Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum unitas Dei ex creaturis demonstrative concludi possit

DISTINCTIO III. QVAESTIO I. Vtrum vnitas Dei ex creaturis demonstratiue concsisdi possit.

CIRCA tertiam distinctionem primo quaeritur. An vnitas Dei possit ex creaturis demonstratiue concludi.

Et arguitur quod sic. Nam dicit Apostolus ad Romanos primo. Inuisibilia Dei, per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur, sed hoc non esset nisi per ea quae facta sunt posset demonstrari Deum esse. Primum enim quod oportet de aliquo intellig, est an sit.

Et in oppositum arguitur sic. Ea quae sunt fidei non sunt demonstrabilia, sed vnum Deum esse est articulus fidei. igitur.

In hac quaestione erit vnus articulus in quo taliter procedetur, quod primo ponam rationes Sancti Thomae quibus probat vnum Deum esse prima parte, & primo contra Gentiles. Secundo recitata ratione ponam impugnationes Aureoli contra illam. Et tertio replicabitur contra responsionem.

Articulus 1

PRIMA igitur ratio Sancti Thomae in prima parte quaestione secunda articulo tertio talis est. In istis sensibilibus inuenimus esse ordinem causarum efficientium, nec tamen inuenitur, nec est possibile quod aliquid sit causa efficiens suiipsius, quia sic esset prius seipso quod est impossibile, non autem est possibile quod in causis efficientibus procedatur in infinitum, quia in omnibus causis efficientibus ordinatis primum est causa medii, & medium est causa vltimi, siue media sint plura siue vnum tantum, remota autem causa remouetur effectus. ergo si non fuerit primum in causis efficientibus, non erit vltimum nec medium. Sed si procedatur in infinitum in causis efficientibus, non erit prima causa efficiens, & sic non erit nec effectus vltimus, nec causae efficientes mediae, quod patet esse falsum. ergo necesse est ponere aliquam causam efficientem primam quam omnes Deum nominant. ergo &c.

Item secundo sic. Certum est, & sensu constat aliqua moueri in hoc mundo, omne autem quod mouetur, ab alio mouetur, nihil enim mouetur, nisi secundum quod est in potentia ad illud, ad quod mouetur, mouet autem aliquid secundum quod est actu, mouere enim nihil est aliud quam edncere aliquid de potentia in actum, de potentia autem non potest aliquid educi in actum nisi per aliquid ens actu, sicut ignis calidus in actu facit lignum quod est calidum in potentia, esse calidum in actu, & per hoc mouet, & alterat ipsum, non est autem possibile quod idem sit simul in actu, & in potentia secundum idem, sed solum secundum diuersa, quod enim est calidum in actu non potest esse simul calidum in potentia, sed est simul frigidum in potentia. Impossibile est ergo quod idem eodem motu sit mouens, & motum secundum idem, vel quod moueat seipsum, oportet ergo omne quod mouetur ab alio moueri, & illud ab alio, hoc autem non est procedere in infinitum: quia sic non esset aliquod primum mouens, & per consequens nec aliquod aliud mouens, quia mouentia secunda non mouent nisi per hoc quod sunt mota a primo mouente, sicut baculus non mouetur nisi per hoc, quod est motus a manu. ergo necesse est deuenire ad aliquod primum mouens quod a nullo mouetur, & hoc omnes intelligunt Deum. Haec ille.

Ad ista argumenta dicit Aureolus in praesenti distinctione, quod sunt inefficacia, praesertim dicit ad primum, quod illa ratio non dicit nisi ad corpus aeternum, sicut Commentator ait primo coeli, & mundi commen. 22. Ait enim quod via loquentium in lege nostra ad probandum Deum esse, non ducit nisi ad corpus aeternum: vnde dicendum est quod in efficientibus est status secundum Philosophantes. Est enim dare primum efficiens, & primum alterans, & illud est corpus coeleste, & est dare primum mouens elicitiue, & illud est primus motor coniunctus siue anima primi coeli, & est dare primum mouens per modum finis, & illud est primum principium, de quo aliquid concipit motor orbis stellati, & alius motor orbis Saturni, & sic de aliis, vt dicit Commentator 12. Metaphysici commento. 44. haec Aureolus in forma. Sed quod ista responsio non sufficiat arguitur sic. Nam secundum Aureolum saltem ratio Sancti Thomas concludit quod est dare primum efficiens. Tunc arguitur sic. Aut tale quid primum efficiens est causa effectiua omnium aliorum, ita quod nihil sit quod non sit effectum ab eo, aut aliquid est quod non est effectum ab illo primo efficiente. Si primum. habetur propositum quod est vna causa omnium aliorum quoruncunque effectiua: quam dicimus Deum. Si secundum. ergo sunt duo entia non effecta, scilicet ipsum primum efficiens quod a nullo efficitur, & illud aliud quod ponitur non est effectum ab illo primo efficiente: quia si non est effectum ab eo non potest effici ab aliquo secundorum efficientium, quia illa non agunt nisi mota a primo, & in virtute eius, & sic a nullo erit effectum, sed istud esse falsum probatur demonstratiue, scilicet quod impossibile sit esse duo non effecta, & hoc per rationes Sancti Thomas secundo contra Gentiles. capitulo 15. sic. Omne quod conuenit alicui non secundum quod ipsum est, per aliquam causam conuenit ei sicut album homini. nam quod causam non habet primum, & immediatum est. vnde necesse est quod sit per se, & secundum quod ipsum, impossibile est autem aliquod vnum duobus conuenire & vtrique secundum quod ipsum, quod enim de aliquo praedicatur secundum quod ipsum, non excedit ipsum, sicut habere tres angulos duobus rectis aequales, non excedit triangulum qui praedicatur eidem conuertibiliter. si igitur aliquid duobus conueniat, non vtrique conuenit secundum quod ipsum est. impossibile est igitur aliquid vnum de duobus praedicari, ita quod de neutro per causam dicatur, sed oportet vel vnum esse causam alterius, sicut ignis est causa caloris corpori mixto, cum vtrunque calidum dicatur, vel quod aliquod tertium sit causa vtrique, sicut duabus candelis accensis ignis est causa lucendi, esse autem dicitur de omni eo quod est, impossibile est igitur esse aliqua duo, quorum neutrum habeat causam essendi, sed oportet vtrunque acceptorum esse per causam vel alterum alteri esse causam essendi, oportet igitur quod ab illo cui nihil est causa essendi sit omne aliud quod quocunque modo est, est autem aliquid cui nihil est causa essendi. ab eo igitur est omne quod quocunque modo est.

Si autem dicatur quod ens non praedicatur vniuoce, nihilominus sequitur dicta conclusio, non enim de multis aequiuoce dicitur sed analogice. Haec ille in forma. Consimilem rationem ponit de potentia Dei quaestione tertia articulo quinto sit dicens. Oportet si aliquid vnum inuenitur in pluribus, quod ab aliqua vna causa in illis causetur, non enim potest esse quod illud commune vtrique ex seipso conueniat cum vtrunque secundum quod ipsum est distinguatur ab alio, & diuersitas causarum diuersos effectus inducat, cum igitur esse inueniatur in omnibus rebus, quae secundum illud quod sunt, adinuicem distinguuntur, oportet quod in eis non ex seipsis, sed ex aliqua causa esse tribuatur, & ista videtur esse ratio Platonis qui voluit quod ante omnem multitudinem esset vnitas non solum in numeris, sed etiam in rerum naturis. Haec ille.

Ex quibus patet, quod impossibile est esse aliqua duo non effecta praecipue diuersarum rationum, sicut ponunt illi Philosophi, quorum est dicta solutio ab Aureolo recitata. Si autem dicerent quod illa duo essent eiusdem rationis. dicerent contra Philosophum, qui vult 11. Metaphysicae quod primum principium non potest multiplicari: quia non habet materiam, & praeter hoc sunt multae rationes contra hoc. non enim posset fingi quod essent in illa specie, quia cum quodlibet eorum esset necesse esse, & in talibus non differt esse, & posse esse, tot essent talia, quot possent esse. Et sic patet quod data responsio est contra philosophiam, non solum contra fidem & veritatem. Forte posset aliter dici ad principalem rationem, quod scilicet non est inconueniens, quod sit processus in infinitum in causis efficientibus & mobilibus, & quod nulla earum est prima, & ad probationem ibidem factam diceretur, quod sicut in partibus proportionalibes continui isto modo signatis, quod scilicet secunda medietas continui sit vltima pars proportionalis, & secunda medietas primae mediatatis sit secunda pars proportionalis, & secunda medietas residuae praecedentis sit tertia pars proportionalis, & sic in illis (inquam) partibus proportionalibus est vltimam signare, non tamen primam simpliciter, ita in causis efficientibus & mobilibus est vltima, non autem aliqua simpliciter prima, & tamen in eis est ordo. Dicitur quod instantia nulla est, quia in ordine partium proportionalium praecedens non est causa posterioris, secus est in ordine causarum dicto modo ordinatarum, nec in ordine illarum partium posterior dependet a prima essentialiter. ideo instantia non valet. Et si dicatur quod ista propositio, in causis essentialiter ordinatis primum est causa medii &c. Ista non habet euidentiam a ponente infinitatem causarum, immo ille diceret quod sic arguens petit principium, diceret enim quod licet in tali ordine prius sit causa posterioris, non tamen primum est causa medii: quia ibi nullum est primum. Sed hoc non valet, quia accepta tota multitudine causarum mouentium praeter illam, quae est proxima effectui, quaeritur aut tota ista multitudo est mouens, & mota, aut aliqua pars eius est mouens, & non mota. Si secundum. igitur est ibi dare primam causam mouentem quae mouet alias, & non mouetur ab alia: quia omnes illae causae sunt adinuicem ordinatae, ita quod posterior mouetur a priore. si detur primum arguitur sic. Tota ista multitudo est mouens mota. igitur se habet in ratione vnius mouentis moti vltra. igitur aliquid extra istam multitudinem monet illam & a nullo mouetur, & sic habetur propositum.

Nec valet si dicatur, quod tota multitudo numerorum excedentium, & excessorum, est excessa, & tamen a nullo est excessa, quia nec a numero finito, nec ab infinito. Hoc non valet: quia illa totalis multitudo numerorum excessorum. & excedentium, non ex hoc habet quod excedat quia exceditur, sed totalis multitudo causarum mouentium, & motarum non aliunde mouet, nisi quia mouetur. vnde remoto mouente illarum, remouetur aliquid moueri ab illa, non sic in numeris: quia non ex hoc illa multitudo excedit, quia exceditur, ideo non oportet quod sit aliquo excessa. Et si dicatur: quia non plus apparet euidens quod omnis multitudo mouens mota ab aliquo mouetur, quam quod omnis multitudo excedens excessa ab aliquo excedatur. Dicitur quod non est simile: quia omnis multitudo mouens quantacunque sit, ex quo mouet, oportet quod sit in actu, & similiter ex quo mouetur est in actu aliqualiter: sed non oportet quod sit dare in actu totam multitudinem numerorum excessorum: quia illi sunt in potentia pro maiori parte, & nullo modo in actu. Istud autem quod est in actu secundum se totum potest accipi vt vnum, non autem illud quod est in potentia, ideoque finaliter dico quod non oportet totam multitudinem numerorum, quorum quilibet est excessus esse excessam, sed oportet totam multitudinem mobilium, quae mouent ab aliquo moueri, & praesertim quia diuersa inquantum huiusmodi non conueniunt in aliquem ordinem, sed oportet hoc esse ab aliquo vno quod per se intendit illum ordinem. igitur in ordine mouentium & motorum dicto modo ordinatorum oportet deuenire ad aliquid quod non mouetur, & est causa illius ordinis, & hoc est Deus.

Item quandocunque multa agentia mouent mota, ex hoc quod mota totalis multitudo eorum est quid potentiale ad sic mouendum: quia hoc paret in quacunque multitudine finita, nec hoc potest negari nisi proteruiendo in multitudine infinita. Sed omne potentiale ad hoc quod exeat in actum indiget aliquo ente actu quod illud reducat in actum.

Item ante omne potentiale, est aliquid actuale, cum actus simpliciter praecedat. 9. Metaphysicae, sed tota illa multitudo est quid potentiale cum mouetur. ergo est aliquis actus immobilis illa praecedens. Secunda ratio Sancti Thomae ad probandum vnum Deum esse talis est. In rebus inueniuntur diuersi gradus, inuenitur enim aliquid magis bonum, & aliquid minus bonum, verum, nobile, & sic de aliis huiusmodi, sed magis & minus dicuntur de diuersis, secundum quod appropinquant diuersimode ad aliquid, quod est maxime tale, sicut magis calidum est, quod magis appropinquat maxime calido. est igitur aliquid quod est verissimum, & optimum, & nobilissimum, & per consequens maxime ens. nam quae sunt maxime vera sunt maxime entia vt dicitur secundo Metaphysicae. Quod autem dicitur maximum in aliquo genere est causa omnium quae sunt illius generis, sicut ignis qui est maxime calidus, est causa omnium calidorum, vt in eodem libro dicitur. Est enim aliquid quod est causa esse, & bonitatis, & cuiuslibet perfectionis rebus omnibus, & hoc dicimus Deum. Haec ille.

Ad hanc rationem dicit Aureolus, quod non est multum efficax: nam albedo est mensura colorum & maximum in illo genere, & colores sunt magis, & minus nobiles per accessum ad albedinem, nec tamen eos effectiue producit. vnde non est vniuersaliter verum mensuram esse causam mensuratorum. Haec ille.

Sed quod ista responsio argumentum non infringat, nec instantia quam fert aduersus maximam Philosophi valet, sicut enim dicit Sanctus Thomas de potentia Dei quaestione septima articulo quarto. Accidentia non sunt entia, nisi per relationem ad substantiam, quae est primum ens, & ideo non oportet quod efficiantur vel mensurentur aliquo primo quod est accidens, sed aliquo primo quod est substantia, & hoc loquendo de mensura prima, & quo ad entitatem, licet mensurentur aliqua mensura proxima sui generis, scilicet albedine, quae est maxima in genere colorum: quia superabundat aliis quantum ad lucem, quae est formale in compositione coloris, & secundum hoc est mensura aliorum colorum, vt dicit Sanctus Thomas de veritate quaestione secunda articulo quarto ad quartum. Dicit enim ibidem, quod albedo non est mensura colorum quo ad materiale. scilicet quo ad terminationem diaphani. vnde in specie albedinis non inuenitur totum quod in aliis coloribus inuenitur: vnde alii colores non sunt in albedine sicut in causa. Haec ille aliquibus additis. Aristoteles etiam ponens praedictam maximam loquebatur de principiis vltimis scilicet de motoribus coelorum, qui sunt omnibus causa in esse, & veritate secundum quod exponit Commentator in secundo Metaphysicae commento quarto. Non valet igitur instantia de accidentibus, quorum nullum est mensura prima, nec primum principium alicuius. Quomodo autem intelligatur dicta maxima Philosophi ostendit Sanctus Thomas super eodem secundo Metaphysicae dicens. Vnumquodque inter alia dicitur maximum, ex quo causatur in aliis aliquod vniuoce praedicatum de eis, sicut ignis est causa caloris in elementis: vnde cum calor dicatur vniuoce de igne, & de elementatis corporibus, sequitur quod ignis sit calidissimus, facit autem Aristoteles mentionem de vniuocatione: quia quandoque contingit quod effectus non peruenit ad similitudinem causae, secundum eandem rationem speciei propter excellentiam ipsius causae, sicut sol est causa caloris in istis inferioribus, nec tamen corpora inferiora possunt recipere impressionem solis, aut aliorum corporum coelestium secundum eandem rationem speciei, cum non communicent in materia, & propter hoc non dicimus solem esse calidissimum sicut ignem, sed dicimus solem esse aliquid amplius quam calidissimum, nomen autem veritatis non est proprium alicui speciei, sed se habet communiter ad omnia entia: vnde illud quod est causa veritatis est causa communicans cum effectu in nomine, & ratione communi, sequitur quod illud quod est posterioribus causa, vt sint vera, sit verissimum. Haec ille.

Ex quo patet, quod mens Philosophi est, quod omnia quae communicant in aliqua ratione generis, reducuntur ad aliquod principium, quod summe participat rationem illius generis, vel aliquid perfectius ratione illius generis, sicut omnia calida ad aliquid calidissimum, vel perfectius quam si esset calidissimum, & omnia colorata ad aliquid coloratissimum vel perfectius quam coloratissimum, & sic de caeteris. Et constat quod loquebatur de principio effectiuo, & non de fine, sicut patet in suo exemplo posito de igne respectu calefactibilium.

Tertia ratio Sancti Thomae talis est vbi supra, scilicet prima parte, & de potentia Dei. Videmus (inquit) quod aliqua quae cognitione carent, scilicet corpora naturalia operantur propter finem, quod apparet ex hoc quod semper, aut frequentius eodem modo operantur, vt consequantur illud quod est optimum. Ex quo patet quod non casu sed ex intentione perueniunt ad finem, ea autem quae non habent cognitionem non intendunt finem, nisi directa ab aliquo cognoscente, & intelligente, sicut sagitta a sagittatore. ergo est aliquis intellectus a quo omnes res naturales ordinantur ad finem, & hunc dicimus Deum. Haec ille in forma.

Ad hanc rationem dicit Aureolus quod non demonstrat. diceretur enim quod omnia diriguntur in finem, & inclinantur ex formis suis, & propriis naturis, nec indigent aliquo extrinseco imprimente istam inclinationem, & ideo non probaretur ex hoc, vel per hoc aliquis extrinsecus intellectus omnia producens. Et si dicatur quod tunc ordo vniuersi erit a casu dicendum quod non, immo erit per se, cum oriatur ex quidditatibus rerum. Haec ille. Sed ista responsio nulla erit, vt ostendit Sanctus Thomas de veritate quaestione quinta articulo secundo vbi improbat illud quod ponit ista responsio, scilicet quod omnia procedant ex necessitate causarum praecedentium, scilicet agentis, vel materiae, & consequenter ex necessitate formae quam agens imprimit, arguit enim sic. Causa materialis, & agens inquantum huiusmodi, sunt causa essendi ipsi effectui, non autem sufficiunt ad causandum bonitatem in effectu, secundum quam sit conueniens, & in seipso vt possit permanere, & vt alijs opituletur, verbi gratia, calor de sui ratione quantum est de se habet dissolure, dissolutio autem non est bona, & conueniens nisi vsque ad certum terminum & modum, vnde si non poneremus aliam causam praeter calorem, & huiusmodi agentia in natura, non possemus assignare causam quare res conuenienter fiunt & bene, omne autem quod non habet determinatam causam a casu accidit, vnde oporteret secundum praedictam positionem vt omnes conuenientiae & vtilitates quae inueniuntur in rebus essent casuales. Haec ille in forma.

Ex quibus patet, quod natura rei non cognoscentis, non sufficit ad hoc quod rerum operationes sint conuenientes ipsis naturis rerum, & cum hoc sint vtiles, & bonae, ac conuenientes alijs, nunc isto modo, nunc illo, nunc secundum istam actionem, nunc secundum aliam, istas veruntamen vtilitates videmus semper, aut in maiori parte accidere in operibus naturae, vnde oportet quod praeexistat aliquis intellectus qui res naturales in finem ordinet ad modum quo sagittator dat sagittae certum motum vt tendat ad determinatum finem, vnde sicut percussio, quae fit per sagittam non tantum dicitur opus sagittae, sed proijcientis, ita etiam omne opus naturae dicitur a Philosophis opus intelligentiae, vt dicit Sanctus Thomas ibidem. Eandem nihilominus responsionem improbat aliter tertio contra Gentiles. c. 64. scilicet probando quod natura rerum & quidditas non sufficit ad hoc vt res determinatos fines intendant. Et idem probat de veritate vbi supra. Arguit ergo sic. Ea quae secundum suam naturam sunt distincta, in vnum ordinem non conueniunt, nisi ab vno ordinante colligantur in vnum, in vniuersitate autem rerum sunt res contrarias & distinctas naturas habentes, quae tamen omnes in vnum ordinem conueniunt, cum quaedam operationes quorundam excipiunt, quaedam autem a quibusdam iuuantur vel illis cooperantur: oportet ergo quod vnus sit vniuersorum gubernator & rector, vnde virtute maioris huius argumenti Philosophi posuerunt animam esse armoniam propter conseruationem contrariorum in corpore animalis.

Ex quibus patet quod nullus daret responsionem quam iste fingit. Quarta ratio Sancti Thomae talis est. Inuenimus (inquit) in rebus quaedam quae sunt possibilia esse & non esse, impossibile est autem omnia quae sunt talia semper esse, quia quod possibile est non esse, quandoque non est: si igitur omnia sunt possibilia non esse, aliquando nihil fuit in rebus, sed si hoc est verum etiam nunc nihil esset, quia quod nihil est non incipit esse, nisi per aliquid quod est, si igitur nihil fuit ens, impossibile fuit quod aliquid inciperet esse & modo nihil esset, quod patet esse falsum, non igitur omnia entia sunt possibilia, sed oportet aliquid esse necessarium in rebus, omne autem necessarium vel habet causam suae necessitatis aliunde vel non habet, non est autem possibile quod procedatur in infinitum in necessarijs, quae habent causam suae necessitatis, sicut nec in causis efficientibus vt probatum est: ergo necesse est ponere aliquid, quod est per se necessarium non habens causam suae necessitatis aliunde, sed quod est causa necessitatis alijs, & hoc dicimus Deum. Haec ille in forma. Ad hanc rationem dicit Aureolus, quod Philosophi negarent quod necessaria haberent causam suae necessitatis efficientem vel conseruantem, quamuis concederent quod haberent causam finalem & extra rem, propter quod illa non demonstrarent eis vnum efficiens, haec Aureolus. Sed ista responsio non valet, praedictum enim est superius per rationes Sancti Thomas quod impossibile est aliquid esse quod non sit a Deo, sicut ab efficiente primo, quod etiam & nunc probatur per rationes eiusdem de potentia Dei. q. 3. artic. 5. Cum aliquid inuenitur a pluribus diuersimode participatum, oportet quod ab eo in quo perfectissime inuenitur attribuatur omnibus illis in quibus imperfectius inuenitur: nam ea quae politiue secundum magis & minus dicuntur, hoc habent ex remotiori vel propinquiori ad vnum, si enim vnicuique eorum ex seipso illud conueniret, non perfectius in vno quam in alio inueniretur, sicut videmus quod ignis qui est in fine caliditatis est principium caloris omnibus calidis, est autem ponere vnum ens quod est perfectissimum & verissimum ens, quod ex hoc probatur, quia est aliquod mouens omnino immobile & perfectissimum vt a Philosophis est probatum, oportet igitur quod omnia illa minus perfecta ab ipso esse recipiant, & haec est probatio philosophi2. Metaphys.

Item illud quod est peralterum, reducitur sicut in causam in illud quod est per se, vnde si esset vnus calor per se existens oporteret ipsum esse causam omnium calidorum, quae per modum participationis habent calorem, est autem ponere aliquod ens quod est ipsum suum esse, quod ex hoc probatur, quia oportet esse aliquod primum ens quod sit actus purus, in quo nulla sit compositio, vnde oportet quod ab illo vno ente omnia alia sint quaecunque non sunt suum esse, sed habent per modum participationis. Haec ille.

Ex quibus patet, quod impossibile est, & contraveram philosophiam esse aliqua necessaria, quorum vnum non sit productum ab alio, nec econtra, sicut iste fingit dicere Philosophos de coelis & eorum motoribus, quorum nullum dependet a primo ente nisi in genere causae finalis. Quod iterum probatur esse contra philosophiam, scilicet quod aliqua necessaria habeant causam finalem, & non efficientem, vtputa quod primum sit finis & non efficiens. Arguitur igitur sic. Secundum Philosophos & veritatem primum mouens & agens est vltimus finis: ergo solutio illa nulla est a quocunque detur: tenet consequentia, quia secundum hoc ille vltimus finis non solum mouet motione per modum finis, sed motione efficientis. Assumptum probat sic Sanctus Thomas de malo. q. 1. artic. 1. c. Appetibile mouet appetitum: primum autem mouens oportet esse omnino non motum: ergo necesse est quod primum & vniuersale agens sit ipsum primum & vniuersale appet bile, id est primum & vniuersale bonum, quod omnia operatur propter appetitum sui ipsius. Haec ille.

Et primo contra Gentiles cap. 75. probat idem assumptum. Et similiter prima parte. q. 44. artic. 4. sic. Omne agens agit propter finem, aliter ex actione agentis non magis sequeretur hoc quam illud, nisi a casu, est autem idem finis a gentis & patientis inquantum huiusmodi, sed aliter & aliter: vnum enim & idem est quod agens intendit imprimere, & patiens intendit recipere, sunt autem quae simul agunt & patiuntur, quae sunt agentia imperfecta, & in his contingit, quod etiam in agendo intendant aliquid acquirere, sed primo agenti qui est tantum agens non conuenit agere propter acquisitionem alicuius finis, sed intendit solum communicare suam perfectionem, quae est eius bonitas, & vnaquaeque creatura intendit consequi suam perfectionem, quae est similitudo perfectionis & bonitatis diuinae, sic ergo diuina bonitas est finis vltimus omnium rerum. Haec ille.

Ex quibus patet, quod illa ratio habet idem medium quod aliae, scilicet quod quia est primum agens, ideo nihil recipit, ac per hoc exterior finis eum non mouet, quod tamen oporteret si ageret propter alium finem: tunc enim reciperet ab eo cognitionem, vel delectationem, vel perfectionem, sicut ab obiecto saltem quod primo agenti nullo modo conuenit: sic ergo patet quod contra rationem est ponere quod vltimus finis non sit primum agens & motum exequutiue causans. Quia etiam ista responsio nunquam fuerit de mente Aristoteles aut Commentatoris, scilicet nullum necessarium habeat causam productiuam in esse vel conseruatiuam natet: nam 5. Metaphysi. cap. de necessario tam Philosophus quam Commentator dicunt, quod aliquod est necessarium quod habet causam, licet Commentator dicat ibidem necessarium secundo modo non esse ita proprie necessarium, sicut illud quod est primo modo necessarium, & velit similiter nullum necessarium habere causam generantem, quod autem loquatur de causa effectiua patet: nam ibi distinguit necessarium in necessarium per se quod non habet causam dantem illi necessitatem, & in necessarium quod habet causam dantem illi necessitatem, dare autem dicit causam agentem, non finalem.

Item 8. Physicorum particula 15. dicit Philosophus, quod Democritus non bene dicit in hoc, quod nullius necessarij oportet quaerere causam. Hoc (inquit Philosophus) iudicium in quibusdam rebus non est verum, triangulus enim semper habet tres angulos aequales duobus rectis, sed principium est ad hanc rem aeternum, principia vero non habent aliquas causas, & sunt aeterna. Haec Philosophus, vbi Commentator. Sermo Democriti & sequentium eius, quod res necessariae non dicuntur habere causas est verus in quibusdam rebus, & falsus in quibusdam, triangulum enim habere tres angulos aequales duobus rectis est necessarium, & tamen habet causam. Haec Commentator & post. Et intendebat Aristotele declarare quod multa necessaria habent causas. Haec ille.

Constat autem principia respectu conclusionis non habere rationem causae finalis: ergo falsum est quod secundum Aristotele nullum necessarium habeat causam nisi finalem. Item quod prima substantia & primum ens non solum sit finis omnium, sed etiam effectiua & dans esse omnibus secundum mentem Philosophi, & Commentatoris, patet: nam Auerroys 10. Metaphysicae, commento 7. sic dicit. Omne quod est principium esse, est principium numeri, & quod est principium numeri, est principium essendi, idem enim contingit ex hoc in omnibus, & cum hoc ita sit, apparet per inductionem, manifestum est enim quod vnum in quolibet genere est aliqua natura simpliciter, quae quia est principium esse illorum eiusdem generis, est principium numeri eorum, & intendit quod cum huic iunctum fuerit, quod declaratum est in Physicis, hoc est primum motorem aeternum & absolutum ab omni materia, & declarauerit post quod hoc non solummodo est principium tanquam motor, sed tanquam forma & finis, declarabitur quod illud est vnum de quo fuit declaratum hoc quod est principium substantiae, sicut est declaratum quod est actus vltimus cuinon admiscetur potentia. Haec ille.

Item quod secundum mentum eorum primum agens & vltimus finis sint idem patet: nam Commentator 12. Metaphysicae commen. 36. sic ait. Dictum est in 8. Physicorum quod mouens corpora coelestia in nulla existit materia, & quod est forma abstracta, quapropter mouens hoc est intellectus, quia agit motum & est motus finis: haec autem differunt in nobis, scilicet illud quod mouet nos in loco secundum quod est agens, & quod mouet nos secundum quod est finis, & habet duplex esse, scilicet in anima & extra animam, quod autem est in anima est agens motum, secundum vero quod extra animam est mouens secundum finem: verbi gratia, quando balneum habet duplicem formam in anima, & extra animam, & propter illam formam, quae est in anima, desideramus illam formam, quae est extra animam: igitur forma balnei inquantum est in anima est agens desiderium & motum, secundum autem quod est extra animam est finis motus: si igitur forma balnei non esset in materia, tunc moueret secundum agens & secundum finem sine aliqua motione contingente, & sic intelligendum est de mouentibus corpora coelestia, secundum igitur quod intellecta ista sunt formae eorum, sunt mouentia secundum agens, secundum autem quod sunt eorum fines mouentur ab illis secundum desiderium. Haec ille.

Item comment. 41. dicit, quod primus motor habet potentiam infinitam, & est causa permanentiae caeli. Item comme. 44. dicit Commentator. Quia autem moderni dicunt substantiam primam esse priorem motore totius, falsum est, quaelibet enim substantia istarum est principium substantiae sensibilis secundum motorem & secundum finem, & ideo dicit Aristoteles quod si aliquae substantiae essent non mouentes essent ociosae, quod autem mouit eos ad hoc dicendum, est ratio quae potest dissolui a quolibet exercitato in hac scientia, dicunt enim quod apparet ex istis intelligentijs, quod quaedam earum consequitur sicut causatum causam: prima autem substantia debet esse vna & simplex in fine, ab vno autem & simplici non prouenit nisi vnum, & a motore primi coeli prouenit anima primi coeli & motor orbis consequentis, necesse est igitur vt sit non simplex, habet ergo causam priorem, iste autem sermo est imaginabilis, non enim est illic prouentus, neque consequutio, neque actio, ita Vt dicamus quod vna actio tantum consequitur vnum agentem, tantum enim est illic causa & causatum secundum quod dicimus quod intellectum est causa intelligentis, & cum ita sit non est impossibile vt illud quod est per se intelligentia, sit causa plurium entium secundum quod ex eo intelliguntur multi modi: illud igitur quod intelligit motor iouis de primo motore, & est causa in anima coeli, aliud est ab eo quod intelligit ex eo motor orbis saturni, & similiter de vnoquoque eorum est, intelligendo causam propriam, & secundum hoc omnes motus eorum intendunt secundum ordinem totius. Haec ille.

Ex quibus patet, quod Deus quem vocat primam substantiam non solum est finis substantiae sensibilis, immo est causa moue s, & quodlibet sic simplex cum ab eo procedunt multa, secundum quod multa intelligit vel essentiam suam multipliciter intelligit non solum ipse, immo aliae substantiae separatae. Sciendum etiam quod cum dicit Commentator, quod inter primam causam & alias intelligentias non est causa & causatum, nec actio, nec consequutio &c. non intendit negare Deum effectiue producere alias intelligentias, sed solum intendit quod Deus ipse non producit eas per actionem, quae est extractio alicuius de potentia in actum, sed solum per actum intellectus & voluntatis, quae est actio immanens agenti, non transiens in passum extrinsecum, & hoc est verum.

Item 2. Metaphysi. commen. 4 sic ait. Qportet vt maxime verum sit illud, quod est causa maxime veritatis in quolibet genere entium, & magis digna in esse & veritate, quam illa quorum est causa in illo genere, & manifestum est quod si haec est prima causa omnium entium. vt declaratum est in scientia naturalium, quod illa causa est magis digna in esse & veritate quam omnia entia, omnia enim entia non acquirunt esse & veritatem nisi ab ista causa, est igitur tantum ens & vnum per se & verum per se, & omnia entia & vera per esse, & veritatem eius. Haec illae in forma. Et patet quod non loquitur de causa finali. Tum quia de illa causa nulla mentio fit in 8. Physic. sed solum de efficiente, vbi dicit Commentator esse declaratum primam causam esse causam omnium aliorum.

Tum quia si loqueretur de fine non diceret, quod alia acquirunt esse a prima causa, sed potius propter primam causam, non enim dicimus, diligo Petrum a generalissimo, sed propter generalissimum. Hanc etiam intentionem habuisse Commeatator manifeste pandit in tractatu de substantia orbis, vbi sic dicit 2. capit. Et debes scire quod istud corpus coeleste non indiget virtute mouente in loco semper tantum, sed virtute largiente in se, & in suam substantiam permanentiam aeternam, quoniam & si sit simplex & non habens in se potentiam ad corruptionem, tamen est finitae actionis necessario, quia est finitarum dimensionum & dcterminatarum a superficie continente ipsum, & omne tale cum intellectus posuerit ipsum esse per se absque eo quod aliquid largiatur ipsi permanentiam & aeternitatem, necesse erit vt ita sit de finitate suae permanentiae sicut est de finitate suae actionis, & ideo necesse in intellectu potentiam esse huic largientem permanentiam aeternam quemadmodum largitur ipsi motum proprium aeternum, & non hoc tantum, sed necesse est hoc esse virtutem quae largitur ei proprium suae actionis motum quae est aeternitas in ceteros motus, scilicet motum localem in circuitum, & figuram propriam isti motui, scilicet sphericam, & mensuram propriam vnicuique istorum corporum, & conuenientiam inter ea adinuicem in ordine & quantitate, ita quod ex omnibus perficitur vnus actus, scilicet totus mundus, nulla enim est differentia inter virtutis actiuae indigentiam in corpore, & in omni corpore simplici, aut in vno composito ex simplicibus huiusmodi, & indifferenter siue illud corpus fuerit generatum, siue non generatum, vnde videmus caelum habere vnam virtutem non tantum mouentem omnia, sed agentem & conseruatem omnia, sicut est dispositio in corpore hominis & in corpore facto propter finem proprium, finis enim significat agens significatione necessaria, sicut motum significat mouens, sed in genere agentium quoddam est agens prius tempore acto, & est omne quod fit in Sphaera mundi, & quoddam est naturaliter prius vt in tempore orbem quem sequitur tempus, & cui accidit & agens orbem, scilicet faciens ipsum in dispositionibus necessarijs in inueniendo finem propter quem fuit, & cum hoc ignorauerunt quidam esse de opinione Aristoteles dixerunt ipsum non dicere causam agentem totum, sed causam mouentem, & illud fuit valde absurdum, & non est dubium in hoc quod agens ipsum est mouens ipsum, quod enim mouet ipso motu proprio illi est illud quod largitur ei primo dispositiones per quas motum proprium acquirit, & ista est virtus illa quam laudat Aristotele in multis locis in lib. de coelo & mundo, & indicat ipsam esse nobiliorem caelo& altiorem. Haec comment. in forma. Et cap. 6. & vlti. dicit. Declaratum est ex istis omnibus, quod dator continuationis motus, est dator motus coeli, & si ipse non esset destrueretur motus, & si motus, & coelum, coelum enim est propter motum suum, & si motus coeli destrueretur, destrueretur motus entium inferiorum, & sic mundus, ex quo verificatur quod dator continuationis motus est dator esse alijs entibus. Haec Commentator.

Ex quibus omnibus patet manifeste, quod secundum mentem Philosophi & Commentatoris primum principium est causa non solum per modum finis, immo per modum mouentis & agentis & largientis esse omnibus alijs entibus, & per consequens responsio data ad rationem Sancti Thomae non processit de consilio & assensu Aristotelis & Commentatoris. Veruntamen contra dictam rationem, & replicam facta contra responsionem instat arguens, dicens illam maximam qua dicitur quod omne ens per participationem est effectiue ab ente per essentiam, non videtur habere omnimodam veritatem, nam ignis per suam essentiam determinat sibi calore, nec tamen vbicunque participatur calor ibi est per actionem ignis: nam stellae generant calorem in medio.

Item addit quod alia propositio est falsa in qua dicitur, quod sit aliquid quod non habeat esse per suam essentiam: hoc inquit non est verum, quia immo omne ens est per suam essentiam, quia essentia sua est ei ratio essendi. Participatio autem non est aliud nisi quod omnia entia sunt quaedam particulares entitates, praeter primum quod est tota entitas subsistens, sed hoc non inferret quod omnia essent effectiue ab alio, praesertim si creatio non esset. Tertio potest instari contra rationem principalem, non enim videtur verum, quod omne quod est possibile non esse, quandoque non sit, vel desinat esse: nam elementa habent potentiam ad non esse, & tamen elementa nunquam desinent. Ad primam instantiam dico, quod illa maxima debet sic intelligi. Omne quod est aliquale per participationem, est tale per actionem illius quod est tale per essentiam, vel per actionem alicuius quod eminenter continet hoc quod est tale per essentiam. Et sic patet quod instantia facta de igne non valet, licet non solum Sanctus Thomas vtatur illo exemplo, sed etiam Aristoteles 2. Metaphy. & Commentator, sed exemplorum non requiritur verificatio, vnde dico quod omne calidum est calidum per actionem ignis vel alicuius quod totam ignis actualitatem contineat eminenter & in virtute: sicut est Sol aut aliud corpus caeleste, & maxima in isto sensu sumpta potissime demonstrat intentum, scilicet quod cum Deus sit ens per essentiam, oportet quod sit causa omnis rehabentis esse participatum, vel aliquid quod Deum contineat eminenter, & in virtute, si quod sit tale, & sic patet, quod instantia est verbalis. Solutio autem instantiae est de mente Sancti Thomae prima parte. q. 44. artic. 3. ad secundum, vbi sic arguit. Omne quod est per participationem reducitur ad aliquid per se existens, vt ignitum ad ignem, sed quaecunque sunt in rebus sensibilibus sunt solum per participationem alicuius speciei, quod ex hoc patet quod in nullo sensibilium inuenitur solum id quod ad rationem speciei pertinet, sed adiunguntur principijs speciei principia indiuiduatia, oportet igitur ponere ipsas species per se existentes, vt per se aequum & huiusmodi. Ecce argumentum. Et respondet dicendum, quod de ratione hominis est quod sit in materia, & sic non potest inueniri homo sine materia hac, licet igitur hic homo sit per participationem speciei, non tamen potest reduci ad aliquid per se existens in eadem specie, sed ad speciem superexcellentem, sicut sunt substantiae separatae. Eadem ratio est in alijs sensibilibus. Haec ille. Ex quibus manifeste patet, quod omnis calor participatus oportet quod sit a calido per essentiam vel ab aliquo superiori ad calorem si subsisteret, & sic de alijs omnibus.

Ad secundam instantiam dicitur, quod solus Deus est per essentiam, sic quod esse est de ratione essentiae Dei, non autem de ratione alicuius essentiae creatae, & similiter nulla essentia creata est vltimum & proximum formale quo aliquid est: secus est de essentia diuina, & ista Deo duce longe prolixius probabuntur alias.

Ad tertiam instantiam dico, quod elementa & si sint possibilia non esse, durant tamen, hoc eis praestante aliquo, quod est necesse esse, quod potest ea in aeternum conseruare, sed si nullum tale esset necessario existens, tunc proculdubio terra non esset, vel etiam si illud necessario existens elementa & alia quae potetiam habent ad non esse suae naturae cursum peragere sinerent, tota materia quae nunc est sub forma terrae, quandoque esset sub alia forma, & sic illud elementum terrae quod nunc est quandoque non esset, licet aliud in numero sibi succederet, & ita sicut terra est possibilis non esse, sic quandoque non esset, vult ergo Sanctus Thomas quod si nullum ens esset necesse esse: pro certo omne possibile non esse quandoque non esset, & si contingat quod aliqua possibilia non esse semper durent, hoc est quia est, aliquod necesse esse quod manutenet illa, & hoc sufficit in suo proposito in quo illam propositionem assumit. Sic igitur patet quod quarta ratio principaliter probans vnum Deum esse non obstantibus instantijs nostrum propositum efficaciter demonstrabat.

Quinto arguit sic Sanctus Thomas primo contra Gentiles. cap. 43. directe probando intentum, aliae naque rationes probant directe quod est vnus Deus: ista autem directe probat quod non est nisi vnus. Arguitur ergo sic. Omne possibile esse & non esse, necessario est productum, tale nanque quantum est ex se, non habet esse, sed per aliud reducitur ad esse, sed omnia quae sunt praeter vnum, sunt possibilia esse & non esse, impossibile enim est esse duo, quorum quodlibet sit necesse esse, quod sic patet. Nihil enim eorum quae conueniunt huic significato inquantum est hoc significatum, possibile est alteri conuenire: quia singularitas alicuius rei non inest alteri praeter ipsum singulare, sed ei quod est necesse esse, sua necessitas essendi, conuenit inquantum est hoc significatum: ergo impossibile est, quod alicui alteri conueniat, & sic impossibile est quod sint plura, quorum quodlibet est necesse esse, & consequenter impossibile est esse plures Deos. Probatio mediae. Si enim illud quod est necesse esse, non est hoc significatum inquantum est necesse esse, oportet quod designatio sui esse non sit necessaria secundum se, sed ex alio dependeat, vnumquodque autem secundum quod est actu, est distinctum ab omnibus alijs, quod est esse hoc significatum: ergo quod est necesse esse, dependet ab alio quantum ad hoc quod est esse in actu, quod est contra rationem eius quod est necesse esse, oportet igitur quod illud quod est necesse esse, sit necesse esse secundum hoc, quod est hoc significatum. Haec ille in forma. Ad hanc tamen rationem dicit Aureolus, quod est inefficax, nec concludit: nam secundum Philosophi concederent quodlibet necesse esse: forte alterius speciei, & ita non posse multiplicari, & per consequens quodlibet esset quaedam singularitas, nihilominus essent plura. Haec ille.

Sed ista responsio nulla est, sicut ostendit Sanctus Thomas luculentissime vbi supra. Nam ex quo illa duo conueniunt in intentione necessitatis essendi, oportet quod distinguantur per aliquid, aut ergo illud requiritur ad complementum necessitatis essendi aliquo modo, aut nullo. Si nullo, ergo est accidentale, quia omne quod aduenit rei nihil faciens ad eius esse est accidens: ergo hoc accidens habet causam, aut ergo essentia eius quod est necesse esse, aut aliquid aliud. Si essentia eius quod est necesse esse, cum ipsa necessitas essendi sit essentia eius vt alias probatum est, necessitas essendi erit causa illius accidentis, sed necessitas essendi inuenitur in vtroque: ergo vtrunque habebit illud accidens, & sic non distinguetur secundum illud.

Si autem causa illius accidentis sit aliquid aliud, nisi illud aliud esset, non esset hoc accidens, & nisi hoc accidens esset, praedicta distinctio non esset: ergo nisi illud aliud esset, praedicta distinctio non esset, ac per hoc illa duo quae ponuntur necesse esse non essent duo, scilicet vnum: ergo esse proprium vtriusque dependet ab alio, & sic neutrum erit necesse esse per seipsum. Si autem illud quo distinguitur sit necessarium ad necessitatem essendi complendam, hoc erit, quia includitur in ratione necessitatis essendi, sicut animatum includitur in ratione animalis, aut hoc erit, quia necessitas essendi specificatur per illud, sicut animal completur per rationale. Si primo modo, oportet quod vbicunque sit necessitas essendi sit illud quod in eius ratione dicitur, sicut cuicunque conuenit animal conuenit animatum, & sic cum ambobus praedictis attribuatur necessitas essendi, secundum illud distingui non poterunt.

Si autem secundo modo, hoc iterum esse non potest: nam differentia specificans genus, non complet rationem generis, sed per eam acquiritur generi esse in actu, ratio enim animalis completa est ante additionem rationalis, sed non potest esse animal in actu nisi sit rationale vel irrationale. Sic igitur aliquid complet necessitatem essendi quantum ad esse in actu & non quantum ad intentionem necessitatis essendi, quod est impossibile propter duo. Primo quia eius quod est necesse esse sua quidditas est suum esse. Secundo quia sic ipsi necesse esse acquireretur esse per aliud quod est impossibile, non est igitur ponere plura, quorum quodlibet sit necesse esse per seipsum. Iterum si aliqua duo conueniant in intentione necessitatis essendi, oportet quod distinguantur per aliquid quod additur alteri tantum vel vtrique, & sic oportet vtrunque vel alterum esse compositum, nullum autem compositum est necesse esse per seipsum: ergo impossibile est plura esse, quorum quodlibet sit necesse esse per seipsum. Haec ille in forma.

Ex quibus patet, quod responsio illa est contra Philosophiam, quae scilicet diceret duo necesse esse alterius speciei vel eiusdem. Istis ergo quinque vijs probat Sanctus Thomas vnum Deum esse locis praedictis, licet multas alias in variis locis ad hoc idem ponat, sed quia non impugnat eas Aureolus, ideo eas transeo. Nunc ergo restat dicere ad rationem, quae oppositum arguebat, scilicet quod Deum esse non sit demonstrabile. Dico igitur secundum Sanctum Thomas prima parte. q. 2. artic. 2. ad primum, quod nihil prohibet illud quod est per se demonstrabile & scibile ab aliquo accipi vt credibile, qui demonstrationem non capit, ita quod vnum Deum esse tenetur sola fide ab aliquo, non autem ab alio, sed habitu scientifico, & est ei non articulus fidei, sed praeambulum ad fidem & articulos, sicut enim gratia supponit naturam ita fides cognitionem naturalem. Et haec de quaestione dicta sufficiant pro praesenti.

PrevBack to TopNext