Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum imago et Trinitatis vestigium in creaturis reperiatur

QVAESTIO II. Vtrum imago & Trinitatis vestigium in creafuris reperiatur.

ECVx Dotiuxta eandem distinctionem quaeritur. Vtrum in creaturis reperiatur imago & vestigium Trinitatis.

Et arguitur primo quod non reperiatur imago. Dicit enim Hylarius in libro de Synodis, quod imago est illius rei ad quam imaginatur species indifferens. Et iterum dicit, quod imago est rei ad rem coaequandam indiscreta & vnita similitudo, sed Dei & creaturae non est species indifferens, nec potest esse aequalitas creaturae ad Deum: ergo in nulla creatura est imago. Quia autem non sit in ea vestigium arguitur sic. Effectus non repraesentat nisi suam causam, sed causalitas creaturarum pertinet ad naturam communem, non autem ad relationes quibus personae distinguuntur & numerantur: ergo in creatura non inuenitur vestigium Trinitatis sed vnitatis essentiae.

In oppositum est magister in praesenti distinctione. In praesenti distinctione erunt duo articuli. In primo videbitur quid sit vestigium aut imago, & in quo abinuicem distinguantur. In secundo videbitur in quibus rebus reperiantur vestigium & imago.

Articulus 1

QVantum ad primum articulum dico, quod secundum Sanctum Thomas prima parte. q. 45. arti. 7. Et 1. sen. dist. 3. q. 2. artic. 1. Ratio vestigij in hoc consistit, quod est repraesentatio causae vel causalitatis quantum ad solam causalitatem absque repraesentatione formae, sicut patet quod sumus vel adustio repraesentat imaginem, vestigium enim demonstrat motum alicuius transeuntis, sed non qualis ille sit, & secundum hoc tria sunt de ratione eius, scilicet similitudo, & imperfectio similitudinis, & quod per ipsum in rem cuius est vestigium deueniatur, & quia in creaturis inueniuntur aliqua quae non repraesentant formales rationes personarum, puta modus procedendi per modum amoris & verbi, nihilominus illa necesse est reducere in diuinas personas, sicut in causam, & illa repraesentant trinitatem, licet imperfecte & ducunt in eius aliqualem notitiam, ideo in eis vestigium est, quaelibet enim creatura subsistit in esse suo, & habet formam per quam determinatur ad speciem, & habet ordinem ad aliquid, secundum igitur quod est quaedam substantia creata, repraesentat causam & principium, & demonstrat personam patris, quae est principium non de principio, secundum autem quod habet quandam formam & speciem, repraesentat verbum, secundum quod forma artificiati est ex conceptione artificis, secundum autem quod habet ordinem repraesentat Spiritum sanctum inquantum est amor, quia ordo effectus ad aliquid est ex voluntate creatoris, & ideo dicit Augustnus 6. de Trinit. quod vestigium Trinitatis inuenitur in vnaquaque creatura, secundum quod aliquid vnum est, & secundum quod aliqua specie formatur, & secundum quod quaedam ordinem tenet, & ad hoc etiam reducuntur illa tria, numerus, pondus & mensura, quae ponuntur Sapien. 11. Nam mensura refertur ad substantiam rei limitatam suis principijs, numerus ad speciem, pondus ad ordinem. Ad hoc etiam reducuntur alia tria quae ponit Augustnus modus species & ordo, & illa alia quae ponit. 83. quaestionum, quod constat, quod discernit, quod congruit, constat enim aliquid per suam substantiam, discernitur per formam, congruit per ordinem, & in idem de facili reduci possunt quaecunque sic dicuntur. Sic igitur patet quae ratio vestigij, & qualiter vestigium attendatur in rebus. Ratio autem imaginis consistit in repraesentatione causae quantum ad similitudinem formae eius, sicut ignis genitus ignem generantem repraesentat, & statua Mercurij mercurium. Quia ergo processiones diuinarum personarum attenduntur per actum intellectus & voluntatis. nam filius procedit, vt verbum intellectus, Spiritus sanctus vt amor voluntatis, ideo in creaturis rationalibus, in quibus est intellectus & voluntas inuenitur repraesentatio Trinitatis per modum imaginis, inquantum in eis inuenitur verbum conceptum & amor procedens. Haec sunt verba Sancti Thomae in prima parte vbi supra. Consimiliter ponit q. 93. arti. 6. vbi ait, quod imago repraesentat secundum similitudinem speciei, vestigium autem per modum effectus, qui sic repraesentat causam suam, quod tamen ad speciei similitudinem non pertingit, sicut exemplificat de impressione, quae ex motu animalis relinquitur, & de cinere causato ab igne, & de desolatione terrae ab hostili exercitu, quae omnia dicuntur vestigia. Ibi etiam ostendit & in alijs quinque articulis praecedentibus eiusdem quaestionis quomodo in creatura rationali est imago inquatum in ea repraesentatur similitudo diuinae naturae, & inquantum repraesentatur similitudo Trinitatis increatae. Idem ponit de veritate. q. 10. articu. primo 1. q. 21. artic. 6. Item 2. senten. distin. 26. q. 1. artic. 4.

Sed contra praedicta instat Aureolus secunda quaestione huius distinctionis, quod iste modus ponendi deficit in tribus. Primo quia dicit rationem vestigij consistere in repraesentatione solius causalitatis causae, constat enim quod Trinitas personarum in ratione qua Trinitatis nullam causalitatem habet respectu creaturarum, quaelibet nanque persona causat totam creaturam quantum ad substantiam. Et iterum proprietates personales non sunt productiuae, & tamen si non esset nisi vna persona in Deo, sicut imaginabantur Philosophi & Pagani, adhuc reperirentur in creaturis omnia quae nunc reperiuntur, sed constat quod vestigium dicitur in repraesentando Trinitatem personalem: ergo non consistit in repraesentatione solius causalitatis. Secundo dicit istam positionem deficere in hoc quod ponit vestigium non repraesentare formam, constat enim quod vestigium pedis repraesentat pedem & formam pedis, & si totum animal applicaretur pulueri in ambulando, sicut est de serpente, tota impressio animalis posset vestigium appellari, sed tunc repraesentaret formam animalis: ergo videtur quod non tolla rationem vestigij si repraesentet causam secundum formam. Tertio dicit istam positionem in hoc deficere, quia ponit similitudinem & imperfectionem, & ducere in notitiam alterius integrare rationem vestigij: constat enim quod imaginicompetunt ista tria cum sit similitudo imperfecta, & ducat in notitiam Trinitatis: igitur dicta assignatio fuit incompetens. Haec ille.

Ad primum istorum respondet Sanctus Thomas prima parte. q. 45. arti. 7. ad tertium argumentum, & articu. 6. in corpore articuli. Ait enim sic. Creare non est proprium alicui personae, sed commune toti Trinitati, sed tamen diuinae personae secundum rationes suae processionis, habent causalitatem respectu creationis rerum, vt enim inquit supra ostendum est, cum de scientia Dei & voluntate ageretur, Deus est causa rerum per suum intellectum & voluntatem, sicut artifex rerum artificiatarum, artifex autem per verbum interius conceptum, & per amorem suae voluntatis ad aliquid relatum operatur, vnde & Deus operatur creaturam per suum verbum, quod est filius & per suum amorem, qui est Spiritus sanctus, & secundum hoc processiones personarum sunt rationes productionis creaturarum inquantum includunt essentialia attributa, quae sunt scientia & voluntas. Haec ille.

Item in scripto dist. 10. q. 1. artic. 1. sic ait. Supposita secundum fidem nanque processione diuinarum personarum in vnitate essentiae. Ad cuius probationem ratio sufficiens non inuenitur, oportet processionem personarum, quae perfecta est esse rationem & causam processionis creaturae, vnde sicut processionem creaturarum naturae diuinae perfectionem imperfecte repraesentantium, reducimus in perfectam imaginem diuinam perfectionem plenissime continentem, scilicet filium tanquam principium, & quasi totalis processionis creaturarum a Deo secundum imitationem diuinae naturae exemplar & rationem, ita etiam oportet quod processio creaturae, inquantum est ex liberalitate diuinae voluntatis reducatur in vnum principium, quod sit quasi ratio totius liberalis collationis, hoc autem est amor sub cuius ratione omnia a voluntate conferuntur. Haec ille.

Item dist. 14. q. 1. artic. 1. dicit. Quia processiones aeternae personarum sunt causa & ratio productionis creaturarum, ideo oportet quod sicut generatio filij est ratio totius productionis creaturae, secundum quod dicitur pater in filio omnia fecisse, ita & amor. patris in filium tendens, vt in obiectum sit ratio in qua Deus omnem effectum amoris creaturis largiatur. Haec ille. Idem ponit de potentia Dei. q. 10. artic. 2. in responsione ad 19. dicit enim. Quia filius est sufficiens ratio processionis temporalis creaturae, vt verbum & exemplum, sed oportet quod Spiritus sanctus sit ratio processionis vt amor. Sicut enim dicitur Sapien. 9. quod Deus fecit omnia suo verbo, ita dicitur Sapien. 11. quod diligit omnia quae sunt, & nihil odit &c. Et Dionysius dicit 4. ca. de diuinis nominibus, quod amor diuinus non permisit ipsum sine germine esse. Haec ille.

Ex quibus patet quid sit dicendum ad primum argumentum, cum enim dicit quod Trinitas in ratione qua Trinitas nullam dicit causalitatem &c. Dico quod Trinitas in generali non dicit rationem causalitatis, sed ista specialis Trinitas, scilicet artificis, & sui verbi, & amoris, dicit rationem causalitatis, vnde Sanctus Thomas prima parte. q. 27. arti. 1. ad tertium. Cum dicimus (inquit) aedificatorem principium domus, in ratione huius principij includitur conceptio artis suae, & includeretur in ratione primi principij si aedificator esset primum principium, Deus autem qui est primum principium comparatur ad res creatas, vt artifex ad ad artificiata. Haec ille.

Et sicut dicit quod in ratione primi principij agentis per modum artificis includitur conceptio, ita & amor, vt patet per praedicta. Sic ergo patet quod in ratione primi principij, & primae causae includuntur, scilicet potentia eius, conceptio eius, & amor ad aliquid relatus. Et cum arguens probat illam propositionem negatam. Dico de primo, quod licet quaelibet persona producat creaturam omnem totaliter, tamen nulla persona est ratio productionis creaturae, quantum ad omnia inclusa in ratione principij agentis per modum artificis sed tres personae simul, quarum vni attribuitur potentia, alia habet rationem verbi, alia amoris. De secundo dico quod licet proprietates personales sub istis nominibus Pater, Filius, & Spiritus sanctus, non dicant rationem causalitatis, hoc tamen dicunt sub istis conceptio artis, & amor artificis, quia sub talibus rationibus includunt essentialia attributa, non autem sub aliis. Isto etiam modo creaturae ducuntur in notitiam Trinitatis, scilicet tam in appropriata personarum quam in propria, vt dicit Sanctus Thomas praesenti dist. q. 2. artic. 1. ad tertium. Cum autem vlterius dicit arguuens, quod si non esset indiuinis nisi vna persona &c.

Dico quod si poneretur ille casus, tunc creaturae repraesentarent tria distincta secundum rationem, sicut nunc tria distincta secundum rem, quae prius dicta sunt, scilicet artificem, verbum eius, & amorem eius, vnde vestigium dicitur in repraesentando personas per appropriata plusquam in repraesentando propria & distincta. Sciendum tamen quod cum dicitur processio Filij & Spiritus sancti esse ratio productionis creaturarum, hoc intelligendum est, quod illae processiones sunt creaturis ratio procedendi a Deo Patre non autem Patrisunt ratio producendi, cum pater nihil expectet a filio. Et hunc sensum aperit Sanctus Thomas 1. sen. dist. 32. q. 1. ar. 3 vbi dicit sic. Processio diuinarum personarum est quaedam origo processionis creaturarum cum omne primum in aliquo genere sit causa eorum quae sunt post, sed tamen efficientia creaturarum essentiae communi attribuitur, vnde dicendum est quod cum dicitur Pater & Filius diliguntm nos Spiritu sancto, sumendo hoc verbum diligere essentialiter, tunc in verbo dilectionis designabitur efficientia totius Trinitatis, & in ablatiuo designante personam Spiritus sancti designabitur ratio efficientiae non ex parte efficientis, sed ex parte effectorum, quorum ratio & origo est processio Spiritus sancti, sicut & verbum. Haec ille.

Ex quibus patet, quod processio Spiritus sancti, & processio Filij illo modo quo dicunt rationem causalitatis respectu processionis creaturarum, non dicunt rationem efficientiae ex parte efficientis, sed ex parte effectorum, sicut etiam verbum & amor domificatoris sunt ratio productionis domus ex parte effectus potius quam ex parte domificantis, quia non dant efficaciam ei, sed tamen domus non posset procedere a domificatore nisi prius ab eo procederet verbum domus & amor seu velle faciendi domum. Et sic patet ad primum argumentum sine assertione quacunque.

Ad secundum dico, quod vestigium non repraesentat formam suae causae nisi forte secundum partem & secundum superficiem aliquam alio modo se habentem quam sit in causa sua, vt patet per vestigium pedis secundum suam superficiem concauam repraesentat superficiem pedis conuexam, & ita esset si totum animal applicaretur pulueri, vel faceret foramen in puluere per quod transiret, sicut vermes in ligno, tunc enim licet repraesentaretur tota superficies animalis, tamen in animali esset conuexa, & in vestigio concaua, vnde non esset ibi perfecta similitudo docuit esset in imagine serpentis. Et sic patet quod illud argumentum non valet, loquimur enim de repraesentatione formae per aliquam assimilationem, & illa est imperfecta in vestigio, vt dixi siue repraesentet partem siue totum.

Ad tertium negatur quod illa tria conueniant imagini, imago enim repraesentat perfecte causam, & hoc secundum similitudinem speciei, vel ad minus secundum similitudinem accidentis proprij speciei praecipue secundum figuram, vt dicit Sanctus Thomas prima parte. q. 93. artic. 2. Et 1. sen. distin. 3. q. 3. artic. 1. dicit. Quia vestigium in hoc differt ab imagine quod vestigium est alicuius confusa similitudo & imperfecta, imago autem repraesentat rem magis determinate secundum omnes suas partes & dispositiones, ex quibus etiam aliquid de interioribus rei percipi potest. Haec ille.

Ex quo apparet quomodo & cur dicitur vestigium similitudo imperfecta, & imago similitudo perfecta. Dico tamen quod ad rationem imaginis non requiritur quod sit adeo perfecta similitudo quod pertingat ad eius cuius est imago aequalitatem, licet hoc sit de ratione perfectaeimaginis ad quam requiritur, quod nihil desit imagini, quod insit illi, de quo est expressa, vt dicit Sanctus Thomas prima parte. q. 93. artic.. Et ideo conceditur quod imago Dei in creaturis reperta est imperfecta similitudo Dei, non tamen ita imperfecta sicut vestigium, nam & n vtrumque sit imperfectum, tamen imago est perfecta similitudo in genere effectuum designantium suam causam, in quo vestigium est imperfecta similitudo, secundum enim Sanctum Thomas prima parte. q. 93. artic. 6. Imago repraesentat secundum similitudinem speciei, vestigium autem per modum effectus, qui sic repraesentat causam, quod tamen ad eius speciei similitudinem non pertingit, talis autem differentia in creaturis inuenitur: nam in creaturis rationalibus praesentatur similitudo diuinae naturae, vt videantur pertingere ad similitudinem speciei, inquantum imitantur Deum non solum in hoc, quod est & viuit, sed etiam in hoc quod intelligit, & ideo secundum Auguus 83. quaestionum, ita sunt de similitudine proxima vt in creaturis nihil sit propinquius, aliae autem creaturae non intelligunt, sed apparet in eis quoddam vestigium intellectus producentis si earum dispositio consideretur. Similiter cum Trinitas increata distinguatur secundum processionem verbi a dicente, & amoris ab vtroque, ideo in creatura rationali, in qua inuenitur processio verbi secundum intellectum, & processio amoris secundum voluntatem, potest dici imago Trinitatis increatae propter quandam repraesentationem speciei, in alijs autem creaturis non inuenitur principium verbi, & verbum, & amor, sed apparet in eis quoddam vestigium, quod haec inueniantur in causa producente: nam hoc ipsum quod creatura habet substantiam modisicatam & finitam, demonstrat quod sit a quodam principio, species vero eius demonstrat verbum facientis, sicut forma domus demonstrat conceptionem artificis, ordo vero demonstrat amorem producentis quo effectus ordinatur ad bonum, sicut vsus aedificij demonstrat voluntatem artificis. Haec ille.

Idem ponit de veritate. q. 10. arti. 1. ad quintum. Ad hoc (inquit) quod imago Dei in aliquo inueniatur oportet quod ad vltimum genus perfectionis veniat quo creatura tendere potest, vnde si habeat esse tantum, sicut lapides, vel esse & viuere, sicut plantae & bruta, non saluatur in hoc ratio imaginis, sed oportet ad perfectam rationem imaginis, vt creatura sic viuat & intelligat, in hoc enim perfectissime secundum genus conformatur essentialibus attributis. Haec ille. Et in hoc primus articulus terminatur.

Articulus 2

QVantum ad secundum articulum dicit Sanctus Thomas primo sent. distin. 3. q. 2. artic. 3. Quia ratio vestigij non inuenitur proprie in accidentibus, sed tantum in substantijs, quod patet: tum quia substantiae cum sint res subsistentes habent proprie rationem creaturarum, accidentia vero cum sint inhaerentia nec habentia esse nisi dependens a substantia non proprie dicuntur creaturaettum quia accidentia magis sunt species modi, & ordines substantiarum penes quae attenditur vestigium quam habeant modum, speciem, & ordinem, vnde Auguius dicit sexto de Trinitate. cap. vlti. quod species corporum sunt figurae vel qualitates, doctrinae autem & artes sunt species animarum, ordo autem in corporibus sunt collocationes & pondera, in animabus autem amores & delectationes. Haec ille.

Idem ponit prima parte. q. 45. arti. 7. ad secundum: vbi dicit. Creatura est res proprie subsistens in qua est praedicta tria inuenire, nec oportet quod in quolibet eorum quae eiinsunt sint haec tria, sed. secundum ca vestigium rei subsistenti attribuitur. Haec ille.

Item eadem q. artic. 6. dicit. Illi proprie conuenit creari cui conuenit esse, & quia esse solum proprie conuenit rei subsistenti, formae autem & accidentia non dicuntur entia quasi ipsa sint, sed quia eis aliquid est, immo magis sunt coexistentes quam entia, & magis propriae dicuntur concreata quam creata, proprie vero creata sunt subsistentia.

Idem ponit de potentia Dei. q. 3. articulis multis. Ex quibus patet in quibus proprie sit vestigium. In quibus autem sit imago diuinae naturae vel Trinitas, satis patet per articulum praecedentem. Sed contra ista Aureolus vbi supra. Constat inquit quod in specie, numero, & ordine consistit vestigium, sed albedo habet suum numerum cum sit vna, & suam speciem cum sit forma, & suum ordinem, cum inclinetur ad propriam operationem, quae est disgregare: ergo in albedine ratio vestigij inuenitur, quae tamen non est indiuiduum substantiae.

Secundo sic. Penes substantiam, virtutem, & operationem ponitur alia assignatio vestigij, sed constat quod in accidentibus est essentia vel realitas, virtus, & operatio: igitur est ibi ratio vestigij. Tertio sic. Vnitas, bonitas, & veritas reperiuntur in accidentibus, in istis autem est ratio vestigij secundum vnam assignationem: igitur idem quod prius.

Quarto sic. Ordo, modus, species sunt in quibus consistit ratio vestigij secundum Augustnus 5. de Trinitate, sed Commentator demonstrat 4. Metaphysicae, quod vnum non est accidens enti. Et 5. Metaphysicae, & 9. quod potentiae naturales quae sunt inclinationes ad operationes proprias non sunt aliud a formis substantialibus. Constat etiam quod species substantialis non est aliud a forma: ergo 1on est verum quod tua positio ponit, scilicet modum, ordinem & numerum, & alias partes vestigni non attendi penes accidentia, concludit ergo quod sicut se habent res ad entitatem sic se habent ad esse vestigium, ideo prima materia & omnia quae sunt, sunt vestigium Trinitatis, nihilominus substantia principaliter est vestigium, sicut est priucipaliter ens. Haec ille.

Ad primum istorum dicitur, quod minor est falsa vel impropria, albedo enim non est proprie vna cum vnum dicat ens indiuisum, albedo autem non proprie dicitur ens, sed entis, nec proprie habet operationem, sicut nec aliud accidens, immo nec forma substantialis, quae non subsistit est quod operatur, sed est quo aliquid operatur, vt patet prima parte. q. 77. articu. 1. Item prima parte. q. 75. arti. 2. ad secundum dicitur, quod operari nullo modo conuenit accidenti nec proprie alicui parti, nec alicui formae non subsistenti, & quod magis proprie dicitur quod homo intendit per animam quam quod anima intendit. Ex quo sequitur quod accidens non habet inclinationem ad propriam operationem, cum propriam operationem non habeat, sed eius subiectum habet inclinationem ad operationem ratione illius. Sic igitur patet quod albedo non habet in se proprie rationem vestigij, nec aliquod accidens formaliter, sed forte effectiue, sicut dicit9. Thomas primo sent. dist. 3. q. 2. artic. 3. Dicit enim. Secundum quodlibet accidens additur aliquod esse ipsi substantiae, & secundum illud esse est aliquo modo considerare vestigium, vnde quod priuat illud accidens priuat partes vestigij, scilicet modum speciem & ordinem quantum ad illud esse. Haec ille.

Ad secundum dico, quod accidens non proprie habet operationem, vt dictum est, nec habet virtutem, sed est virtus substantiae, nec est proprie essentia nisi in ordine ad substantiam, quia essentia dicitur quod est subiectum essendi, esse autem non proprie conuenit nisi subsistenti, vt dictum est, quod autem accidens nec proprie sit essentia, nec proprie habeat essentiam ostendit Sanctus Thomas in tractatu de essentia & ente.

Ad tertium dicitur eodem modo quod accidentia non proprie sunt bona, sicut nec proprie entia sunt, sicut dicitur prima parte. q. 5. artic. 5. ad secundum & q. 6. artic. 4. ad tertium, & de veritate. q. 10. artic. 5. sed ipsa accidentia & aliae formae non subsistentes sunt quo vel quibus aliquid est bonum vnum & verum.

Ad quartum dico, quod implicat multa falsa. Primum est quod potentia naturalis no sit aliud a forma substantiali, huius enim oppositum probat Sanctus Thomas prima parte. q. 77. artic. 1. & q. 54. arti. 3. & infinitis alijs locis. Illud autem dictum quod arguens imponit Commentatori, non est dictum eius, sed Alexandri, vt patet 7. Physicorum commen. 20. Commcntator enim recitat Alexandrum dixisse illud. Et dicit Commentator, quod ideo dixit Alexander quod naturalis potentia non est qualitas vniuersaliter, quia scilicet non est qualitas alterabilis, id est amissibilis per alterationem. Quod autem dicit de vnitate conceditur, sed ex hoc non habetur quod accidens sit proprie vnum. Aliud falsum quod imponit Sancto Thomas scilicet quod illa penes quae attenditur vestigium generaliter sint accidentia. Hoc enim Sanctus Thomas non intendit cum ipse ponat quod modus qui est pars vestigij non solum attenditur penes accidentalia, sed etiam penes substantialia, vtpote penes esse substantiale, secundum quod patet de veritate. q. 21. art. 6. ad quintum. Et prima parte. q. 45. art. 7. vbi dicit modum qui est pars vestigij attendi penes hoc quod substantia creata in suo esse subsistit. Dico igitur quod vestigium non solum attenditur penes accidentalia, sed etiam penes substantialia, licet possit attendi penes accidentalia, secundum enim albedinem homo habet aliquod esse, & aliquam speciem accidentalem, & aliquem ordinem, sed iterum penes suam formam substantialem habet aliquod esse substantiale, & ipsa est quaedam forma, & habet penes eam aliquem o.dnem. Et sic patet in quibus proprie sit vestigium aut Trinitatis imago.

Ad argumenta facta in pede quaestionis satis patet solutio per praedicta. Primum enim argumentum probat quod in creaturis non est adaequata & simpliciter perfecta imago Trinitatis, quod conceditur, sed non probat quin in creaturis sit imago perfecta in genere signi & effectus suam designantis causam, solum enim Dei filius est patris imago perfecta. Ad aliud dicendum sicut prius, quod causalitas respectu creaturarum pertinet ad processiones personarum inquantum includunt essentialia attributa, vt dictum fuit, vestigium autem attenditur in creaturis prout repraesentat personas quantum ad illa appropriata, scilicet scientiam & voluntatem. Vnde secundum Sanctum Thomas primo sent. in praesenti distin. quia illa tria inuenta in creaturis plus deficiunt a repraesentatione distinctionis personarum quam essentialium attributorum, ideo magis proprie dicitur vestigium diuinae Trinitatis quam vestigium diuinae essentiae &c. Et de hoc dicta sufficiant.

PrevBack to TopNext