorum, capite septimo. vbi sic dicit. Hic oritur quaestio quomodo vniuersalia sint incorruptibilia, cum sint corruptibilia, & non existentibus primis &c. Et manifestum est quod de vniuersalibus repertis in singularibus corruptibilibus fit demonstratio. Ad hoc (inquit) dicendum est, quod vniuersalia sunt principia cognoscendi, & apud intellectum purum, & separatum a fantasmatibus possibilem contemplari lucem primam, quae est causa prima, & sunt principia cognoscendi rationes rerum increatae ab aeterno existentes in causa prima. Cognitiones enim rerum creandarum fuerunt in prima causa aeternaliter, & rationes hae sunt, quas vocat Plato ideas, & mundum archetypum, & hae secundum ipsum sunt genera, & species, & principia tam essendi quam cognoscendi, quia cum intellectus purus potest in his defigere intuitum, in istis verissime, & manifestissime cognoscit res creatas, & non solum res creatas, sed ipsam lucem primam, in qua cognoscit caetera. Et planum est, quod ista vniuersalia sunt omnino incorruptibilia.

Item in luce creata etiam intellectus humanus, qui non est ad plenum depuratus, vt possit lucem primam immediate intueri, multotiens recipit irradiationem a luce creata, quae est intelligentia, & in ipsis descriptionibus, quae sunt in intelligentia cognoscit res posteriores, quarum formae extra res sunt illae descriptiones. Cognitiones enim rerum subsequentium, quae cognitiones sunt in ipsa mente intelligentiae, sunt formae extra res, & etiam rationes causales rerum posterius fiendarum. Mediante enim ministerio intelligentiarum virtute primae causae processerunt in esse species corruptibiles. hae igitur ideae creatae sunt principia cognoscendi apud intellectum ab eis irradiatum, & apud talem intellectum sunt species & genera. Et manifestum est quod haec vniuersalia sunt intellectui incorruptibilia. Iterum in vniuersalibus, & luminibus coelestium corporum sunt rationes causales corporum terrestrium, quarum indiuidua sunt corruptibilia, & apud intellectum non possibilem contemplari lucem incorporalem creatam, vel increatam in seipsa, possibilem tamen speculari has rationes causales ipsas in corporibus coelestibus, sunt hae causales rationes principia cognoscendi, & sunt incorruptibiles.

Quarto cognoscitur res in sua causa formali, quae est in ipsa, a qua ipsa res est hoc quod est, & secundum quod in ista forma, quae est pars rei videtur ipsa eadem forma, sicut lux in seipsa videtur, vel secundum quod in ipsa videtur materia, quae similiter est pars rei, ipsa forma non est genus nec species, sed secundum quod ipsa forma est sicut totius compositi, & secundum quod ipsa est principium cognoscendi totum compositum, sic est genus, vel species, & principium essendi, & praedicabile in quid, & sic fiunt demonstrationes de generibus, & speciebus, & sic verissima est diffinitio, quae constat ex genere, & differentia, & haec est via Aristol de generibus, & speciebus. Intellectus autem debilis, qui non potest ascendere ad cognitionem horum verorum generum, & specierum, cognoscit res in accidentibus solum contingentibus veras essentias rerum, & apud illum sunt accidentia consequentia genera, & species, & sunt principia solum cognoscendi non essendi. Quomodo autem secundum hos duos modos vltimos sunt genera, & species rerum incorporalium incorruptibilia dubitabile est, & necesse est, vt altero istorum modorum sint incorruptibilia, vel, scilicet quia non ex seipsis corrumpuntur: sed cum egeant deferente corrumpuntur per corruptionem deferentis corporalis, vel saluantur per successionem continuam indiuiduorum, species autem quae in aliquibus regionibus corrumpuntur in hyemae, in locis tunc habentibus temperiem saluantur, non enim est hora temporis in qua alicubi terrarum non sit temperies, & tempus conueniens generationi, & profectui, & cum vniuersitas non sit perfecta nisi mediantibus omnibus suis partibus, verisimile est omnium species in omni hora manere, alioquin vniuersitas quandoque esset incompleta, & diminuta. Haec ille.

Item capite. 18. sic ait. Aristoteles dicit quod vniuersale non minus est, sed magis quam particulare, quia cum vniuersale sit vniuocum, & ipsius sit intellectus vnus, necesse est quod sit res vna vndecunque veniat eius vnitas, siue ab intellectu, siue ab alio, vniuersale tamen secundum se non est vnum nec multa, sed accidit ei vnum, & multa: & puto quod vnitas vniuersalis in multis particulari bus assimilatur vnitati lucis in luce generante, & luce generata, siue gignente, & genita, lux enim quae est in sole gignit ex sua substantia lucem in aere, nec est aliquod nouum causatum, vt sit lux in aere: sed lux solis est multiplicata, & propagata. Alia est itaque lux in sole, alia in aere, nec tamen sic penitus, quin aliquo modo sit vnitas essentiae in luce gignente, & genita, aliter enim lux genita esset totaliter de nono creata, & ex nihilo. ergo vniu ersale non est figmentum solum: sed est aliquid vnum in multis, & quia incorruptipilius est particulari, cum sit magis remotum ab accidentibus materiae variabilis, & magis aporopinquans enti primo, erit magis ens substantia, tamen non quodlibet vniuersale est magis ens particulari quolibet, quia vniuersalia rerum naturalium sunt minus entia quam singularia rerum intelligentiarum. Haec ille.

Item capite. 18. Vniuersale inquit cum sit res inuenta in multitudine, non est possibile sentire, quia quod reperitur in multis non est in loco signato, aut in tempore signato, quia si esset in loco, aut tempore signatis, non esset idem inuentum in omnibus. Vniuersale nanque est semPer, & vbique. Quomodo vniuersale sit semper satis exposirum est supra, vbi fiebat sermo de perpetuitate vniuersalium, si autem intelligimus vniuersalia per modum Aristoteteles formas repertas in qualitatibus particularium a quibus res particulares sunt id quod sunt, tunc vniuersale esseibique non est aliud nisi vniuersale esse in quoliber suorum singularium, vbi enim esse est esse in quolibet suorum locorum, loca autem ipsorum sunt ipsa singularia, in quibus sunt vniuersalia. Nisi forte dicamus quod vniuersale vbique est, quia intellectus est locus vniuersalium, & vniuersale vbique esse est ipsum esse in intellectu, qui intellectus quodammodo vbique est, quia intellectus ibi est per modum spiritualem, vbi est illud quod intelligitur, sicut amans ibi est, vbi est illud quod intelligitur, sicut amans ibi est, vbi est illud quod amatur. Si autem vniuersalia sint ideae in mente diuina, tunc vniuersalia sunt vbique per modum quo ipsa prima causa vbique est. Si vero vniuersalia sint rationes rerum causales creatae, quae sunt virtutes sitae in corporibus coelestibus, tunc etiam ipsa vbique sunt, quia virtutes corporum coelestium vbique reperiuntur. Haec ille.

Ad secundum conceditur quod eadem res est obiectum vltimatum scientiae, & opinionis, & fidei, & erroris, non tamen proximum: vnde Sanctus Thomas de veritate. q. 14. articulo octauo ad decimumquintum sic ait. Propo sitionis subiectum se habet ad totam propositionem sicut materia: vnde quamuis in talibus cum dicimus, Deus est passus, solummodo nominet subiectum quid increatum, tamen tota propositio dicitur esse de re increata, sicut de materia. Haec ille.

Ex quo patet quod cum credens aliquid de Deo formet vnam propositionem, & sciens aliquid de Deo formet aliam, obiectum, & materia actus credulitatis, & sciendi est idem, scilicet Deus importatus per subiectum talium propositionum, nec tamen sequitur quod idem homo idem sciat, & opinetur. Nam quilibet talium habituum habet duo obiecta, scilicet rem signatam per subiectum propositionis, & ipsam propositionem quam format de obiecto, vt ponit Sanctus Thomas ibidem ad duodecimum, vbi dicit. Fides est de complexo quantum ad id, quod in nobis est, tamen quantum ad id, in quod per fidem ducimur, sicut in obiectum est de simplici verit ate. Haec ille. Dico ergo quod licet scientia sit de re extra, non tamen dicimus, quod assentiamus rei extra, vel dissentiamus, sed potius enunciationi formatae de re extra, actus enim cognoscendi est respectu rei extra, non tamenrespectu eius est assensus: sed respectu compositionis de re illa formatae.

Ad tertium conceditur, quod res extra est obie. ctum assensus, non vt assensus est, sed vt est cognitio, vt dictum est. Nec valent duae consequentiae ibi factae. Non quidem prima: nam licet res extra sit obiectum assensus, non tamen dicimur rei assentire, vt extra est simpliciter, sed vt est in intelligente per modum compositionis, sicut enim dicit Sanctus Thomas secunda secundae. q. 2. articulo secundo ad primum. Propter ista tria credo Deocredo Deum: credo in Deum, non diuersificantur diuersi actus fidei: sed vnus, & idem actus habens diuersam relationem ad obiectum, vt est in intelligente per modum complexi. Scire autem dicit habitudinem ad obiectum, vt in re est, & vt in intelligente, vtrunque enim scitur, scilicet res extra, & propositio de ipsa formata: sed assentire non dicit habitudinem nisi ad obiectum prout est in intelligente tantum, & ideo licet dicamus scio rem extra, non tamen dicimus assentio rei. Secunda similiter consequentia, non valet, quia vt dictum est, assensus, & dissensus includunt in sua ratione relationem, quae non terminatur ad rem, vt extra est incomplexa, licet quodlibet eorum sit actus intellectus habens pro obiecto rem extra, vt sunt cognitiones quaedam.

Ad quartum patet per idem, licet vnum, & idem sit obiectum actus sciendi, & assentiendi. tamen aliam relationem includit assentire quam scire, ratione cuius non conceditur assentio lapidi, sicut conceditur, scio lapidem.

Ad quintum dicitur quod licet res extra sit obiectum assensus vltimatum, non tamen proximum, sed obiectum proximum eius est enunciatio formata per intellectum, qua mediante fertur in rem extra.

Ad sextum dico quod licet illud, de quo formatur propositio, cui intellectus assentit, quandoque non existat in rerum natura, dicitur tamen esse aliquid in ratione inquantum omne illud, de quo intellectus aliquid affirmat, vel negat dicitur ens, vt negatio, & priuatio 4. Metaphysicae. vnde Sanctus Thomas de veritate. q. 1. art. 1. ad septimum. Verum non est in plus quam ens, ens enim aliquo modo acceptum dicitur de non ente, secundum quod non ens, est appraehensum ab intellectu: vnde 4. Meta physicae dicit Philosophus, quod negatio, vel priuatio entis vno modo dicitur ens: vnde etiam Auicenna dicit in principio suae metaphysicae, quod non potest formari enunciatio nisi de ente, quia oportet illud, de quo propositio formatur esse appraehensum ab intellectu.

Ad septimum negatur antecedens. Nec probatio valet, dico enim quod scientiae conclusionis vniuersalis demonstrare obiectum est res vniuersalis. Et cum dicitur quod nulla res extra animam est talis &c. dicitur quod licet nulla res habeat vtilitatem extra animam. tamen res quae habet vtilitatem in intellectu est extra animam, scilicet natura quae est in indiuiduo: vnde Sanctus Thomas prima parte. q. 85. articu. secundo ad secundum sic ait. Cum dicitur vniuersale abstractum duo intelliguntur, scilicet ipsa natura rei, & vtilitas seu abstractio ipsa: ipsa igitur natura, cui accidit intelligi, vel abstrahi, vel intentio vtilitatis non est nisi in singularibus: sed hoc ipsum, quod est intelligi, vel abstrahi, vel intentio vtilitatis est in intellectu, & hoc possumus videre per simile in sensu, visus videt colorem pomi sine eius odore. si ergo quaeratur, vbi sit color qui videtur sine odore perceptus. hoc accidit ei ex parte visus inquantum in visu est similitudo coloris, & non odoris. Similiter humanitas quae intelligitur non est nisi in hoc, vel in illo homine, sed humanitas, quae appraehenditur, vel intelligitur sine indiuiduantibus conditionibus, quod est ipsam abstrahi, ad quod sequitur vniuersalitatis intentio, accidit humanitati secundum quod participatur ab intellectu, in quo est similitudo naturae speciei, & non indiuidualium principiorum. Haec ille.

Et art. tertio ad principium sic ait. Vniuersale potest dupliciter considerari. Vno modo secundum quod natura vniuersalis consideratur simul cum intentione vniuersalitatis, & cum intentio vniuersalitatis, vt, scilicet vnum & idem habeat habitudinem ad multa, prouenit ex abstractione intellectus. Alio modo potest considerari quantum ad ipsam naturam, scilicet animalitatis, vel humanitatis, & sic inuenitur in partibus. Haec ille.

Et ibidem ad secunsdum dicit, quod vniuersale acceptum cum intentione vniuersalitatis uon est substantia nec principium essendi, immo posterius indiuiduis: sed acceptum quantum ad naturam, quae est in singularibus quodammodo habet rationem principii formalis respectu singularium. Item secundo contra Genti. capitulo. 75. ad propositum sic inquit. Ad hoc quod scientiae sint de vniuersalibus non oportet quod vniuersalia sint extra animam per se subsistentia sicut Plato posuit, licet enim natura generis, & speciei nunquam sit nisi in his indiuiduis, intelligit tamen intellectus naturam generis, & speciei non intelligendo principia indiuiduantia, & hoc est intelligere vniuersalia, & sic haec duo non repugnant quod vniuersalia non subsistant extra animam, & quod intellectus intelligens vniuersalia intelligat res, quae sunt extra animam. Quia autem intelligat res, quae sunt extra naturam generis denudatam a principijs indiuiduantibus, contingit ex conditione speciei intelligibilis in ipso receptae quae est immaterialis effecta per intellectum agentem, vtpote abstracta a materia, & a conditionibus materiae, quibus aliquid indiuiduatur, & ideo potentiae sensitiuae non potessunt cognoscere vniuersalia, quia non possunt recipere formam immaterialem, cum semper recipiant in organo corporali. Haec ille.

Item secundo de Anima in illo capitulo: Sensitiui autem prima mutationc &c. Vniuersale potest dupliciter accipi. Vno modo potest dici vniuersale ipsa natura communis prout subiacet intentioni vniuersalitatis. Alio modo secundum se, sicut album potest accipi dupliciter. Vno modo, vel illud, cui accidit esse album, vel ipsummet secundum quod subest albedini. Ista autem natura cui aduenit intentio vniuersalis, puta natura hominis, habet duplex esse. Vnum quidem materiale: aliud autem immateriale secundum, quod est in intellectu, secundum ergo quod habet esse in materia naturali non potest ei aduenire intentio vniuersalitatis, quia per materiam indiuiduatur. aduenit igitur ei vniuersalitatis intentio secundum quod abstrahitur a materia indiuiduali naturaliter sicut posuerunt Platonici, non enim est homo nisi in his corporibus, & ossibus, vt probat Philosophus septimo Metaphysicae. Relinquitur igitur, quod natura humana non potest esse praeter principia indiuiduantia nisi in intellectu, nec tamen intellectus est falsus, dum appraehendit naturam communem absque indiuiduantibus, vel praeter principia indiuiduantia, sine quibus esse non potest in rerum natura, non enim intellectus apprehendit hoc, quod natura communis sit finem principijs indiuiduantibus: sed appraehendit naturam cotamunem non appraehendendo principia indiuiduantia, & hoc non est falsum. Primum autem esset falsum, si ab homine albo separarem albedinem hoc modo, quod intelligerem eum non esse album, & esset appraehensio falsa. Si autem sic separarem albedinem ab homine, quod appraehenderem hominem nihil appraehendendo de albedine eius non esset appraehensio falsa. Nam non exigitur ad veritatem appraehensionis, quod qui appraehendit rem aliquam apprehendat omnia, quae insunt ei, igitur intellectus absque falsitate abstrahit genus a speciebus inquantum intelligit naturam generis, non intelligendo differentias, & similiter abstrahit speciem ab indiuiduis inquantum intelligit naturam speciei non intelligendo principia indiuiduantia. Sic igitur patet, quod naturae communi non potest attribui intentio vniuerlalitatis uisi secundum esse quod habet in intellectu, sic enim solum est vnum de multis, prout intelligitur, praeter principia, quibus vnum in multa diuiditur: vnde relinquitur quod vniuersalia non sint nisi in anima, ipsae autem naturae, quibus accidit intentio vniuersalitatis, sunt in rebus, & propter hoc nomina communia significantia ipsas naturas praedicantur de indiuiduis, non autem nomina significantia intentiones, sortes enim est homo, sed non est species. Ex quibus omnibus patet manifeste quomodo vniuersalia sunt in anima, & quomodo extra animam.

Ad octauum dicitur, quod proximum obiectum scientiae est demonstrabile, & hoc est conclusio: sed non oportet quod omne illud, quod est scibile sicut vltimatum obiectum terminans actum sciendi sit demonstrabile, & sic patet, quod argumenta contra primam partem conclusionis non procedunt.

Ad primum contra secundam conceditur consequentia, & consequens, & cum probatur primo falsitas consequentis, dico qu od nulla experientia docet, quod demonstrans actualiter, & sciens non ferat intuitum suum in conclusionem mentalem, quam format ad cognoscendum rem, immo hoc est necessarium. Sicut enim quilibet intelligens simplicem rei quidditatem format verbum illius, & eodem actu intelligit verbum quidditatis, & ipsam quidditatem, sic quilibet intelligendo aliquid complexe simul intelligit rem, & complexionem de illa formatam quae etiam est verbum quoddam rei, hoc autem quod dixi ostendit Sanctus Thomas in multis locis: vnde tertio sent. dist. 14. q. 1. artic. primo quaestiuncula quarta dicit. Illud in quo aliquid videtur est ratio cognoscendi illud, quod in eo videtur, ratio autem cognoscendi est forma rei inquantum est cognita, quia per eam sit cognita in actu, vnde sicut materia, & forma sunt vnum in esse, ita ratio cognoscendi, & res cognita sunt vnum cognitum, & propter hoc vtriusque est vna cognitio secundum actum, & secundum habitum. Haec ille.

Item primo contra Gentiles capitulo. 53. ait. Intellectus (inquit) informatus per speciem intelligendo format in seipso quandam intentionem rei intellectae, quae est ratio ipsius, quam significat diffinitio, & hoc quidem necessarium est, eo quod intellectus intelligit indifferenter rem praesentem, & absentem in quo cum imaginatione conuenit, sed intellectus hoc habet amplius, quod etiam intelligit rem separatam a conditionibus materiae, sine quibus in rerum natura non existit, quod non posset esse nisi intellectus praedictam intentionem sibi formaret. Haec ille.

Sciendum tamen, quod secundum quod ponit Philosophus in de memoria, & reminiscentia, & recitatur a Sancto Thomas in plerisque locis, & etiam ab isto arguente, duplex est motus intellectus, vel sensus in speciem aut similitudinem rei. Talis enim intentio formata per intellectum aut imaginationem est quaedam res secundum se, & est imago, vel similitudo alterius rei sicut est pictura animalis. Alia autem est consideratio, & notitia, qua consideratur, vt res quaedam, & alia qua consideratur, ut imago alterius: cum ergo talis intentio appraehenditur, vt res quaedam, tunc non eodem actu cognoscitur intentio illa, & res extra, sicut patet in somniantibus, qui feruntur in imagines, aut fantasmata, vt in res quasdam. Cum autem talis intentio appraehenditur, vt imago rei, tunc idem est motus in rem, & in imaginem eius, & sicut dictum est de re & sua similitudine, ita dico de conclusione, & de re, sicut enim dictum est in probatione primae conclusionis, intellectus componens, & diuidens non format enunciabilia nisi vt per ea de rebus cognitionem habeat, sicut ponit Sanctus Thomas secunda secundae. q. 1. atti. 2. Ad secundam improbationem consequentis dico, quod enunciabile quod format demonstrans appraehenditur ab intellectu cognitione, quae est simplex appraehensio respectu talis complexi, vt est imago rei, quo ad diuersas rationes fundatas in re, quae constituunt illud enunciabile. Est etiam iudicium affirmans, vel negans aliquid de re. non autem affirmans, vel negans de tali enunciabile.

Nec valent illa, quae contra hoc adducuntur. Non quidem primum, quia licet per actum, sciendi, de quo loquimur sciatur aliquid inesse rei, non tamen conclusioni. Non valet similiter secundum, quia licet simplex appraehensio enunciabilis, vt est quaedam res non causetur per demonstrationem, tamen simplex appraehensio enunciabilis, vt est signum rei, est effectus demonstrationis, ille quidem actus in ordine ad enunciabile dicitur assensus, & in ordine ad rem dicitur iudicium, quo de ipsa iudicatur, est tamen appraehensio rei, & enunciabilis. Non etiam procedit tertium, nam arguit de simplici appraehensione enunciabilis, vt est res quaedam, non autem de appraehensione, de qua loquimur, quae scilicet est motus in enunciabile, vt est signum rei, & quae habet dictas habitudines, & causatur per demonstrationem.

Ad secundum principale respondendo primo dicam ad suppositiones ibi factas secundo ad argumentum inde elicitum. Dico igitur pro primo, quod sic esse sicut significatur per propositionem non est ipsa propositio significans taliter esse. vtpote sortem currere non est illa propositio. sortes currit: nec similiter sic esse, sicut significatur per propositionem est talem propositionem esse veram. Similiter conceditur quod propositionem esse veram non est ipsa propositio, & ideo tres suppositiones ibidem factae conceduntur, negatur tamen illud quod arguens ex hoc infert, scilicet quod sic esse sicut significatur per propositionem, sit aliquid a parte rei significabile complexe distinctum realiter a qualibet re incomplexa, vel ab omnibus rebus incomplexe significantibus: sed dico quod sic esse sicut significat propositio vocalis, aut scripta in mente est ipsa compositio, vel diuisio, quae consistit in secunda operatione intellectus, sic autem esse sicut significat enunciabile formatum ab intellectum componente, vel diuidente est aliquid esse, vel non esse rei significatae per subiectum enunciabilis, ita quod enunciatio vocalis, vel scripta in mente significat illud quod dictum enunciabile repraesentat; vnde aliqua appraehensio complexi aut enunciabilis est quandoque assensus, aliqua autem est dissensus, aliqua autem est quae neque est assensus, nec dissensus, & ideo ista tertia improbatio aequiuocat, quia procedit de appraehensione tertio modo sumpta, nos autem loquimur de appraehensione primo modo dicta, quae est in te simplex actus, licet eius obiectum sit complexum, scilicet enunciabile. Primum istorum ostendit Sanctus Thomas secundo quolibet. q. 2. arti. secundo; vbi sic ait. Esse dupliciter dicitur, vt patet quarto Metaphysicae, & in quadam glos. Origenis super primum Iosue. Vno modo secundum quod est copula verbalis significans compositionem cuiuslibet enunciabilis, quam anima facit: vnde hoc esse non est aliquid in rerum natura: sed totum in actu animae componentis, & diuidentis, & sic attribuimus esse omni ei, de quo propositio formatur, siue sit ens, siue priuatio, dicimus enim caecitatem esse.

Alio modo dicitur esse actus entis inquantum est ens, id est quo denominatur aliquid ens in rerum natura, & sic esse non attribuitur alteri nisi ipsis rebus, quae in decem generibus continentur. Haec ille in forma. Ex quibus patet, quod esse tale, vel tale, quod significatur per propositionem vocalem, aut scriptam in mente est compositio, vel diuisio enunciabilis per intellectum formati, quod est principium secundum quod enunciabile formatum per intellectum significat aliquod esse rei, vel non esse significatae per subiectum talis enunciabilis. Probatur per eundem prima parte. q. 14. ad secundum, vbi dicit. Compositio enunciabilis significat aliquid esse rei, & ideo Deus per suum esse, quod est eius essentia, est similitudo omnium quae per enunciabilia significantur. Haec ille. Et loquitur de enunciabili affirmatiuo. Consimiliter habet dicere de enunciabili negatiuo, quod omne tale significat aliquod non esse rei, veruntamen enunciabile affirmatiuum quandoque significat non esse rei sicut cum intellectus dicit caecitatem esse in oculo, tunc intellectus caecitatem concipit vnum ens, & attribuit eam oculo, nec talis compositio falsa est, quia intellectus alium modum habet in concipiendo quam res in essendo, licet non concipiat rem alium modum habere quam in re habeat, quia tunc esset falsus, & ideo concipit materialia immaterialiter, & negationes positiue, & simplicia composite. Patet ergo quid est sic esse sicut significat enunciabile. nam hoc enunciabile. sortes currit: significat sortem esse sub forma cursus, sortes est albus, significat sortem sub albedine esse, sortes est homo, significat esse formale substantiale specificatum per principium essendi speciale, scilicet formam rationalem, sortes est, significat esse sortem substantialem non specificando illud.

Si autem quaeritur quid est tale significatum propositionis istius: sortes est albus. dico quod nihil vnum, sed multa. nam illud enunciabile significat omnia, quae significant partes: vnde dico quod significat sortem, significat albedinem, significat esse sortem sub albedine, & significat tempus praesens, quae omnia nihil vnum vere constituunt. Quia autem omne enunciabile significet tempus ostendit Sanctus Thomas primo sen. dist. 38. q. 1. artic. 3. ad tertium dicens. Compositioni intellectus nostri componentis, & diuidentis admiscetur tempus duplici de causa, tum ex parte sua, quia accipit scientiam ex continuo, & tempore, scilicet a sensu, & imaginatione: tum ex parte intellectorum, quae sunt in tempore. In operatione autem intellectus diuini aduenit tempus tantum ex parte intellectorum, quia sicut aliquas res determinate cognoscit, ita & tempus: vnde cognoscit hanc rem esse in tali, vel tali tempore. Haec ille.

Si autem vlterius quaeratur ad quid intellectus noster format talia enunciabilia. Respondet Sanctus Thomas prima parte. q. 14. artic. 14. quod hoc ideo est, quia nulla species intelligibilis sufficit ad perfecte cognoscendum rem, & ideo oportet quod diuersas species intelligibiles componat: vnde sic ait. In intellectu diuino non est compositio, vel diuisio enunciabilium: sed vnumquodque cognoscit per simplicem intelligentiam intelligendo essentiam vniuscuiusque, sicut si nos in hoc ipso, quod intelligimus, quid est homo, intelligeremus omnia quae de ipso praedicari possunt, quod quidem in intellectu nostro non contingit qui de vno in aliud discurrit: propter hoc quod species intelligibilis sic repraesentat vnum quod non aliud: vnde intelligendo quid est homo non ex hoc ipso alia, quae ei insunt intelligimus; sed secundum quandam successione, & propter hoc ea quae seorsum intelligimus & diuisim oportet nos in vnum redigere per modum compositionis, vel diuisionis enunciationem formando, sed species intellectus diuini, scilicet eius essentia sufficit ad demonstrandum omnia: vnde cognoscendo essentiam suam cognoscit essentiam omnium, & quaecunque eis accidere possunt. Haec ille.

Aliam tamen causam videtur assignare primo sen. vbi supra, quia, scilicet intellectus noster cognitionem accipit a rebus naturalibus, in quibus esse resultat ex compositione formae cum materia, vel accidentis ad subiectum. Et ideo quia intellectus in illa operatione, qua componit, & diuidit praecipue cognoscit esse rei, ideo format enunciabilia ad cognoscendum esse rerum materialium, & consequenter in cognoscendo esse aliorum, quia immaterialia ex materialibus cognoscit: vnde verba eius sunt talia. Cum in re duo sint quidditas rei, & esse eius, his duobus respondet duplex intellectus operatio, vna quae dicitur a Philosophis formatio, qua conpraehendit quidditates rerum, quae etiam a Philosopho 3. de Ani. dicitur indiuisibilium intelligentia, alia quae compraehendit esse rei componendo diffinitionem, quia etiam esse reiex materia, & forma compositae, a qua cognitionem accipit, consistit in quadam compositione formae ad materiam vel accidentis ad subiectum. Haec ille.

Et ad tertium. Esse diuinum, quod est simplex, est exemplar omnis esse compositi, quod in creatura est, & ideo per esse suum simplex sine compositione intellectuum, sine diuisione cognoscit omne esse, vel non esse, quod rei conuenit, sed intellectus noster, cuius cognitio oritur a rebus, quae esse compositum habent, non appraehendit illud esse nisi componendo, & diuidendo. Haec ille.

Et his concordat illud, quod ipsemet ait prima parte. q. 85 artic 5. ad tertium. Compositioni (inquit) & diuisioni intellectus respondet quidem aliquid ex parte rei, non tamen eodem modo se habet in se sicut in intellectu. Intellectus enim humani obiectum est quidditas rei materialis, quae sub sensu, & imaginatione cadit. Prima quidem formae ad materiam, & huic respondet compositio intellectus, qua totum vniuersale de sua parte praedicatur: nam genus sumitur a materia communi, differentia vero completiua speciei a forma, particulare vero a materia indiuiduali. Secunda vero compositio est accid entis ad subiectum, & huic reali compositioni respondet compositio intellectus, secundum quam praedicatur accidens de subiecto, vt cum dicitur. homo est albus. tamen differt compositio intellectus a compositione rei, nam ea quae componuntur in re sunt diuersa. Compositio vero intellectus est signum identiatis eorum, quae componuntur, non enim intellectus sic componit, vt dicat quod homo est albedo, sed dicit quod homo est albus, id est habens albedinem: idem est autem subiecto quod est homo, & quod est habens albedinem, & simile est de compositione formae cum materia: nam animal significat id quod habet naturam sensitiuam. rationale vero quod habet naturam intellectiuam, homo vero quod habet vtrunque, sortes vero quod habet omnia haec cum materia indiuiduali, & secundum hanc identitatis rationem intellectus vnum componit alteri praedicando. Haec ille in forma.

Ex quibus patet manifeste, quod licet compositioni, vel diuisioni intellectus correspondeat aliquid in re, non tamen aliquid distinctum a rebus incomplexis omnino, sed solum res im portata per subiectum, & res importata per praedicatum, & compositio aliqualis, vel vnitas rei importatae per subiectum, & praedicatum. Secundum enim quod Sanctus Thomas ostendit prima parte. q. 13. artic. 12. In qualibet propositione affirmatiua vera subiectum, & praedicatum significant idem secundum rem aliquo modo, & diuersum secundum rationem: pluralitatem autem quae est secundum rationem repraesentat pluralitas subiecti, & praedicati, vnitatem vero repraesentat compositio. Ista sint dicta quo ad complexa significabilia, de quibus suppositiones factae mentionem faciebant. Ad argumentum in se dicitur quod per illam demonstrationem, qua scitur quod super quancunque lineam finitam &c: causatur scientia illius, obiectum proximum est enunciatio formata ab anima, & obiectum vltimatum est res extra. Et ad improbationem ibi factam dicitur, quod consequentia non valet, non enim sequitur, per talem scientiam aliud scitur quam quod super quamlibet &c. ergo illud aliud est scibile, scilicet quod haec conclusio est vera, non est idem scire conclusionem, & scire eam esse veram, quia primum scitur actu recto: secundum actu reflexo. Ad confirmationem ibi factam patet eodem modo, solum enim probat, quod per dictam demonstrationem non scitur talem conclusionem esse veram: sed non probat quod non sciatur dicta conclusio, nec quin idem actus sciendi cadat super complexum, & super rem, de qua formatur enunciatio. Ad tertium principale dicitur, quod conclusio est obiectum illius scientiae, qua scitur sic esse sicut per eam significatur.

Nec valet improbatio ibi facta, licet enim sic esse sicut significat propositio vocalis non sit ipsa propositio, sed compositio, vel diuisio intellectus, & similiter licet sic esse quod significat propositio mentalis non sit ipsa propositio, sed aliquod esse rei vel non esse modo praedicto, tamen eodem actu sciendi capitur conclusio mentalis proxime, & res extra, vel eius esse tanquam scibile vltimatum, vt fuit superius frequenter replicatum. Ad argumenta vltimo facta contra conclusiones quintam, & sextam. dico primo in simul quod omnia procedunt ex falso intellectu verborum Sancti Thomas Cum enim dicit in scripto, quod ens diuinum cognoscibile per inspirationem diuinam est subiectum theologiae, vel cum dicit quod omnia considerata in hac scientia conueniunt in vna formali ratione obiecti huius scientiae inquantum sunt diuinitus reuclabilia, vt prius saepe recitaui, non est mens eius quod reuelabilitas, vel reuelabile sit formalis ratio obiecti huius scientiae, vt est res, nec formale obiectum quo vel quod, & per istud satis bene probat argumentum esse falsum, sed Sanctus Thomas intendit, quod Deus sub ratione deitatis est formale obiectum, quod consideratur in hac scientia, & quod formale obiectum, quo consideratur aliquid in hac scientia, hoc est medium, per quod cognoscuntur omnes conclusiones huius scientiae, est lumen diuinae reuelationis, scilicet articuli fidei, quos habitu fidei tenemus, ex quibus conclusiones theologicas elicimus, & hoc quod dico reuelabile diuinitus est formalis ratio theologiae, non quidem formalis eius ratio, vt est res, nec quod sit ratio, quae principaliter consideretur in hac scientia, nec subqua subijciatur in conclusionibus, nec ratio per quam probetur aliqua passio de subiecto theologiae, sed quod est quaedam ratio subiecti, vt est scibile, est enim quaedam ratio per se diuidens hoc genus scibile, inquantum capitur subiectum theologiae, vt consideratur a theologo, denominat enim omnia considerata in theologia a modo sciendi, & medio theologico. Secundum enim quod superius saepe dixi de formali ratione obiecti possumus loqui dupliciter. Vno modo de ratione obiecti, vt est quaedam res, puta lapis, aut Deus:ita quod loquamur de ratione illius rei sine respectu aut habitudine ad intellectum aut scientiam.

Alio modo possumus loqui de ratione obiecti, quam habet ex hoc, quod est obiectum, vel scibile per respectum ad intellectum, vel scientiam, vel modum sciendi, sicut accepto obiecto physicae, ratio enim illius obiecti, vt est res diceretur, quod est corpus mobile: sed ratio eius, vt est obiectum aut scibile est hoc, quod dico cognoscibile per motum, & materiam sensibilem. Et siiniliter si loquamur de obiecto, vel subiecto scientiae mathematicae: tunc diceretur, quod ratio totalis obiecti vt est res, est quantum, vel quantitas, sed ratio eius, vt obiectum est, est hoc quod dico abstractum a motu, & materia sensibili secundum diffinitionem, & non secundum esse. Et conformiter in Metaphysica ratio subiecti, vt est res est ens, sed ratio eius, vt est scibile, & vt est obiectum est hoc abstractum a motu, & materia secundum esse, & diffinitionem, hoc enim genus scibile habet sub se maltas rationes, & species, & ideo cum dicitur ratio subiecti, haec ratio est multiplex, quia potest intelligi de ratione obiecti, vt obiectum est, & potest intelligi de ratione obiecti, vt est res quaessam, cui accidit esse obiectum vel subiectum scientiae, vel sciri aut obijci potentiae, vel actui habitui. Tunc ad propositum dico, quod reuelabile est ratio obiecti, vel subiecti theologiae, vt est obiectum scibile a theologo, quia vt sic cadit in illam speciem scibilis, quam nominat reuelabile, vel cognoscibile per reuelationem: Deus aut deitas est ratio subiecti theologiae: vt est res quaedam cui accidit esse obiectum aut subiectum theologiae. Modo rationes factae probant, quod reuelabile non sit ratio obiecti, aut subiecti theologiae, vt est resised non probant quin sit ratio obrecti, aut subiecti theologiae, vt est obiectum aut subiectum huius scientiae: omnia enim considerata in ista scientia reducuntur ad istam rationem scibilis, quam nominat reuelabile, vt habent illum modum cognoscendi, & sciendi, quem nominat reuelabile, sicut omnia physica habent eundem modum diffiniendi, scilicet cum motu & materia sensibili. Et tunc ad argumenta facta patet faciliter quod non valent. Non quidem primum, quia licet sit inconueniens quod nobilissima scientia habeat pro obiecto, vel subiecto respectum rationis loquendo de ratione subiecti, vt est res, tamen hoc non est inconueniens de ratione obiecti, vt est obiectum scibile, & isto modo dicimus quod reuelabile est ratio formalis obiecti aut subiecti theologiae, & non aliter, non enim ponimus aliquem respectum rationis esse formalem rationem, qua consideretur obiectum theologiae, nec sub qua, aut per quam consideratur: sed dicimus quod reuelabile est ratio eius, vt est scibile: vnde potest dici ratio explicans modum sciendi: & ideo non est ratio secundum quam consideratur, vt ly secundum dicat modum considerationis.

Non valet etiam secundum. Nam sicut dicit Suanctus Thomas prima parte, q. 1. arti. 8. Fides nostra innititur reuelatroni factae Apostolis, & Prophetis, qui canonicos libros scripserunt, non autem reuelationi si qua fuit facta alijs doctoribus, & de illa intelligimus cum dicimus, lumen diuinae reuelationis esse formalem rationem obiecti, vel subiecti theologiae.

Non valet consimiliter tertium, quia Deus est subiectum theologiae vno modo, & reuelabile alio modo, & lumen reuelationis diuinae est obiectum alio modo, sicut extitit prius saepe dictum, potest tamen dici secundum Dominum Petrum de Palude. Ipse siquidem dicit quod mens Sancti Thomas fuit assignare dupli. cem rationem subiecti, vel obiecti theologiae: nam cum dicit prima parte. q. 1. artic. 7. quod omnia considerata in sacra doctrina tractantur in ea sub ratione Dei, vtputa, vel quia sunt ipse Deus, vel habent ordinem ad Deum sicut ad principium, & finem, & ideo Deus est vere subiectum huius scientiae. ibi inquam intendebat assignare rationem formalem obiecti ex parte scibilis, sed cum dicit in tertio arti. eiusdem quaestionis, quod ea quae tractantur in diuersis scientijs, potest doctrina sacra, vna existens tractare, & considerare sub vna ratione scibilis inquantum sunt diuinitus reuelabilia. ibi inquam assignat formalem rationem ex parte scientis. Et ideo dicit iste dominus Petrus, quod si iungamus illud quod ponit in summa cum eo quod ponit in scripto, vbi ponit quod ens diuinum est subiectum, & dicamus ens diuinum reuelabile, habebimus completam assignationem formalis rationis subiecti huius scientiae, quia formalem rationem ex parte scibilis in hoc quod dicitur ens diuinum, & completam rationem ex parte scientis in hoc quod dicitur reuelabile. Haec autem responsio domini Petri in idem redit cum prima illud enim quod ipse dicit formalem rationem obiecti ex parte scibilis, ego nominaui formalem rationem obiecti vt est res. Et consimiliter illud quod ipse vocat formalem rationem obiecti ex parte scientis, ego nominaui rationem obiecti, vt est scibile, vel vt obiectum est.

Ad quartum & ad quintum consimiliter respondetur, quod non procedunt si vadant ad mentem nostram, quod patet, quia quamuis per rationem reuelabilis non ostendatur quod Deus est trinus, vel creator, aut omnipotens, aut aliqua alia passio de subiecto theologiae, tamen omnia ista probantur de Deo per lumen diuinae reuelationis, scilicet per articulos fidei, & sacram scripturam a Deo reuelatam. Potest etiam dici secundum aliam viam iam tactam quod argumentum probat solum quod reuelabile non est formalis ratio obiecti, scilicet subiecti theologiae ex parte ipsius scibilis, sed nullatenus probat quin sit formalis ratio subiecti theologiae ex parte scientis. Vel aliter secundum nostrum modum loquendi argumentum probat, quod reuelabile non sit formalis ratio subiecti theologiae, vt est res quaedam, sed vt est obiectum. Et causa est, quia ratio obiecti, vt est res consideratur principaliter in scientia, & per eam concluduntur, & demonstrantur passiones de subiecto, talis enim ratio mediat inter subiectum, & omnes illius passiones, sed ratio subiecti, vt est obiectum aut scibile non principaliter consideratur in scientia, sicut nec consideratio abstracti a motu, & materia sensibili principaliter consideratur in geometria, nec per eam aliquid probatur de continuo aut numero: sed in ea consideratur quot quantitatis, & eius principia, & per talia passiones geometriae de suis subiectis demonstrantur. Ad propositum non oportet in theologia probari passiones, vel illa quae se habent per modum passionum de subiecto theologiae, quod est Deus per rationem reuelabilis, sed per rationem deitatis, aut creatoris aut huiusmodi: si sit processus theologicus, vel per alias rationes reuelatas nobis, Sed contra omnia praedicta arguit Gregorius de arimino potissime contra hanc conclusionem, quia s Deus sub ratione deitatis absolute esset subiectum in theologia nostra, Deus esset compraehensibilis per nostram theologiam actu habitam, vel possibilem haberi, consequens est falsum, nulla enim notitia creata, immo nullis notitiis creatis, vel creabilibus Deus potest compraehendi, alias non veraciter diceretur incompraehensibilis: consequentia probatur. Quia ad omnem habitum habentem aliquod obiectum sub aliqua ratione absolute spectat considerare quaecunque illi conueniunt secundum illam rationem, ex hoc enim Philosophus probat, quod ad Philosophum spectat considerare de continuo infinito, & finito, loco vacuo, & tempore, & similibus, quia ea conueniunt corpori secundum quod est mobile. ex hoc etiam probat quod ad Metaphysicum spectat considerare de vno, & multo de eodem, secundum quod est subiectum primum & per se Metaphysicae: probatur etiam ratione, quia non est ratio quare potius habet considerare aliqua eorum quae per se competunt subiecto sub ratione qua est subiectum quam alia.

Item quia si aliqua sic, & aliqua non. ergo non est subiectum illius scientiae absolute sub tali ratione, sed contracte, scilicet ad illa quae de ipso inquantum tale considerat: si ergo theologia nostra, vel ista alia creata, vel creabilis habet Deum pro obiecto inquantum Deus est absolute:igitur habet considerare quicquid de ipso verificari potest, & cognosci: & per consequens compraehendendo non videndo, si talis theologia sit fides, vt est nostra, vel videndo si sit scientia qualis est beatorum.

Secundo arguit, & in eadem virtute. Deus non est subiectum theologiae beatorum inquantum Deus. alias ipse esset per scientiam eorum compraehensibilis. igitur nec inquantum Deus absolute est obiectum theologiae nostrae. patet consequentia, quoniam fides viae nec acquisita nec infusa excedit in credendo scientiam patrie in videndo, vt scilicet de Deo plus nunc credamus quam tunc visuri sumus: alias fidei non plene succederet visio, vt innuunt communiter verba sanctorum, nec veniente eo quod perfectum est euacuaretur quod ex parte est, vt dicit Apostolus. Tertio arguit. Si theologia haberet Deum pro subiecto sub ratione deitatis absolute, id est Deum inquantum Deus absolute sine contradictione ad aliqua cognoscibilia de ipso, cum vt sic infinitae veritates sint de ipso cognoscibiles, quanto enim scientia est plurium veritatum, tanto fit perfectior, & per consequens infinitarum erit infinita, quod videtur inconueniens. Haec Gregorius de arimino in forma.

Ad primum istorum dicitur negando consequentiam primam, nec probationes pro ea probando factae procedunt. Ad primam nempe negatur maior, vnde Sanctus Thomas de veritate. q. 14. art. 8. ad 16. soluit omnia ista argumenta in virtute loquendo in consimili proposito, dicit enim sic. Pro tanto veritas prima est obiectum fidei, quia de ea est fides, nec tamen oportet quod quodlibet enunciabile de Deo formatum sit credibile: sed totum illud, de quo diuina veritas testificatur, sicut etiam corpus mobile est subiectum physicae, nec tamen omnia enunciabilia, quae de corpore mobili formari possunt sunt scibilia in physica, sed solum ea, quae ex principijs naturalis philosophiae manifestantur. Ipsum autem testimonium veritatis primae se habet in fide, vt principium in scientijs demonstratiuis. Haec ille.

Ex quibus patet, quod non omnis habitus considerans aliquod obiectum sub aliqua ratione absolute loquendo de absolutione ex parte obiecti, habet considerare omnia, quae conueniunt tali obiecto secundum illam rationem sumptam ex parte scibilis, sed illa quae conueniunt obiecto secundum rationem formalem, qua cognoscitur, quae est medium demonstrandi passiones huiusmodi secundum quod in scodma, & tertia conclusionibus latius declaratur, quia ad hunc finem locutus est Aristeles in physicis, & metaphysica: quia tamen argumentum vtitur isto termino absolute noto quod aliqua ratio potest dici absoluta dupliciter, primo modo prout absolutum distinguitur contra respectiuum ssecundo modo prout absolutum distinguitur contra contractum & determinatum per aliquam differentiam diuidentem aliquod commune. Modo ad propositum dico, quod theologia dicitur habere Deum pro obiecto sub ratione deitatis absolute accipiendo absolutionem a respectu, quia scilicet ratio, quam principaliter considerat de Deo non est aliqua ratio respectiua, sed ratio deitatis, quae de se absoluitur a respectu inquantum huiusmodi, cum ista ratio nullum dicat respectum, dicitur ad se.

Si autem loquamur de absoluto secundo modo, tunc dico quod theologia nostra habet Deum pro obiecto sub ratione absoluta ex parte obiecti, non enim considerat Deum cum aliqua determinatione contrahente, & restringente obiectum ad aliquod minus commune, sicut rationale contrahit animal, dico tamen quod considerat absolutum, & non contractum modo contracto ex parte scientis, quia scilicet modus considerandi Deum quo ipsa theologia considerat non extendit se ad omnia considerabilia de Deo: vnde opinio Gregorij, & nostra parum distant. Nam Gregorius soluendo ad quartum argumentum Scoti contra factum dicit sic. Contractio potest dupliciter intelligi, vel, scilicet per additiones alterius rationis minus communis quemadmodum consueuit dici, quod genus contrahitur per differentiam: & ita non accipitur haec.

Alio modo potest fieri per restrictionem considerationis, & exclusionem vniuersalis compraehensionis, & ita accipio hic contradictionem. Haec sunt verba Gregorij. Ex quibus patet quomodo non vadit contra mentem Sancti Thomas quanquam alio loquatur idiomate. Secunda similiter probatio consequentiae non procedit, dicitur enim quod licet talis habitus consideret subiectum theologiae absolute modo supra exposito, non tamen oportet quod consideret omnia conuenientia illi subiecto secundum rationem illam absolutam, sed aliqua consideret, & aliqua non, quia talia possunt ostendi de illo subiecto per formalem rationem, per quam consideratur, i. per medium cognoscendi, quo vtitur theologia, scilicet lumen diuinae reuelationis, non autem omnia alia, sicut physica non considerat omnia praedicata conuenientia enti mobili: sed solum ea quae possunt ostendi per principia corporis mobilis, quae quidem media sunt rationes scibilis, vel obiecti, accipiendo vno modo rationem formalem obiecti scibilis, quanquam accomodatius dici debeant rationes sciendi, sic est in proposito. nam ratio sciendi in theologia est lumen diuinae reuelationis, scilicet articuli fidei, ex quibus aliqua possunt probari de Deo, non autem omnia. Multae enim veritates scibiles sunt de .Deo, quae nullo modo deduci possent ex articulis fidei, & est singularius in hac scientia, quia cum subiectum huius scientiae sit indiffinibile, nec enim habet genus aut differentiam, cum nesciamus, quid sit, proprie loquendo, non oportet quod hae passiones vel aliqua, quae secundum nostrum modum intelligendi se habent, vt passiones Dei, puta simplicitas, aeternitas, intelligibilitas vel huiusmodi concludantur de ipso per rationem deitatis, quae non est nobis proprie cognita in se, sed per aliquam rationem sumptam a suo effectu, puta per rationem primae causae. vel primi motoris. Si enim rationem subiecti perfecte cognosceremus, ratio haberet magnam apparentiam, scilieet quod omnia quae conueniunt Deo secundum rationem deitatis, theologia nostra consideraret, nunc autem non ita est, sed praedicata multa probamus de Deo per rationes sumptas a suis effectibus qui in articulis fidei explicantur, quae non possunt esse media ad concludendum omnia praedicata Deo conuenientia, immo pauca, & ideo non oportet nec sequitur, quod si theologia nostra consideret Deum sub ratione deitatis taliter qualiter a nobis percepta, quod consideret omnia, quae Deo secundum rationem propriam conueniunt.

Tertio similiter probatio consequentiae bene concludit, quod theologia nostra Deum considerans sub ratione contracta sumendo rationem formalem ex parte scientiae, non autem ex parte obiecti, loquendo de ratione obiecti vt obiectum est, sit contracta modo supra exposito: considerat enim Deum, vt reuelabilem, hoc est dictu considerat illa enunciabilia de Deo, quae per lumen diuinae reuelationis de Deo cognosci possunt, vnde tota contractio est ex parte rationis subiecti, ex parte scibilis, vel obiecti vt subiectum est, & vt aliter dicatur, ex parte modi sciendi, & cognoscendi obiectum. sic ergo patet ad primum argumentum Gregorij. Ad secundum argumentum dicitur similiter quod Deus obijcitur scientiae beatorum sub absoluta ratione deitatis, licet obijciatur contracte ex parte scientis, & sub ratione contracta ex parte eiusdem eo modo, quo arguens dicit Deum esse obiectum cuiuslibet intellectus creati sub ratione contracta, quia, scilicet non obijcitur alicui intellectui creato secundum omnem modum, & rationem, quibus est considerabilis, nec secundum omnem veritatem de ipso scibilem, sed ipsa deitas restringitur in ratione obiecti ad determinatum modum considerationis, & ad certum gradum ac mensuram veritatum, quae de ipso considerari possunt, & sciri.

Ad tertium patet solutio per idem, fundatur enim in consequentia prius in primo argumento manifestata.

Ad argumentum factum in pede quaestionis patet per iam dicta. Et haec de quaestione. TTIBRITRIM

PrevBack to TopNext