Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum Deum esse sit per se notum nobis

QVAESTIO II. Vtrum Deum esse sit per se notum nobis.

Secundo circa eandem distinctionem queritur. Vtrum Deum esse sit per se notum menti humanae in via.

Et arguitur quod sic. Illa sunt nobis per se nota, quorum cognitio naturaliter est nobis indita, sed cognitio existendi Deum omnibus naturaliter est inserta, vt dicit Damascenus. ergo &c.

In oppositum arguitur sic. Eorum quae sunt per se nota non potest contrarium aestimari secundum interiorem rationem, sicut sunt prima principia demonstrationis, sed contrarium huius, quod est Deum esse, aestimari in actu est possibile, vt patet per illud Psal. Dixit insipiens &c. ergo Deum esse non est per se notum.

In hac quaestione sunt duo articuli. Primo ponam conclusiones. Secundo mouebo dubitationes.

Articulus 1

QVantum ad primum sit prima conclusio, quod ad hoc quod aliqua propositio sit per se nota, sufficit quod praedicatum sit de ratione subiecti. Istam propositionem seu conclusionem ponit Sanctus Thomas de veritate. q. 10. artic. 12. vbi sic dicit. Ad hoc quod aliquid sit per se notum, nihil aliud requiritur, nisi vt praedicatum sit de ratione subiecti, tunc enim subiectum cogitari non potest sine hoc quod praedicatum sibi inesse appareat. Haec ille.

Item prima parte. q. 2. arti. 1. Ex hoc (inquit) aliqua propositio est per se nota: quia praedicatum includitur in ratione subiecti, vt homo est animal. Nam animal est de ratione hominis. Haec ille.

Idem ponit primo contra Gentiles cap. 10. Item quarto Metaphysicae dicit. Propositiones per se notae sunt quae statim notis terminis cognoscuntur, vt dicituprimo Posteriorum, hoc autem contingit illis propositionibus in quibus praedicatum ponitur in diffinitione subiecti, uel praedicatum est idem subiecto. Haec ille.

Secunda conclusio est, quod non omnis propositio per se nota, est per se nota nobis. Hanc ponit Sanctus Thomas in locis praeallegatis: unde in quaestionibus de ueritate sic dicit. Dupliciter est aliquid per se notum, scilicet secundum se, & quo ad nos. Ad hoc enim quod aliquid sit per se notum, nihil aliud requiritur, nisi vt praedicatum sit de ratione subiecti, tunc enim subiectum cogitari non potest sine hoc quod praedicatum sibi inesse appareat. Ad hoc autem ut aliquid sit per se notum nobis, oportet quod nobis sit cognita ratio subiecti, in qua includitur praedicatum, & inde est, quod quaedam sunt per se nota omnibus, quando, scilicet huiusmodi propositiones habent talia subiecta, quorum ratio omnibus est nota, ut omne totum maius est sua parte, quilibet enim scit quid sit totum, & quid pars. Quaedam vero sunt per se nota sapientibus tantum: qui rationes terminorum cognoscunt vulgo eas ignorante, & secundum hoc Boetius in libro de Hebdomadibus dicit, quod duplex est modus communium acceptionum. Vna est communis omnibus, ut si ab aequalibus aequalia demas quae &c. Alia est quae est doctorum tantum, vt incorporalia in loco non esse, quae non vulgus sed docti comprobant, quia scilicet vulgi consideratio imaginationem transcendere non potest, vt ad rationem rei incorporalis pertingat. Haec ille. Idem ponit prima parte vbi supra, & quarto Metaphysicae vbi supra.

Tertia conclusio est. Quia haec propositio Deus est secundum se, est per se nota. non autem quo ad nos, hanc ponit ipse vbi supra: vnde in de veritate, vbi supra post verba praemissa subdit. Hoc autem quod est esse in nullius creaturae ratione perfecte includitur, cuiuslibet enim creaturae esse est aliud a sui quidditate. vnde non potest dici de aliqua creatura, quod eam esse sit per se notum, & secundum se, sed. in Deos esse suum includitur in eius quidditatis ratione: quia in Deo idem est, quod est, & esse, vt dicit Boetius, & idem an est, & quid est, vt dicit Auicenna, & ideo secundum se, & per se est notum: quia qui dditas Dei non est nobis nota, ideo quo ad nos Deum esse, non est per se notum, sed indiget demonstratione: sed in patria vbi essentiam eius videbimus, multo amplius erit nobis per se notum Deum esse, quam nunc sit per se notum, quod affirmatio vel negatio non sunt simul vera. Haec ille. Idem dicit prima parte vbi supra, q primo contra Gentiles, & primo sen. praesenti dist. &c.

Articulus 2

QVantum ad secundum articulum arguitur contra praedictas conclusiones. Et quidem contra primam arguit Aureolus primo sic. Omnis propositio in cuius subiecto includitur praedicatum, est in primo modo dicendi per se, vt patet primo Posteriorum: sed non omnis propositio per se nota est in primo modo dicendi per se, quod apparet: quia cum in mathematica, passio praedicatur de ratione subiecti illa propositio est per se nota. verbi gratia. linea cadens super lineam constituit duos angulos rectos, vel aequales duobus rectis, vel paralellae non concurrunt, vel omne totum est maius sua parte, omnes istae sunt per se notae, sed certum est, quod constituere duos augulos rectos non est de ratione lineae cadentis super lineam rectam, nec non concurrere est de ratione paralellae, nec maioritas de ratione totius aut minoritas de ratione partis. immo propriae passiones: vnde huiusmodi omnes propositiones sunt in secundo modo dicendi per se, in quibus praedicatum non includitur in subiecto, sed magis econtra. Non ergo est verum, quod propositio per se nota sit illa, cuius praedicatum includitur in subiecto.

Secundo sic. Motum esse est per senotum, & naturam esse est per se notum: vt dicitur secundo Physicorum, & ibidem dicit Conmentator, quod qui quaerit declarare illud quod est manifestum de se, est mos eius qui non potest distinguere inter manifestum per se, & manifestum per aliud. Et iste modus hominum nunquam potest philosophari, tale autem est motus, & natura, sed constat quod in hac propositione motus est, aut natura est, praedicatum non includitur in subiecto; cum nulla creatura sit suum esse. ergo illa assignatio non fuit vera.

Tertio sic. Haec propositio est per se nota, nix est alba, qui enim dubitat vtrum nix sit alba sensu indiget, vt dicitur secundo Topicorum: sed constat, quod in hac praedicatum non includitur in subiecto. immo forsitan est propositio demonstrabilis a priori. ergo non fuit propositio per se nota ita diffinienda.

Quarto sic. Haec est per se nota, coelum est, terra est, & sic de omnibus propositionibus, quas intellectus capit ex sensu, sed in talibus praedicatum non includitur in subiecto. ergo idem quod prius. Arguit etiam Gregorius probando, quod non omnis propositio cuius praedicatum includitur in ratione subiecti sit per se nota. Primo: quia vel hoc intelligitur de diffinitione dicente quid rei, vel de dicente quid nominis: sed non primo modo: quia neutra harum est per se nota, intellectus est substantia, intellectus est qualitas, cum de vtraque magna sit quaestio apud sapientes, & tamen alterius praedicatum includitur in ratione dicente quid rei subiecti. similiter ista. Rosa est flos, non est per se nota. immo nec necessaria. Nec ista, albedo est color, est per se nota, alias esset nota caeco a natiuitate, & tamen vtrunque praedicatum includitur in ratione subiecti, & ita de multis aliis potest argui. similiter sequitur, quod quaelibet propositio in qua praedicaretur genus vel differentia de sua specie esset per se nota, & eadem ratione quaelibet in qua diffinitio praedicaretur de diffinito, & sic propriae differentiae, & diffinitiones rerum essent absque argumentatione notae de seipsis, quod est manifeste falsum, cum multum difficile sit proprias diffinitiones inuestigare. De diffinitione etiam dicente quid nominis idem probatur: quia omnis propositio per se nota est vera, non quaelibet autem cuius praedicatum includitur in tali diffinitione subiecti est vera, sicut patet de ista, vacuum est locus, est enim falsa, cum nullus locus sit vacuum uel vacuus, & tamen locus ponitur in diffinitione dicente quid nominis vacui. Diffinitur enim quod est locus priuatus corpore, & ita de pluribus talibus potest argui quorum subiecta etiam supponere possunt proveris rebus, & tamen praedicationes tales non sunt necessariae, sed contingentes sicut, & ipsae res contingenter existunt, & per consequens non sunt per se notae.

Secundo arguit probando, quod non cuiuslibet propositionis per se notae praedicatum includitur in ratione subiecti. Nam quaelibet istarum est per se nota homo est asinus, vel non est asinus, si aliqua sunt eidem aequalia, sunt aequalia inter se, si aequalibus aequalia addantur, tota fient aequalia, & multa alia de quibus constat quod praedicata non sunt de ratione subiecti.

Tertio sic Propositio quaelibet per se nota est illa, quae uel sibi aequiualens cuilibet potenti vti ratione potest naturaliter esse nota absque indigentia notitiae alicuius extrinseci, sed non omnis propositio cuius praedicatum est in ratione subiecti est huiusmodi. igitur descriptio illa non valet, maior patet tam ex dictis Philosophi primo Posteriorum dicentis, quod dignitas & propositio maxima est V propositio immediata quam necesse est quemlibet docentem, id est potentem vti ratione habere antequam de aliquo doceatur, tales propositiones absque doctrina cuilibet naturaliter in mentem veniunt, vt dicit Commentator tertio de Anima. commento. 36. & absque antecedenti cognitione, vt idem dicit in de somno, & vigilia, sed minor probatur: quia multae sunt propositiones, quarum praedicata includuntur in subiectis, quae non sunt cuilibet potenti vti ratione notae: vt patet in hoc argumento. Contra securdam conclusionem similiter arguit sic Aureolus. Nullapropositio est eadem nisi sit sub eisdem conceptibus, uoces nanque solae non faciunt propositionem per se notam, sed rationes conceptuum: quia conceptus mutuo se incdludunt, sed stantibus eisdem conceptibus in quocunque intellectu ponantur, propositio est per se nota, aut enim ex ipsis conceptibus apparet veritas complexionis, & sic vbicunque ponantur illi termini complexio apparebit, aut non apparet ex conceptibus, sed ex aliquo alio, & tunc non erit propositio per se nota. ergo propositio per se nota vbicunque ponatur, vel in quocunque intellectu sit erit per se nota.

Secundo sic. Intellectus concipiens aliquam propositionem quae est per se nota, aut fert suum intuitum super conceptus, ex quibus oritur noticia illius propositionis, aut super alios, si super eosdem conceptus, sequitur quod erit sibi propositio per se nota, nam posita causa ponitut effectus, illi autem conceptus erant causa notititiae, si vero super alios conceptus iam non est eadem propositio, cum solae voces propositiones non faciant, sed magis conceptus significati per voces, relinquitur ergo quod stante identitate propositionis cuilibet intellectui erit per se nota.

Contra tertiam conclusionem arguitur primo sic. Illa propositio non est per se nota cuius subiectum, & praedicatum non includunt se mutuo secundum se, sed illius propositionis quam format viator de Deo Deus est. subiectum & praedicatum non se includunt mutuo. ista nanque inclusio esset, vel quia vox includeretur in voce, & hoc non est sicut patet, vel quia conceptus quem habet viator de esse includeretur in conceptu quem habet de Deo, cuius oppositum experimur, & sic non est per se nota. ergo illa propositio quam format viator dicendo Deus est sicut non est nota viatori per se, ita nec est per se nota in se.

Nec valet si dicatur quod beatus habet alios conceptus, & illi mutuo se includunt, non valet inquam: quia tunc beatus habet aliam propositionem de eadem re tantum, non est autem inconueniens quod de eadem re sint formabiles diuersae propositiones, quarum vna sit per se nota, & alia non, sed quod eadem propositio sit per se nota in se, & non per se nota formanti eam est impossibile.

Secundo sic. Illam eandem propositionem quam format viator de Deo Deus est sub¬istis conceptibus actus purus est, uel prima causa est illam eandem potest formare beatus, sed clarum est, quod illa non est sibi nota, immo probat eam ex puro, & determinato conceptu diuinitatis, sic arguendo. Deus est actus purus, igitur actus purus est. sicut si argueretur. Triangulus habet tres angulos, triangulus est prima figura. ergo prima figura est habens tres angulos. ergo illa propositio quam format viator non est per se nota beato sed alia, & econuerso illa quae est per se nota beato non est illa quae viatori non est per senota. Et infert Aureolus quod Sanctus Thomas & sequaces eius videntur fuisse decepti in hoc quod de vna, & eadem re possunt formari duae propositiones, & tamen sub eisdem vocibus prima est per se nota & non secunda, & sic habentes aspectum ad identitatem uocum dixerunt quod eadem propositio est per se nota in se, non autem quo ad nos, quod vtique stare non potest, ut uisum est. Haec ille in forma. Arguit contra eandem Gregorius probando, quod nec illa propositio Deus est, quam format beatus sit per se nota, licet sit ei euidens. Arguit igitur sic. Non cuilibet potenti vti ratione potest absque alterius extrinseci notitia esse naturaliter notum, Deum esse. igitur Deum esse non est per se notum, antecedens patet. non enim naturaliter homini potest esse notum Deum esse nisi ex notitia creaturarum, si tamen hoc etiam sit naturaliter tali modo possibile nosse. tenet consequentia: quia cuiuslibet propositionis per se notae enunciabile est per se notum. Secundo. Non cuilibet potenti vti ratione illa propositio quam format beatus, vel alia sibi aequivalens in significando potest absque alterius extrinseci notitia esse naturaliter nota. ergo illa non est per se nota, tenet consequentia ex diffinitione propositionis per se notae: antecedens probatur quia nec illa, nec aliqua sibi aequivalens potest naturaliter homini viatori esse nota sine notitia alicuius extrinseci. Tertio. Quia propositiones per se notae naturaliter veniunt in mentem hominis, vt supra dictum fuit, illa autem propositio quam habet beatus non naturaliter, sed supernaturaliter, & gratuite causatur in mente eius & caet.

Ad argumenta contra primam conclusionem dicitur dupliciter. Primo quia non cadunt directe contra mentem Sancti Thomae, licet enim Sanctus Thomas dicat, quod propositio per se nota sit illa cuius praedicatum includitur in ratione subiecti, vel est eidem subiecto, non tamen dicit quod solum talis sit per se nota, quod argumenta facta improbare contendunt. Dicitur secundo quod sustinendo quod illa fuerit mens Sancti Thomae quam iste lacerat, adhuc argumenta non valent, idcirco ad ea per ordinem respondetur. Ad primum quidem dicitur, quod quintupliciter contingit praedicatum includi in ratione subiecti. Primo. Quia praedicatum est diffinitio subiecti, vt homo est animal rationale. Secundo. Quia praedicatum est pars rationis subiecti, vel superius quocunque modo ad subiectum, vt homo est animal, homo est rationalis. Tertio. Quia diffinitum praedicatur de sua diffinitione, vt dicendo, animal rationale est homo. Quarto. Quia aliquid se habens per modum diffinitionis, vel descriptionis, aut aequiualens diffinitioni, aut descriptioni praedicatur de diffinito, aut de scripto, aut qualitercunque notificato, sicut dicendo. Totum est maius sua parte, licet enim in hac, totale praedicatum non sit diffinitio vel pars diffinitionis subiecti, tamen illud totale praedicatum dicitur isto modo includi in ratione subiecti: quia aequiualet diffinitioni, vel descriptioni huius quod dico totum. Quinto. Quando est econuerso huic quarto modo, vt si diceretur. Omne maius sua parte est totum &c. Tunc istis suppositis dico primo quod maior primi argumenti est falsa. nam propositio in qua praedicatur diffinitum de sua diffinitione est in secundo modo dicendi per se, secundum quod ponit Sanctus Thomas in tractatu de demonstratione, & tamen in tali propositione praedicamentum est de ratione subiecti tertio modo distinctionis positae. Dicitur secundo quod minor est falsa: quia nunquam propositio aliqua in qua passio praedicatur de diffinitione subiecti est per se nota, talis enim potest demonstrari per diffinitionem passionis: vnde Sanctus Thomas super secundo Posteriorum. ca. 1. sic dicit. Oportet (inquit) concludere passionem de subiecto per diffinitionem passionis, & vlterius diffinitionem passionis concludere de subiecto per diffinitionem subiecti: vnde in primo Posteriorum dicitur, quod oportet praecognoscere quid est non solum de subiecto, sed de passione, & hoc patet per exemplum si velimus demonstrare de triangulo quod habet tres angulos aequales duobus rectis, accipiamus primo pro medio, quod est figura habens angulum extrinsecum aequalem duobus intrinsecis sibi oppositis, quod est quasi diffinitio passionis, quod iterum oportet demonstrare per diffinitionem subiecti, vt dicamus. Omnis figura rectilinea tribus lineis rectis contenta, habet angulum exteriorem aequalem duobus interioribus sibi oppositis. Et idem patet si velimus demonstrare quod vox acuta, & grauis consonent, accipiemus diffinitionem passionis, scilicet quod habent proportionem numeralem, sed rursus ad hoc demonstrandum oportet accipere diffinitionem grauis & acuti. Nam vox grauis est quae in multo tempore nata est mouere sensum, acuta autem quae modico tempore, modici autem ad multum est proportio numeralis. Haec ille.

Ex quibus patet ad omnia quae in primo argumento narrantur, dico enim quod in ista, pararellae non concurrunt, praedicatum quodammodo est de ratione subiecti, & in caeteris propositionibus ibidem positis, & hoc dicendo praedicatum includi in subiecto quarto modo distinctionis praesuppositae: quia scilicet praedicatum est qualiscunque descriptio subiecti, vel tertio modo: quia praedicatum est superius ad subiecti descriptionem. Nam hoc quod dico non concurrere ad inuicem superius est ad distare ab inuicem aequaliter quod est descriptio paralellarum, similiter hoc quod dico, maius parte, superius est ad hoc, quod dico constitutum ex partibus, vel continens partes, quod est quasi descriptio totius, similiter hoc quod dico, minus toto, superius est ad diffinitionem partis, vel eius descriptionem, haec autem propositio linea cadens super lineam &c. est demonstrabilis ex notioribus modo supra posito. ideo nihil contra nos. non enim isto modo quo loquimur est per se nota.

Ad secundum negatur antecedens, vt enim dictum est in probatione tertiae conclusionis de nulla creatura potest dici quod eam esse sit per se notum. Commentator autem & Aristoteles dicunt istas propositiones, motus est, natura est, esse per se notas, quia non indigent demonstratione, sed cognoscuntur sensu aut experientia.

Ad tertium negatur antecedens, ista enim non est per se nota, nix est alba: quia in se non habet vnde sufficienter cognoscatur cognitis rationibus terminorum, sed aliquo extrinseco indiget, scilicet sensu, quod est contra rationem propositionis per se notae.

Ad quartum dicitur sicut ad secundum. Ad quintum Gregorii dico, quod illa propositio qua dicitur quod omnis propositio cuius praedicatum clauditur in ratione subiecti est per se nota, intelligitur tam de ratione dicente ad rei, quam quid nominis, & cum probatur quod non sit vera de diffinitione quid rei. dico ad primam probationem, quod aliqua istarum est per se nota, intellectus possibilis est substantia, intellectus possibilis est accidens, licet nulla earum sit per se nota omnibus, sed solum scientibus rationes terminorum, si enim ratio dicens quid rei intellectus possibilis, esset nota cuilibet pro certo, non esset dubium an intellectus possibilis esset substantia. De ista, rosa est flos, dicitur quod est omnibus scientibus, quid rosae per se nota, & similiter ista, albedo est color. Et cum dicitur nulla istarum est necessaria, falsum est, siue enim rosa sit actu, siue non semper tamen rosa est flos, & semper albedo est color, sed arguens forte fallitur credens quod ad veritatem omnis cathegoricae affirmatiuae requiratur consistentia subiecti, hoc est quod de subiecto verum sit dicere quod actu est, quod est falsum, licet hoc teneant terministae. Cum enim dicit, quod si ista esset per se nota, albedo est color illa posset esse caeco per se nota a natiuitate, negatur consequentia: quia caecus potest habere naturaliter rationem quid rei albedinis. & ideo talis propositio albedo est color est per se nota secundum se, non tamen caeco.

Ad secundam probationem dicitur, quod consequentia quam facit non valet, non enim sequitur, omnis propositio in qua praedicatur genus, vel diffinitio vel differentia de specie est per se nota. igitur diffinitiones rerum omnium essent nobis notae, & propria genera, & propriae differentiae, & causa quare consequentia non valet dicta est in secunda conclusione: quia aliud est dicere hoc est secundum se per se notum, & hoc est per se notum nobis, dico enim quod non oportet, quod est notum naturae esse notum nobis, nec quod est per se notum secundum naturam, esse per se notum nobis. Cum autem intendit probare quod dicta propositio non potest intelligi de diffinitione dicente quid nominis. dico ad eius probationem concedendo, quod omnis propositio cuius praedicatum includitur in quid nominis subiecti est vera. Ad instantiam de ista, vacuum est locus non repletus corpore &c. dico quod illa est vera sumendo subiectum, & praedicatum secundum suppositionem simplicem, nec oportet quod subiectum actu sit aut praedicatum, nec quod habeat aliquam singularem veram: quia in tali suppositione subiectum stat pro quidditate vt abstrahit a singularibus. Nec valet probatio ibi facta per conuersionem, nullus locus est vacuum. igitur falsum est quod vacuum sit locus: quia est fallacia aequiuocationis arguendo a suppositione simplici ad personalem vel econtra. Cum etiam ibi dicit, quod propositio aliqua affirmatiua, cuius subiectum prore contingenti supponit est contingens, negatur, de re enim contingenti potest propositio necessaria formari affirmatiua de tertio adiacente, licet non de secundo: quia in tali est: non dicit actualem existentiam, sed compositionem animae. primo Periher.

Ad secundum dicitur quod cum dicitur homo est asinus vel non asinus, praedicatum est isto modo de ratione subiecti: quia affirmatio & negatio sub disiunctione sequuntur ens inquantum huiusmodi. quod est de ratione cuiuslibet intelligibilis, ideo dicuntur esse illo modo de ratione hominis, quo passio superioris diceretur esse de ratione inferioris, sicut susceptibile disciplinae de ratione hominis, & similiter de ista si ab aequalibus demas &c. dicitur quod ista est hypothetica, nos autem loquimur de cathegoricis sicut & Philosophus, sed si reducatur in cathegoricam dicendo, omnia aequalia remanent aequalia demptis ab eis partibus aequalibus, vel alio modo conuenientiori, tunc dicitur quod praedicatum illius est de ratione subiecti illo modo: quia praedicatum est quaedam subiecti descriptio, illa enim dicuntur aequalia quae habent aequales partes, & tantum potest auferri ab vno vt ab alio vel huiusmodi.

Ad tertium negatur maior. ad probationem dicitur quod Philosophus loquitur de propositione per se nota, quae est principium primum scientiae, talis autem est non solum per se nota in se, immoper se nota cuilibet, cum sit ex terminis omnibus notis quantum ad quid nominis eorum, non autem loquitur de propositione per se nota in se solum, & ideo Boetius fecit diuisionem de duplici conceptione animi, vt supra fuerat allegatum.

Ad primum contra secundam conclusionem dico, quod illud & alia media tangunt vnicum medium, petunt enim hanc difficultatem, scilicet vtrum ex identitate vocum alicuius propositionis debeat censeri eadem propositio, licet conceptus aliquorum eam proferentium sint diuersi. Isto autem dubio expedito patet quid sit dicendum ad rationes. Dico igitur quod in propositione vocali, vel scripta tria sunt consideranda secundum quod tangit Sanctus Thomas Quarto quodlibet. q. 9. artic. 2. scilicet vox ipsa propositionis, & sui termini. secundo conceptus mentis, quem significat immediate, & tertio res ipsa quam significat mediante conceptu, & non solum dicit hoc esse considerandum in voce complexa. immo etiam in incomplexa, scilicet nomine. Tunc dico quod vnitas vo. cis significatiuae, aut diuersitas non dependet ex vnitate, vel diuersitate rei significatae, alioquin non esset aliquod nomen aequiuocum, secundum hoc enim si sunt diuersae res essent diuersa nomina, & non idem nomen. Dependet autem unitas vel diuersitas vocis significatiue, siue complexae, siue incomplexae ex vnitate vel diuersitate vocis, & intellectus. Haec ille.

Nunc dico quod cum propositio sit vox significatiua, si sint eaedem voces, & iidem conceptus intellectus, erit eadem propositio formaliter, & materialiter, si autem sit idem conceptus, sed aliae voces sicut est in synonimis, in quibus vox est diuersa, & significatum idem omnino, tunc erit eadem propositio formaliter, sed non materialiter, si autem cum diuersitate intellectuum sit identitas vocis, erit eadem propositio materialiter, sed. non formaliter, ipse enim conceptus quem significat propositio, vel nomen, est formale in voce significatiua: quia conceptus est ipsi voci ratio formalis significandi rem, &x hoc enim vox est significatiua rei: quia significat conreptum, qui est similitudo rei, & vox quid materiale. Cum ergo dicimus eadem propositio est per se nota secundum se, quae non est per se nota nobis, non loquimur de identitate formali, & materiali, sed de identitate materiali, scilicet quantum ad vocem, & praeter hoc quantum ad rem significatam. Intendimus enim quod eadem propositiosecundum vocem, & easdem res a parte rei omnino significans est secundum se per se nota, sed non nobis, ita quod illa est per se nota, vni & non alteri, isti tamen habent eosdem conceptus de illa. Tunc ad primum dico quod nisi sint idem conceptus non erit eadem propositio quo ad formale, poterit tamen esse eadem quo ad materiale, & quo ad rem significatam.

Ad secundum dico, quod intellectus concipiens propositionem sibi non per se notam, sed alteri, non fertur super conceptus ex quibus per se oritur noticia illius propositionis, Deus est, habet duos intellectus & secundum vnum est per se nota, & secundum alium non, videtur quod plus debeat dici per se nota ratione istius conceptus quam non per se nota ratione alterius. ergo vel erit secundum se per se nota, & secundum se non per se nota, vel neutrum. Dico quod ista Deus est habet duos conceptus vt dictum est, nam alium habet viator, alium beatus, sed conceptus quem habet beatus de ista, vel propositio mentalis quam significat per illam vocalem componitur ex propriis rationibus terminorum, cum ille cognoscat rem importatam per subiectum & praedicatum in se, & ideo quia secundum illos conceptus est per se nota, ideo ipsa dicitur esse secundum se per se nota, conceptus autem quem habet viator de illa non est proprius conceptus rerum significatarum, nec habet proprias rationes terminorum, cum res de quibus enunciat non cognoscat in se, nec per propriam, & adaequatam speciem, sed in alio, & per conceptus ab aliis rebus habitos, non enim viator habet propriam rationem diuinitatis, nec propriam rationem esse subsistentis, & ideo licet ista propositio, Deus est, sub conceptibus viatoris non sit per se nota, tamen non ideo dicendum est eam secundum se esse non per se notam.

D primum contra tertiam conclusionem negatur minor, & dicitur quod responsio ibi posita est bona. Et cum dicitur quod licet conceptus quos habeat beatus de illa mutuo se includant non est eadem propositio &c. dictum est prius.

Ad secundum dico quod si capiatur eadem propositio quantum ad rem significatam, & quantum ad voces, & quantum ad conceptus, conceditur quod illa non est vni per se nota, & alteri non per se nota, si quilibet eorum eam formet tam secundum voces quam secundum conceptus, sed dico quod ipsa eadem secundum vocem & rem significatam tantum est vni per se nota, & non alteri qui habet alios conceptus de illa, scilicet non proprios quae non sunt conceptiones rerum in se, sed in aliis modo quo fuit dictum in alia responsione.

Ad primum negatur consequentia. & ad probationem dico, quod non cuiuslibet propositionis per se notae enunciabile est cuilibet per se notum nisi sit per se nota simpliciter, & quo ad eum.

Ad secundum negatur similiter consequentia procedit enim de propositionibus per se notis quo ad omnes, cuiusmodi non est ista, Deus est.

Ad tertium dico quod non omnis propositio per se nota venit naturaliter in mentem, sed solum illa, quae est omnibus per se nota, & non solum est per se nota in se. Modo restat soluere ad rationes in pede quaestionis factas, & quidem illa quae probat quod Deum esse non est per se notum concedatur ad hunc sensum, quod non est per se notum nobis: quia aliud non probat. Ad primam vero quae probat oppositum dico, quod naturale est nobis cognoscere Deum sub quadam confusione inquantum ipse est beatitudo: quia illam quilibet naturaliter appetit, & naturaliter cognoscit, non autem est naturale nobis cognoscere Deum sub propria ratione, non solum quam habet beatus, immo nec sub illa quam habet viator fidelis per fidem, aut Philosophus per demonstrationem. Istam responsionem dat Sanctus Thomas in summa, sed de veritate. q. 10. art. 12. soluit aliter, dicens quod pro tanto dicit Damascenus quod cognitio Dei est naturaliter nobis incerta, inquam tum naturaliter cuilibet aliquid insitum est, venmem possit perueniri ad cognoscendum Deum. Et haec de quoduonde sufficiant.

PrevBack to TopNext