Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum uti sit actus voluntatis

QVAESTIO II. Vtrum vti sit actus voluntatis.

TERVM iuxta distinctionem eandem quaeritur. Vtrum vti sit actus voluntatis.

Et arguitur quod non. Nam secundum argumentum 1. de doctrina Christiana, vti est illud, quod venit in vsum referre ad obtinendum aliud, sed referre aliquid ad aliud est rationis, cuius est conferre, & ordinare: ergo vti est actus rationis & non voluntatis.

IN oppositum arguitur per Augustnus 10. de Trinitues dicentem. Vti est consumere aliquid in facultatem voluntatis.

In hac quaestione erunt duo articuli, in primo ponentur conclusiones, in secundo mouebuntur dubitationes.

Articulus 1

Vantum ad primum articulum sit prima conclusio, quod vsus est actus voluntatis. Istam conclusionem probat Sanctus Thomas prima secundae, q. 16. art. 1. vbi sic ait. Vsus alicuius rei importat applicationem illius rei ad aliquam operationem: vnde operatio ad quam applicamus rem aliquam dicitur vsus eius, sicut aequitare est vsus aequi, & percutere vsus baculi, ad operationem autem applicamus ipsa principia iuteriora agendi, scilicet ipsas potentias animae, vel membra corporis, vt intellectus, ad intelligendum, & oculum ad videndum, & etiam res exteriores, sicut baculum ad percutiendum. Sed manifestum est, quod res exteriores non applicamus ad aliquam operationem, nisi principia intrinseca, quae sunt postasiae animae, aut habitus potentiarum, aut organa, sicut membra corporis, voluntas autem mouet potentias animae ad suos actus, & hoc est applicare eas ad operationem. Vnde manifestum est, quod vti primo & principaliter est voluntatis tanquam primi mouentis, rationis autem tanquam dirigentis, sed aliarum potentiarum tanquam exequentium qui operantur ad voluntatem, a qua mouentur, vel applicantur ad agendum, sicut instrumenta ad principale agens, actio autem proprie non attribuitur instrumento, sed principali agenti: sicut aedificatio aedificatori, & non instrumentis eius. Vnde manifestum est, quod vti est proprie actus voluntatis. Haec ille.

Sciendum enim quod secundum Durandum differentia est inter vti & vsum: nam vsus nominat operationem ad quam res applicatur, sicut scindere, ad quod applicatur cultellus est vsus cultelli, & videre est vsus oculi, sed vti est applicare rem suo vsui. Sic enim se videtur habere vti ad vsum, sicut mouere ad motum, mouere autem est causare motum: ergo vti est causare vsum. In hoc tamen est differentia quod mouens dicitur causare motum siue moueat naturaliter siue libere. Sed vtens causat vsum solum libere. Et ideo Durandus concedit & bene, quod vsus potest esse subiectiue in potentia tam cognitiua, quam appetitiua, quam executiua, sed vti solum est in voluntate subiectiue, & per hoc melius intelligitur dictum Sanctus Thomscilicet quod vti solius est voluntatis, sed vsus est cuiuslibet potentiae interdum, licet principaliter attribuatur voluntati, non semper sicut operatio, sed sicut motus, vel actio vbicunque sit subiectiue, tamen principaliter attribuitur motori: veruntamen Sanctus Thomas indifferenter quandoque vtitur vno pro alio, sicut patet in sequentibus vocando omnem vsum vti & econtra. Secunda conclusio est. Quia vsus, pprie sumptus non est, nisi remotueorum, quae sunt ad finem. Hanc conclusionem, pbat ibidem art. 3. Vti (inquit) sicut dictum est importat applicationem alicuius ad aliquid, quod autem applicatur ad aliquid se habet in ratione eius, quod est ad finem, & ideo vti semper est eorum, quae sunt ad finem, propter quod & ea quae ad finem sunt accommoda proprie dceur vtilia, & ipsa vtilitas interdum vsus nominatur. Sed considerandum est, quod vltimus finis dicitur dupliciter: vno modo simpliciter: alio modo quo ad aliquid, cum enim finis quandoque dicatur res, quandoque autem adeptio rei, vel possessio eius, sicut auaro finis est pecunia, vel possessio pecuniae: manifestum est quod simpfr loquendo vltimus finis est ipsa res, non nm possessio pecuniae est bona, nisi per bonum pecuniae. Sed quae adhuc pecuniae adeptio est finis vltimus, non enim qureret auarus pecuniam, nisi vt heret eam: ergo simplr loquendo & pprie pecunia homnins aliquis fruitur qui in ea vltimum finem constituit, sed inquantum refert eam ad possessionem dicitur ea vti. Haec ille.

Tertia conclusio est. Quia electio est actus voluntatis. Istam probat Sanctus Thomas prima secundae, q. 13. arti. 1. In nomine (inquit) electionis importatur aliquid pertinens ad intellectum, & aliquid pertinens ad voluntatem. Dicit enim Philosophus. 6. ethicorum, quod electio est appetitus intellectiuus, vel appetitus intellectus, quandocunque autem duo concurrunt ad aliquid vnum constituendum, vnum eorum est formale remotum alterius. Vnde Gregorius Nissenus dicit, quod electio neque est appetitus secundum seipsam neque consilium solum, sed ex his aliquid compositum, sicut enim dicimus animal ex anima & corpore compositum esse, neque vero corpus esse secundum seipsum, neque animam solam, sed vtrumque, ita & electionem. Est autem considerandum in actibus animae, quod actus qui est essentialiter vnius postasis vel habitus, recipit formam & speciem a superiori postalia, vel habitu, secundum quod ordinatur inferius a superiori. Si enim aliquis actum exerceat fortitudinis propter amorem Dei, actus quidem ille materialiter est fortitudinis, formaliter vero charitatis. Manifestum est autem quod ratio quodammodo voluntatem praecedit & ordinat actum eius, inquantum scilicet voluntas in suum obiectum tendit secundum ordinem rationis, eo quod vis apprehensiua appetitiuae suum obiectum praesentat. Sic igitur actus ille quo voluntas tendit in aliquid quod proponitur vt bonum, ex eo quod per rationem est ordinatum ad finem, materialiter quidem est voluntatis, formaliter vero rationis. In huiusmodi autem substantia actus materialiter se habet ad ordinem, qui imponitur a superiori potentia, & ideo electio substantialiter non est actus rationis, sed voluntatis, perficitur enim electio in motu quodam animae ad bonum quod eligitur, vnde manifeste est actus appetitiuae potentiae. Haec ille.

Quarta conclusio est. Quia electio est respectu eorum, quae sunt ad finem. Istam probat eadem q. artic. 3. Electio (inquit) sequitur sententiam, vel iudicium, quod est sicut conclusio syllogismi operatiui: vnde illud cadit sub electione, quod se habet, vt conclusio in syllogismo operabilium. Finis autem in operabilibus se habet, vt principium, & non vt conclusio, vt dicitur secundo physicorum: vnde finis inquantum huiusmodi non cadit sub electione. Sed sicut in speculatiuis nihil prohibet illud, quod est vnius demonstrationis, vel etiam scientiae principium esse conclusionem alterius demonstrationis & scientiae, ita contingit illud quod est in vna operatione vt finis, ordinari ad aliud, sicut ad finem, & hoc modo sub electione cadit, sicut in operatione medici sanitas se habet vt finis: vnde hoc non cadit sub electione medici, sed hoc supponit tanquam principium, sed sanitas corporis ordinatur ad bonum animae, vnde apud eum qui habet curam de salute animae potest cadere sub electione esse sanum, vel esse infirmum. Nam Apostolus dicit: secundae Corinth. 12. Cum autem infirmor, tunc fortior sum & potens: sed vltimus finis nullo modo sub electione cadit. Haec ille.

Quinta conclusio est. Quia consensus est actus voluntatis. Istam ponit. q. 15. articulo 1. Consentire (inquit) importat applicationem sensus ad aliquid, est autem proprium sensus, quod est cognitiuus rerum praesentium, vis enim imaginatiua apprehensiua est similitudinum corporalium, etiam rebus absentibus, quarum sunt similitudines. Intellectus autem apprehensiuus est vniuersalium rationum, quas potest apprehendere indifferenter & absentibus, & praesentibus singularibus, & quia actus appetitiuae virtutis est quaedam inclinatio in rem ipsam secundum quandam similitudinem, ipsa applicatio appetitiuae virtutis ad rem, secundum quod ei inhaeret, accipit nomen sensus, quasi experientiam quandam sumens de re, cui inhaeret, inquantum complacet sibi in ea. Vnde Sapien. 1. dicitur. Sentite de Domino in bonitate: & secundum hoc consentire est actus appetitiuae virtutis. Haec ille.

Et arti. 2. sic ait. Consensus proprie loquendo non est in brutis animalibus, cuius causa est: quia consensus importat applicationem appetitiui motus ad aliquid agendum, eius autem est applicare appetitiuum motum, in cuius potestate est motus appetitiuus, sicut tangere lapidem conuenit quidem baculo, sed applicare baculum ad tactum lapidis est eius qui habet in potestate mouere baculum. Bruta autem animalia non habent in sui potestate motum appetitiuum, sed talis motus est in eis ex instinctu naturae. Vnde brutum animal appetit quaedam, sed non applicat appetitiuum motum ad aliquid, & propter hoc non dicitur proprie consentire, sed solum natura rationalis quae habet in sua potestate motum appetitiuum, & potest ipsum applicare vel non applicare ad hoc, vel ad illud. Haec ille.

Similiter arti. 4 probat, quod consensus pertinet etiam in homine non ad sensualitatem, sed ad voluntatem. Finalis (inquit) sententia semper pertinet ad eum, qui superior est, ad quem pertinet de his iudicare, quandiu enim iudicandum est quod proponitur, nondum datur finalis sententia. Manifestum est autem quod superior ratio est, quae habet de omnibus iudicare: quia de sensibilibus per rationem iudicamus, de his vero quae ad rationes humanas pertinent iudicamus secundum rationes diuinas, quae pertinent ad superiorem rationem, & ideo quandiu incertum sit, an secundum rationes diuinas resistatur, vel non, nullum iudicium rationis habet rationem finalis sententiae. Finalis autem sententia est consensus in actum, & ideo consensus in actum pertinet ad rationem superiorem, secundum tamen quod in ratione voluntatis includitur. Haec ille.

Si autem loquamur de consensu in delectationem operis aut cogitationis, ad quem appetitum pertineant. Dicit ibidem ad primum. Quia consensus in delectationem operis pertinet ad rationem superiorem, sicut consensus in opus, sed consensus in delectationem cognitionis pertinet ad rationem inferiorem, sicut ad ipsam pertinet cogitare, & tamen de hoc ipso quod est cogitare, vel non cogitare inquantum consideratur, vt quaedam actio habet iudicium superior ratio, & similiter de electione consequente, sed inquantum accipitur, vt ad actionem aliam ordinata, sic pertinet ad inferiorem rationem, quod enim ad aliud ordinetur ad inferiorem artem, vel potentiam pertinet quam finis, ad quem ordinatur. nam ars quae est de fine archimagica, seu principalis vocatur. Haec ille. Ex quibus patet, quod consensus non est in intellectu, nec sensualitate, sed in sola voluntate.

Sexta conclusio est. Quia consensus non est nisi eorum, quae sunt ad finem. Istam probat ibidem artic. 3. dicens. Consensus nominat applicationem motus appetitiui ad aliquid praexistens in potestate applicantis. In ordine autem agibilium: primo quidem ostendit sumere apprahensionem finis, deinde consilium, de his quae sunt ad finem, & deinde appetitum eorum, quae sunt ad finem: appetitus autem in vltimum finem tendit naturaliter: vnde applicatio appetitiui motus in finem apprehensum non habet rationem consensus, sed simplicis voluntatis. De his autem quae sunt post vltimum inquantum sunt ad finem, sub consilio cadunt, & sic potest esse de his consensus inquantum motus appetitiuus applicatur ad illud, quod ex consilio iudicatum est. Motus vero appetitiuus in finem non applicatur consilio, sed magis consilium ipsi: quia consilium praesupponit appetitum finis, sed appetitus eorum, quae sunt ad finem praesupponit determinationem consilij, & ideo applicatio appetitiui motus ad determinationem consilij est proprie consensus: vnde cum consilium non sit, nisi de his quae sunt ad finem, consensus proprie loquendo non est nisi de his, quae sunt ad finem. Haec ille.

Septima conclusio est. Quia respectu eiusdem obiecti potentiae executiuae vsus semper sequitur electionem. Istam probat Sanctus Thomas prima secundae, q. 16. articu. 4. dicens. Voluntas habet duplicem habitudinem ad volitum, vna quidem secundum quod volitum est quodammodo in voluntate per quandam proportionem, vel ordinem ad volitum: vnde & res quae naturaliter sunt proportionatae ad aliquem finem, dicuntur appetere illum finem naturaliter. Sic autem habere finem est imperfecte habere illum. Omne autem imperfectum tendit ad perfectionem, & ideo omnis appetitus tam naturalis, quam voluntarius tendit vt habeat ipsum finem realiter, quod est perfecte habere ipsum, & haec est secunda habitudo voluntatis ad volitum, volitum autem non solum est finis, sed illud quod est ad finem: vltimum autem quod pertinet ad primam habitudinem voluntatis respectu eius, quod est ad finem, est electio. Ibi enim completur proportio voluntatis, vt complete velit illud, quod est ad finem: sed vsus iam pertinet ad habitudinem secundam voluntatis, qua tendit ad consequendum rem volitam. Vnde manifelum est, quod vsus sequitur electionem, si tamen accipitur vsus secundum quod voluntas vtitur potentia executiua mouendo ipsam, &d quia voluntas quod ammodo mouet rationem, & vtitur ea, potest intelligi vsus eius, quod est ad finem, secundum quod est in consideratione rationis conferentis ipsum in finem, & hoc modo vsus praecedit electionem. Haec ille. Et ibidem ad primum. Ipsam executionem praecedit motio, qua voluntas mouet ad ex equendum, sequitur autem electionem, & sic cum vsus pertineat ad praedictam motinnem voluntatis medium est inter electionem, & ex ecutionem.

Octaua conclusio. Quia electio quandoque differt realiter a consensu, quandoque solum ratione, nanc ponit Sanctus Thomas prima secundae. q. 15. arti. 3. ad tertium dicens. Electio addit supra consensum quandam relationem remotum eius, cui aliquid praeeligitur, & ideo post consensum adhuc remanet electio. potest etiam contingere, quod per consilium inueniantur plura ducentia ad finem, quorum dum quodlibet placet in quodlibet eorum consentit: sed ex multis quae placent accipitur vnum praeeligendo: sed si inueniatur vnum solum, quod placeat non differt re consensus, & electio, sed ratione tantum, vt consensus dicatur secundum quod placet ad agendum, electio autem secundum quod praefertur his, quae non placent. Haec ille.

Nona conclusio est. Quia ante consensum praecedit consilium, & ante electionem praecedit consensus, & ante imperium praecedit electio, & ante vsum praecedit Imperium. Ista enim se habent in quodam ordine: si ad idem referantur de quo est consilium, & electio, & caetera, quod primum est consilium, secundum consensus, tertium electio, quartum imperium, quintum vsus. Istam conclusionem ponit Sanctus Thomas prima secundae. Quia enim consilium praecedat consensum patet per ipsum. q. 15. artic. 3. Vbi ponit, quod in ordine agibilium primo est appraehensio finis: secundo appetitus finis. tertio, consilium de his quae sunt ad finem, quarto appetitus eorum quae sunt ad finem, & subdit, quod applicatio appetitiui motus ad determinationem consilij est proprie consenlus. Ex quo patet, quod consensus sequitur consilium, quod autem consensus praecedat electionem, patet ibidem ad tertium: vbi dicit, quod electio addit super consilium quandam relationem respectu eius, cui aliquid praeeligitur, & ideo post consensum adhuc remanet electio. Haec ille. Quia autem electio praecedat Imperium, & imperium praecedat vsum. ostendit. q. 17. artic. tertio ad primum. dicens. Non omnis actus voluntatis praecedit istum actum rationis, qui est imperium: sed aliquis praecedit, scilicet electio, & aliquis, sequitur, scilicet vsus, quia post determinationem consilij, quae est iudicium rationis voluntas eligit, & post electionem ratio imperat ei, per quod habendum, vel agendum est quod eligitur, & tunc demum voluntas incipit vti exequendo imperium rationis, quandoque quidem voluntas alterius, cum aliquis imperat alteri, quandoque autem voluntas imperantis, cum aliquis imperat sibi. Haec ille.

Et in responsione principali dicit. Quia vsus eius, quod est ad finem secundum quod est in ratione referente ipsum in finem praecedit electionem: vnde multo magis praecedit imperium: sed vsus eius quod est ad finem secundum quod subditur potentiae executiuae st. quitur imperium, eo quod vsus vtentis coniunctus est. cum actu, quo quis vtitur, non enim vtitur quis baculocntequam aliquo modo per baculum operetur. Imperium autem non est simul cum actu eius cui imperatur: sed naturaliter prius est imperium quam imperio obediatur, & aliquando est prius tempore: vnde manifestum est, quod im perium est prius quam vsus. Haec ille.

Item prima secundae. q. 16. artic. 4. ad tertium. Electio praecedit vsum si referatur ad idem. nihil autem prohibet, quod vsus vnius praecedat electionem alterius, & quia actus voluntatis reuectuntur supra seipsos, in quolibet actu voluntatis potest accipi consensus, electio, & vsus: vt si dicatur quod voluntas consentit se eligere, & consentit se consentire, & vtitur se ad consentiendum, & eligendum, & semper isti actus ordinati ad illud, quod prius est, sunt priores. Haec ille.

Ex quibus patet, quod quandocunque circa idem consiliamur, & eligimus, & vtimur, & imperamus, & consentimus, quod illa quinque habent ordinem supradictum, licet respectu diuersorum obiectorum illud quod in vno ordine est prius, in alio sit posterius. Ista enim quinque possunt assignari respectu cuiuslibet, quod est ad finem, siue sit actus, siue obiectum. Si quaeratur, quid est consilium: respondet Sanctus Thomas prima secundae q. 14. quod consilium est actus intellectus, quo inquiritur de agendis a nobis modo resolutorio, scilicet incipiendo a fine infimo attento quousque peruenitur ad illud, quod statim agendum est. Quid autem sit imperare, respondet ibidem. q. 17. artic. primo quod imperare est essentialiter actus rationis, quo intellectus in virtute voluntatis mouet aliquam potentiam cum quadam intimatione denunciatiua, vnde talis actus explicatur per orationem imperatiui modi dicendo fac hoc, non enim voluntas imperat, sed intellectus motus a voluntate, quia imperare est ordinare aliquid agendum, modo ordinare est rationis non voluntatis. Ex quibus concluditur, quod circa illud quod est ad finem voluntas habet tres actus, intellectus autem duos, tres primi eligere, consentire, & vti, duo intellectus, consilium, & imperium. Et sic terminatur primus articu.

Articulus 2

QVantum ad secundum arguitur contra conclusiones, & quidem contra primam arguit sic aureolus. praesertimi contra hoc, quod ibidem dicitur, quod vsus sumitur ab applicatione rei ad operationem. Arguit igitur contra hoc. primo sic. Oppositarum differentiarum oppositae debent esse rationes, vt patet de congregatiuo, & disgregatiuo, rationali, & irrationali: sed frui, & vti sunt differentiae diuisiuae actuum voluntatis: ut Auguus innuit & magister in litera, ratio autem fruitionis totaliter sistit intra voluntatem, dicit enim quietem voluntatis in aliquo. ergo & vti totaliter sistet intra voluntatem dicendo rationem oppositam quieti voluntatis, haec autem ratio opposita non est nisi voluntatem ferri transitorie super aliquid non quiascendo in illo. ergo ratio vsus non sumitur ab applicatione rei ad operationem: sed magis ex transitoria latione super illud, quod est ad finem non quiescendo in eo.

Secundo sic. Si vsus sumerctur ab applicatione rei ad operationem, illis rebus vti non posset, quas applicare non valeret ad operationem: sed certum est, quod voluntas nostra non potest applicare coelum, aut Angelos ad suam operationem, & tamen potest vti coelo, & Angelis, & omni creato secundum Augustinus dum fertur super illa in quodam transitu ad Deum. ergo vsus non sumitur ab applicatione rei ad operationem: sed magis ex transitoria latione super eo, quod est ad finem non quiescendo. Tertio. Quia ratio quam significat nomen est diffinitio sua quarto Metaphysicae, sed diffinitio vsus, quam magister ponit in litera, & Augustinus primo de doctrina Christiana, non facit mentionem de applicatione ad operationem, sed de relatione in finem non quiescendo in eo, quod est ad finem, sed transitorie se habendo, sicut patet de illa diffinitione. Vti est quod in vsum venit ad illud, quod amatur obtinendum referre, si tamen amandum est, hic quidem non fit mentio de applicatione rei ad operationem, sed tantum de relatione eius, quod venit ad intellectum, vel voluntatem, vel ad materiam, vel quocunque modo in facultatem, voluntatis ad illud, quod est amandum. ergo idem quod prius.

Quarto. Dirigere in Deum omnia, & seipsum, & cuncta creata est omnibus vti, sed clarum est, quod hoc non est applicare seipsum, & omnia creata ad operationem aliquam, sed tantum modo dilectionem suam super omnia ferre super quodam transitu, & in ordine ad Deum. ergo applicatio ad operationem nihil facit ad vsum. Quinto. Quia ista est expressa intentio Augstnus primo de doctrina christiana, cum ait. Quomodo si essemus peregrini, qui bene viuere nisi in patria nostra non possemus, opus esset terrestribus, elmarinis vehiculis, quibus vtendum esset: vt ad patriam, qua fruendum erat, peruenire valeremus, sic in huius mortalitatis vita peregrinantes a Domino, si redire in pattiam uolumus, ubi beati esse possumus, utendum est hoc mundo, vt inuisibilia Dei, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciantur, hoc est, vt de corporalibus rebus, & temporalibus spiritualia, & aeterna capiantur. Haec Augustnus Ex quibus patet, quod non est aliud voluntatem vti rebus, quam per eas conscendere in Deum, & eas applicare in finem, non autem applicare ad operationem. Contra tertiam conclusionem similiter arguit probando, quod directio, & ordinatio, quae est in actu electionis, non sit ab intellectu, sed a voluntate, a qua est substantia actus, cuius oppositum videtur innui in tertia conclusione. Arguit igitur primo sic. Cuius est actus, eius est directio illius actus in finem, cum illa directio non sit, nisi quidam ordo, & quaedam relatio fundata super actum, ibi est autem relatio, vbi est fundamentum relationis, ibi nanque est similitudo, vbi est albedo subiectiue, sed appetitus, & motus ipsius in illud, quod est ad finem, est fundamentum ordinis in finem. ergo videtur quod directio motus appetitiui in finem sit ab ipso appetitu, & voluntate.

Secundo. Nam secundum Sanctum Thomas intentio est actus voluntatis, sed intentio non est aliud quam directio motus appetitiui in finem. ergo huiusmo di directio non est actus rationis, sed voluntatis. Tertio. Nullus actus aut potentia fertur super obiectum materiale nisi attingendo obiectum formale: sed ratio volendi illud, quod est ad finem, quod est materialiter volitum est ipse finis. ergo voluntas volendo illud, quod est ad finem attingit finem: sed non aliter attingit quam dirigendo volitionem eius, quod est ad finem in ipsum finem. igitur idem quod prius Contrasextam conclusionem similiter arguit probando, quod consensus non dicit applicationem motus appetitiui ad determinationem consilij, sicut illa conclusio, & sequentes innuere videntur. Arguit ergo primo sic. Constat inquit quod incontinens dicitur passionibus consentire, & sensualitati, agit enim ex consensu, sed clarum est, quod non applicat motum appetitus ad determinationem consilij, immo magis ad passionem, mouetur enim, & agit contra rationem. ergo non omnis consensus est applicatio voluntatis ad determinationem consilij. Nec valet si dicatur, quod etiam in incontinente, & passionato consilium determinat pro passione, vt Philosophus dicit 3. Ethicor. hoc quidem non valet, non enim est ibi determinatio consilij: sed magis subuersio per passionem: vnde magis dicitur ignorantia seu excaecatio, vel ligamentum rationis quam consilium, sicut ibi Philosophus assimilando tales vinolentis, & somnolentis.

D primum contra primam conclusionem dicitur negando minorem, secundum enim supradicta frui, & vti non sunt differentiae diuisiuae per opposita ipsorum actuum voluntatis, praesertim si intelligatur de oppositis immediatis, nec enim eligere, nec intendere, nec consentire sunt fruitiones, aut vsus, tamen concedo quod inter vsum, & fruitionem est aliqua oppositio, eo modo quo absolutum opponitur ei quod importat absolutum cum relatione. Sicut enim dicit Sanctus Thomas prima secundae. q16. arti. 2. ad primum. Frui importat motum absolutum appetitus in appetibile, sed vti importat motum appetitus ad aliquid in ordine ad alterum. Haec ille.

Sed isto modo oppositionis non solum vsus opponitur sruitioni: sed electio, nam secundum eundem ibidem arti. 4. electio importat duas relationes, vnam, scilicet eius quod eligitur ad finem, aliam vero ad illud, cui praeeligitur. conceditur ergo quod inter vsum, & fruitionem talis est differentia, quod fruitio dicit actum voluntatis quiescentem in aliquo, vsus autem prout in voluntate dicit lationem transitoriam super aliquid, in quo non sistitur, sed vlterius tenditur, licet autem vsus, vel vti sit talis actus voluntatis, quo, scilicet appetitur illud, quod est ad finem referendo illud ad obtinendum finem, non tamen valet consequentia. ergo vsus non sumitur ab applicatione rei &c. qui enim applicat aliquid operationi fertur in illud non sin endo in eo: sed ad aliud referendo, scilicet ad opus. Similiter patet, quod non oportet semper vsum esse actum a voluntate elicitum, immo potest esse actus intellectus, & potest esse actus potentiae ex ecutiuae, licet semper sit actus a voluntate elicitus, vel imperatus, & consequenter non oportet, quod sicut fruitio semper est subiectiue in voluntate ita, & vsus. Vnde dicit Sanctus Thomas prima secundae. q. 16. artic. 1. ad tertium quod non solum voluntas vtitur, immo intellectus, & aliae potentiae executiuae motae a voluntate, & recitat Augustinum in libu. 83 quaestionum dicentem, quod nos iudicando per rationem de omnibus causatis vtimur illis.

Ad secundum negatur minor, inquantum enim homo vult caelum propter aliquam operationem quam facit coelum, vel mouet, in tantum applicat coelum ad operationem per voluntatem, & intellectum, licet non per potentiam executiuam. Vnde Sanctus Thomas primo sen. dist. 1. q. 3. artic. 1. ad primum dicit, quod coelo, & Angelis non vtimur tanquam a nobis operatis; sed sicut in Dei cognitionem ducentibus. Et in principali responsione dicit. Quaecunque sunt bona non habent bonitatem nisi inquantum accedunt ad diuinam bonitatem. Vnde oportet quod sit bonitas diuina, cum sit ratio dilectionis & desiderij, vt omnia amentur in ordine ad diuinam bonitatem, omne autem quod bonum est, a Deo est. Vnde quae a Deo non sunt, nec quaerenda sunt, nec eis vtendum est, & ideo nullo peccato est vtendum: quia peccatum non est a Deo, poena autem est a Deo, & ideo poena vtendum est, & ordinanda est ad finem secundum quod promouet meritum hominis ducens eum in considerationem propriae infirmitatis, & secundum quod purgat peccata. Similiter res mundi ab ipso sunt, & eis utendum est, uel inquantum conferunt ad Dei cognitionem ostendentes ipsius magnitudinem, vel secundum quod praebent sublidium uitae nostrae ordinatae in Deum. Similiter opera nostra, quae mala non sunt, ab ipso sunt, & propter ipsum facienda, non quod quamlibet operationem oporteat semper actualiter referre in Deum, sed sufficit, quod in Deo statuat finem suae uoluntatis. Haec ille.

Ex quibus omnibus patet, quod omnia quae facta sunt a Deo applicare possumus ad operationem per uoluntatem nostram, aut intellectum, aut potentiam executiuam, unde ipse intellectus conferens rem in finem utitur re, & applicat eam ad operationem, & similiter uoluntas dum uult aliquid per operationem illius rei applicat eam ad operationem.

Ad tertium dico, quod licet Augustnus non faciat ex presse mentionem de applicatione rei ad operationem in diffinitione usus. tamen implicite facit. Cum enim dicit. Vti est illud quod in usum uenit referre ad obtinendum &c. Dat intelligere quod illo utimur quod uolumus, ut illo mediante obtineamus aliud quo fruendum est, & ita tale uolitum applicamus ad operationem, scilicet ad obtentionem, uel possessionem, ut large accipiatur operatio pro motu, uel actione, aut quolibet significato per modum actionis, uel motus, sicut est possessio, aut quietatio. ut enim dictum est in prima conclusione, velle pecuniam ad possidendum est uti pecunia, & applicare eam ad operationem, vel aliquid per modum operationis.

Ad quartum negatur minor, vt patet ex dictis, nam tam seipsum quam alia homo applicat ad habendum, & obtinendum Deum, illa autem obtentio operatio dicitur eo modo, quo in proposito loquimur de operatione.

Ad quintum dico, quod illud argumentum verberat arguentem, nam si eo modo vtimur mundo, & in co contentis sicut nauigantes vtuntur vehiculis ad transfretandum, cum tales vtendo vehriculis applicent ea ad operationem, sequitur quod vti nostrum est applicare res ad operationes.

Ad primum contra tertiam conclusionem dicitur, quod procedit ex falso intellectu, ac si nos poneremus, quod absoluta substantia actus electionis si, a voluntate, & relatio super illo actu fundata sit a solo intellectu. Etad hunc sensum arguit, qui tamen Sanctum Thomas non intelligit, cum enim dicit prima secundae. q. 13. art. 1. quod illud quod est materiale in electione est voluntatis, formale autem est rationis, non intelligit in illo actu esse duo quidem, quorum vnum sit a sola uoluntate, & aliud a sola ratione producatur, vt arguens male intelligit: sed quem sensuum habeat.. falibus locutionibus exprimit de ueritate. q. 22. art. 3. dicens. Quandocunque sunt duo agentia ordinata, secundum agens dupliciter potest mouere, uel agere. Vno modo secundum quod competit naturae suae. Alio modo secundum quod competit naturae superioris agentis. Impressio enim superioris agentis manet in inferiori, & ex hoc inferius agens non solum agit actione propria: sed actione superioris agentis, sicut spera solis mouetur motu propositio, qui spacio vnius anni completur, & motu primi mobilis, qui est motus diurnus. Similiter aqua mouetur motu proprio tendendo in centrum, & habet quendam motum ex impressione Lunae, quae mouet ipsam influxu, & refluxu maris. Corpora etiam mixta habent quasdam operationes sibi proprias: quae consequuntur naturam quatuor elementorum, vt tendere deorsum, calefacere, & infrigidare, & habent alias ex impressione corporum caelestium, vt magnes attrahit ferrum. Et quauis nulla actio inferioris agentis fiat, nisi praesupposita actione superioris, tamen illa actio quae competit ei secundum suam naturam attribuitur ei absolute, sicut aquae moueri deorsum. Illa vero quae competit ei ex impressione superioris agentis non attribuitur ei absolute, se in ordine ad aliud. sicut influere, & refluere dicitur esse proprius motus maris non inquantum est aqua: sed inquantum mouetur a luna. Ratio autem, & voluntas, quae sunt potentiae quaedam operatiuae adinuicem ordinatae, & absolutae considerando ratio est prior, quamuis per reflexionem efficiatur voluntas prior, & superior inquantum mouet rationem. Vnde voluntas potest habere duplicem actum, vnum qui competit ei secundum suam naturam inquantum tendit in proprium obiectum absolute, & hic actus attribuitur voluntati simpliciter, vt velle, & amare, quamuis etiam ad huc actum praesupponitur actus rationis. Alium vero actum habet, qui competit ei secundum quod rationis impressio relinquitur in voluntate, cum enim proprium sit rationis conferre, & ordinare quandocunque in actu voluntatis apparet aliqua collatio, vel ordinatio talis actus erit voluntatis non absolute, sed in ordine ad rationem, & hoc modo intendere est actus voluntatis. Haec ille.

Ex quo patet quod Sanctus Thomas non intendit, quod in actu intentionis, vel electionis sint aliqua duo, quorum vnum solum producatur a voluntate: sed intendit quod voluntas ex natura sua absolute habet quod velit, & volitionem producat, sed non habet ex se, immo ex hoc quod mouetur ab intellectu, quod in actu suo sit collatio, aut ordinatio vnius ad aliud.

Ad secundum patet per idem. verumtamen minor est falsa, scilicet quod intentio sit directio loquendo de directione activa. Vnde Sanctus Thomas vbi supra ad quartum dicit. Relatio actiua in finem est rationis, eius enim est referre in finem: sed relatio passiua potest esse cuiuscunque directi, vel relati in finem, & sic potest esse etiam voluntatis, & hoc modo relatio in finem pertinet ad intentionem. Haec ille.

Et loquitur de relatione non vt est habitudo, sed vt est actio, vel passio, & similiter de directione. Ex quo patet, quod dirigere ad intellectum pertinet, sed actum directum, & relatum elicere est voluntatis, licet non absolute, sed vt est mota a ratione, vnde a voluntate effectiue est tam actus, qui fundat relationem quam relatio in eo fundata, sed voluntas non potest elicere actum, qui fundat relationem, nisi vt mouetur a ratione. Ad tertium similiter omnia conceduntur quousque dicit, quod voluntas volendo illud, quod est ad finem, non attingit finem nisi dirigendo &c. Illud enim negatur, voluntas quippe non dirigit, sed actum directum elicit, & collatiuum alicuius in finem, vt enim dicit Sanctus Thomas prima secundae. q. 13. artic. 2. ad tertium. In omnibus quae mouentur a ratione apparet ordo rationis mouentis, licet ipsa rationem non habeant, sic enim sagitta directe tendit in signum ex motione sagittatis, ac si ipsa haberet rationem dirigentem, & idem apparet in motibus horologiorum, omnium humanorum ingeniorum, quae arte fiunt. Haec ille. Et q. 12. art. 1. ad tertium dicit. Voluntas non ordinat, sed tamen in aliquid tendit secundum ordinem rationis, Et q. 13. artic. 1. ad primum dicit. Electio collationem importat praecedentem non quod essentialiter sit ipsa collatio. Haec ille. Ex quibus patet, quod solus intellectus dirigit, sed voluntas actum conformem illi directioni elicit.

Ad primum contra sextam conclusionem negatur quod incontinens non applicet motum appetitiuum ad determinationem consilij quandiu habet actum voluntatis, licet consilium sit erroneum, sicut enim ponit Sanctus Thomas de malo. q. 3. art. 9. in responsione ad septimum argumentum. In omni actu virtutis, vel peccati est quaedam deductio quasi syllogistica, tamen aliter syllogizat temperatus, aliter intemperatus, & aliter continens quam incontinens, temperatus secundum iudicium rationis vtitur syllogismo trium propositionum sic syllogizans. Nulla fornicatio est committenda, hic actus est fornicatio. igitur &c. Intemperatus vero totaliter sequitur concupiscentiam sic syllogizans. Omni delectabili est fruendum. hic actus est delectabilis. igitur &c. Similiter tam continens quam incontinens dupliciter mouetur, secundum rationem quidem ad vitandum peccatum, secundum concupiscentiam vero ad committendum: sed in continente vincit iudicium rationis, in incontinente vero concupiscentia, vnde vterque vtitur syllogismo quatuor propositionum vel terminorum ad contrarias conclusiones. Continens enim sic syllogizat. Nullum peccatum est faciendum, hoc proponit secundum iudicium rationis, secundum vero motum concupiscentiae versatur in corde eius, quod omne delectabile est prosequendum, sed quia iudicium rationis in eo vincit, assumit sub primo, hoc est peccatum, & concludit. ergo non est faciendum. Incontinens vero in quo vincit motus concupiscentiae assumit sub secundo. hoc est delectabile, & concludit igitur est faciendum vel prosequendum. Haec ille.

Eandem sententiam ponit secundo sen. dist. 24. q. 3. art. 3. & prima secundae. q. 77. artic. 2. ad 4. Ex quibus patet, quod incontinens dum consentit applicat motum appetitiuum ad determinationem sui, licet falsi consilij. Intelligo tamen dicta Sancti Thomae de peccante mortaliter, non solum ratione circunstantiae, sed ratione mali voliti, nam contingit secundum eum peccare mortaliter sine tali diuersa syllogizatione, sicut patet de Angelis, & primo parente, vt alias videbitur latius. Sed cum reprobatur ista responsio per arguentem, quia in incontinente non est determinatio consilij, sed subuersio &c.

Dico quod quandiu incontinens per voluntatem consentit, licet ibi sit ligamentum rationis, inquantum ratio impeditur, ne recte aestimet de eligibili, & agibili in vniuersali, & particulari accidentaliter, tamen non sic est ligatus, quin modo praedicto syllogizet proponendo vnam falsam vniuersalem, quam suggerit passio subsumendo vnam particularem veram, vt dictum fuit, & hoc si sit ibi aliquis consensus uoluntatis. Nam secundum quod dicit Sanctus Thomas prima secundae. q. 10. arti. 3. Immutatio hominis per passionem dupliciter contingit, uno modo sic, quod ratio totaliter ligetur, ita quod homo usum rationis non habeat, sicut contingit in illis qui propter iram, uel concupiscentiam furiosi, uel amentes fiunt, siue propter aliquam aliam perturbationem corporalem. huiusmodi enim passiones non sine transmutatione corporali accidunt, & de talibus est eadem ratio, sicut de animalibus brutis, quae ex necessitate, sequuntur impetum passionis, in his enim non est aliquis rationis motus, & per consequens nec uoluntas. aliquando autem ratio non totaliter absorbetur a passione, sed remanet quantum ad aliquid iudicium rationis liberum, & secundum hoc remanet aliquid ex motu uoluntatis, Haec ille. Ex quibus patet, quod secundum eum uoluntas non agit, si ratio sit totaliter absorpta a passione, & per consequens nec consentit, omnis ergo consensus sequitur iudicium rationis siue recte, siue erronee, nec est aliter possibile fieri secundum eum. & in hoc secundus artic. terminatur.

Ad rationem uero in oppositum patet responsio per praedicta, vti enim non est referre secundum essentiam, sed causaliter, aut effectiue; quia scilicet est actus uoluntatis conformis actui rationis referenti aliquid in alterum &c.

PrevBack to TopNext