Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum haec concedenda sit Deus genuit Deum

DISTINCTIO IIII. QVAESTIO I. Vtrum haec concedenda sit Deus genuit Deum.

CIRCA distinctionem quartam queritur. Vtrum ista sit concedenda, Deus genuit Deum.

Et arguitur quod non, quia terminus in subiecto positus non restringitur per terminum positum in praedicato ratione significationis, sed solum ratione temporis consignificati, sed cum dico, Deus creat: hoc nomen Deus supponit pro essentia: ergo cum dicitur, Deus generat Deum, non potest ille terminus Deus ratione praedicati rationalis supponere pro persona, sed supponet pro essentia: sic autem supponendo conclusio est falsa, cum essentia non generet: ergo &c.

In oppositum arguitur sic. Habens deitatem genuit habentem deitatem: ergo Deus genuit Deum: consequentia tenet ab aequipollenti ad aequipollens, antecedens patet, quia pater habens deitatem genuit filium habentem deitatem.

In hac quaestione erunt tres articuli. In primo enim videbitur de significato huius nominis Deus. In secundo de veritate huius, Deus non genuit Deum. In tertio de veritate huius, Deus genuit Deum.

Articulus 1

Quantum ad primum sit prima conclusio. Omne nomen cuiuscunque sit praedicamenti significat substantiam cum qualitate. Hanc ponit Sanctus Thomas primo sent. dist. 22. q. 1. artic. 1. ad tertium. Cum (inquit) dicitur quod nomen significat substantiam cum qualitate, non intelligitur qualitas & substantia proprie secundum quod accipit logicus praedicamenta distinguens, sed Grammaticus accipit substantiam quantum ad modum significacandi, & similiter qualitatem, & ideo quia illud quod significatur per nomen, significatur vt aliquid subsistens secundum quod de eo potest aliquid praedicari, quamuis secundum rem non sit subsistens, sicut albedo, dicitur quod significat substantiam ad differentiam verbi, quod non significat aliquid vt subsistens, & quia in quolibet nomine est considerare illud à quo nomen imponitur, quod est quasi principium cognoscendi, ideo quantum ad hoc habet modum qualitatis secundum quod qualitas vel forma est principium cognoscendi rem, vnde secundum Philosophum. 5. Metaphy. forma substantialis dicitur qualitas, nec refert quantum ad significationem nominis vtrum principium innotescendi sit idem re cum eo quod nomine significatur, vt in abstractis, vel diuersum, vt in hoc nomine homo. Haec ille.

Secunda conclusio est. Nullum nomen de praedicamento accidentis significat substantiam prout eam accipit logicus vel primus Philosophus, nisi forte ex consequenti. Hanc ponit Sanctus Thomas super 5. Metaphys. cap. de ente, vbi sic dicit. Non est ( inquit) verum quod dicit Auicenna quod praedicata quae sunt in generibus accidentis principaliter significent substantiam & posterius accidens, sicut hoc quod dico album vel musicum: nam album vt in praedicamentis dicitur, solam qualitatem significat, consignificat autem hoc nomen album subiectum ex consequenti, inquantum significat albedinem per modum accidentis, vnde oportet quod ex consequenti includat in sui ratione subiectum: nam accidentis esse est inesse, albedo enim & si significat accidens, non tamen per modum accidentis, sed per modum substantiae, vnde nullo modo consignificat substantiam, si autem principaliter significaret subiectum: tunc praedicata accidentalia non ponerentur à Philosopho sub ente secundum se, sed sub ente secundum accidens: nam hoc totum quod est homo albus est ens secundum accidens. Haec ille.

Idem ponit 3. sent. distinct. 7. q. 1. artic. 1. ad quintum. Illud (inquit) quod est per se suppositum hominis non est pars significationis huius nominis album, album enim solam qualitatem significat, cum omne nomen significet vnum: ex albedine autem & subiecto non fit vnum simpliciter, vnde hoc nomen album copulat suum subiectum quasi extrinsecum. Haec ille.

Idem ponit de potentia Dei. q. 9. artic. 4. vbi sic ait. Cum propria ratio nominis sit quam significat nomen: illud cui attribuitur nomen si sit recte sumptum sub re significata per nomen, sicut determinatum sub indeterminato dicitur supponi per nomen, si autem non sit recte sumptum sub re nominis dicitur copulari per nomen, sicut hoc nomen animal significat substantiam animatam sensibilem, & album significat colorem disgregatiuum visus, homo vero recte sumitur sub ratione animalis, sicut determinatum sub indeterminato, est enim homo substantia animata sensibilis tali anima, scilicet rationali, sub albo vero quod est extra essentiam eius non directe sumitur, vnde homo supponitur nomine animalis, copulatur vero nomine albi. Haec ille.

Tertia conclusio quod omne nomen supponit pro substantia & proprie significat qualitatem loquendo vt Grammaticus loquitur de substantia & qualitate. Hanc ponit Sanctus Thomas 3. sent. distin 6. q. 1. arti. 3. In quolibet enim nomine est duo considerare, scilicet illud à quo imponitur nomen, quod dicitur qualitas nominis, & illud cui imponitur, quod est substantia nominis, nomen autem proprie loquendo dicitur significare formam siue qualitatem à qua imponitur: dicitur autem supponere pro eo cui imponitur. Haec ille.

Ex quo patet, quod nomen licet significet substantiam cum qualitate: proprie tamen significat qualitatem hoc est formam à qua nomen imponitur, supponit vero pro substantia hoc est pro re cui imponitur tale nomen: illa autem duo quandoque idem vt patet in abstractis, & tunc nomen pro eo supponit quod significat, quandoque autem sunt diuersa vt patet in concretis significantibus res materiales, vtpote lapis, & tunc res pro alio supponit quam significet, lapis enim significat naturam lapidis: supponit vero pro eo quod in tali natura subsistit. Quarta conclusio est, quod significatum nominis est duplex, scilicet formale & materiale. Hanc distinctionem ponit Sanctus Thomas de potentia Dei vbi supra. Sciendum (inquit) quod aliquid significatur dupliciter: vno modo formaliter, alio modo materialiter. Formaliter quidem significatur per nomen illud ad quod significandum nomen est principaliter impositum quod est ratio nominis, sicut hoc nomen homo significat aliquid compositum ex corpore & anima rationali. Materialiter vero significatur per nomen illud in quo talis ratio saluatur, sicut hoc nomen homo significat aliquid habens cerebrum & cor. Haec ille in forma. Ex quibus patet quod loquendo de significato materiali nomen quandoque aliquid significat quod non significat de significato formali.

Quinta conclusio est, quod hoc nomenDeus & quodlibet aliud concretum substantiale significat distincte quidditatem vel essentiam, indistincte autem supposita illius naturae. Hanc ponit Sanctus Thomas primo sent. distinct. 4. quaest. 1. articu. 2. vbi sic dicit. Quidam dixerunt quod hoc nomen Deus significat essentiam, & supponit essentiam quantum est de se, sed propter indifferentiam essentiae & personae in diuinis ex adiuncto notionali trahitur ad supponendum pro persona. Alij dicunt quod hoc nomen Deus significat essentiam, & supponit quantum est de se personam tamen indistincte, vnde potest supponere vnam tantum vel plures: vnam cum dicitur, Deus generat, plures vt cum dicitur, Deus est Trinitas, & haec opinio verior est, quamuis enim vt dicitur in libro de causis omne nomen deficiat a significatione diuini esse propter hoc quod nullum nomen simul significat aliquid perfectum & simplex, quia abstracta non significant ens per se subsistens, & concreta significant ens compositum, nihilominus tamen abijcientes illud quod imperfectionis est vtimur vtrisque nominibus in diuinis, abstractis propter simplicitatem, concretis propter perfectionem, vnde hoc nomen Deus significat per modum perfecti & subsistentis per se sicut hoc nomen homo, vnde sicut homo in se importat non tantum essentiam, sed etiam suppositum indistincte: alias non praedicaretur de indiuiduis, ita & hoc nomen Deus, & ideo de se habet quod potest supponere pro persona, & non habet quod supponat pro essentia ex modo significandi nominis, sed tantum ratione diuinae simplicitatis, in qua idem est reessentia & suppositum. Haec ille.

Ex quibus patet quomodo hoc nomen Deus significat tam essentiam quam personas. Nec est contra illa quae dicta sunt in tertia conclusione: ibi enim loquimur de significato formali, & illo modo diceretur quod hoc nomen Deus solum significat essentiam, licet supponat per personis, in hac autem conclusione loquitur Sanctus Thomas generaliter de significato nominis, siue sit formale, siue materiale, & ideo dicit talia nomina significare similiter naturam, & suppositum, qualitatem & substantiam iuxta intellectum primae conclusionis. Sed contra ista arguit Aureolus probando quod concreta non solum significent distincte & in actu naturam vel formam quae dicitur qualitas, & primo sic. Quandocunque aliquod nomen significat rem aliquam, illa plurificata nomen dicitur pluri ficari & in plurali, & illa non plurificata, nomen solum dicitur singulariter, sed plurificata forma, dum tamen maneat idem habens non dicitur nomen plurificari vt patet, quia in vno sciente possunt esse duae vel tres scientiae, & tamen non dicerentur duo scientes sed vnus sciens, & in aere secundum aliquos sunt plura lumina, & tamen non sunt plura illuminata, sed vnus aer illuminatus. Similiter si essent duo homines habentes eandem numero scientiam, non est dubium quod essent duo scientes, & tamen vna scientia: ergo sciens non significat scientiam, nec aliquod concretum formam.

Secundo arguit sic. Si scientia significaret scientem vel econtra, haec propositio esset vera, scientia est sciens, & sciens est sua scientia, quod nullus dicit: ergo patet, quod concretum non significat solam formam principaliter. Tertio sic, Philosophus dicit 6. Metaphysicae, quod simum significat hoc in hoc. Et 7. Metaphysicae dicit, quod nugatio est dicere, nasus simus & quod in simo reperitur nasus: ergo concretum significat subiectum.

Ad primum istorum dicitur, quod maior est vera de nominibus substantiuis, Sanctus Thomas enim prima parte. q. 39. artic. 3. dicit. Singularitas & pluralitas nominis substantiui attenditur secundum formam significatam per nomen. Cuius rationem assignat, quia talia significant per modum substantiae, substantia autem sicut per se habet esse, ita per se habet pluralitatem & vnitatem siue multitudinem. Accidentia autem sicut habent esse in subiecto, ita ex subiecto recipiunt vnitatem vel multitudinem, & ideo quia nomina adiectiua significant per modum accidentis idem est, quod in eis attenditur singularitas vel pluralitas secundum supposita. Haec ille.

Idem ponit primo sen. distin. 29. q. 1. artic. 4. Et tertio sent. distinct. 1. q. 2. artic. 4. & 5. Vnde artic. 4. in responsione ad sextum sic ait. Cum termini substantiui significentur vel consignificentur pluraliter ex vnitate vel pluritate formae significatae, si tres perso.1ae vnam naturam assumpsissent dicerentur vnus homo, sicut propter diuinam naturam dicuntur vnus Deus, & sicut dicitur sola Trinitas est vnus solus verus Deus secundum Augustus ita posset dici, quod iste solus homo est Pater & Filius Spiritus sanctus, & tunc iste terminus homo, supponeret rem naturae humanae sine distinctione trium personarum, sicut iste terminus Deus supponit in dicta locutione rem. naturae diuinae indistincte, & haec est suppositio sua naturalis, quali termini communis respectu trium personarum,. suppositio autem qua supponit pro patre vel filio est accidentalis & quasi termini discreti. Haec ille in forma. Articeues vero quinto ad secundum dicit. Quia si filius assumeret duas naturas secundum vnam, quarum diceretur Petrus & secundum aliam Ioannes, tunc Petrus & Ioannes non essent duo supposita, sed vnum, & haec esset vera, Ioannes: est Petrus & loannes, & cum Petrus & Ioannes non essent: vnus homo sed duo homines, singularitas & pluralitas termini substantiui attenditur secundum vnitatem & pluralitatem naturae significatae per terminum, & non secundam vnitatem vel pluralitatem suppositorum, quamuis enim Pater & Filius & Spiritus sanctus sint tria supposita, tamen propter vnitatem diuinae naturae quam significat hoc nomen Deus dicuntur vnus Deus, ita ecotra quamuis Ioannes & Petrus essent vnum suppositum, tamen propter pluralitatem naturarum assumptarum dicerentur duo Ioannes sed diuersitas naturarum manente vnitate suppositi non impediret quin de se inuicem praedicarentur, qua identitas suppositi sufficit ad veritatem praedicationis. Haec ille in forma. Quamuis autem tertia parte. q. 3. articu. 7. dicat quod nullum nomen ab aliqua fo: matimpontum dicitur pluraliter nisi propter pluralitatem suppositorum. Homo enim (inquit) qui est duobus vestimentis indutus non dicitur duo vestiti, sed vnus vestitus duobus vestimentis, & qui habet duas qualitates dicitur singulariter aliqualis propter duas qualitates. Quamuis inquam teneat, tamen ibi c & vbicunque tenet quod nullum substantiuum recipit vnitatem a forma quam significat, videtur potius loqui de adiectiuis quam de substantiuis. Tunc ad formam argumentidicitur quod maior est falsa de nominibus adiectiuis, ad quorum plurificationem requiritur & sufficit pluralitas suppositorum & non formae gnificatae, secus est de terininis substantiuis.

Ad secundum negatur consequentia, licet enim sciens significet scientiam non tamen supponit pepro ea, & ideo non potest de illa praedicari, sicut nec homo praedicatur de humanitate, licet eam significet, nam ad veritatem praedicationis non sufficit veritas siguficationis ex parte formae significatae, nisi cum hoc modus significandi esset omnino idem quod non est hic; quia licet album & albedo idem significent, tamen album copulat subiectum, l. gnisicat e.im albedinem in concretione ad illud & subiectum dicit in recto, & ideo supponit pro illo & non proalbedine, albedo autem significat eandem formam sine tali concretione, sed per modum substantiae, vt dictum fuit supra, & ideo album non praedicatur de albedine, nec econtra.

Ad tertium dico, quod secundum Sanctum Thomas de c veritate q. 1. articu. 4. formae sunt duplices, quaedam sunt quae nullam materiam sibi determinant, vt linea superfices, quaedam autem determinant sibi materiam specialem, vt simum, tunc dico quod nullum concretum vel abstractum accidentale de significato principali significat subiectum, sed formam, vt dictum fuit, veruntamen quaedam illorum dant intelligere suum subiectum ex consequenti, & hoc vel sub ratione confusa, vt omnia concreta accidentalia, quia significant formam in concreto, & vt adiacentem alteri, vel sub ratione determinata, vt illa quae significant formam determinantem sibi materiam, sicut rmitas vel simum. Et sic patet ad argumenta.

Articulus 2

QVantum ad secundum articulum sit haec conclusio quod ista est falsa, Deus non generat Deum. Istam conclusionem tenet Sanctus Thomas prima parte. q. 39. artic. 4. ad tertium, vbi sic ait. Aliter se habet hoc nomen Deus ad supponendum pro persona, & aliter hoc nomen homo. Quia enim natura significata per hoc nomen homo scilicet humanitas realiter diuiditur in diuersis suppositis, per se supponit pro persona, etiam si nihil addatur quod determinet ipsum ad personam, quae est suppositum distinctum, vnitas autem siue communitas humanae naturae non est secundum rem, sed solum secundum considerationem, vnde iste terminus homo non supponit pro natura communi nisi propter exigentiam alicuius additi, vt cum dicitur homo est species, sed forma significata per hoc nomen Deus scilicet essentia diuina est vna & communis secundum rem, vnde per se supponit pro natura communi, sed ex adiuncto terminatur eius suppositio ad personam, vnde cum dicitur, Deus non generat, nihil additur quod determinet hoc nomen ad personam filij, vnde datur intelligi quod generatio repugnet diuinae naturae, sed si additur aliquod pertinens ad personam filij, vera esset locutio, vt si dicatur, Deus genitus non generat, vnde etiam non sequitur, est Deus generans, & est Deus non generans nisi ponatur aliquid pertinens ad personas, vtputa si dicamus, pater est Deus generans, & filius est Deus non generans. Haec ille.

Et intendit vt mihi videtur quod in ista propositione, Deus non generat, ly Deus stat pro essentia, & non pro aliqua persona determinate & distincte, veruntamen non negat quin stet pro re diuinae naturae, dicit enim tertio sen. vbi supra allegatum est quod naturalis suppositio huius termini Deus est quando supponit rem naturae diuinae indistincte, res autem diuinae naturae est suppositum naturae diuinae, vt patebit in sequenti quaestione. Ex quo patet quod hoc nomen Deus siue supponat determinate pro patre vel filio, siue non semper supponit rem naturae diuinae. In dicta ergo propositione stat pro essentia & pro re naturae diuinae indistincte, cum non trahatur ad standum determinate pro hac, aut illa persona in speciali, & ideo quia negatio sequens tantum valet respectu huius termini Deus stantis pro essentia diuina vel indistincte pro re naturae diuinae, quantum si praecederet, cum hic terminus Deus quo ad hoc habeat vicem termini singularis, vt ipse dicit primo sen. distin. 43. q. 1. artic. 2. ad tertium, ideo illa negatio negat actum generandi non solum a diuina essentia, quinimmo a re diuinae naturae inquantum huiusmodi. Ex quo sequitur quod nulla res habens naturam diuinam potest generare, quod enim negatur ab aliquo inquantum tali remouetur ab omni tali, immo sibi repugnat, & quia hoc est falsum, ideo illa propositio, Deus non generat, est falsa sicut ista, res diuinae naturae inquantum huiusmodi non generat. Vnde Sanctus Thomas primo sen. vbi dixi, hic terminus Deus in hoc conuenit cum terminis communibus, quod praedicatur de pluribus suppositis, sed in hoc conuenit cum discretis quod non praedicatur in plurali quantumcunque supposita sint multa, non enim Pater & Filius & Spiritus sanctus sunt Dij, sed vnus Deus, & ideo dicit quod ex hoc habet quod affirmatio & negatio circa illam sunt contradictoriae, vnde secundum Sanctum Thomas ibidem ita contradicunt adinuicem istae, Deus generat, & Deus non generat, & Deus non generat sicut istae, sortes currit & sortes non currit.

Sed contra praedicta arguit Aureolus in praesenti distinctione. Primo sic. Illa propositio est vera cuius aequipollens est vera, sed secundum te iste duae aequipollent, Deus non generat, & essentia non generat, pro eo, quod Deus non supponit ibi pro persona secundum te, sed proessentia, haec autem est vera, essentia non generat: ergo ista est vera, Deus non generat. Secundo sic. Praedicatum afsirmatum & negatum reducuntur ad idem genus secundum Augustnus 5. de Trinitate ait enim, quod non homo non aliud genus praedicamenti annunciat quam homo, sed tantum illud negat, sed generare est aliquid pertinens ad personam, ergo & non generare, & per consequens determinabit Deum, vt stet pro persona dicendo Deus non generat. Tertio sic. Deus non generat & omnis Deus generat sunt contradictoriae, & per consequens affirmatio & negatio de eodem, sed dicendo, omnis Deus generat sopponitpro persona: ergo dicendo, Deus non generat itabit similiter pro persona. Quarto sic. Dicendo Deus non generat, aut ly Deus supponit pro diuina essentia, & tunc est propositio verissima, aut supponit pro determinata persona, puta pro filio, & tunc etiam erit vera supponit pro aliqua persona indeterminate, & tunc etiam erit vera: nam indefinita verificatur pro vna singulari: ergo pro quocunque supponat propositio erit vera. Quinta, quia non est verum, quod cuicunque naturae attribuitur negatio alicuius praedicati denotetur repugnantia praedicati ad naturam. Dicendo enim homo non est albus non denotatur quod albedo repugnet homini: ergo nec denotatur quod generatio repugnet diuinae naturae dicendo, Deus non generat, vel essentia non generat: ergo falsum est, quod tu assignas pro causa negationis.

Ad primum istorum negatur minor, non enim istae aequipollent secundum Sanctum ThomamDeus non generat, & ista essentia diuina non generat, quia licet in prima ly, Deus, stet pro essentia, sicut in secunda, tamen in secunda stat pro essentia praecise nullo habito respectu ad rem naturae diuinae, quae in illa natura subsistit, & ideo solum negatur actus generandi ab essentia, & non a supposito vel re illius naturae, ac per hoc est vera, sed in prima ly Deus stat pro essentia habito respectu ad supposita, sed indeterminate & indistincte, & hoc quia significat essentiam concretiue, talia autem nomina significant aliquid sub sistens quantum est ex parte modi significandi, vt dictum est in primo articulo. Subsistens autem in diuina natura est suppositum, & res naturae diuinae, & ideo cum negatur actus generandi a Deo, negatur non solum ab essentia diuina, sed a re naturae diuinae, & eius supposito, vt est talis naturae, & ideo est falsa, quia generatio non negatur a supposito diuinae naturae, quia sic non conueniret patri: non ergo aequipollent dictae duae propositiones, sed istae potius aequipollent, Deus non generat, & nihil quod subsistit in diuina natura generat, quarum quaelibet est falsa. Ad secundum conceditur maior, sed minor non bene subsumitur, debebat enim subsumi quod generare pertinet ad tale genus vel tale, & concludi quod non generare pertinet ad illud idem, & arguens subsumit, quod generare est quid personale, & ideo consequentia nulla est, non generare enim non est personale, cum aeque conueniat essentiae, sicut personae, immo non conuenit essentiae ratione personae, & ideo argumentum non valet, nec concludit quod ly, non generare, determinet hoc nomen, Deus, ad standum pro aliqua persona determinata, praesertim quod illa negatio tenetur ibidem neganter & tantundem valet ac si diceretur, non Deus generat, vbi patet quod non restringitur ly, Deus, ad standum pro aliqua persona determinata, quia ad illum sensum negaret solum Sanctus Thomas quod ly Deus stet propersona in hac, Deus non genuit.

Ad tertium conceditur conclusio, scilicet quod in ista Deus non generat ly, Deus, stat non solum pro essentia, sed pro quocunque diuino subsistente siue sit essentia siue persona, cum enim dicit Sanctus Thomas quod in ea nihil ponitur quod determinet ly, Deus, ad standum pro persona filij, non intendit quod in illa propositione stet pro vlla persona, sed solum vult quod non stet distincte, & in speciali pro aliqua persona determinata, sed pro natura diuina vt & pro re naturae diuinae dictum fuit, hoc nomen enim Deus de sua naturali suppositione stat pro natura diuina, vt in habente vel pro subsistente in ea: subiectum igitur dictae propositionis supponit indistincte prore diuinae naturae, & quia negatio intelligitur procedere totum negans, cum in singularibus non referat negationem praeponere vel postponere, ideo per eam designatur generationem nullo modo conuenire rei subsistenti in natura diuina.

Ad quartum patet per dicta. In illa enim propositione subiectum stat no solum pro essentia, nec reitringitur ad aliquam personam in speciali, sed indistincte proquolibet in diuina natura subsistente. Et cum dicitur quod tunc est vera, quia indefinita &c. dicitur quod illa propositio tantum valet acsi esset vniuersalis negatiua, idem enim est dicere, sortes non currit & nihil quod est sortes currit, sic in proposito, Deus non generat, & nihil quod est Deus generat.

Ad quintum dicitur, quod quandocunque nomen naturae supponit pro ipsa natura vel pro re talis naturae inquantum huiusmodi, & no pro aliquo supposito determinato illius naturae, tunc quicquid negatur ab illo intelligitur negari a re naturae inquatum res talis naturae est ac per hoc sibi repugnare, quod enim ab aliquo remouetur inquantum tale est ei repugnat, cum enim dicitur, homo non est albus, n ly, homo, staret ibi pro natura humana praecise, vel pro subsistente in tali natura in communi non pro isto vel illo, tunc idem esset dicere, homo non est albus, & dicere homo inquantum huiusmodi non est albus, sic autem est in opposito. Potest etiam aliter dici concedendo antecedens & negando consequentiam: nam licet de forma illa consequentia non valeat Deus non generat: ergo Deo repugnat generatio, tamen valet in ista materia: nam indiuinis ad intra quicquid non conuenit repugnat, quia quicquid potest ibi esse iam ibi est: ergo quicquid ibi non est non potest ibi esse, sed repugnat, generatio autem diuinae personae est ad intra, quapropter consequentia valuit in ista materia, & si non in alia.

Articulus 3

Quantum ad tertium articulum sit ista conclusio quod haec est vera, Deus genuit Deum, & non solum vera, immo propria. Hanc declarat Sanctus Thomas prima parte q. 39. artic. 4. vbi ait. Quidam dixerunt quod hoc nomen Deus & similia proprie secundum suam naturam supponunt pro essentia, sed ex adiuncto notionali trahuntur ad supponendum pro persona, & haec opinio processisse videtur ex consideratione diuinae simplicitatis, quae requirit quod in Deo idem sit habens & quod habetur, & sic habens Deitatem quod significat hoc nomen Deus, est idem quod Deitas, sed in proprietatibus locutionum non tantum attendenda est res significata per nomen, sed etiam modus significandi, & ideo quia hoc nomen Deus designat diuinam essentia, vt in habente ipsam, sicut hoc nomen homo humanitatem in supposito, alij melius dixerunt, quod scilicet hoc nomen Deus ex modo significandi habet, vt proprie possit supponere pro persona, sicut & hoc nomen homo, quandoque igitur hoc nomen Deus supponit pro essentia, vt cum dicitur, Deus creat, quia hoc praedicatum conuenit subiecto ratione formae significatae, quae est Deitas, quandoque vero supponit personam vel vnam tantum, vt cum dicitur Deus generat, vel duas, vt cum dicitur Deus spirat, vel tres, vt cum dicitur. Regi saeculorum immortali inuisibili Deo, primae Thimot. vltimo. Haec ille.

Vult ergo dicere quod in ista, Deus generat Deum, subiectum supponit determinate pro persona patris secludendo essentiam ratione additi personalis, & quia sic supponendo propositio est vera & propria, sequitur quod proprie loquendo illa sit vera. Eandem conclusionem tenet primo sent. dist. 4. q. 1. arti. 1. Sed hanc conclusionem dicit Aureolus deficere in sua probatione tripliciter. Primo quidem in hoc quod dicit quod hoc nomen Deus non supponit pro persona cum dicitur, Deus creat, actiones nanque sunt suppositorum, sed creare est agere: ergo cum dicitur Deus creat stat ibi ly Deus pro suppositis & personis.

Secundo ad idem non magis abstrahit creatio quam abstrahat intellectio beatorum, sed probatum inquit est quod intentio beatorum non potest praecise terminari ad essentiam tanquam ad illud quod videtur, si necessario terminatur ad personam pro eo quod est res habens propriam veritatem, essentia vero non habet: ergo multo minus creatio poterit praecise profluere ab essentia, sed fluet de necessitate a tribus personis quamuis per rationem formalem. Deficit iterum secundum eum dicta probatio in eo quod ait, hoc nomen Deus supponere pro tribus personis cum dicitur. Regi saeculorum &c. illi enim soli debetur honor qui creat, sed iste est Deus prout subsistit in tribus personis: ergo Deus qui creat supponit pro tribus & non pro natura tantum, cuius oppositum tu primo loco dixisti, ita quod secundum dictum videtur primo repugnare. Deficit tertio inquit dicta probatio in hoc quod dicit Deum nunc supponere pro essentia nunc pro persona, semper enim supponit pro persona: si enim aliquando non supponeret pro persona, sed tantum pro natura, hoc esset maxime quando de Deo praedicaretur essentia vel aliquod essentiale, sed etiam tunc supponit pro persona, dicendo enim Deus est essentia, vel Deus creat, aut intelligit, vel similia, sensus est quod habens deitatem est essentia diuina, & quod personae quae sunt Deus sunt ipsamet essentialia: ergo Deus semper supponit pro persona vel personis. Et si dicatur quod non, cum dicitur tres personae sunt vnus Deus non sunt vna persona, sed tantum vna essentia.

Dicendum inquit, quod tunc etiam supponit non tantum pro diuinitate, immo pro habente diuinitatem. Est enim sensus tres personae sunt vnus Deus, idest vnum sunt in habendo diuinitatem, licet sint tres habentes, nec est idem sensus, tres personae sunt vna deitas, & tres personae sunt vnus Deus, ibi enim praedicatur absolute diuinitas, hic autem habens diuinitatem. Ad ea quae primo inducit respondetur quod false imponit Sancto Thomae quod ipse dixerit in ista, Deus creat, subiectum supponere pro essentia, ita quod nullo modo pro persona, Sanctus Thomas enim primo sent. distin. 36. q. 1. artic. 1. ponit quod actus creandi conuenit diuinae naturae & eius suppositis, non enim oportebat arguentem laborare ad probandum quod creatio non potest praecise terminari ad essentiam sine personis, cum Sanctus Thomas prima parte. q. 45. articul. 7. ad tertium dicat & gratis concedat quod creare est commune toti Trinitati, & sic patet resolutio ad secundum.

Ad illud quod secundo loco proponit vbi vult probare contradictionem in dictis Sancti Thomae dicendum iuxta praemissa quod in ista, Deus creat subiectum stat pro essentia, & pro re habente diuinitatem, & hoc distincte, sed pro personis stat indistincte, immo pro tota Trinitate, & ideo non est contradictio dicere quod in hac, Deus creat, subiectum supponit distincte pro personis, & dicere quod in hac, Regi saeculorum &c. ly Deo stat pro tribus personis.

Ad illud quod tertio proponit dicitur similiter quod procedit ex malo intellectu dictorum Sancti Thomae non enim intendit Sanctus Thomas quod hoc nomen Deus quandoque supponat pro essentia quin supponat pro persona ibidem distincte vel indistincte, sed ad hunc sensum dicit, quod aliquando supponit pro persona aliquando pro essentia, quia scilicet quandoque supponit distincte pro isto & non pro illo quandoque econtra, quandoque vero supponit pro persona sic quod non pro essentia, vt cum dicitur, Deus generat, nunquam tamen stat pro essentia quin implicite vel explicite stet pro persona, & quod ista sit mens Sancti Thomae patet: nam si quandoque staret pro essentia, & non pro persona, maxime videretur esse in ista, Pater & Filius sunt vnus Deus, vel in ista, Trinitas est vnus Deus, sed tamen secundum mentem Sancti Thomae in vtraque istarum ly, Deus, stat implicite pro personis, quod patet. Nam prima parte. q. 36. artic. 4. dicit idem esse iudicium de istis, Pater & Filius sunt vnus Deus, & Pater & Filius sunt vnum principium Spiritus sancti. Sicut enim Pater & Filius sunt vnus Deus propter vnitatem formae significatae per hoc nomen Deus, ita sunt vnum principium Spiritus sancti propter vnitatem proprietatis importatae in nomine principij, & tamen eodem articul. post pauca, scilicet respondendo ad quartum & quintum dicit, quod in secunda propositione ly, principium, supponit confuse pro duabus personis indistincte: ergo eodem modo haberet dicere de prima propositione, scilicet Pater & Filius sunt vnus Deus quod ly, Deus, supponit pro duabus personis indistincte & habet suppositionem confusam.

Item tertio sent. dist. 1. q. 2. artic. 4. in responsione ad sextum dicit, quod in ista, Trinitas est vnus solus verus Deus, ly Deus, supponit rem naturae diuinae indistincte. Rem autem naturae vocat suppositum eodem lib. 3. dist. 6. q. 1. artic. 1. Cum igitur in istis propositionibus, quae dictae sunt, scilicet Trinitas est vnus solus verus Deus, & Pater & Filius sunt vnus Deus ly, Deus, supponit pro essentia & pro re illius naturae sequitur quod secundum eum nunquam supponit pro essentia quin implicite vel explicite supponat pro persona, cum huiusmodi oppositum, maxime videretur sensisse in dictis propositionibus, quod tamen non fecit.

Ad argumentum in pede quaestionis factum dicitur, quod licet hoc nomen, Deus, significet essentiam, tamen quantum est de se supponit pro habente essentiam & rem naturae, etiam non intellectus personis quas fides dicit, vnde potest supponere pro persona etiam si ab alio non restringatur, & quia supponit personam indistincte, ideo potest stare pro persona in locutione pro qua reddit propositionem veram, vnde in hac locutione, Deus generat Deum, Deus in subiecto stat pro patre, in proposito pro filio. Istam solutionem ponit Sanctus Thomas primo sent. vbi supra articulo primo ad secundum. In summa autem scilicet prima parte. quaest. 39. articulo 4. ad secundum dicit, quod ista ratio solum procedit contra illos qui dicebant quod hoc nomen, Deus, non habet naturalem suppositionem pro persona, nos autem qui oppositum ponimus non oportet ponere quid restringat eum ad standum pro persona. Et haec de quaestione praedicta.

PrevBack to TopNext