Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum unus Deus in divinis sit tres personae

QVAESTIO II. Vtrum vnus Deus in diuinis sit tres personae.

Tertio circa eandem distinctionem quaeritur. Vtrum in diuinis vnus Deus sit tres personae.

Et arguitur quod non: quia si tres personae sunt vna essentia, sequitur quod sint tres personae, & quod non sint tres personae diuinae, sed iste est pessimus error, scilicet ponere contradictoria simul esse vera. ergo &c. antecedens patet: quia si tres personae sunt vna essentia. ergo personae sunt tres. Et ex alia parte, si tres personae sunt vna essentia, personae non erunt tres: quia vna persona erit alia, per illam regulam. Quaecunque vni, & eidem sunt eadem, inter se sunt eadem, & sic si quaelibet persona est eadem essentiae, omnes personae erunt eaedem ad inuicem nullo modo realiter distincte, & sic non erunt tres realiter, quod fuit probandum. Secundo sic. Illud non est ponendum, quod infringit artem syllogisticam, praesertim syllogismum expositorium, qui est ex se euidens, vt dicitur primo Posteriorum, scilicet quod medio existente hoc aliquid, & singulari signato, necesse est extrema coniungi, sed si ponamus quod in diuinis vna essentia sit tres personae, dictus modus arguendi infringitur: patet: quia diuinitas est quaedam res simplicissima qua demonstrata potest dici, haec res est pater, & haec eadem res est filius, & tamen non sequitur. ergo pater est filius vel econtra, quod est contra omnem artem syllogismi expositorii. igitur illud ex quo tale quid sequitur nullatenus est ponendum. Tertio. Illud non est ponendum ad quod sequitur contradictoria esse simul vera de eodem, & hoc sequitur si ponamus quod tres personae sunt vna essentia, tunc enim essentia illa, & pater sunt eadem res, & tamen de essentia dicitur quod est filius, & de patre quod non est filius, & sic contradictoria de eodem videntur verificari.

INoppositum est Athanasius in suo symbolo, & determinatio ecclesiae extra de summa trinitate, & fide catholica. Et Ioannes Apostolus in prima sua canonica capitulo tertio dicens. Tres sunt qui testimonium dant in coelo, pater, verbum, & Spiritus Sanctus, & hi tres vnum sunt.

In hac quaestione erunt tres articuli iuxta tria dubia tacta in articulis. In primo videbitur quomodo in diuinis non falsificatur illa maxima de qua sit mentio in primo argumento. In secundo quomodo in diui nis non infringitur syllogismus expositorius. In tertio quomodo in diuinis non verificantur contradictoria de eodem.

Articulus 1

QVantum ad primum dico quod illa maxima. Quaecunque vni, & eidem sunt eadem, inter se sunt eadem, tripliciter potest exponi secundum mentem Sancti Thomas Primus intellectus illius est, vt intelligatur tantum habere veritatem in illis quae sunt eadem alicui tertio, non solum re, sed etiam ratione, saltem quod vtrunque in ratione illius includatur, vt quia homo, & animal sunt idem realiter sorti, & homo & animal includuntur in ratione sortis, ideo homo, & animal sunt idem inter se. Si autem aliqua sint idem realiter eidem rei singulari, non tamen sunt de ratione illius, immo ad inuicem differunt ratione, & ab illa re cui sunt eadem realiter, non oportet illa esse idem sibiinuicem, praesertim si ratio vnius opponitur rationi alterius aliquo modo oppositionis. Et isto modo exponit Sanctus Thomas dictam maximam prima parte. q. 28. artic. tertio in responsione ad primum, vbi sic ait. Illud argumentum. Quaecunque vni, & eidem sunt eadem &c. tenet secundum Philosophum in his quae sunt idem re, & ratione, sicut tunica & indumentum. non autem in his quae differunt ratione, vnde ibidem dicit, quod licet actio sit idem motui, & similiter passio, non tamen sequitur quod actio & passio sint idem: quia in actione importatur respectus, vt a quo est motus in mobili, in passione vero vt qui est ab alio. Et similiter licet paternitas sit idem secundum rem cum diuina essentia, & similiter filiatio, tamen haec duo in suis propriis rationibus important oppositos respectus vnde distinguuntur adinuicem. Haec ille.

Ex quibus patet quod iste primus modus exponendi praedictam maximam est secundum mentem Aristoteles Secundus modus exponendi eandem maximam etiam secundum mentem Sancti Thomae est vt dicatur sic. Quaecunque vni & eidem sunt eadem, inter se sunt eadem. Isto modo, quod vnum istorum est reliquum, vel saltem illud quod est idem vni illorum est reliquum. Et sic diceretur quod: quia pater & filius sunt idem essentiae diuinae, non sequitur quod si pater sit isto modo idem filio, quod pater sit filius, sed isto modo, quod aliquid idem patri est filius. scilicet essentia diuina, quae est patri eadem. Hanc enim expositionem intendit Sanctus Thomas in de potentia. q. 8. artic. secundo ad decimum cum dicit. Idem est instans quod est finis praeteriti, & principium futuri, non tamen principium futuri dicitur esse in praeterito, sed illud quod est principium futuri, & similiter non dicitur quod paternitas sit in filio, sed illud quod est paternitas, scilicet essentia diuina est in filio. Haec ille.

A simili in proposito: quia filius & Spiritus Sanctus sunt idem essentiae diuinae secundum rem, non tamen secundum rationem, ideo non sequitur quod spiritus Sanctus sit filius. sed quod aliquid idem Spiritui Sancto sit filius, scilicet essentia diuina. Tertius modus exponendi praedictam maximam secundum mentem Sancti Thomas foret iste vt dicatur sicQuaecunque vni, & eidem sunt eadem, inter se sunt eadem, quantum ad illud in quo sunt eadem tertio, & ideo quia pater, & filius sunt idem essentiae diuinae quantum ad suum esse, ideo bene sequitur, quod pater & filius sint idem adinuicem secundum esse: quia tamen pater non est idem essentiae diuinae secundum suam rationem, immo vt sic distinquitur ab essentia, ideo pater secundum rationem paternitatis distinguitur a filio, nec est idem illi, veruntamen non oportet quod si pater, & filius non distinguuntur a diuina essentia, nisi ratione sola quod nec inter se distinguantur nisi sola ratione, quia ratio essentiae non opponitur rationi patris aut filii, sicut pater, & filius relatiue opponuntur, & quia sola oppositio relatiua relationum realium distinguit in diuinis realiter, bene stat, immo sequitur quod pater, & filius realiter adinuicem distinguantur, non tamen a diuina essentia. Istum sensum innuit primo sen. dist. 33. q. 1. artic. primo ad secundum sic dicens. Si aliqua duo sint idem, secundum id quod idem sunt in quocunque est vnum & alterum, paternitas autem, & diuina essentia sunt idem secundum esse, & ideo sicut in filio est esse ipsius essentiae, ita & in filio est esse paternitatis: quia in diuinis non est nioisi vnum esse, sed paternitas habet aliquid in quo non vnitur cum essentia, scilicet rationem paternitatis quae est alia a ratione essentiae, vnde secundum istam rationem respectus potest esse in patre, & non in filio si distinguerem patrem a filio. Nec oportet in his aliquid simile inquiri1. quia in nulla re creata inuenitur aliquid simile diuinae simplicitati, vt habens sit illud quod habetur, omnia enim similia quae possunt induci, vel de punctis in linea, vel de differentiis existentibus in genere. plus habent de dissimilitudine quam de similitudine, & ideo magis abducunt intellectum a veritate quam inducunt in verum. Haec ille.

Ex quibus patet quod quia paternitas est eadem essentiae secundum esse non tamen secundum rationem, ideo non sequitur vbicunque est essentia sit paternitas secundum rationem paternitatis, licet vbicunque est essentia sit paternitas quantum ad suum esse, sic etiam licet pater sit idem essentiae, non tamen oportet quod cuicunque essentia diuina est eadem, pater sit idem nisi quo. ad esse.

Sed contra ista arguit Aureolus in praesenti distinctione praesertim contra primam expositionem dictae maximaeIste inquit modus declarandi minime stare potest, nec difficultatem euacuat. Quaecunque enim vni, & eidem sunt eadem realiter, sed differentia sola ratione, talia inter se sunt eadem secundum rem quamuis differant ratione, talis nanque est identitas extremorum inter se, qualis est eorum identitas in medio, vel tollitur omnis forma syllogistica, & demonstratiua quae tenet ex isto principio vnde negans ipsum vel in Deo, vel in quocunque alio tollit omnem viam demonstrandi, & sciendi aliquid de Deo, sed secundum te paternitas, & filiatio sunt idem secundum rem essentiae diuinae, licet sint distincta secundum rationem ab ea. ergo inter se erunt eaedem secundum rem quamuis distinguantur secundum rationem, & per consequens pater, & filius sola ratione distinguuntur, & redit error Sabelii. Secundo arguit contra exemplum ibi datum. Aut enim actio, & passio realiter distinguuntur a motu, aut sola ratione, si sunt idem realiter motui nec differunt nisi ratione, erunt inter se idem realiter differentia sola ratione.

Ad primum negatur maior, & sua probatio, non enim oportet quod talis sit identitas extremorum inter se qualem habent illa extrema in medio, potissime quando medium est idem extremis non formaliter, sed identice, hoc est identitate rei non rationis, quin potius medium identificatur eis quasi per accidens, sicut res vnius generis rei alterius generis, quemadmodum videtur essentia diuina identificari relationibus, aut personis, sicut absolutum relatiuo, tunc enim non oportet extrema talem identitatem habere inter se, qualem habent in medio. quia talia extrema per accidens identificata medio, possunt minus conuenire inter se quam cum medio, vt patet de albedine, & humiditate in niue, quodlibet enim conuenit cum niuae in faciendo compositum vnum verius quam inter se. quia albedo est actus niuis, non autem humiditatis, & consequenter plus est de vnitate inter album, & niuem, quam inter album, & humidum, & similiter verius vnitur humidum niui quam albo, & sic non tanta est vnitas aut identitas illorum duorum extremorum adinuicem, quanta est cuiuslibet extremi seorsum sumpti in ordine ad medium, scilicet niuem. Ita in proposito, licet similitudo longe a proposito distet. Posset etiam dari exemplum de differentiis respectu generis, non tanta est enim conuenientia differentiarum adinuicem quanta est cuiuslibet earum ad genus quod diuidunt. Dicta ergo propositio, scilicet qualis est identitas extremorum in medio, talis est extremorum adinuicem, debet intelligi quando extrema non quasi per accidens se habent ad medium, ita quod praedicatio medii de extremitatibus, vel econtra non est per accidens, & solum identifica, non formalis, & propter identitatem esse, non rationis, cuiusmodi est cum dicitur, pater est essentia, vel econtra, talis enim praedicatio est quasi per accidens, & non per se, est enim vera non propter identitatem significationis subiecti, & praedicati, sed propter identitatem rei subiecti & praedicati. Nec enim pater significat essentiam, nec nomen essentiae significat patrem, licet res sit eadem.

Sciendum etiam quod quandocunque aliqua extrema sic identificantur medio, aut alicui tertio, quod nullum extremorum identificat sibi illud adaequate, immo medium pluribus identificatur quam aliquod extremum, sic quod non solum medium est idem ipsi extremo, immo ab extremo quolibet seorsum sumpto aliud vel aliud includit, tunc non oportet quod extrema identificata in tali medio identificentur inter se. Exemplum huius est de homine in vniuersali realiter, quem aliqui ponunt. Ille enim homo est idem forti, & similiter est idem Platoni, nec tamen fortes ideo est idem Platoni, immo sunt realiter distincti: quia licet fortes sit idem homini vniuersali, non tamen adaequate & conuertibiliter. Ita in proposito quaelibet persona est eadem diuinae essentiae, non tamen adaequate, & conuertibiliter, & ideo licet duae personae sint eaedem diuinae essentiae, non tamen inter se sic quod haec sit illa. Ex istis ergo duobus potest conflari vna expositio illius maxime quam sumit arguens, scilicet talis est identitas extremorum inter se, qualis est identitas eorum in medio, debet enim intelligi quando extrema identificantur medio non per accidens, sed per se. Item quando identificantur illi medio adaequate modo praeexposito. Si autem regula tenet istis non seruatis hoc est gratia materiae non autem gratia formae. Et cum dicit arguens quod illa propositione negata tollitur &c.

Dico quod non est verum, immo illa data, sine quacunque expositione sequuntur multa falsa, veruntamen concedo quod propositio Philosophi in forma quam ponit primo priorum, & exponit tertio physicorum, scilicet Quaecunque vni & eidem &c. vera est, & illa negata sequerentur multa inconuenientia. Mirum autem est, quomodo ipse arguens ita velit illam maximam sine quacunque modificatione tenere, cum ipse eadem. q. arti. 4. eam gloset de capite proprio, dicens quod solum habet verum in illis quae habent realem identitatem in primo modo dicendi per se, quae est identitas per repetitionem eiusdem rei. In secundo modo autem non tenet nisi in his quae habent identitatem indistinctionis. Et finaliter dicit quod potest vnico verbo glosari illud principium. Quaecunque vni & eidem sunt eadem &c. habet veritatem in his quae sic sunt eadem in tertio, quod quodlibet reperit rem tertii, non autem teneret in illis, in quibus est identitas omnimodae indistinctionis, immo est fallacia accidentis, ecce glosam suam, & credo quod pauciora concludet de Deo ex illa maxima si solum teneat secundum suam glosam quam si secundum nostram. Dico igitur quod sicut illa maxima. Quaecunque vni & eidem &c. tenet in illis quae sunt eadem adaequate alicui tertio re, & ratione, ita illa, talis est identitas extremorum inter se &c. tenet in illis extremis quae sunt adaequate eadem alicui tertio ratione & re, sed in aliis non oportet eam tenere, nisi aliquo modo praedictarum expositionum, vtpote quod si quodlibet extremum est idem medio realiter ipsa extrema sunt eadem inter se, sic quod vel hoc extremum est illud vel aliquid idem vni extremo est aliud extremum, & hoc penes secundam expositionem. Vel sic, quod si duo extrema sunt eadem in medio, illa possunt dici eadem inter se isto modo, scilicet cum additione medii, vtpote quia pater est idem essentiae, & filius est idem essentiae non sequitur quod filius sit pater, sed quod filius sit idem patri secundum essentiam, & hoc secundum tertiam expositionem superius datam.

Ad secundum similiter negatur ista consequentia, actio & passio sunt idem motui realiter, nec differunt ab eo nisi sola ratione. ergo nec differunt inter se nisi sola ratione. Istam autem consequentiam ipse non probat. ideo non plus dico ad eam. Vtrum autem actio, & passio sint duae res vel vna, non est pro nunc ad propositum, videtur tamen quod idem motus est actio & passio, sed dicitur actio prout importat originem eius, secundum quod incipit ab agente, & terminatur in passum. Dicitur autem passio prout est in mobili, & importat relationem fundatam in passo, & terminatam ad agens. Illae tamen relationes realiter differunt, & vna est subiectiue in agente, alia vero in passo. Ista videtur esse sententia Sancti Thomae prima parte. q. 41. artic. primo et. q. 18. articulo tertio, & multis aliis locis in summa, & scriptis, & expresse in scripto super tertio Physicorum, & super vndecimum Metaphysicae. Et in hoc primus articulus terminatur.

Articulus 2

Quantum ad secundum articulum dicitur quod ex positione trium personarum in vnitate essentiae, non infringitur ars syllogistica, nec expositorius syllogismus. Cum enim sic arguitur. Essentia diuina est paternitas, filiatio est essentia diuina. ergo filiatio est paternitas, est fallacia accidentis, licet enim in Deo nullum sit accidens est tamen quaedam similitudo accidentis, inquantum ea quae de inuicem praedicantur secundum accidens differunt ratione & sunt vnum subiecto, verba sunt Sancti Thomae de potentia Dei. q. 8. artic. secundo in responsione ad sextum vbi etiam dicit quod, Illa regula in qua fundatur dictum argumentum scilicet. Quicquid praedicatur de praedicato praedicatur de subiecto, tenet in praedicabilibus per se, per se autem praedicatur de aliquo, quod praedicatur de illo secundum propriam rationem, quod vero non secundum propriam rationem praedicatur, sed propter identitatem rei non praedicatur per se. Cum ergo dicitur. Essentia diuina est paternitas, non praedicatur paternitas de diuina essentia propter identitatem rationis, sed rei, & similiter nec essentia de paternitate. Haec ille.

Ex quibus patet quod ista positio non infringit verum modum syllogizandi expositorie, sed syllogismos sophisticos repudiat ac refellit. Consimili modo possunt solui illa sophismata quae solent fieri circa istam materiam, vt dicendo sic. Omnis Deus est pater, sed filius est Deus. ergo filius Dei est pater. Item. Omnis pater in diuinis generat, sed essentia diuina est pater in diuinis. ergo &c. omnia enim haec soluuntur: quia incidit in eis fallacia accidentis.

Sciendum enim quod secundum Thomam in tractatu suo de fallaciis capitulo de fallacia accidentis. Accidens de quo loquimur in fallacia accidentis accipitur secundum quod distinguitur contra per se, per se autem dicitur aliquid inesse alicui, quod ei conuenit secundum propriam diffinitionem, quod autem inest alicui praeter haec inest per accidens, vnde ad hoc quod est per se inesse, aut per accidens tripliciter, aliquid potest se habere. Quaedam enim sunt quae omnino sunt idem secundum substantiae rationem, vt vestis & indumentum, & in istis est solummodo per se, & nullo modo per accidens. Quaedam vero sunt quorum vnum est omnino extraneum a ratione alterius, sicut se habent homo, & album, & in istis est solummodo per accidens, & nullo modo per se. Quaedam vero sunt quorum vnum aliquo modo pertinet ad rationem alterius, licet non sint omnino eadem secundum diffinitionem sicut se habent superius, & inferius, & proprium & species. In primis, quicquid dicitur de vno dicitur de alio, in alijs autem non, sed quandoque. Nam quando aliquid conuenit vni comniunctorum per accidens secundum illud quod est idem alteri, tunc conuenit etiam alteri: sed quando aliquid conuenit vnisecundum quod distinguitur ab alio tunc non oportet quod conueniat alteri, immo sic arguendo est fallacia accidentis. Haec ille.

Ex quibus patet quod cum essentia diuina, & pater se habeant illo modo per accidens quo dictum est, non oportet quod quicquid conuenit vni conueniat alteri, sicut essentiae diuinae conuenit hoc praedicatum, commune, & hoc praedicatum, filius. Dicimus enim quod essentia est communis, essentia est filius, quae praedicata non conueniunt patri, & similiter generare conuenit patri, & distinguitur a filio, quae tamen essentiae non conueniunt: vnde secundum regulam praedictam quandocunque aliquid attribuitur essentiae secundum illud in quo couenit cum patre etiam illud conuenit filio, & econtra, sicut ista praedicata bonus, sapiens, infinitus & huiusmodi. Quandocunque autem aliquid conuenit essentiae secundum illud in quo distinguitur a patre, si illud attribuatur patri ex hoc quod est idem essentiae, committitur fallacia accidentis, vt patebit in articulo sequenti. Similiter ex dictis patet quod instantia quorundam nulla est, qua dicunt quod si distinctio rationis inter patrem & essentiam causaret fallaciam accidentis in hoc processu, haec essentia est pater, haec essentia est filius. ergo filius est pater, eadem ratione hic erit fallacia accidentis, sortes est homo, sortes est pater. ergo pater est homo, patet inquam, quia in hoc secundo syllogismo non incidit fallacia praedicta: quia esse patrem non conuenit sorti, secundum quod distinguitur ab homine, sed esse indiuiduum aut singulare conuenit sorti, vt distinguitur ab homine, & ideo hic est fallacia accidentis, sortes est indiuiduum, sortes est homo. ergo homo est indiuiduum. Et in hoc secundus articulus terminatur.

Articulus 3

Vantum ad tertium dicitur, quod illud principium, scilicet de quolibet affirmatio, vel negatio est vera, & de nullo ambae sunt verae, non falsificatur ex hoc quod in diuinis ponimus vnam rem esse tres personas. Nam secundum quod dicit Sanctus Thomas primo senten. distin. 35. q. 1. articulo primo in responsione ad secundum de eodem secundum quod idem est impossibile est aliquid idem affirmare & negare, sed si aliqua eadem in aliquo distinguantur, affirmationes, & negationes pertinentes ad illam distinctionem de ipsis verificari poterunt: quia omnis distinctio siue rei siue rationis, fundatur in affirmatione, & negatione sicut patet etiam in synonimis, tunica enim & vestis significant eandem rem, tamen nomina sunt diuersa, & similiter indumentum, vnde affirmationes & negationes quae pertinent ad rem, non possunt verificari, vt dicatur tunica est alba, indumentum non est album, sed affirmationes & negationes quae pertinent ad nomina possunt verificari, vt dicatur indumentum est neutri generis, vestis non est neutri generis, ita etiam cum persona & essentia sint idem secundum rem, nihil quod ad naturam rei pertinet quod praedicatur de essentia potest negari de persona, vt dicamus quod essentia est increata, & persona non est increata, vel essentia est Deus, persona non est deus: sed quia persona & essentia distinguuntur ratione, quicquid pertinet ad rationem illam in qua distinguuntur, quod praedicatur de vno potest negari de alio, vt dicatur quod essentia est communis persona non est communis, persona generat, essentia non generat, & sic de aliis, vnde in talibus non idem attribuitur essentiae & personae. Haec ille in forma.

Item quarto contra Gentiles. capitulo 14. in fine dicit. Vbicunque est aliqua distinctio oportet inueniri oppositionem negationis, & afsirmationis, quae enim secundum nullam affirmationem, & negationem differunt penitus sunt indistincta, oportet enim quod quantum ad omnia vnum esset quod & alterum, & sic essent penitus idem & nullo modo distincta. Haec ille.

Item de potentia. q. 7. artic. primo in ratione ad quintum dicit. De eo quod est idem re, & differens ratione, nihil prohibet contradictoria praedicari, vt dicit Philosophus tertio Physicorum, sicut patet quod idem punctum re, & differens ratione est principium & finis, sed secundum quod est principium non est finis, & econtra, vnde cum essentia, & proprietas sint idem re & differant ratione, nihil prohibet quin vnum sit communicabile, & aliud incommunicabile. Haec ille.

Item primo sent. dist. 5. q. 1. artic. primo in responsione ad primum dicit sic. Affirmatio & negatio dicuntur maxime opponi: quia in eis non importatur aliqua conuenientia, in priuatiue autem oppositis importatur conuenientia quantum ad subiectum: quia nata sunt fieri circa idem, in contrariis autem & relatiuis, quantum ad genus: quia sunt in eodem genere, vnde vtrunque extremorum significatur per modum entis, & naturae cuiusdam, illud autem in quo inuenitur aliquid non permixtum contrario, est maximum & primum in illo genere, & causa omnium aliorum, & ideo oppositio affirmationis, & negationis cui non admiscetur aliqua conuenientia est prima & maxima oppositio & causa omnis oppositionis & distinctionis, & ideo oportet quod in qualibet alia oppositione includatur affirmatio & negatio, sicut primum in posteriori: vnde plura requiruntur ad alias oppositiones quam ad oppositionem contradictionis: quia se habent ex additione ad ipsam, vnde non oportet quod si contrarietas non inuenitur nisi in diuersis realiter, quod affirmatio & negatio non inueniantur nisi in realiter diuersis. immo sufficit etiam distinctio rationis ad affirmationem & negationem, & talis distinctio rationis est inter essentiam & personam Haec ille.

Item dist. 33. q. 1. artic. 4. dicit. Quia proprietas, persona, & essentia non differunt secundum rem, sed secundum modum significandi, ideo omnia adiectiua quae praedicant conditionem rei absolutae praedicantur communiter de proprietate essentia & persona, & huiusmodi praecise sunt adiectiua negatiua, vt increatus & huiusmodi. Quaecunque vero exprimunt modum significandi in quo ista triadistinguuntur, non praedicantur de eis communiter, tamen in his est differentia. Quaedam enim sunt quae important illum modum significandi in principali significato, sicut hoc nomen, commune, importat in significando medum essentiae, & hoc nomen, distinctum modum personae, & hoc nomen, distinguens, modum proprietatis, & ideo si praedicatio istorum permutetur vt dicatur, essentia distincta, vel proprietas communis, erit propositio falsa nosolum impropria. Quaedam autem important illum modum non significando ipsum, sed dant eum intelligere ex suo modo significandi. sicut illa quae significant per modum actus: quia actus sunt suppositorum, vnde non proprie possunt attribui nisi personis, quae sunt supposita diuinae naturae, non autem essentiae vel proprictati, quae significantur per modum formae, vnde non proprie dicitur quod paternitas creet vel generet & similiter illa quae significat concretiue dant intelligere modum personarum, vnde etiam haec non est propria paternitas est sapiens, vel huiusmodi. similiter i ec ista, paternitas est pater si pater sumatur adiectiue, vel paternitas est innascibilis. Haec ille in forma. Addit etiam ibidem quod adiectiua personalia nullo modo praedicantur de diuina essentia per diuisionem qua significant quae est opposito modo ipsius essentiae. Nec etiam proprie dicuntur de proprietatibus personalibus, vt adiectiua essentialia propter modum significandi, adiectiua tamen essentialia magis proprie praedicantur de essentialibus, quam personalia de proprietatibus, quia proprietas significatur vt ratio quaedam persouae, vnde quantum ad modum significandi magis elongantut a perfectione suppositi quam essentia quae dicit totum esse suppositi, licet alio modo significetur. Haec ille.

Eandem sententiam replicat de potentia Dei. q. 5. art. 2. ad septimum dicens secundum Philosophum 3. Physicorum. Non oportet quod omnia eadem praedicentur quolibet modo de eisdem, sed solum de eisdem secundum rationem. Essentia aut diuina, & paternitas & si sint idem re non tamen sunt idem ratione, & ideo non oportet quod quicquid praedicatur de vno praedicetur de alio. Sciendum tamen quod quaedam sunt quae consequuntur proprias rationes essentiae, & relationis, sicut dicimus quod esse commune sequitur ad essentiam, distinguere vero sequitur ad relationem, vnde vnum horum ab alio remouetur, neque enim essentia distinguit, neque relatio est communis. Quaedam vero non quantum ad principale significatum, sed quantum ad modum significandi habent aliquam differentiam a ratione essentiae vel relationis, & ista praedicantur quidem de essentia vel relatione, licet non proprie, & huiusmodi sunt adiectiua & verba essentialia, vt bonus sapiens, intelligere & velle, huiusmodi enim quantum ad rem significatam significant ipsam essentiam, sed tamen significant eam per modum suppositi & non in abstracto, & ideo proprie dicuntur de personis & de nominibus essentialibus concretis, vt Deus vel patet est bonus, sapiens creans & huiusmodi, de essentia autem in abstracto significata, & non per modum suppositi improprie, minus autem proprie adhuc de relationibus: quia huiusmodi conueniunt supposito secundum essentiam, non autem secundum relationem. Deus enim est bonus vel creans ex eo, quod habet essentiam, non autem ex eo quod habet relationem. Haec ille.

Et si fiat instantia contra hoc, quod dictum est, scilicet quod adiectiua quae significant per modum actus non proprie conueniunt essentiae, quia dant intelligere per modum suppositi. Si inquam instetur contra hoc quia bene, & catholice dicitur quod essentia creat, & gubernat & huiusmodi, & tamen creans significatur per modum actus. Dicit Sanctus Thomas primo sent. distinct. quinta quaestione prima articulo primo. In diuinis quaecunque praedicantur de supposito non secundum modum quo differt ab essentia praedicantur etiam de essentia. Dicimus enim quod essentia creat, gubernat, & huiusmodi, sed actus qui dicitur de supposito secundum modum, secundum quem differt ab essentia, non potest de essentia praedicari, & huiusmodi est actus generandi: quia praedicatur de supposito patris secundum quod est distinctum a supposito filii, vnde non sequitur quod essentia generat. Haec ille.

Et est intentio sua dicere, vt videtur quod de ratione suppositi sunt duo secundum quod ipsemet dicit de potentia Dei quaestione octaua articulo tertio in responsione ad septimum, scilicet quod sit per se subsistens, & in se indiuisum, secundum est quod sit distinctum ab aliis suppositis eiusdem naturae, si tamen contingat esse alia supposita eiusdem naturae. Haec ille. Constat autem quod diuina essentia non differt a persona quantum ad primum, sed quantum ad secundum, & quia actus creandi conuenit diuino supposito solum ratione primi, actus autem generandi ratione secundi, & primi, ideo creare conuenit essentiae sicut & supposito non autem generare. Ista omnia dicta sunt ad videndum quomodo de eisdem realiter, sed distinctis ratione possunt contradictoria praedicari, vel saltem idem praedicatum affirmari, & negari sine implicatione contradictionis.

Quam sententiam ponit Sanctus Thomas similiter prima parte quaestione trigesima octaua articulo primo ad secundum & quaestione trigesima nona articulo quinto & quaest. quadragesima articulo primo.

Ad tertium, & q. 32. articulo secundo ad secundum, & generaliter vbicunque loquitur de ista materia.

Sed contra istam determinationem arguit Aureolus in suo quolibet. q. 5. articulo secundo vbi vult probare quod ad tollendum contradictiones in diuinis non sufficit sola distinctio rationis quae solum in virtute sit in re, sed in actu sit per intellectum. Arguit autem primo sic: quia ex secundo Physicorum, & quinto Metaphysicae, effectus in actu, exigit causam in actu, & effectus in potentia, causam in potentia, sed causa quod affirmatio & negatio de aliquo, sibi non contradicunt in aliquo, est distinctio, vel non identitas aliqua existens in illo ex diffinitione Elenchi. ergo si actu non est contradictio, oportet quod actu non solum virtute sit non identitas vel distinctio, sed actu nullo intellectu considerante, essentia est communis & proprietas non. ergo actu non solum virtute erit ibi non identitas seu distinctio, nec illud virtualiter iuuat.

Confirmatur: quia pari ratione dicerem, quod animal idem re esset in omni animali, & differentia non: quia licet sint vna res, tamen differunt virtute, tali differentia quam intellectus potest reducere in actum.

Secundo. Quia talis differentia virtualis repugnat Deo secundum Anselmum de incarnatione verbi capitulo quinto. Simplicia (inquit) praestant compositis quantum ad simplicitatem actuum, & compositionem, quoniam omne compositum necesse est actu, vel intellectu posse distingui. Et tunc infert quod si Deus compositus est, ant nulla natura simplex est, aut aliqua natura est quae natura Dei praestantior est. Quod enim nec actu nec intellectu potest dissolui, maius est quam quod actu uel intellectu dissolui potest. Ex quo patet quod personam diuinam posse per intellectum dissolui in duo virtualiter inexistentia, est omnino falsum & contra Anselmum.

Tertio. Illud quod tollit contradictionem in diuinis, oportet quod sit in Deo praeueniens omnem actum intellectus: quia siue intelligatur Deus, siue non intelligatur nulla contradictio est in eo: sed distinctio rationis omnem actum intellectus non praeuenit, cum non habeat esse nisi per actum intellectus. ergo distinctio rationis non sufficit,

Quarto. Arguit sic primo senten. distinctione secunda. Cuius constituentia sunt seorsum conceptibilia, & habentia proprias vnitates, constitutum necesse est esse compositum saltem secundum rationem, patet enim quod in tali constituto est vnum, & vnum, se habentia vt componibilia inter se alias facient aceruum, & sic necesse est quod tale constitutum sit compositum, vel quod sit aceruus, sed persona diuina est simplicissima, nec est composita etiam secundum rationem: quia non est maior simplicitas in essentia quam in persona, cum persona vere sit Deus, Deus autem sit omnino simplex, vt dicit capitulum de summa trinitate & fide catholica. Firmiter qaedimus. ergo essentia, & proprietas quae personam constituunt non sunt seorsum conceptibiles, nec habentes proprias vnitates etiam rationis. Forte (inquit) diceretur ad hanc rationem.

Primo quidem quod proprietates & essentia, licet sint distincta secundum rationem, cum transeunt in idem realiter ratione cuius transitus non componunt, sed sunt realiter idem omnino, tamen ratione distincta.

Secundo forte dicetur quod nullum inconueniens est, si in persona sit compositio rationis, & conceptuum sabricatorum per intellectum, & si sic dicitur non euaditur ratio.

Ex primo quidem non, talis enim est ordo, & habitudo inter aliqua secundum rationem quando illa distincta sunt ratione, qualis ordo & habitudo est inter ea secundum rem vbi sunt realiter distincta, sed si essentia, & paternitas essent distincta secundum rem, non dubium quod facerent compositionem realem secundum illud Philosophi septimo Metaphysicae, quod ex substantia, &aliis praedicamentis sit compositum etiam ex ad aliquid, & relatione. ergo vbi paternitas, & essentia distinguuntur sola ratione facient compositionem rationis, & per consequens persona erit composita secundum ratiouem.

Secundo ad idem. Nullus transitus in identitatem tollit compositionem nisi illam, quae est eiusdem generis cum transitu, vt si sit transitus secundum rem, tollit compositionem realem, si secundum rationem, tollit compositionem rationis, sed paternitas, & essentia transeunt in identitatem secundum rem, & retinent distinctionem rationis secundum te. ergo transitus iste solum tollit compositionem realem, & relinquit compositionem secundum rationem, quod est contra auctoritatem Hilaruj sexto de trinitate aliquantulum post medium dicentis, quod non est compositus Deus qui est uita.

Nec qui est lux ex obscuris coaptatur, nec qui spiritus est ex disparibus formabilis est, totum enim quod in eo est vnum est. Et sic patet quod prima responsio non ualet similiter nec secunda.

Primo quia falsam est nec bene consonum fidei veritati quod persona aliquo modo sit composita, vel formaliter nec ex natura rei, aut conceptibiliter, aut secudum rationem, nempe qui omne dicit nihil excludit, sed determinatio concilii firmiter creditur, in quo fides plenarie continetur, dicit simplex omnino. ergo nullus modus compositionis ponendus est in Deo, nec realis nec formalis, nec rationis, & per consequens nec in persona, quae vere est Deus.

Secundo ad idem. Quia omnis perfectio simpliciter est in Deo in summo, sed simplicitas est perfectio simpliciter, quia in vnoquoque melius est esse simplex quam non simplex. ergo infinita simplicitas, & summa erit in qualibet persona quae est in infinitum perfecta, sed non est summa nec infinita si sit ibi aliqua compositio realis, formalis, vel. rationis. ergo idem quod prius.

Tertio ad idem. Sicut quaelibet persona est simpliciter perfecta secundum rem, ita est simpliciter perfecta secundum rationem, & per consequens sicut in ea non debet poni res aliqua imperfecta, ita nec ratio aliqua imperfecta, sed rationis compositio est imperfectio secundum rationem quod patet: quia vbi est compositio conceptuum ibi alter conceptuum est per alium perfectibilis tanquam per sui perfectionem, vt conceptus animalis perficitur per rationale, & vniuersaliter vbicunque est compositio, ibi. vnum componibilium est in potentia, & reliquum est actus eius, potentia vero imperfectionem dicit, & per consequens vbicunque est compositio secundum rationem ibiest imperfectio eiusdem generis. ergo relinquitur quod in persona perfectissima realiter, & formaliter & secundum rationem nullius generis compositio sit ponenda.

Quarto ad idem. Deus est quo maius aut melius cogitari non potest, nec secundum rem, nec secundum rationem, secundum regulam Anselmi pro sol. capitulo secundo, sed maior & melior cogitaretur Deus, si cogitaretur simplex omnino, quam si cogitaretur simplex quidem secuudum rem, compositus vero secundum rationem, tunc enim daretur sibi perfectio simplicitatis in summo, & non nunc. ergo videtur quod quaelibet persona diuina si omnino simplex absque omni compositione formali, vel rationis.

Quinto ad idem. Anselmus de incarnatione verbi capitulo quinto dicit quod qui simplicem habet intellectum & non simplicitate fantasmatum fobrutum intelligit simplicia praestare compositis, quantum ad simplicitatem attinet & compositionem, quoniam omne compositum necesse est actu & intellectu posse distingui quod de simplicibus nequit intelligi, cuius enim partes cogitari non possunt, illud in partes nullus intellectus dissoluere potest, & infra, si esset aliquid quod nec actu nec intellectu dissolui posset maius esset, quam quod intellectu dissolubile esset. Itaque si omne compositum saltem cogitatione dissolui potest, qui dicit Deum esse compositum, dicit aliquid maius Deo se posse intelligere. transit igitur intellectus vltra Deum, quod nullus potest facere intellectus. haec Anselmus. Cuius quidem auctoritas expositione non indiget vel adaptatione cum propositum contineat euidenter. Forte (inquit) diceretur tertio ad illam rationem licet in persona filii sint plura secundum rationem vel plures conceptus, non tamen faciunt compositionem, quia nullam habent adinuicem vnionem, vt sunt conceptus vel rationes, sed inquantum sunt vna res, inquantum autem sunt vna nullam faciunt compositionem, sed identitatem, inquantum vero conceptibiliter distinguuntur, compositionem non faciunt: quia vt sic nullatenus vniuntur.

Sed haec euasio statim apparet impossibilis, sicut enim persona est aliquid vnum realiter, ita est vnum conceptibiliter, sed nihil in quo sunt plures conceptus aut rationes, nisi ille rationes aut conceptus habeant inter se aliquam vnionem est vnum conceptibiliter aut secundum rationem. ergo necesse est quod conceptus aut rationes existentes in persona non solum inquantum res sunt, immo inquantum talia inter se habeant vnionem & connexionem, alioquin persona non erit vnum conceptibile nec vnum formale obiectum intellectus. Et sic patet quod quarta principalis ratio nullatenus impeditur.

Quinto principaliter arguit sic. Quandocunque aliqua inquantum sunt talia, & sub propriis rationibus, vel formalitatibus sunt res mere absque admixtione rationis cuiuslibet, aut conceptus, si illa non ponunt in numcro necessario inquantum talia sint, fundabunt eandem vnitatem, nec poterit ratio vnius per intellectum a ratione alterius separari. Da enim oppositum quod ratio vnius a ratione alterius separetur & distinguatur, & ita habeat praecisam vnitatem, sequitur quod etiam realitas poterit a realitate separari, & habebit propriam vnitatem, & distinctionem, & per consequens ponent illae res in numerum adinuicem, & facient dualitatem, vel si das quod rationes ponant in numerum, & habeant propriam vnitatem, res vero non ponant in numerum nec habeant propriam vnitatem, statim sequitur quod talia sub illis rationibus non erant res mere, sed res cum admixtione alicuius quod distinguitur & habet propriam vnitatem, re permanente penitus indistincta, & sub carentia vnitatis, sed essentia inquantum essentia & sub propria ratione essentiae est verissima res absque admixtione cuiuslibet rationis aut conceptus, paternitas quoque inquantum paternitas, & sub propria ratione paternitatis, est verissima res in Deo, nec est aliquid rationis. ergo si vt sic non ponunt in numerum necesse est quod inquantum talia, & sub propriis rationibus fundent penitus eandem vnitatem, & per consequens nec possunt praescindi per intellectum, maior huius rationis probatur, homo enim & sortes realiter non ponunt in numerum, nihilominus quia homo sub ratione qua homo non est res aut substantia, vt patet septimo Metaphysicae, sed quatenus repetit rem sortis sub alio conceptu, vnde commentator ibidem commento quadragesimo octauo. Quia non est hic substantia nisi substantiae particulares existentes per se, ideo sortes & homo seorsum concipi possunt, sed si homo inquantum homo esset extra intellectum & non esset intellecta, sed res mere, tunc si non poneret in numerum cum re sortis res hominis & res sortis quae non essent eadem res repetita essent vtique res eadem fundando vnitatem eandem, quoniam si non eandem fundarent, sed quaelibet haberet propriam vnitatem ex vnitate rei importatae per hominem, & vnitate rei importatae per sortem, dualitas quidem, & per consequens numerus resultaret, quare si resultare non debeat, fundabunt vt saepe dictum est eandem vnitatem omnino, & per consequens rem vnius intellectus non poterit capere praescindendo seorsum, alioquin praescindendo dabit sibi propriam vnitatem & sic patet maior.

Sed minor probatur: quia paternitas inquantum paternitas non dicit rem conceptam, immo rem in Deo existentem circunscripto omni actu intellectus, & consimiliter essentia dicit rem existentem in Deo, & non rem, vt acceptam in Deo.

Ex quo vlterius sequitur quod non sunt eadem res sub alio, & alio conceptu sicut sortes, & homo, vel rationale & animal nec enim paternitas dicit conceptum, nec essentia dicit conceptum, sed quaelibet dicit rem naturae. ergo cum non sit nugatio dicendo essentia & paternitas, relinquitur quod non sunt eadem per repetitionem eiusdem rei sub eodem vel alio conceptu. Patet consimiliter per illud capitulum. Firmiter credimus, quod essentiam & tres proprietates non sunt quaternitas rerum, nec ponunt in numerum, personae vero ponunt in numerum cum sint tres, res autem non se mutuo repetentes si non ponant in numerum necesse est, vt dictum est quod fundent penitus eandem vnitatem, nec possunt per intellectum conceptibiliter separari.

Sexto principaliter arguit sic. Quandocunque aliqua res vera & pura est eadem tribus rebus ponentibus adinuicem in numerum, & vere distinctis. ipsa vero cum neutra illarum ponit in numerum, nec cum omnibus simul sumptis, necesse est vt non habeat propriam vnitatem distinctam a qualibet sigillatim aut ab omnibus simul, & hoc nec re nec ratione.

Da enim quod illa res habeat propriam vnitatem, & sit per se sumptibilis etiam per intellectum sine tribus, tunc illa cum vnitate, & aliae tres facient quaternitatem, sed essentia diuina est eadem tribus personis, vel proprietatibus quae utique ponunt in numerum inter se, ipsa uero non ponit in numerum cum eisdem. ergo ipsa non habet propriam vnitatem sub qua possit summi sine realitate paternitatis, & sine realitate filiationis, & sine realitate spirationis. ergo quicunque capit realitatem essentiae capit tres realitates distinctas & consequentes tres personas distinctas, non igitur potest dici quod essentia, & paternitas sint idem re, & habeant distinctas rationes, nisi detur quod paternitas vel essentia includat aliquid rationis, & non dicat rem in Deo existentem, aut nisi detur quod essentia includat aliquid rationis. Si enim vtraque dicit rem puram sic quod concipiens vtranque nihil concipit, nisi quod in Deo realiter existtm: quia tota ratio paternitatis, & tota ratio essentiae sunt vere in Deo, necesse est si distinguantur conceptibiliter quod distinguantur realiter, & econtra, non sic autem est de genere, & differentia, & quibuscunque conceptibus super eandem rem ab intellectu fundatis, homo enim & animal, & secundae substantiae & omnia vniuersalia dicunt res singularium vt conceptas.

Septimo arguit sic. Quandocunque aliqui conceptus sic se habent, quod vnus nihil addit ad alterum, necesse est illud quod per primum concipitur, & illud quod per secundum concipitur, fundare penitus eandem vnitatem, immo nec primum posse a secundo conceptibiliter separari quia si detur oppositum praedicati sequitur oppositum subiecti. Si enim illud quod per primum concipiebatur habet propriam vnitatem, & potest seorsum intelligi, secundum addet sibi aliquid cuius oppositum ponebatur, sed si aliquis concipit essentiam & deinde concipit paternitatem, nihil addit ad illud quod prius concipit, aut enim addit rem, aut formalitatem inexistentem ex natura rei, aut addit rationem fabricatam per intellectum, sed constat quod non addit rem, alias esset res addita & ponens in numerum & dualitatem, quod est contra determinationem Concilij, & intentionem Philosophi, & commentatoris duodecimo Metaphysicae dicentium, quod in primo principio non potest esse intentio addita realis, nec dispositio & disponibile habent ibi locum. Constat autem etiam quod non solam addit formalitatem sine realitate: quia tunc pater non esset pater realis, sed formalis tantum, per paternitatem enim si non sit nisi formalitas non est pater nisi formalis. Per essentiam autem quae res est, non habet quod sit pater. Constat etiam quod non addit rationem solam, quia tunc temporis non esset pater nisi rationis, & rediret error Sabellii. Ex quo igitur concipiens paternitatem non addit solam rationem ad conceptum essentiae, nec solam formalitatem, nec addit realitatem necesse est dicere quod nihil addat. ergo concipiendo essentiam concipiebatur paternitas, & per consequens essentia non potest praecise concipi, nec habet propriam vnitatem, nec est vnum distinctum a proprietatibus quoquo modo.

Ad primum istorum dicitur concedendo maiorem, & ad minorem dico tria. Primum quod affirmatio & negatio in esse affirmationis, & negationis actu non conueniunt aliquibus nullo intellectu considerante tanquam aliqua duo extrema realia, secundum enim quod ponit Sanctus Thomas de veritate quaest. 21. articulo primo. Negatio non est aliquid in rerum natura, sed est ens rationis tantum. Et de malo quaestione prima articulo primo ad vigesimum dicit. Priuatio non est aliquid in rerum natura, sed est ens rationis tantum intellectum a ratione. Idem ponit secundo sent. dist. 34. q. 1. articulo primo. Item prima parte q. 48. articulo secundo. Item quarto Metaphysicae vbi ponit quatuor modos quibus aliquid potest dici ens, & dicit quod vnus eorum est de vniuersalissimis, ille scilicet quo aliquid dicitur esse tantum in ratione, scilicet negatio & priuatio, quae dicimus in ratione esse, quia ratio de eis negociatur, quasi de quibusdam entibus dum de eis affirmat vel negat aliquid. Et in eodem libro ostendens quo modo vnum quod conuertitur cum ente non addit aliquam naturam enti dicit quod vnum quod cum ente conuertitur designat ipsum ens superaddens rationem indiuisionis, quae cum sit negatio vel priuatio non ponit aliquam naturam enti additam, & sic in nullo differt ab ente secundum rem, sed solum ratione. nam negatio vel priuatio non est ens naturae, sed rationis. Haec ille.

Ex quibus patet quod praedicatis contradictoriis non respondent aliqua duo in re extra intellectum. Dico secundo quod nulla incomplexorum contradictio est aliqua habitudo positiua vel realis quae sit aliquid, quia entis ad non ens non potest esse habitudo realis, semper autem alterum extremum contradictionis est pure non ens, scilicet negatio, talis ergo contradictio non est aliquid actu proprie extra intellectum, licet sit in re fundamentaliter: nam cessante omni consideratione intellectus creati, adhuc ita est in re, vnde intellectus possit affirmare, vel negare de aliquibus, nam quia ita est in re quod essentia non generat, & pater generat, intellectus potest aliquid affirmare de patre, quod negat de essentia. Dico tertio quod concesso in diuinis quod ante opus intellectus conueniant affirmatio & negatio, illo modo quo concedi debet affirmationem & negationem conuenire aliquibus ante considerationem intellectus, ad causandum contradictionem inter dictam affirmationem & negationem puta communicabile non communicabile, generare non generare vel huiusmodi, quae dicuntur vel conueniunt patri, & diuinae essentiae, non oportet ponere distinctionem aliquam actualem inter patrem & essentiam, quasi illa distinctio sit causa illius effectus, scilicet non contradictio, vel subiatio contradictionis, cum enim ille effectus fit quaedam negatio opposita cuidam enti rationis, scilicet contradictionis quae est habitudo rationis, vt dictum fuit, non requirit causam positiuam in actu, sed sufficienter datur sibi pro causa vna alia negatio, scilicet non identitas rationis inter patrem, & essentiam vel non adaequatio. Sicut enim affirmatio est causa affirmationis, ita negatio causa negationis. Potest etiam sibi dari pro causa distinctionis inter essentiam & patrem, quae quidem distinctio est in revirtualiter, & vt in fundamento, ita quod talis distinctio est ante actum intellectus non solum in potentia nec in actu completo, sed in fundamento, sicut vniuersale est extra animam illo modo, & sic distinctio tollens contradictionem dictam satis sufsicenter est actu, immo plusquam ille effectus qui est purum nihil tam in se quam in fundamento. Negatio enim contradictionis fundatur in negatione, & affirmatione, negatio autem fundata super negationem, fundamentum debilius habet, quam distinctio rationis fundata in plenitudine diuinae perfectionis, in qua vnum sunt secundum rem absolutam, & relatiuam Ex quo consurgit quod intellectus potest habere diuersas conceptiones de tali re omnimode perfecta. Patet ergo quod dicta ratio nihil valet: quia supponit in diuinis esse aliquem effectum ante omnem actum intellectus, scilicet sublationem contradictionis vel non contradictionem, cui oporteat assignare aliquam causam in actu completo, haec autem imaginatio satis debilis est, vt patet ex praedictis. Consimiliter soluitur argumentum alioruni quod aequiualet praecedenti quanquam alia verborum fantasia coloretur: dicunt enim sic.

Praedicata contradictoria conueniunt essentiae & proprietati ante omne opus intellectus. ergo distinctio est inter ea ante omne opus intellectus, deceptio enim est in hoc quod arbitrantur praedicationem, & compositionem, & diuisionem vel negationem esse in re extra in actu completo, quod minime verum est: vnde commentator Albertus in commento super Porphyrium tractatu tertio capitulo tertio quod est de generis diuisione sic ait. Praedicari (inquit) est idem quod attribuere per notam compositionis, quando enim vnum alteri attribuitur mediante compositione quam significat, verbum est, tunc praedicatur, & quando vnum ab alio diuiditur mediante negatione talis compositionis, sicut cum dicitur, homo non est lapis, tunc diuiditur ab eo, & hoc fit intellectu componente vel diuidente.

In re enim ipsa sine nota compositionis vel diuisionis vnum in altero est vel non est. Sed intellectus componens vel diuides, hoc sine nota compositionis vel diuisionis significare non potest, & vt hoc significet inuenit modum compositionis vnius cum alio, vel diuisionis vnius ab alio, & hoc est praedicare vnum de alio, vel negare vnum ab alio. Haec ille.

Praedictae sententiae concordat commentator Auerrois super tertio de Anima commento. 26. dicens. Praedicare aliquid de aliquo sicut affirmatio, & negatio compositio est per actionem intellectus. Haec ille. Et Sanctus Thomas in suo tractatu, qui intitulatur de esse, & essentia sic ait. Praedicatio est quoddam quod completur per actum intellectus componentis, & diuidentis habens fundamentum in re ipsa significante veritatem eorum quorum vnum de altero dicitur. Haec ille.

Dico igitur quod ante actum intellectus componentis & diuidentis non praedicantur aliqua praedicata contradictoria de essentia diuina, & de persona diuina: ita quod talis praedicatio sit in actu completo, concedo tamen quod est ibi sicut in fundamento, & ideo non habetur quod ante intellectus actum contradictio conueniat eidem inquantum idem, vel quod pro aliquo priori sit ibidem contradictio, pro quo non sit ibidem distinctio.

Ad confirmationem dicitur, quod non est simile de essentia, & proprietatibus, & de animali respectu suarum differentiarum. Tum quia differentiae contentae sub animali se habent sicut perfectum & imperfectum. Tum quia sunt res absolutae. Tum quia differunt secundum esse, quod patet: quia asinus moritur remanente homine, modo impossibile est quod idem realiter sit perfectum & imperfectum: quia talia dicunt diuersas essentias absolutas. Impossibile est etiam vnum absolutum esse duo absoluta, licet vnum absolutum possit esse tres res relatiuae. Impossibile est etiam idem habere duo esse absoluta, vel idem esse & non esse, dico tamen quod non sufficienter probaretur aliqua esse distincta secundum rem per hoc quod affirmatio & negatio vnius, & eiusdem illis conueniunt nisi essent talia praedicata quae conueniunt rei nullo respectu habito ad modum quo res intelligitur aut significatur, vt superius plenius est deductum.

Ad secundum dicitur quod Anselmus bene probat quod Deus nullo modo est compositus, nec nos oppositum dicimus, non enim concedo quod Deus sit compositus realiter, aut formaliter aut secundum rationem, licet habeat plures rationes: quia nihil componit cum alio secundum suam rationem, sed secundum suum esse secundum Sanctum Thomas primo sent. distinct. 8. q. 6. articulo primo, vbi vult in responsione ad secundum quod ideo attributa nullam in Deo compositionem faciunt: quia sapientia aut aliud attributum secundum suam rationem non facit compositionem, sed secundum suum esse prout est in subiecto realiter differens ab illo. Et in responsione ad quartum dicit, quod proprietas personalis comparata ad essentiam non differt re ab ipsa, & ideo non facit compositionem cum ea.

Item dist. 33. q. 1. articulo primo dicit. quod in relationibus realibus quae sunt in creaturis est aliud esse relationis, & aliud substantiae quae refert, & ideo dicuntur inesse, & secundum quod insunt compositionem faciunt accidentis ad subiectum, quod non conuenit in diuinis relationibus. In quo articulo vult quod relatio nullam compositionem faciat cum diuina essentia: quia non habent aliud esse, nec vnum actuat alterum, sed habent idem esse, ideo sunt esse subsistens, quod est purissimus actus. Ex hoc enim aliqua faciunt compositionem: quia vnum est in potentia respectu alterius, vel ambo respectu alicuius actus, non sic autem est de essentia, & relatione quorum quodlibet est esse, vnde patet quod verba Anselmi nullo modo sunt ad propositum, cum ipse loquatur de compositione, & dissolutione, quae in diuinis nullo modo sunt, licet sit ibi rationum pluralitas sine compositione, & distinctio sine dissolutione, cuius causa est potissima & delusionis causa multorum illud non considerantium: quia scilicet ille rationes non sunt subiectiue in Deo, sed in intellectu nostro, licet Deus sit illarum omnium fundamentum sicut in alia quaestione huius distinctionis fuit prolixius declaratum: vnde Sanctus Thomas primo sent. dist. 2. q. 1. articulo tertio ad quintum dicit. Aliquid dicitur radicari vel fundari in aliquo Metaphorice, ex quo firmitatem habet. rationes autem intellectae duplicem firmitatem habent, scilicet firmitatem sui esse, & hanc habent ab intellectu sicut alia accidentia a suis subiectis, habent etiam firmitatem suae veritatis, & hanc habent ex re cui conformantur. Ex eo enim quod res est vel non est locutio vel opinio veritatem habet vel falsitatem, rationes ergo attributorum fundantur, vel radicantur in intellectu quantum ad firmitatem sui esse: quia vt dictum est intellectus est earum subiectum. In essentia autem diuina sunt quantum ad firmitatem suae veritatis, & hoc in nullo repugnat diuinae simplicitati. Haec ille.

Ex quo patet quod rationes diuersae attributorum vel essentiae, & proprietatum nullam dicunt in Deo compositionem cum in eo non sit formaliter. Si tamen Deus dicatur multiplex secundum rationem, quia multis conceptionibus nostri intellectus correspondet, hoc erit extrinsece sicut Spiritus Sanctus dicitur multiplex, & septifor mis non in se, sed extrinsece propter multiplices eius effectus. Ratio enim potest accipi dupliciter in proposito, vel pro ipsa conceptione quam intellectus per actum suum producit, & isto modo clarum est quod diuersae rationes nullam ponunt in Deo pluralitatem cum sint quaedam accidentia intellectus nostri. immo Aristotes vocat eas passiones animae primo Perihermenias dicens. Quia voces sunt signa passionum animae, scilicet rationum & conceptuum.

Secundo modo accipitur ratio pro obiecto, vt est acceptum ab intellectu, sic quod obiectum est, vt materiale, & conceptio est vt formale, ratio etiam sic accepta nullam ponit in Deo pluralitatem: quia rationes illo modo sumptae sunt in Deo solum quo ad fundamentum, quo ad sui vero complementum sunt in intellectu, & ibi est pluralitas eorum, sicut si ab vno puncto procedant in circulo multae lineae versus circunferentiam. illud punctum est in se simplex nullam in se habens pluralitatem, est tamen pluralitas in lineis procedentibus, vt sunt extra ipsum non vt sunt in ipso: quia ibi omnes lineae vnum suntisunt ibi enim quaelibet per suum punctum inchoatiuum lineae: idem autem punctum omnes illas lineas inchoat, & principiat. Si ergo illud punctum vt initiat talem lineam diceretur vna ratio, & vt initiat aliam diceretur alia ratio, tunc apparet quomodo omnes illae rationes, vt sunt in re essent idem licet vt sunt in intellectu essent multiplices & distinctae. A simili sit ille punctus Deus, circunferentia intellectus noster, lineae exeuntes a centro & terminate ad circunferentiam sint conceptus de Deo habiti, si ergo ratio dicatur res diuina sub tali conceptu, vel vt fundat conceptum, apparet quo modo diuersitas rationum in nullo praeiudicat diuinae simplicitati, sicut nec pluralitas linearum vnitatipuncti, & quomodo sicut ille punctus dicitur multiplex extrinsece, ita Deus dicitur multiplex secundum rationem, vel distinctus secundum rationem, scilicet extrinsece, & quomodo essentia & relatio distinguuntur ratione, vel etiam perfectiones diuinae, distinguuntur enim extrinsece, quia, scilicet vna res fundat distinctos conceptus, quae quidem res est essentia & relatio, essentia ex hoc quod habet vnde fundet conceptionem talem, relatio ex hoc quod habet in se vnde sundet aliam, ita quod relatio & essentia ex parte rei idem sunt, sed in intelligi, non idem sunt: quia conceptus qui repraesentant illam rem, vt est relatio, non repraesentant eam vt est essentia vel substantia, & sic tota distinctio est extrinseca, sicut si dicamus in praedicto exemplo centrum distingui linealiter, quia fundat diuersas lineas. vocemus ergo illud centrum vt initiat primam lineam a. vt initiat secundam bs tunc diceremus quod a. & b. distinguuntur linealiter, & tamen sunt eadem res, ita & in proposito essentia. & relatio distinguuntur ratione vel in esse intellecto, & tamen sunt eadem res, licet exemplum non sit sufficiens ad tantam rem declarandam, tamen exemplum illud aeque valet, siue ratio dicatur conceptio ipsa intellectus, siue res vt habens illam conceptionem, & credo quod prima acceptio est de mente Sanctus Thomas plusquam secunda. ideo illam teneo. Ratio enim illo modo dicta est subiectiue in intellectu, sed fundamentaliter in re.

Ad tertium principale dicitur sicut ad primum. dicitur enim quod illud quod tollit actualem contradictionem affirmationis, & negationis, hoc est illud quod facit ne actualis affirmatio & negatio de diuinis dictae contradicant, est simul cum affirmatione & negatione, & vtrunque est in actu completo per actum intellectus scilicet negatio, & oppositio eius ad affirmationem, & remotio dictae oppositionis, licet vtrunque sit fundamentaliter in re ante actum intellectus, vt dictum est. Et si dicatur quod hoc non valet: quia contradictio est realis oppositio. ergo non est per opus intellectus. Dico quod est realis quantum ad vnum extremum scilicet positiuum, non autem quantum ad vtrunque nisi fundamentaliter.

Ad quartum principale dicitur, quod prima & secunda responsio ibidem positae bonae sunt, non autem secunda. Et ad primum contra primam responsionem dicitur, quod non oportet talem habitudinem, aut ordinem esse inter aliqua vbi sunt distincta sola ratione, qualis esset inter ea, si realiter distinguerentur, & hoc quoad omnia, nisi quantum ad habitudines, quae consequuntur rationes illorum, compositio autem non consequitur essentiam & relationem quantum ad earum rationes, sed quantum ad esse, vt dictum fuit in solutione secundi principalis, & licet illa maxima forte concederetur a formalibus qui ponunt talem distinctionem inter essentiam & relationem, quod illa distinctio est formaliter extra intellectum in ipso Deo, non autem nobis qui nullam distinctionem ponimus extra intellectum inter praedicta in actu completo.

Ad secundum contra eandem responsionem negatur maior. dico enim quod transitus in identitatem realem tollit omnem compositionem cum res non componantur secundum suas rationes, sed secundum suum actuale existere, vbi scilicet est multitudo ipsius esse, sicut cum relatio creata componitur cum subiecto, vel cum sunt duo habentia idem esse, sed illud habet vnum illorum per alterum, sicut cum forma componit cum materia, vel cum sunt multa habentia idem esse quod est primo totius, & consequenter partium, sicut cum pars componit cum parte, vbi autem est vnicum esse subsistens non distinctum ab eo quod est per illud esse sed est illud esse, nulla potest esse compositio cum omnia ibi sint actus purus. Ratio similiter contra tertiam responsionem datam non procedit, dico enim primo quod persona diuina est vnum conceptibile vnica perfecta ratione quam Deus habet, sed nullus conceptus viatoris potest omnia quae in persona diuina sunt repraesentare, est ergo vnum conceptibile & vnum formale obiectum intellectus in se: sed non viatori quinimmo quodammodo multiplex obiectum non in se multiplex, sed extrinsece inquantum non vna conceptione viatoris tota diuinae personae perfectio capi potest, sed indiget multis conceptionibus,

Dico secundo, quod ad hoc quod aliquid dicatur vnum secundum rationem, non oportet quod omnes eius formatae rationes per intellectum, & fundatae in re intellecta, habeant vnionem adinuicem, sed sufficit quod sit vnitas in obiecto talis, quod idem omnino cuilibet rationum correspondeat, licet imperfecte repraesentetur per quamlibet earum, & aliter per vnam quam per aliam. Rationes autem factae contra secundam responsionem bene probat quod nullo modo concedendum est, Deum esse compositum, etiam secundum rationem, sic quod aliqua pluralitas sit formaliter, & in actu in ipsa diuina persona, sed non probant quin Deus posset dici extrinsece multiplex secundum rationem, multiplicitate quae est in intellectu Deum diuersis rationibus concipiente, nec istud nullo modo derogat diuinae simplicitati. Vnde Sanctus Thomas. prima parte quaestione decima tertia articulo quarto sic arguit. Magis est vnum quod est vnum re & ratione, quam quod est vnum re, & multiplex ratione, sed deus est maxime vnus. ergo videtur quod non sit multiplex ratione. Et respondet. Dicendum ( inquit) quod ipsum ad perfectam Dei vnitatem pertinet quod ea quae sunt multipliciter & diuisim in aliis in ipso sint simpliciter & vnite. Et ex hoc contingit quod est vnus re, & plures secundum rationem, quia intellectus ita multipliciter apprehendit eum, sicut res multipliciter eum repraesentant. Haec ille.

Et primo sententiarum. distinct. secunda quaestione prima articulo tertio ad sextum. Quod dicit Boetius. sola relatio multiplicat trinitatem, intelligendum est, scilicet de pluralitate reali. tunc enim aliquid est vnum re, sed ratione multiplex, quando vna res respondet diuersis conceptionibus, & nominibus, vt de ea verificentur sicut punctum quod cum sit vna res secundum veritatem, respondet diuersis conceptionibus de eo factis siue prout cogitatur in se, siue prout cogitatur, vt relatum, siue prout cogitatur, vt principium linearum. Et hae rationes siue conceptiones sunt in intellectu, sicut in subiecto, & sunt in ipso puncto, sicut in fundamento veritatis ipsarum conceptionum. Haec ille.

Ex quibus patet quod Deus potest dici multiplex, non tamen compositus secundum rationem, quia illae rationes non componuntur adinuicem in Deo, nec in intellectu, cum non habeant vnionem in intellectu adinuicem, nec in Deo sint subiectiue.

Et si dicatur quod species dicitur componi ex genere, & differentia quae compositio non est realis, sed secundum rationem ex hoc, quia species habet rationes diuersas in intellectu, scilicet generis & differentiae, quare ergo non dicetur Deus, vel diuina persona composita secundum rationem ex quo habet diuersas rationes in intellectu, scilicet rationem essentiae, & rationem relationis?

Dico quod non est simile, quia compositio secundum rationem ex genere, & differentia reducitur ad aliqualem compositionem in re, sed non sic est in Deo: vnde Sanctus Thomas de veritate quaestione tertia articulo secundo ad tertium sic dicit.

Pluralitas rationis quandoque reducitur ad aliquam diuersitatem rei, sicut Sortes, & Sortes sedens differunt ratione, & haec reducitur ad diuersitatem substantiae, & accidentis, & similiter homo, & animal ratione differunt, & haec differentia reducitur ad diuersitatem formae, & materiae, quia genus sumitur a materia, differentia vero specifica sumitur a forma: vnde talis differentia secundum rationem repugnat maxime vnitati & simplicitati, quandoque vero differentia secundum rationem non reducitur ad aliquam rei diuersitatem, sed ad vnitatem rei, quae est diuersimode intelligibilis, & sic ponimus pluralitatem rationum in Deo. Haec ille.

Ad quintum principale negatur maior. dico enim quod dato quod aliqua duo secundum rationes suas dicant meras res, & secundum suas realitates non ponant in numerum, nec sit aliqua pluralitas in re, tamen non sequitur quin rationes illorum ponant in numerum, & sint multae. Et ad primam probationem illius maioris quae ibi fit, & stat sententialiter in hoc, quia ex opposito consequentis sequitur oppositum antecedentis, sequitur enim ratio a, & ratio b. ponunt in numerum. ergo realitas a. & realitas b. ponunt in numerum, vel a. & b. in suis rationibus non dicunt meras res, negatur consequentia: quia est fallacia consequentis arguendo a pluribus causis veritatis ad vnam earum, antecedens enim huius consequentiae potest verificari non solum propter illas duas causas positas in consequente, sed propter multas alias, vtpote quia nulla istarum rationum dicit rem adaequate circunscribendo eam, ita quod perfecte assimiletur rei, vt sit talis in esse intelligibili, & repraesentatiuo qualis est res in se. Iste autem defectus est in omni ratione quam format intellectus de Deo, & ideo format de illo multas rationes licet res sit vna. Ad aliam probationem maioris dicitur, quod valet probatio, sed falsum supponit, scilicet quod homo in sua significatione, vel conceptu non dicat meram rem, sed rem cum aliquo rationis. hoc enim falsum est, similiter dictum Commentatoris non iuuat, quod qualiter sit intelligendum ostendit Sanctus Thomas decimo Metaphysicae vbi sic dicit. Videtur ( inquit ) Aristoteles esse sibi contrarius. nam primo dicit, quod vnum & ens non sunt substantia eorum de quibus praedicantur, hic autem dicit quod vnum & ens non praedicat aliquam naturam aliam de his de quibus dicuntur.

Sciendum est ergo quod substantia dicitur dupliciter. Vno modo suppositum in genere substantiae, quod dicitur prima substantia, & hypostasis, cuius est proprie subsistere. Alio modo quod quid est quod dicitur etiam natura rei.

Secundum igitur opinionem Platonis cum vniuersalia essent res subsistentes non solum significabant substantiam secundo modo, sed etiam primo modo. Aristoteles uero probauit in septimo, quod vniuersalia non subsistunt: vnde sequitur quod vniuersalia non sunt substantiae primo modo: sed tantummodo secundo modo, propter quod dicitur in praedicamentis quod secundae substantiae quae sunt genera, & species non significant hoc aliquid, quod est substantia subsistens, sed fi gnificant quale quid, id est naturam quandam in genere substantiae. Sicut igitur supra probauit Philosophus, quod vnum & ens non significant substantiam, quae est hoc aliquid, sed oportet quaerere aliquid quod sit vnum, & ens, sicut quaeritur aliquid, quod sit homo & animal, vt Sortes & Plato. Postmodum vero ostendit, quod significant naturam eorum de quibus dicuntur: & non aliquid additum sicut accidentia, in hoc enim differunt communia ab accidentibus quamuis vtrique sit commune non esse hoc aliquid: quia communia significant ipsam naturam suppositorum, non autem accidentia, sed aliquam naturam additam. Haec ille.

Ex quibus patet primo, quomodo vniuersalia sin: substantiae, & quomodo non. Secundo quomodo homo, & animal, & alia communia non significant aliquod accidens rei, sed naturam rei, & per consequens non dicunt rem singularis cum aliquo facto per intellectum, sed secundum quod Aristotele septimo Metaphysicae, & Sanctus Thomas ibidem. vniuersaliter dicta vt homo, & aequus significant aliquid compositum ex materia, & forma determinatis, non quidem singulariter, sed vniuersaliter, vt homo dicit compositum ex anima, & corpore, non autem ex hac anima, & hoc corpore, sed singulare dicit aliquid compositum ex vltima materia, id est indiuiduali. est enim Sortes aliquid compositum ex hac materia & ex hoc corpore, & similiter est in aliis singularibus. Haec ille.

Videtur autem arguens decipi in hoc, quod quandoque Commentator dicit vniuersalia significare intentiones vel res conceptas. Commentator enim loquitur de ratione vel nomine vniuersalis inquantum huiusmodi, & non de illo cui attribuitur ratio vniuersalitatis, vtpote hoc quod dico species significat intentionem, & similiter hoc quod dico genus, sed ly homo, & ly animal, cui intellectus attribuit intentionem specie generis, non dicit aliquid per intellectum factum vel operationem intellectus consequens secundum naturam extra intellectum.

Item prima parte quaestione trigesima quarto articulo. Nomina (inquit) generum & specierum, vt homo vel animal sunt imposita ad signisicandas naturas communes, non autem intentiones naturarum communium quae significantur his nominibus, genus, species. Sed indiuiduum vagum vt aliquis homo significat naturam communem cum determinato modo existendi qui competit singularibus, vt scilicet sit per se subsistens distinctum ab aliis, sed in nomine singulariter designati significatur determinatum distinguens, sicut in nomine Sortis haec caro & hoc os.

Ad sextum principale patet per idem negando maiorem. Ad probationem dico quod est fallacia consequentis: quia antecedens plures causas veritatis habet quam exprimantur in consequente, istud si quidem antecedens a. est mera res, & non ponit in numerum cum b.s c. d. vere realiter distinctis, & ponentibus in numerum adinuicem, nec cum omnibus simul. Istud inquam antecedens potest verificari ex ista causa, quia scilicet a. habet ad bs c. d. habitudinem communis ad proprium, & communicabilis ad incommunicabile, & non oportet quod assignetur ista causa quam exprimit arguens in consequente, quia scilicet non habet propriam vnitatem in esse rationis, & concipi bs c. d. non conceptis, & hoc quia illa conceptio qua concipitur, non repraesentabit rem adaequate, repraesentabit enim eam, vt est tale quia puta diuina essentia, non autem, vt ipsa est paternitas vel sapientia, & ideo ex imperfectione illarum rationum consurgit quod illae sunt plures res aut erit vna, licet illae rationes dicant meram rem solum, & sic dicit arguens quod si a. habet propriam vnitatem. igitur a. cum b. c. d. erunt quatuor. dico quod in esse rationis vel secundum rationem sunt quatuor, sed non sunt quatuor secundum rem, non enim oportet quod si aliqua sunt quae non ponunt in numerum secundum rem, & quodlibet dicit meram rem, nec est nugatio addendo vnum alteri, quod talia sint indistinguibilia secundum rationem, nec oportet quod si fundent omnino eandem vnitatem secundum rem, quod sint vnum secundum rationem immo essent plura secundum rationem. Intellectus enim poterit habere de tali re diuersas rationes. Tum propter i4 adaequationem cuiuslibet rationis ad illam rem. Tum per omnimodam perfectionem rei, ex qua venit quod perfectiones alibi dispersae & multiplices sunt in tali re simpliciter & vnite, & quod res illa potest diuersis perfectionum similitudinibus in intellectu existentibus respondere tanquam suis inadaequatis similitudinibus, & ideo cum relatio & essentia quae in creaturis realiter differunt, in eo sint idem secundum rem. illa res summe simplex potest concipi, vt esse rerum, non concipiendo pro tunc relationem & econtra, & relatio in Deo correspondebit conceptui, cui non correspondet essentia, & econtra.

Ad septimum principale negatur minor. dico enim quod conceptus essentiae addit ad conceptum relationis & econtra. sic quod qui praeintellexit essentiam solum, & post intelligit relationem, aliquid intelligit quod prius non intelligebat, & sic addit, non quidem aliquid realiter distinctum a primo intellecto, sed illo modo quo ratio substantiae dicitur addere ad rationem entis, quia, scilicet secundus conceptus aliquid explicat quod non explicabatur per primum. Similiter ratio relationis addit ad rationem essentiae, quia explicat illud quod non explicabatur per rationem essentiae, & licet explicatum primo, & explicatum secundo sint idem extra intellectum, non tamen in acie cogitantis vbi prius erat essentia per suam similitudinem, vt obiectum, non autem relatio illo modo erat ibi. Et enim talis est additio, quod licet primus conceptus dicat totam rem, & secunduscandem, tamen neuter perfecte eam explicat, & ideo quia secundus aliter dicit & explicat eam quam primus & quilibet est similitudo rei, tamen illae similitudines sunt dissimiliter eam repraesentantes ac si repraesentarent diuersas res, ideo vnus conceptus dicitur ad alium addere, quia secundus sic dissimiliter repraesentat a primo, ac si primus, & secundus diuersa repraesentarent, & sic patet quod non sequitur si secundus conceptus addit rem ad primum, quod in illa re sint duo ponentia in numerum secundum esse reale, sed solum in intellectu, & in esse obiectiuo non enim addit aliam rem, sed eandem aliter obiicit quam primus, & hoc voco addere. Istud autem contingit, ideo quia nulla istarum rationum rem intellectam adaequat per omnia assimilando illi. Et haec de ista quaestione dicta sufficiant.

PrevBack to TopNext