Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum in divinis abstractum praedicetur de concreto

QVAESTIO II. Vtrum in diuinis abstractum praedicetur de concreto.

ECVDo quaeritur iuxta eandem distinctionem. Vtrum in diuinis abstractum praedicetur de concreto, vtpote. Vtrum Deus sit deitas sua, vel sua essentia.

Et arguitur quod non. Quia nihil est in seipso, sed deitas est in Deo: ergo deitas non est Deus. Et similiter nec aliquod concretum praedicatur ibidem de suo abstracto, vel econtra.

In oppositum arguitur sic. Abstractum & concretum differunt sicut habens & illud quod habetur. Et iterum sicut quod est & quo est, sed talia in diuinis non differunt, dicit enim Augustnus 11. de Trinita. quod ideo diuina natura est simplex, & non est aliud habens, & aliud quod habetur, sicut in caeteris. Et Boetius in libro de hebdo. dicit, quod in solo Deo non differt quod est & quo est.

In hac quaestione erunt duo articuli. In primo videbitur quomodo tam in Deo quam in creaturis se habent abstractum & concretum, vel natura & naturae suppositum. In secundo mouebuntur dubitationes.

Articulus 1

QVantum ad primum articulum sciendum, quod ista quaestio potest poni sub multiplici forma. Prima est. An abstractum & concretum de se inuicem praedicentur. Secunda est. An suppositum & natura sint idem. Tertia est. An quod quid est sit idem cum eo cuius est. Et quantum ad vtrunque sensum ponam conclusiones.

Prima conclusio est. Quia in creaturis abstractum & concretum praedicantur de se inuicem in formis generalibus, non autem semper in formis specialibus. Hanc ponit Sanctus Thomas de veritate. q. 21. artic. 4. ad quartum, vbi ait. Aliter est in formis generalibus & aliter in formis specialibus, in formis enim specialibus non recipitur praedicatio concreti de abstracto, vt dicatur, quod albedo est alba, vel calor est calidus, vt patet etiam per Dionysium cap. 2. de diuinis nominibus. Sed in formis generalibus huiusmodi praedicatio recipitur, dicimus enim quod essentia est ens, & bonitas est bona, & vnitas est vna. Cuius ratio est quia quod primo cadit in appraehensione est ens, vnde oportet quod cuique appraehenso per intellectum intellectus attribuat hoc quod est ens, & ideo cum appraehendit essentiam alicuius dicit illam esse ens, & similiter vnamquamque formam generalem vel specialem, vt bonitas est ens, albedo est ens, & sic de alijs, & quia quaedam sunt, quae concomitantur inseparabiliter rationem entis, vt vnum bonum & huiusmodi oportet quod de quolibet appraehenso praedicetur eadem ratione qua ens, vnde dicimus, quod essentia est vna & bona. Et similiter dicimus quod vnitas est vna & bona, & ita de bonitate & albedine, & ita de qualibet forma generali vel speciali, sed album quia est speciale non concomitatur inseparabiliter rationem entis, vnde potest appraehendi forma albedinis sine hoc quod attribuatur ei esse album, vnde non cogimur dicere, quod albedo est alba. Haec ille in forma. Cons militer dicit secundo senten. dist. 27. q. 1. arti. 2. in responuone ad primum, vbi ponit distinctionem de nominibus exprimentibus formas generales & speciales. Secunda concluno est. quia in rebus materialibus differt secundum rem natura & suppositum naturae. Sed antequam veniam ad probationem conclusionis praemittam quid nominis suppositi ostendit Sanctus Thomas 3. sent. distin. 6. q. 1. artic. 1. quaestiuncula prima, vbi sic ait. Cum omne (inquit) particulare habeat respectum ad communem naturam & ad proprietates, potest secundum vtrunque respectum nominari tam per nomen primae intentionis quam per nomen secundae intentionis: hoc enim nomen res naturae, est nomen primae impositionis significans particulare per respectum ad naturam communem. Hoc vero nomen suppositum est nomen secundae intentionis significans ipsam habitudinem particularis ad naturam communem inquantum subsistit in ea. Particulare vero inquantum exceditur ab ea. Sed quia accidentia consequuntur naturam, ideo omne nomen significans particulare secundum respectum ad proprietates designat etiam ipsum per respectum ad naturam communem Hoc autem potest fieri dupliciter, vel per nomen primae impositionis, & sic est hypostasis communiter in omnibus substantijs. Persona vero in omnibus rationibus. Vel per nomen secundae impositionis, & sic est indiuiduum inquantum est indiuisum in se. Singulare vero inquantum est diuisum ab alijs, vnde singulare idem est quod diuisum. Est autem alia differentia attendenda inter illa, quia quaedam istorum communiter significant particulare in quolibet genere, sicut particulare, indiuiduum, singulare, quaedam vero particulare tantum in genere substantiae sicut res naturae, suppositum, persona, hypostasis. Quia vero ratio substantiae est, quod per se subsistat, inde est quod nullum istorum dicitur nisi de re completa & subsistenti per se, vnde non dicuntur neque de parte, neque de accidente, de quibus alia dici possunt, quae in omnibus generibus inueniuntur, quamuis enim haec albedo, vel manus dicatur indiuiduum, vel singulare, non tamen potest dici hy postasis, vel suppositum, aut res naturae. Haec ille.

Item eodem artic. quaestiuncula secunda ad secundum argumentum dicit. Quia suppositum non im portat suppositionem indiguitatis vel potentialitatis, alias personae non dicerentur supposita diuinae naturae, sed solum suppositionem quantum ad communitatem inquantum natura communis excedit in praedicatione suppositum actu vel potentia. Haec ille. Idem ponit prima parte. q. 29. artic. 1. & 2. & q. 38. artic. 1. & primo sen. distin. 23. q. 1. artic. 1. Item de potentia Dei. q. 9. articu. 1. Ex quibus omnibus habetur, quod indiuiduum substantiae habet quandoque quatuor nomina, dicitur enim suppositum, res naturae, subsistentia, hypostasis, indiuiduum enim substantiae secundum quod per se existit & non in alio dicitur subsistentia. Illa enim dicimus subsistere, que non in alio, sed in seipsis existunt secundum vero quod supponitur alicuinaturae sic dicitur res naturae, sicut homo dicitur res naturae humanae, secundum vero quod subiicitur accidentibus dicitur hypostasis vel substantia, suppositum autem dicitur secundum quod ponitur sub natura communi, sicut particulare sub specie vel genere. Sic igitur patet quid est suppositum, scilicet indiuiduum substantiae subsistens in genere substantiae & in completa specie, non enim omne indiuiduum substantiae dicitur suppositum: nam neque anima, nec aliqua pars substantiae dicitur suppositum, quia quodlibet illorum habet naturam vnibilitatis, vel non est in completa specie, nec etiam talia dicuntur hypostases, vel sub istentiae, vel huiusmodi, vt patet prima parte. q. 29. articu. 1. ad quintum. Et q. 75. artic. 2. vbi habetur quod anima non est quid completum in specie. Quid autem significetur nomine naturae ostendit Sanctus Thomas 3. parte. q. 2. artic. 1.

Sciendum (inquit) quod nomen naturae a nascendo dictum est vel sumptum, vnde primo impositum est hoc nomen ad significandum generationem viuentium, quae natiuitas vel pullulatio dicitur, vt dicatur natura quas nascitura, deinde translatum est nomen naturae ad significandum principium huiusmodi generationis, & quia principium generationis in rebus viuentibus est intrinsecum, vlterius deriuatum est nomen naturae ad significandum quodlibet principium intrinsecum motus secundum quod Philosophus dicit 2. Physicorum, quod natura est principium motus in eo in quo est per se & non per accidens, hoc autem principium vel est forma vel materia, vnde natura quandoque dicitur forma quandoque vero materia, & quia finis generationis naturalis in eo quod generatur est esse.tia speciei, vocatur etiam natura, & hoc modo Boetius naturam diffinit in libro de duabus naturis dicens. Natura est veamquamque re informans specifica differentia, quae scilicet complet diffinitionem speciei. Sic ergo nunc loquitur de natura secundum quod significat essentiam, vel quod quid est, siue quidditatem speciei. Haec ille.

Eandem ponit distinctionem prima parte. q. 29. arti. 1. ad quartum. Et tertio sent. dist. 5. q. 1. artic. 2. Et similiter secundo sen. dist. 34. q. 1. artic. 1. & multis alijs locis. Istis praemissis probatur conclusio accipiendo naturam vltimo modo, scilicet quod in rebus materialibus natura & suppositum secundum rem differant. Ipse enim Sanctus Thomas prima parte. q. 3. artic. 3. sic eam probat dicens. Sciendum quod in rebus compositis ex materia & forma necesse est quod differat natura vel essentia, & suppositum, quia essentia vel natura compraehendit in se tantum illa, quae cadunt in diffinitione speciei, sicut humanitas compraehendit in se ea quae cadunt in diffinitione hominis, his enim homo est homo, & hoc significat humanitas, scilicet quo homo est homo, sed materia indiuidualis cum omnibus accidentibus indiuiduantibus ipsam non cadit in diffinitione speciei, non enim in diffinitione hominis cadunt hae carnes & haec ossa, aut albedo vel nigredo, vel aliquid huiusmodi, vnde hae carnes & haec ossa & accidentia designantia hanc materiam non includuntur in humanitate, & tamen in eo qui est homoincluduntur, vnde illud, quod est homo habet in se aliquid quod non habet humanitas, & propter hoc non totaliter est idem homo & humanitas, sed humanitas significatur vt pars formalis hominis, quia principia diffinientia habent se formaliter respectu materiae indiuiduantis. Haec ille.

Idem ponit primo sent. distin. 23. q. 1. artic. 1. In compositis (inquit) ex materia & forma essentia non dicit formam tantum, sed in compositis ex materia & forma dicit totum compositum, & hoc dicitur quidditas vel natura rei, & ideo dicit Boetius in commento praedicamentorum, quod vsia significat compositum ex materia & forma, non tamen ex hac materia determinata determinatis accidentibus substantiae, in qua indiuiduatur forma, quia huiusmodi compositum dicit hoc nomen sortes, haec autem materia determinata est sicut recipiens illam naturam communem, & ideo natura vel essentia dupliciter significatur, scilicet vt pars quando natura communis sumitur cum praecisione cuiuslibet ad naturam pertinentis communem, sic enim materia determinata superuenit in compositionem singularis demonstrati, sicut hoc nomen humanitas, & sic non praedicatur, nec est genus, nec species, sed ea formaliter denominatur homo, aliquando autem significatur vt totum secundum quod ea quae ad naturam communem non pertinent sine praecisione intelliguntur in potentia materia determinata in natura communi, & sic significatur hoc nomine homo. Haec ille.

Item de potentia Dei. q. 9. artic. 1. demonstrauit istam conclusionem in hunc modum. Philosophus (inquit) in 5. Metaphysicae dicit substantiam dupliciter dici. Dicitur enim vno modo substantia ipsum subiectum vltimum, quod non praedicatur de alio, & hoc est particulare in genere substantiae. Alio modo dicitur substantia natura illius subiecti: huius autem distinctionis est est ratio, quia inueniuntur plura supposita in vna natura hominis, vnde oportuit distingui illud quod est vnum ab alio quod multiplicatur, natura enim est quam significat diffinitio indicans quid est res, vnde ipsa natura communis essentia vel quidditas dicitur. quicquid igitur est in read naturam communem sub significatione essentiae continetur, non autem quicquid est in substantia particulari est huiusmodi, si enim quicquid est in substantia particulari ad naturam communem pertineret, non posset esse distinctio inter substantias particulares eiusdem naturae, hoc autem quod est in substantia particulari praeter naturam communem est materia indiuidualis, quae est singularitatis principium, & per consequens accidentia indiuidualia, quae materiam praedictam determinant, comparatur igitur essentia ad substantiam particularem, vt pars formalis ipsius, vt humanitas ad sortem & ideo in rebus ex materia & forma compositis essentia non est omnino idem quod suppositum, vnde non praedicatur de supposito, non enim dicitur quod sortes sit sua humanitas. Haec ille.

Et post pauca. Essentia (inquit) in substantijs materialibus non est idem cum eis secundum rem, neque penitus diuersum, cum se habeat vt pars formalis. Haec ille. Item in tractatu quem fecit de esse & essentia sic ait. Cum humanitas in suo intellectu includat tantum ea, ex quibus homo habet quod est homo, patet quod a significatione eius includitur vel praescinditur materia designata, & quia pars non praedicatur de toto, inde est quod humanitas, nec de homine nec de sorte praedicatur, vnde dicit Auicenna. Quidditas compositi non est ipsum compositum, cuius est quidditas, quamuis etiam ipsa quidditas sit compositum, sicut humanitas licet sit composita non est homo, immo oportet quod sit receptiua in aliquo, quod est materia designata. Haec ille.

Tertia conclusio est. Quia in substantiis materialibus differt quod quid est, & illud cuius est. Istam ponit Sanctus Thomas super 7. Metaphysi. in illo cap. Dubitatur autem merito, vbi dicit Aristotele haec verba. Quod quid erat esse & vnumquodque in quibusdam quidem idem est vt in primis substantijs, vt curuitas, & curuitati esse idem si prima est. Dico autem primam, quae non dicitur per aliud in alio esse & subiecto vt materia, quaecunque vero vt materia aut recepta cum materia non idem, neque secundum accidens vnum, vt Socrates & musicum. Super quibus verbis dicit Sanctus Thoma in scripto super Metaphyticam. Attendendum( inquit)est quod ab hac sententia quam supra posuerat, scilicet quod quid est, est idem cum vnoquoque, cuius est, duo hic excipit, scilicet illa quae dicuntur per accidens, & substantias materiales, cum superius non exceperit, nisi illa quae dicuntur per accidens, oportet autem non solum ista excludi, sed etiam substantias materiales, sicut enim supra dictum est, quod quid erat esse, est id quod significat diffinitio, diffinitio autem non assignatur indiuiduis, sed speciebus, & ideo materia indiuidualis, quae est principium indiuiduationis est praeter quod quid erat esse, impossibile autem est in rerum natura esse speciem nisi in hoc indiuiduo, vnde oportet quod quaelibet res naturae si habeat materiam, quae est pars speciei, quod est pertinens ad quod quid est, quod etiam habeat materiam indiuidualem quod non pertinet ad quod quid est, vnde nulla res naturae si materiam habeat est ipsum quod quid est, sed est habens illud, sicut sortes non est humanitas, sed humanitatem habens, si autem esset possibile esse hominem compositum ex corpore & anima, qui non esset hic homo compositus ex hoc corpore. & ex hac anima, nihilominus esset suum quod quid erat esse, quamuis haberet materiam, licet autem homo non sit praeter singularia in rerum natura, est tamen in ratione quod pertinet ad logicam considerationem, & ideo superius vbi logice considerauit de quod quid erat esse, non excludit substantias materiales, quin in illis esset idem quod quid est cum eo, cuius est, homo enim communis est idem cum suo quod quid est logice loquendo, nunc autem postquam iam descendit ad principia naturalia, quae sunt materia & forma, ostendit quomodo diuersimode comparantur ad vniuersale & particulare, quod subsistit in natura, excipit hoc ab eo quod supra dixerat idem esse quod quid est cum vnoquoque, cuius est, substantias materiales in rerum natura existentes. Haec ille.

Item in illo capitulo. Vtrum autem idem &c. sic dicit Sanctus Thomas in fine. Sciendum (inquit) quod quid erat esse est illud quod significat diffinitio, vnde cum diffinitio praedicetur de diffinito, oportet quod quid est praedicari de diffinito, non est igitur quod quid est hominis humanitas, quae de homine non praedicatur, sed animal rationale mortale, humanitas enim non respondetur quaerenti quid est homo, sed animal rationale mortale, sed tamen humanitas accipitur vt principium formale eius, quod est quod quid erat esse, sicut & animalitas accipitur vt principium generis & non vt genus, & rationabilitas vt principium differentiae, non autem differentia, humanitas autem pro tanto non omnino est idem cum homine, quia importat principia essentialia hominis cum praecisione omnium accidentium, est enim humanitas qua homo est homo, nullum autem hominis accidentium est quo homo est homo, vnde omnia accidentia hominis excluduntur a significatione humanitatis, hoc ipsum autem quod est homo est quod habet principia essentialia cui possunt accidentia inesse, vnde licet in significatione hominis non excludantur accidentia hominis, non tamen hoc significatur vt aliquid separatum ab accidentibus, & ideo homo significatur vt totum, & humanitas significatur vt pars, si autem est aliqua res in qua non sit aliquod accidens ibi necesse est, quod nihil differat abstractum a concreto, vt maxime patet in Deo. Haec ille.

Si autem dicatur quod istud dictum secundum contradicit primo. Primo enim dixerat quod in rebus materialibus, quod quid est differt ab eo, cuius est, hic autem dicit quod praedicatur de illo quae videntur repugnare. Dicendum quod primo loquebatur de quod quid est prout sumitur cum praecisione omnium extraneorum, hic autem loquitur de quod quid est sumpto sine praecisione & sine inclusione actuali, licet cum implicita, vnde Sanctus Thomas in tractatu de esse & essentia sic ait. Essentiam hominis significat hoc nomen homo, & hoc nomen humanitas, sed diuersimode, quia hoc nomen homo significat eam, vt totum inquantum, scilicet non praescindit designationem materiae, sed implicite continet eam & indistincte sicut genus continet differentiam, & ideo hoc nomen homo praedicatur de indiuiduis, sed hoc nomen humanitas significat eam, vt partem, quia non continet in significatione sua nisi illud quod est hominis inquantum est homo, & praescindit omnem designationem, vnde de indiuiduis non praedicatur, & propter hoc etiam nomen essentiae quandoque inuenitur praedicatum de re, dicimus enim sortem esse quandam essentiam, & quandoque negatum, sicut dicimus, quod essentia sortis non est sortes. Haec ille.

Quarta conclusio est. Quia in substantijs spiritualibus creatis cuiusmodi sunt Angeli, abstractum non praedicatur de concreto, nec suppositum est omnino idem secundum rem quod sua essentia vel natura. Hanc ponit Sanctus Thomas in quolib. 2. q. 2. art. 2. ad primum vbi dicit sic. Non solum in compositis ex materia & forma inuenitur aliquod accidens praeter essentiam speciei, sed etiam in substatijs spiritualibus, quae non componuntur ex materia & forma, & ideo in vtrisque suppositum non est omnino idem quod natura, hoc tamen est aliter & aliter in vtrisque, dupliciter enim aliquid accipitur vt accidens praeter rationem speciei, vno modo, quia non cadit in diffinitione significante essentiam rei, sed tamen est designatiuum vel determinatiuum alicuius essentialium principiorum, sicut rationale accidit animali vtpote praeter diffinitionem eius existens, & tamen est determinatiuum essentiae animalis, vnde fit essentiale homini & de ratione eius existens, alio modo accidit alicui aliquid, quia nec in eius diffinitione ponitur, nec est determinatiuum alicuius essentialium principiorum, sicut albedo accidit homini. His igitur quae sunt composita ex materia & forma accidit aliquid praeter rationem speciei existens vtroque modo, cum enim de ratione humanae speciei sit, quod componatur ex anima & corpore, determinatio corporis & animae est praeter rationem speciei, & accidit homini inquantum est homo, quod componatur, & quod sit ex hac anima, & hoc corpore, sed hoc conuenit per se huic homini, de cuius ratione esset, si diffiniretur, quod esset ex hac anima & hoc corpore, sicut de ratione hominis communis est, quod sit ex anima & corpore. Accidunt etiam compositis ex materia & forma praeter rationem speciei multa alia quae non sunt determinatiua essentialium principiorum. Substantijs vero immaterialibus creatis accidunt quaedam praeter rationem speciei, quae non sunt determinatiua essentialium principiorum quia ipsum esse angeli est praeter eius essentiam seu naturam, & alia quaedam ei accidunt, quae omnia pertinent ad suppositum, non autem ad naturam, non tamen accidit eis aliquid determinatiuum esse speciei, quia ipsa natura speciei non indiuiduatur per materiam, sed per seipsam ex hoc, quod talis forma non est nata recipi in aliqua materia, vnde per seipsam est non multiplicabilis, neque praedicabilis de pluribus, sed quia non est suum esse accidit ei aliquid praeter rationem speciei, scilicet ipsum esse & alia quae accidunt supposito & non naturae, propter quod suppositum non est in eis omnino idem quod natura. Haec ille.

Quinta conclusio est. Quia in solo Deo non differt suppositum & natura, abstractum & concretum. Istam ponit Sanctus Thomas eodem quolibe. & eodem artic. dices. Cuicunque potest accidere aliquod quod non sit de ratione naturae suae, in eo differt res & quod quid est siue suppositum & natura. Nam in significatione naturae solum includitur illud, quod est de ratione speciei, suppositum autem non solum habet ea quae ad rationem speciei pertinent, sed etiam alia quae ei accidunt, & ideo suppositum significatur vt totum, natura autem seu quidditas vt pars formalis. In solo autem Deo non inuenitur aliquod accidens praeter eius essentiam, quia suum esse est sua essentia, & ideo in Deo idem est suppositum & natura. Haec ille.

Item in tertia parte. q. 2. articu. 2. In rebus (inquit) subsistentibus, in quibus aliquid contingit inueniri, quod non pertinet ad rationem speciei, scilicet accidentia & principia indiuiduantia, in talibus secundum rem differt suppositum & natura non quasi aliqua non separata, sed quia in supposito includitur natura speciei, & superadduntur quaedam alia, quae sunt praeter rationem speciei, vnde suppositum significatur, vt totum habens naturam sicut partem formalem & perfectiuam suam, & propter hoc in talibus non praedicatur natura de supposito, non enim dicimus quod hic non sit sua humanitas: si qua vero res est, in qua nihil est omnino praeter rationem speciei vel naturae suae, sicut est in Deo, ibi non est aliud secundum rem suppositum & natura, sed solum secundum rationem intelligendi, quia natura dicitur secundum quod est essentia quaedam, eadem vero dicitur suppositum secundum quod est subsistens. Haec ille.

Item prima parte. q. 40. artic. 1. ad primum dicit. Considerandum (inquit) est quod praeter diuinam simplicitatem consideratur duplex realis identitas in diuinis eorum, quae differunt in creatis, cum enim diuina simplicitas excludat compositionem formae & materiae, sequitur quod in diuinis idem est abstractum & concretum, vt diuinitas & Deus, quia vero diuina simplicitas excludit compositionem subiecti & accidentis, sequitur quod quicquid attribuitur Deo est eius essentia & propter hoc sapientia & virtus sunt idem in Deo, quia ambo sunt diuina essentia. Haec ille. Et in hoc primus articulus terminatur &c.

Articulus 2

Quantum ad secundum articulum mouenda sunt dubia contra conclusiones. Contra secundam arguit Gerardus de Carmelo in summa sua sic. Species de genere substantiae praedicatur in primo modo dicendi per se de indiuiduo, vt homo de hoc homine, quod non esset si indiuiduum includeret accidentia, substantia enim non praedicatur de accidente etiam sumpto concretiue in primo modo dicendi per se: ergo hic homo non includit in sua significatione accidentia. Secundo dicit istum modum dicendi esse insufficientem, quia licet conclusio quoquo modo declaret, quod hic homo non est humanitas considerata in specie, non tamen declarat quare hic homo non est haec humanitas, quia haec humanitas non minus videtur includere hanc materiam & hos characteres quam hic homo, & tamen hoc esset necessarium declarare, quia conclusio probanda non est de habitudine alicuius communis ad indiuiduum, sed de habitudine indiuidui vel singularis concreti ad suum abstractum, Deus enim est substantia singularis, & similiter sua essentia siue quidditas. Contra eandem arguit etiam Aureolus. Diffinitio enim includit in se praedicata essentialia, quae praedicatur in primo modo per se, vt dicit Philosophus 7. Metaphysicae, sed abstracto repugnat praedicari per se primo modo, non enim est ita per se. Sortes est humanitas, vel Sortes est rationabilitas aut animalitas: ergo abstractum sub ratione qua abstractum non importat principia diffinientia, cuius oppositum conclusio ponit.

Secundo arguit sic. Principia diffinientia respondentur ad quaestionem factam per quid de diffinito, sunt enim partes quod quid est, vt dicit 7. Metaphysicae, sed nomen abstractum non respondetur ad interrogationem factam per quid. Interrogato enim quid est sortes, non respondetur animalitas: ergo idem quod prius. Tertio ad idem. Diffinitio & diffinitum idem important. 7. Metaphysicae, sed concretum est quoddam diffinitum & non abstractum: non ergo principia diffinientia importantur per abstractum, puta per humanitatem, sed magis per hominem & alia concreta. Quarta. Nullum ens per accidens habet diffinitionem, sed homo in concreto diffinitur: ergo nullum accidens includit implicite aut explicite, cuius oppositum ponit conclusio. Quinto. Diffinitio & diffinitum idem significant, sed diffinitio nullum accidens includit, vt patet 7. Metaphysicae, non ergo concretum includit aliquod accidens. Sexto. Infra conceptum specificum non clauditur aliquod accidens indiuiduale, sed homo importat conceptum specificum: non igitur hic homo ad humanitatem addit accidens indiuiduale.

Septimo sic Si concretum puta homo vel sortes addit accidentia ad abstractum, aut includit illa intrinsece tanquam ingredientia eius constitutionem, aut includit illa extrinsece tanquam connotata. Si detur primum, tunc homo vel sortes erit ens per accidens in nullo praedicamento existens. Si detur secundum: tunc illa connotatio non impediet praedicationem humanitatis de homine, nec de sorte, quod patet. tum quia voluntas & intellectus in diuinis alia & alia connotant, vt dicit magister, Deus enim intelligit mala, quae tamen non vult, & tamen intellectus diuinus est voluntas diuina. Sic a simili, si homo & humanitas non differunt in essentiali significato, sed quia homo accidentia connotat, non ex hoc tolletur mutua praedicatio. tum quia praedicatio non impeditur per aliquid non faciens diuersitatem inter subiectum & praedicatum sub illa ratione, qua vnum enunciatur de alio, sed connotatum si non ingrediatur intrinsece rationem hominis non tollit identitatem, nec facit diuersitatem hominis ad humanitatem nec econtra: igitur non apparet ex hoc quin de se inuicem possint mutuo praedicari. Octauo. Si homo non praedicatur de humanitate aut econtra, hoc erit quia humanitas non dicit totum hominem sed homo addit aliquid ad ipsam, hoc autem impedire non potest pro eo quod nihil addit: nam substantiam non addit, nec accidens, quia si accidens, tunc diceret ens per accidens & non esset per se in praedicamento. Si autem substantiam, tunc in homine essent duae specifice naturae puta humanitas, & illa quam adhaeret homo, relinquitur igitur quod nihil addit, & per consequens quod humanitas vere praedicetur de homine. Nono arguit sic. 3. sent. Nam humanitas in Christo habet omnia accidentia, quae haberet si deponeretur, & tamen deposita esset suppositum, assumpta vero non est suppositum, vnde secundum istum modum dicendi non apparet, quod verbum assumpserit tantum naturam si natura dicit rationem specificam sine accidentibus. Si dicatur quod non assumpsit naturam cum esse actualis existentiae, hoc non valet: nam esse existentiae indifferens est ad perseitatem & non perseitatem: nam esse existentiae & essentia idem sunt secundum rem, & ideo sicut essentia quaedam est in alio, & quaedam per se, ita & existentia, vnde substantia existit per se, accidens vero habet esse in alio, non igitur esse existentiae est illud, quod facit rem habere perseitatem tertij modi, alioquin omne habens esse haberet esse per se & vltra: igitur suppositum non addit vltra essentiam esse existentiae, quia suppositum dicit ens solitarium habens perseitatem tertij modi.

Decimo arguit idem. Nam si suppositum sic adderet ad naturam, tunc illud esset ens per accidens, & per consequens non esset prima substantia nec esset in genere substantiae, nec diffinitio de eo, vnde illa non esset per se. Sortes est animal rationale mortale, sicut nec illa. Sortes albus est animal rationale.

Contra tertiam conclusionem arguit sic Gerardus de Carmelo vbi supra. Primo. Quia ista opinio inconuenienter allegat Philosophum 7. Metanhysic. Non enim est mens Philosophi quod ea, quae in se habent aliquod accidens non sint idem cum sua quidditate, sed est intentio eius quod dicta per se sint idem cum sua quidditate, vt maxime patet in substantijs, vnde dicit ibidem, quod singulum non videtur esse aliud a sui substantia, & quod quid erat esse dicitur de singulari substantia. Et infra dicit, quod nihil prohibet esse quidem statim quid erat esse, si quidem substantia erat quid erat esse. In dictis vero secundum accidens non est idem, sed dicta secundum accidens vocat aggregata ex subiecto & accidente qui in quinto dixerat esse entia per accidens, & vnum per accidens, non autem substantias, quae in se habent aliquod accidens, ipse enim sunt per se entia, si accipiantur seorsum ab intellectu sine accidente, cum vero fingitur & accipitur aggregatum ex subiecto & accidente, tunc solum est ens per accidens, & dictum per accidens prout Philosophus loquitur ibidem, & quod haec sit intentio Philosophipatet ex textu expresse, & ex Commentatore, & omnibus expositoribus.

Secundo arguit etiam Scotus in quaestionibus super 7. Metaphys. vbi intendit probare, quod in omnihuehabentibus simpliciter quod quid est, idem est quod quid est cum eo cuius est. Arguit igitur sic. Quia si quod quid est esset aliud ab eo, cuius est, tunc non esset verum quod dicit Philosophus, scilicet quod singulum non est aliud a sui substantia, hoc enim dicit Philosophus 7. Metaphysicae.

Secundo arguit. Quia si sic: tunc nihil esset formaliter scitum vel ens, consequens est falsum, tenet consequentia, quia vnumquodque est scitum vel ens per intrinsecum sibi, & hoc est quod quid est. Tertio arguit. Quia si sic, idem esset seipsum & non esset, probatio, quia bonum est bonum per naturam boni, sed si natura vel quod quid est boni sit sepanratum, iam non est illud.

Quarto arguit. Quia si sic, esset processus in infinitum, quia quaeritur de illo separato quod quid est, vtrum habeat quod quid est vel non, & tenet argumentum si ponatur alia res. Istas autem quatuor rationes dicit esse Philosophi.

Quinto arguit. Quia veritas in intellectu componente causatur ex veritate in re & identitate, & prior est naturaliter illa identitas quam ista veritas, si ergo haec est vera. Homo est homo, prior est identitas in re, sed idem significat homo & quod quid est suum: ergo homo & suum quod quid est idem sunt. Contra quartam conclusionem arguit sic Aureolus primo sent. probando, quod suppositum non plus includat esse in substantijs immaterialibus aut alijs quam natura, nec concretum plus quam abstractum. Primo sic. Illud quod potest concipisub non esse non includit in sui ratione esse, sed concretum commune vel singulare est huiusmodi, formans enim hanc propositionem. Homo non est, attribuit concreto non esse, & similiter formans istam. Hic angelus non est: ergo falsum quod suppositum angelicum includat esse plus quam natura specifica.

Secundo sic. Illud quod est indifferens ad esse & non esse, non includit esse, sed possumus loqui & disputare de rosa & alijs concretis, & similiter de quolibet supposito angelico vel materiali ignorando vtrum sint, & per consequens sub indifferentia ad esse & non esse: ergo nec concretum, nec suppositum angelicum, aut materiale claudit in suo conceptu esse.

Ad primum contra secundam conclusionem dicitur concedendo maiorem, sed minor negatur, cuius causa est, quia natura designata cum praecitone & exclusione accidentium, quomodo signincatur per hoc nomen humanitas non est genus, nec species, vnde Sanctus Thomas in tractatu de esse & essentia sic ait. Impossibile est quod ratio vniuersalis scilicet generis vel speciei conueniat essentiae, secundum quod per modum partis significatur, vt nomine humanitatis vel animalitatis, & ideo dicit Auicenna quod rationalis non est differentia, sed differentiae principium, & eadem ratione humanitas non est species, nec animalitas genus, similiter etiam non potest dici, quod ratio generis vel speciei conueniat essentiae secundum quod est res quaedam existens extra singularia, vt Platonici ponebant, quia sic genus & species non praedicarentur de indiuiduo, non enim potest dici, quod Sortes sit hoc quod ab eo separatum est, nec iterum illud separatum proficeret ad cognitionem singularis huiusmodi, & ideo relinquitur, quod ratio vel species conueniat essentiae, secundum quod significatur per modum totius, vt nomine hominis vel animalis prout implicite & indistincte continet totum, quod est in indiuiduo. Haec ille.

Ex quo patet, quod licet indiuiduum materiale puta Sortes includat accidentia, nihilominus tamen species de illo praedicatur, quia species includir similiter accidentia implicite, secundum quod dicit Sanctus Thomas 9. quolibe. q. 2. artic. 1. ad primum. Homo dicit habens humanitatem vel subsistens in humanitate sine praecisione quorumcunque aliorum superuenientium essentialibus principijs speciei, quia per hoc quod dico habens humanitatem, non praescinditur quin habeat colore & quantitatem & alia huiusmodi. Haec ille.

Hoc autem est implicite & potentialiter accidentia continere, & est similis modus continendi, quo genus continet implicite differentias, quae sibi quod ammodo accidunt, vnde Canctus Thomas in tractatu supra nominato dicit. Sicut illud quod est genus prout praedicabatur de specie implicabat in sua significatione, quamuis indefinite, totum quod determinate est in specie, ita etiam illud quod est species secundum quod praedicatur de indiuiduo oportet quod significet totum illud, quod est essentialiter indiuiduo scilicet indistincte, & hoc modo essentia speciei significatur nomine hominis, vnde homo de Sorte praedicatur. Haec ille.

Ad secundum dicitur, quod hic modus non est insufficiens, nec solum declarat quomodo se habent hic homo, & humanitas, immo quomodo se habent hic homo, & haec humanitas, si dicta Sancti Thomas per longum videantur, declarat enim quomodo Sortes est non humanitas, & similiter patet in dictis eius, quod Sortes non est haec humanitas sua, quod enim haec fuerit mens Sancti Thomas patet, quia secundum eum aliud requiritur ad hoc quod humanitas sit haec & indiuidua, & aliud ad hoc quod aliquid sit suppositum quomodo Sortes est suppositum, vnde quolibe. 9. vbi supra dicit, ipsam naturam humanam in Christo nihil prohibet dicere esse quoddam indiuiduum, aut singulare, vel particulare, & similiter quaelibet pars humanae naturae, vt manus, pedes, & ossa, quorum quodlibet est quoddam indiuiduum, non tamen quod de toto praedicetur, quia nullum eorum est indiuiduum per se subsistens. Ibidem etiam dicit, quod humana natura licet sit haec & indiuidua, non tamen est suppositum, quia non subsistit, sed est in alio. Dico ergo quod cum Sortes habeat humanitatem indiuiduatam, & vlterius aliqua alia, quae nec sunt de ratione humanitatis, nec faciunt ad indiuiduationem eius, sequitur quod Sortes non est haec sua humanitas sicut nec humanitas communis, haec enim humanitas est indiuiduum, non tamen est suppositum, quia non dicit totum quod est in sorte, licet Michaelis natura sit haec & indiuidua per seipsam, non tamen est hic Michael, immo differt aliqualiter vt prius quarta conclusio declarauit.

Ad primum Aureoteues dicitur, quod principia diffinientia possunt dupliciter significari vel per modum partis, vel per modum totius, primo significata non praedicantur de habente, quod significatur per modum totius, & illo modo praedicata essentialia vel principia diffinientia importanttur per nomen abstractum, cuiusmodi est humanitas, posssunt nihilominus significari in concreto per modum totius, sicut per hoc nomen homo, & isto modo praedicantur de Sorte, & hoc superius extitit declaratum. Ad secundum & ad tertium patet solutio per idem, conceditur enim ad quartum, quod principiaddiffinientia respondentur ad quaestionem factam per quid cum designantur per modum totius non designata per modum partis. Et ad tertium dicitur, quod licet abstractum non diffiniatur, hoc non concludit quin idem importetur per diffinitionem quod per abstractum, sed aliter & aliter, sicut a simili, humanitas non dicitur species, sed homo. Quomodo autem humanitas sit pars formalis indiuidui ostendit Sanctus Thomas dicens in praefato tractatu. Quia (inquit) designatio speciei respectu generis est per formam, designatio autem indiuidui respectu speciei est per materiam, ideo oportet, vt illud vnde nomen generis sumitur cum praecisione formae determinatae speciem perficientis, significet partem materialem totius, sicut corpus est pars materialis hominis, nomen autem significans illud, vnde natura sumitur speciei cum praecisione materiae designatae, significat partem formalem, & ideo humanitas significatur, vt forma quaedam addita partibus essentialibus, scilicet formae & materiae, sicut forma domus superadditur partibus eius integralibus, sed magis est forma, quae est totum, scilicet formam complectens & materiam, tamen cum praecisione eorum, per quae. materia nata est designari. Haec ille.

Et quia (inquit ibidem) pars non praedicatur de toto, inde est quod humanitas, nec de homine, nec de Sorte praedicatur. Sicut enim ipse ibidem ponit sicut res constituta ex aliquibus non recipit praedicationem earum rerum ex quibus constituitur, ita nec intellectus recipit praedicationem eorum intellectuum, ex quibus constituitur. Ipso enim attestante. 2. quolibus q. 2. art. 2. Quia natura dicitur constituere suppositum, etiam in compositis ex materia & forma, non ideo dicitur, quod natura sit vna res, & suppositum sit alia res, hoc enim esset secundum opinionem ponentium, quod natura speciei sit forma tantum, quae constituit suppositum, sicut totum, sed quia secundum modum significandi natura significatur vt pars, suppositum vero sicut totum, natura vt constituens, suppositum vt constitutum. Haec ille.

Ex quo manifeste patet, quod non fuit mens eius, quod suppositum puta Sortes vel homo sit quoddam totum integrale vel essentiale intrinsece compositum ex humanitate, sicut ex vna parte integrali vel essentiali, & ex accidentibus designantibus materiam, sicut ex alia parte sui integrali vel essentiali, sed potius quod ipsamet res, quae est humanitas, vt non sit significata, sed praecisa ab omni quod est de ratione eius, est suppositum vel Sortes vt est significata & subsistens, quia tamen illa res modo opposito significatur in abstracto & in concreto praesertim suppositali vt nomine Sortis, ideo vnum illorum alterius praedicationem non recipit, quia Sortes significat illam naturam cum multorum aliorum inclusione, humanitas autem cum eorum praecisione, & hunc sensum innuit ipse in praefato quolibe. quaestione secunda articulo primo ad primum. Aliquando (inquit )er his quae simul iunguntur relinquitur aliqua res tertia, sicut ex anima & corpore constituitur humanitas qua homo est homo, vnde homo componitur ex anima & carne, aliquando autem ex his quae simul iunguntur non resultat aliqua tertia res, sed resultat quaedam ratio composita, sicut ratio hominis albi resoluitur in rationem hominis, & in rationem albi, & in talibus aliquid componitur ex seipso & ex alio, sicut album componitur ex eo quod est album & ex albedine. Haec ille.

Ita in proposito suppositum puta Sortes dicitur componi ex natura humana, & ex accidentibus, non quod sit tertia res ex substantia & accidente resultans, sed quia in sua significatione includit naturam & accidentia illam determinantia, & ita Sortes est vera substantia accidentibus coniuncta vtrunque in sua significatione includens, & ideo differt ab humanitate, quia includit aliam rem ab ea non tanquam partem intrinsecam, sed tanquam determinatiuam suarum essentialium partium, puta materiae & consequenter formae. Istam patet esse mentem Auicennae 5. Metaphysicae cap. 1. Humanitas (inquit) non est humanitas alicuius nisi propter accidentia, quae sunt in ipsa, quoniam nunquam inuenitur sine accidentibus, & tunc non accipitur secundum hoc quod est humanitas tantum, postquam autem humanitas Platonis non est sua, nisi propter accidentia, tunc haec accidentia habent actiones in indiuiduo Platonis, eo quod ipsum compositum est ex liumanitate & accidentibus, quae comitantur tanquam partibus eius. Haec ille.

Item capitulo secundo ostendens differentiam inter vniuersale & totum, sic ait. Natura totius non fiet pars suarum partium vllo modo Natura vero vniuersalis pars est naturae suorum particularium, quoniam hae partes aut sunt species quae constituuntur a natura duorum vniuersalium, scilicet generis & differentiae, aut sunt indiuidua quae constituuntur ex natura omnium vniuersalium & ex natura accidentium, quae vestiunt ea cum materia. Haec Auicenna. Ista autem intelligo modo praedicto, scilicet quod sortes componitur ex humanitate & accidentibus non quasi tertium ex illis intrinsece constitutum, sed illo modo quo aliquid componitur ex se & ex alio.

Ad quartum dicitur, quod nec sortes, nec homo est ens per accidens, ens enim per accidens quod nec diffinitur, nec intrat praedicamentum dicitur illud quod intrinsece constituitur ex duobus, quorum vnum accidit alteri vel ambo alicui tertio, vt compositum ex musica & anima, vel compositum ex Grammatica & Logica, sed non dicitur ens per accidens illud, quod in sua significatione includit duas naturas, vel aliqua duo, quorum vnum accidit alteri. Primo modo sortes non includit accidentia, nec similiter homo, sed secundo modo, vnde sicut Christus non dicit ens per accidens, & tamen includit in sua significatione naturam diuinam & humanam secundum sanctos, cuius causa est, quia non includit eas velut partes sui, ita nec hic homo dicit ens per accidens, licet includat accidentia tanquam designantia sui partes essentiales. Vnde Commentator septimo Metaphys. commento 41. Non est remotum vt aliquid in praedicamento qualitatis accipiatur in diffinitione eius quod est in praedicamento substantiae.

Ad quintum dicitur, quod diffinitio & diffinitum idem significant explicite & in actu, sed nihil obstat diffinitum aliquid significare implicite quod sua diffinitio nec implicite nec explicite significat, sed abstractum bene significat omnino idem quod diffinitio concreti, vnde Sanctus Thoa mas super illud Boetij de ebdo. Diuersum est esse & quod est. sic ait. Considerandum (inquit) quod circa quodlibet abstractum hoc habet veritatem quod non habet in se aliquid extraneum, quod scilicet sit praeter essentiam suam, sicut humanitas & albedo, & quaecunque hoc modo dicuntur. Cuius ratio est, quia humanitas est, vt quo aliquid est homo, & albedo vt quo aliquid est album, non est autem homo per aliquid formaliter loquendo nisi per illud, quod ad rationem hoininis pertinet, & similiter non est aliquid album formaliter loquendo, nisi per illud quod pertinet ad rationem albi, & ideo huiusmodi abstracta nihil alienum in se habere possunt. Aliter autem se habet in his que significantur in concreto: nam homo signatur, vt quod habet humanitatem, & album vt quod habet albedinem, ex hoc autem quod homo habet humanitatem, & album habet albedinem, non prohibentur habere aliquid aliud quod non pertinet ad rationem horum, nisi solum quod est oppositum his, & ideo homo & album possunt aliud habere quam humanitatem vel albedinem, & haec est ratio quare albedo & humanitas significantur per modum partis & non praedicantur de concretis, sicut nec aliqua pars de suo toto. Haec ille.

Ex quibus patet quod concreta implicite significant aliquid quod non significat diffinitio inquantum scilicet significant diffinitionem sine alicuius extranei praecisione non oppositi: hoc enim est significare in potentia & implicite.

Ad sextum dicitur eodem modo sicut ad quintum. Ad septimum dicitur, quod sortes importat de principali significato non solum ea quae sunt de ratione hominis, immo ea per quae est hic homo, quae sunt extra rationem hominis, & accidentia tali essentiae vel naturae. Vnde Sanctus Thomas in tractatu de esse & essentia sic ait. Sciendum quod materia non quolibet modo accepta est indiuiduationis principium, sed solum materia signata, & dico materia signata, quae sub determinatis dimensionibus consideratur: haec autemem materia in diffinitione hominis inquantum est homo non ponitur, sed poneretur in diffinitione sortis, si sortes diffinitionem haberet. In diffinitione autem hominis non ponitur materia signata, non enim in diffinitione hominis ponitur hoc os, & haec caro, sed os & caro absolute, quae sunt materia hominis non signata, sic ergo patet quod essentia hominis & essentia sortis non differunt nisi penes signatum & non signatum. Haec ille. Idem ponit secundo quolibet. quaestione secunda articulo secundo, vbi supra recitatum fuit, scilicet quod sicut rationale accidit animali, sed essentiale est homini, sic determinatio corporis & animae accidit homini, & est praeter rationem eius, sed conuenit per se huic homini, de cuius ratione esset, si diffiniretur quod esset ex hac materia & hoc corpore

Item primo sententiarum. distinctione trigesimoquarta quaestione prima articulo primo dicit. Quia in creatis aliud est esse quam hypostasis vel suppositum, quia addit supra naturam determinationem materiae, vel aliquid quod loco materiae se habet per quod natura indiuiduetur & determinetur ad hoc singulare. Haec ille.

Ex quibus patet, quod concretum singulare, puta sortes in sua principali significatione includit accidentia, concretum autem commune, puta homo includit illa implicite modo praedicto, & non in actu, sicut suppositum indiuiduale, nec tamen sequitur, quod sit ens per accidens, quia non includit ea vt intrinseca suae naturae sed vt determinatiua suarum partium essentialium, ita quod significat ea quasi connotando inquantum suppositum pro materia subiecta, & praeter hoc significat accidentia, & significat subiectum in recto & accidentia in obliquo: sortes enim dicit naturam designatam talibus indiuidualibus in eis subsistentem.

Nec valent argumenta contra hoc per arguentem inducta. Non quidem primum, quia non est simile de diuina voluntate & intellectu, quia quicquid sit de connotatione illorum tamen in propotto est talis modus connotandi, quod suppositum materiale inquantum huiusmodi exigit aliquam rem ad sui existentiam, quam non exigit natura, secus autem est de intellectu & voluntate in diuinis. Nec similiter valet secundum, quia minor falsa est, accidentia enim faciunt diuersitatem inter suppositum & naturam, quia licet non plus sint partes huius quam illius, tamen illa excluduntur a significatione naturae, & includuntur in significatione suppositi, & propter istum diuersum, immo oppositum modum significandi non admittitur praedicatio mutua suppositi & naturae.

Ad octauum dicitur, quod causa quare homo non praedicatur de humanitate nec econtra saepe dicta est, quia scilicet humanitas significat opposito modo illud quod significat homo: humanitas quidem per modum partis. homo autem per modum totius, humanitas cum praecisione accidentium ipsi naturae, homo autem sine praecisione, immo cum inclusione aptitudinali vel implicita, ita quod licet inclusio vel praecisio non sit de ratione alicuius illorum, tamen sequitur modum quo significatur hoc vel illud vt superius diffuse declaratur. Dicitur ergo ad formam argumenti, quod homo addit ad humanitatem accidentia non quidem actu vel explicite, sed potentialiter & implicite tali modo, qui impedit praedicationem vnius de alio, & non inducit ens per accidens in abstracto vel concreto.

Ad nonum dicitur, quod argumentum procedit ex falso intellectu: nam licet Sanctus Thomas dicat quod in materialibus suppositum addit supra naturam accidentia, non tamen dicit quod solum hoc addat, secundum enim quod ipse dicit prima parte. quaestione vigesimanona articulo secundo suppositum semper subsistit.

Ista enim quatuor suppositum, res naturae, subsistentia, hypostasis idem sunt secundum rem, licet differant ratione. Dicit enim sic. Secundum Philosophum quinto Metaphysicae substantia dicitur dupliciter. Vno modo dicitur substantia ipsa quidditas rei quam significat diffinitio, secundum quod dicimus, quod diffinitio significat substantiam rei, quam quidem substantiam Graeci vsiam vocant quam nos essentiam dicere possumus. Alio modo dicitur substantia subiectum vel suppositum quod subrstit in genere substantiae, & hoc quidem communiter accipiendo nominari potest nomine significante intentionem, & sic dicitur suppositum: nominatur etiam tribus nominibus rerum, quae sunt res naturae, subsistentia, & hypostasis, sed secundum triplicem considerationem substantiae sic dictae, secundum enim quod per se existit & non in alio vocatur subsistentia, illa enim subsistere dicimus quae non in alio, sed in seipsis existunt, secundum vero quod supponitur alicui naturae communi sic dicitur res naturae, sicut homo est res naturae humanae, secundum vero quod supponitur accidentibus dicitur hypostasis vel substantia. Haec ille.

Et articulo praecedenti scilicet primo in responsione ad quintum sic ait. Anima est pars humanae specici, & ideo licet sit separata, quia tamen retinet naturam vnibilitatis non potest dici substantia indiuidua, quae est hypostasis, vel substantia prima, sicut nec manus, nec quaecunque alia pars hominis. Haec ille.

Ex quibus patet quod secundum mentem eius suppositum in rebus materialibus addit accidentia supra naturam, sed generaliter de ratione suppositi est, quod subsistat, & quod sit non vnibile alteri per modum partis, & ideo licet humana natura in Christo habeat omnia illa accidentia indiuiduantia quae addit suppositum supra naturam in materialibus, non tamen haec omnia quae addit ratio suppositi super rationem essentiae vel naturae, ipsa enim nec subsistit, nec est inunibilis alteri vt pars formalis. Vnde Sanctus Thomas tertia parte. quaestione secunda artic. 3. ad secundum sic ait. Hypostasis significat substantiam particularem non quocunque modo, sed prout est in suo complemento, secundum vero quod venit in vnionem alicuius magis completi non dicitur hypostasis sicut manus vel pes, & similiter natura humana in Christo quamuis si substantia particularis, quia tamen venit in vnionem cuiusdam completi, scilicet totius Christi prout est Deus & homo non potest dici hypostasis vel suppositum, sed illud completum ad quod concurrit dicitur esse hypostasis vel suppositum. Haec ille.

Sed arguitur contra istam responsionem. primo quia videtur innuere quod de ratione suppositi sit non esse in alio, & non esse vnibile, & sic negatio erit de ratione suppositi, consequens videtur falsum apud multos. Tum quia formalis ratio entis positiui non debet esse negatio, sed suppositum dicitur positiue sicut & natura. Tum secundo, quia suppositum non est minus ens quam natura: igitur non plus includit negationem. Tum tertio, quia natura non dicitur distingui a supposito per esse in alio: igitur nec suppositum a natura per non esse in alio. Tum quarto, quia nullum suppositum creatum videtur plus constitui per relationem negatiuam quam per positiuam, cum vtrunque sit proprium supposito diuino. Tum quinto, quia negatio nulli repugnat nisi cui conuenit opposita affirmaliter vel virtualiter, sed natura non habet aliam affirmationem vltra suppositum: igitur nulla negatio ei repugnat plus quam supposito. Tum sexto, quia sequitur quod conceptus habentis & eius quod est, & totius ac complementi & primae substantiae esset formaliter negatiuus. Tum septimo, quia cum significatum pronominis, quod est subsistentia secundum suum formale esset negatio, & ita negatio esset ratio demonstrandi rem per pronomina ego tuille Tum octauo, quia negatio illa, quam dicis, sequitur ad rationem suppositi, ideo enim non vnitur alteri, quia habet esse in se, & sic videtur quod ratio suppositi nullo modo includat negationem.

Secundo arguitur contra dictam solutionem. Quia videtur innuere quod esse sit de ratione suppositi, subsistere enim est esse, sed hoc consequens videtur falsum:tum propter rationes factas in argumento vndecimo, reprobando responsionem ibi datam.

Tertio arguitur contra eam. Quia videtur innuere quod natura humana in Christo non habeat aliud esse quam esse diuinae essentiae, & ideo non est suppositum. Istud autem videtur falsum multipliciter. Tum primo, quia tunc Dei filius non assumpsisset totam realitatem hominis, scilicet esse creatum naturae humanae. Tum secundo, quia hoc est subtrahere a Christo potiorem perfectionem essentialem hominis, scilicet esse actualis existentiae. Tum tertio, quia prius natura humana fuit perfecta omnibus suis perfectionibus tam essentialibus quam accidentalibus, inter quas est ipsum esse quam fuerit assumpta a verbo. Tum quarto, quia natura accidentalis semper habet proprium esse non solum quando per se est vt in Sacramento altaris, immo quando est in alio: igitur est natura substantialis cum sit perfectior. Tum quinto, quia quantitas per idem formaliter existit in Sacramento altaris, per quod existebat quando erat in substantia panis: ergo econtra natura humana per idem existit in Christo, per quod existeret si esset per se non vnita.

Ad primum dicitur, quod negationem esse de ratione suppositi potest dupliciter intelligi. Vno modo quod sit quid intrinsecum supposito tanquam pars eius. Alio modo quia importatur per nomen eius tanquam circumloquens differentiam indiuiduorum substantiae ad indiuidua accidentis, cum propriam differentiam ignoremus. Primo modo procedunt argumenta, sed solutio non primo, sed secundo modo intelligitur, nec hoc est inconueniens plus quam hoc, scilicet quod secunda intentio ponitur in diffinitione per se, quae dicit nomen rei, vnde Sanctus Thomas prima parte. quaestione vigesimanona articulo primo ad tertium sic ait. Differentiae substantiales non sunt nobis notae, vel etiam nominatae non sunt, & ideo oportet interdum vti differentijs accidentalibus loco substantialium, puta si quis diceret, ignis est corpus simplex calidum & siccum, accidentia enim propria sunt effectus formarum substantialium, & manifestant eas, & similiter nomina intentionum possunt accipi ad diffiniendum res secundum quod accipiuntur pro aliquibus nominibus rerum, quae sunt imposita, & sic nomen indiuiduum ponitur in diffinitione per se ad designandum modum subsistendi, qui competit substantiis particularibus. Haec ille. Sicut autem ipse dicit de nominibus intentionum, sic in proposito dicendum videtur de nominibus negationum.

Ad secundum istorum dicitur, quod non plus esse est de ratione suppositi quam naturae, vnde Sanctus Thomas quolibus secundo. quaestione secunda articulo secundo, sic arguit. Esse sicut non ponitur in diffinitione naturae, ita non poneretur in diffinitione suppositi vel singularis, si suppositum vel singulare diffiniretur: ergo suppositum per esse non differt a natura. Ecce suum argumentum. Et ibidem ad secundum. Dicendum (inquit) quod non omne quod accidit alicui praeter rationem speciei est determinatiuum essentiae ipsius, vt oporteat illud poni in ratione eius, sicut dictum est, & ideo licet ipsum esse non sit de ratione suppositi, quia tamen pertinet ad suppositum, & non est de ratione naturae, manifestum est quod suppositum & natura non idem in illis, in quibus res non sunt suum esse. Haec ille.

Ex quibus apparet quod argumentum non procedit contra conclusionem. Si autem quaeratur quomodo suppositum differt a natura in talibus vbi nihil accidit praeter rationem essentiae nisi ipsum esse. In talibus enim idem videtur significare suppositum & natura abstractum & concretum, ex quo suppositum non aliud significat quam natura, nec abstractum dicit aliud quam concretum.

Respondetur quod pro tanto suppositum differt a natura in talibus, quia abstractum excludit a sui significatione omne quod non est de ratione specifica, concretum autem illud includit non actu, sed potentia, non explicite, sed implicite, vnum enim illorum significatur, vt habens & aliud vt habitum, vnum per modum partis, aliud per modum totius. Et si dicatur quod ille diuersus modus significandi est in diuinis inter intellectum & intelligens, inter vitam & viuens, Deum & deitatem: vbi tamen non est differentia realis inter naturam & suppositum, concretum & abstractum.

Respondeo, quod in diuinis diuersitas modi significandi talium, scilicet abstracti & concreti non sumitur penes diuersas rationes, siue res, sicut in creatis, vbi concretum dat formam materiae concretam, idest compactam & vnitam, vnde talia in diuinis improprie dicuntur sicut alias extitit declaratum.

Ad tertium dicitur, quod licet ista materia in casu illo pertineat ad tertium sententiarum, tamen pro nunc dicitur, quod natura humana in Christo non habet aliquod esse existentiae creatum, sed existit per diuinum esse, hoc enim ex presse ponit Sanctus Thomas 3. sent. distin. 6. q. 2. articu. 2. vbituc dicit. Impossibile est quod aliquid vnum habeat duo esse substantialia, quia vnum fundatur super ens, vnde si sint plura esse secundum quae aliquid dicitur ens simpliciter, impossibile est, quod dicatur vnum, sed non est inconueniens, quod esse vnius rei subsistentis habeat respectum ad multa, sicut esse Petri est vnum, habens tamen respectum ad diuersa principia constituentia ipsum, & similiter suo modo esse Christi habet duos respectus, vnum ad naturam diuinam, alium ad humanam. Item tertia parte. quaestione decimaseptima articulo secundo, expresse ponit hoc idem, quod scilicet humanitas non habet aliud esse existentiae in Christo quam esse quo diuina essentia formaliter existit.

Item nono quolibet. quaestione secunda articulo secundo, sic ait. Esse proprie & vere non attribuitur nisi rei subsistenti, huic autem attribuitur duplex esse vnum scilicet esse quod resultat ex his ex quibus eius vnitas integratur, quod est esse substantiale. Aliud est esse supposito attributum praeter ea quae integrant ipsum, quod est esse superadditum, scilicet accidentale, vt esse album attribuitur sorti cum dicitur, sortes est albus, quia ergo in Christo ponimus tantum vnam rem subsistentem, ad cuius integritatem concurrit etiam ipsa humanitas, quia vnum suppositum est vtriusque naturae, ideo oportet dicere quod esse substantiale, quod proprie attribuitur supposito, est tantum vnum, habet autem vnitatem ex ipso supposito & non ex materijs. Si tamen ponatur diuinitas ab humanitate separari, tunc humanitas suum esse habebit aliud ab esse diuino, non enim impediebat, quin proximum esse haberet nisi hoc quod non erat per se subsistens, sicut si archa esset quoddam indiuiduum naturale ipsa tota non haberet nisi vnum esse, quaelibet tamen partium ab archa separata proprium esse habebit. Et sic patet, quod in Christo est vnum esse, substantiale secundum quod esse proprie est suppositi, quamuis sit multiplex esse accidentale. Haec ille.

Tunc ad obiecta in oppositum dicitur, ad primum quidem quod Christus assumpsit omnia quae pertinent ad rationem hominis, non autem esse creatum quale habet Petrus, sicut nec assumpsit suppositum humanum, quale est Petrus, nec ipse est suppositum humanum, sed communicat suum esse humanitati.

Ad secundum dicitur, quod non plus subtrahitur aliqua perfectio hominis ipsi Christo ex hoc quod non assumpsit esse creatum, quam ex hoc quod non assumpsit suppositum creatum, nec ex hoc sua humanitas est imperfectior quam humanitas Petri, quia licet non habeat esse proprium tamen habet esse perfectius quam si suppositaretur in proprio supposito.

Ad tertium dicitur, quod humanitas Christi prius ordine naturae fuit perfecta omni perfectione componibilicum assumptione quam fuerit assumpta, sed sicut suppositum non est assumptibile, ita nec natura sub proprio esse actualis existentiae substantiali, vnde Sanctus Thomas tertio sentent. distinctione sexta quaestione prima articulo secundo dicit, quod illud quod habet esse completum in quo subsistit non potest alteri vniri nisi tribus modis, scilicet per modum accidentis, sicut tunica homini, vel per modum aggregationis vt lapis lapidi, vel aliquo accidente, sicut homo vnitur Deo per amorem.

Ad quartum dicitur, quod similitudo non valet: nam esse substantiale non plurificatur in eodem supposito, sicut esse accidentale, & ideo licet sit aliud esse albedinis quam suppositi, in quo est, non tamen naturae constituentis suppositum, & ipsius suppositi, vnde Sanctus Thomas tertia parte. quaestione decimaseptima articulo secundo. Si aliqua (inquit) forma vel natura est, quae non pertineat ad esse personale hypostasis subsistentis, illud esse non dicitur esse illius personae simpliciter, sed secundum quid, sicut esse album est esse sortis non inquantum sortes est, sed inquantum albus est, & huiusmodi esse nihil prohibet multiplicari in vna hypostasi vel persona. Aliud est enim esse quo sortes est, & aliud quo sortes est musicus, sed illud esse quod pertinet ad ipsam hypostasim vel personam impossibile est in vna hypostasi vel persona multiplicari, quia impossibile est vt vnius rei sit nisi vni cum esse: si igitur humana natura adueniret filio Dei non hypostatice vel personaliter, sed accidentaliter sicut quidam posuerunt, oporteret in Christo ponere duo esse: vnum quidem secundum quod est Deus, aliud secundum quod est homo, sicut sortes ponitur aliud esse secundum quod est homo, & aliud secundum quod est albus, quia esse album non pertinet ad ipsum esse personale sortis. Esse autem capitatum, & esse corporeum, & esse animatum totum pertinet ad vnam: personam sortis, & ideo ex omnibus istis non fit nisi vnum esse in sorte, & si contingeret quod post constitutionem personae sortis adueniret sorti manus, vel pes, vel oculus, sicut accidit in caeco nato, ex his non accresceret sorti aliud esse, sed solum relatio quaedam ad huiusmodi esse, quia scilicet diceretur esse non solum secundum illa quae habebat prius, sed etiam secundum ea quae postmodum sibi adueniunt: cum igitur natura humana coniungatur filio Dei hypostatice & non accidentaliter, consequens est, quod secundum humanam naturam non adueniat sibi nouum esse, sed solum noua habitudo esse personalis praeexistentis ad naturam humanam, vt scilicet illa personatiam dicatur subsistere non solum secundum naturam diuinam, sed etiam humanam. Haec ille.

Ad quintum patet eodem modo sicut ad quartum, & sic patet quod instantiae contra solutionem argumenti 11. non procedunt.

Ad decimum principale dicitur, sicut dictum est ad sextum, sortes enim est substantia prima & ens secundum se & non per accidens, licet in sui significatione includat aliqua, quae accidunt naturae secundum materiam signatam, cuius causa est assignata superius, quia talia accidentia, puta signationem materiae non significat principaliter in recto, nec tanquam pertinentia ad sui naturam, sed tanquam pertinentia ad sui indiuiduationem, nec etiam prima substantia dicitur maxime substantia, prout substantia opponitur accidenti, sed prout substantia dicit suppositum substens accidentibus, immo omnibus substantijs secundis substans, vt etiam dicit Sanctus Thomas tertia parte. quaestione secunda articulo tertio ad tertium. In rebus creatis res aliqua singularis non ponitur in genere vel specie ratione eius quod pertinet ad indiuiduationem, sed ratione naturae, quae secundum formam determinatur.

Sciendum etiam quod accidentia sunt duplicia, quaedam quae nihil faciunt ad constitutionem esse suppositalis, vel saltem sunt posteriora ordine naturae, cuiusmodi est albedo, & etiam risibilitas respectu sortis. Alia sunt quae faciunt ad esse suppositale immo habent aliquam causalitatem saltem in genere causae materialis respectu talis esse inquantum disponunt materiam & reddunt eam materiam propriam huic formae, cuiusmodi sunt dimensiones, quae signant materiam & diuidunt eam, & eam reddunt aptam ad recipiendum formam cum suis dispositionibus. Si enim materia non esset extensa per quantitatem ipsa non esset habilis ad recipiendum formam, nec ad indiuiduandum illud: ergo quod includit accidentia primo modo dicta dicitur ens per accidens, non autem illud quod includit accidentia secundo modo dicta, & talia accidentia consignificat hoc nomen sortes, vnde Sanctus Thomas tertia parte. quaestione decimaseptima articulo primo dicit. Hoc nomen homo importat habentem humanitatem indistincte, sicut hoc nomen Deus indistincte importat habentem diuinitatem, hoc tamen nomen Petrus vel Iesus importat distincte habentem humanitatem, scilicet sub determinatis indiuidualibus proprietatibus, sicut hoc nomen Filius Dei importat habentem diuinitatem subdeterminata proprietate personali. Haec ille. Et ista responsio est alia ab illa quae posita fuit in respotesione ad sextum.

Ad primum contra tertiam conclusionem dicitur, quod licet Aristoteles septimo Metaphysic. particula decima & vigesimaprima, & Commentator ibidem dicat quod primae substantiae sunt idem cum suis quidditatibus, tamen Aristoteles eodem libro particula quadragesimaprima dicit, quod ea quae habent formam in materia, & illa quae sunt essentialia per accidens non sunt idem cum sua quidditate vnde verba Aristoteles sunt ista. Omnia autem quae sunt in materia aut sunt congregata ex materia non sunt idem quod eorum essentia.

Item Commentator tertio de anima commento nono sic ait. Quia inquit hoc indiuiduum est aliquid, & intentio & forma per quam hoc indiuiduum est ens, scilicet quidditas & forma eius est aliud, verbi gratia, quod haec aqua est aliquid, & intentio & forma per quam haec aqua est ens aliud est ab aqua, & hoc accidit similiter in multis rebus, scilicet omnibus compositis ex materia & forma, sed non in omnibus entibus ad excipiendum res abstractas & vniuersaliter res simplices non compositas, & causa propter quam hae duae intentiones non inueniuntur in omnibus entibus est, quod quidditas & essentia in rebus simplicibus est idem. Haec ille.

Item commento quinto. Iam inquit determinatum est in prima philosophia, quod nulla forma liberata est a potentia simpliciter nisi prima forma, quae nihil intelligit extra se, sed essentia eius est quidditas eius. Aliae autem diuersificantur in essentia & quidditate quoquomodo. Haec ille. Illud simpliciter dicit octauo Metaphysic. commento decimosexto, vbi dicit. Omnia quae carent materia intelligibili & sensibili, vnumquodque est idem cum illo quod dat suum esse, scilicet quod quidditas & essentia sunt idem in eis. Et subdit. Et ideo illa quae non habent materiam non habent aliam causam a se in hoc quod sunt vnum, & in hoc quod sunt ens, econtrario eis quae sunt in materijs, per formas enim fiunt composita ex materia & forma vnum & ens. Haec ille.

Item 12. Metaphysicae commento 40. sic ait. Quod est per primam essentiam non habet materiam, quia est perfectio, quia prima essentia quae significat esse rei oportet vt non habeat materiam, quoniam si haberet materiam haberet aliam essentiam, & sic in infinitum. Haec ille.

Ex quibus apparet quod non solum in rebus materialibus immo in quolibet citra primam formam quae est Deus differt res & quidditas eius aliquo modo. Dicta autem Aristotel. & Commentatoris in oppositum non concludunt aliud nisi quod in dictis secundum se quidditas non est alia res ab illo cuius est, quod conceditur ad illum intellectum, qui explicatur in solutione huius argumenti, ideo non dicimus quod quid est differre ab eo cuius est in caeteris citra primum, quia quod quid est in quolibet talium non dicit totum, quod est in re cuius est, non quia suppositum, sed alia res totaliter a suo quod quid est.

Ad primum Scoti dicitur eodem modo, sicut enim dicit Sanctus Thomas in quaestionibus de verbo a, quaestione tertia ad decimum quartum quod quid est non est aliud ab eo, cuius est, inquantum ad ea, quae per se insunt, sed non oportet quod sit omnino idem, & hoc si aliqua sint ibi per accidens.

Ad secundum negatur consequentia. Res enim scitur cognitis illis quae per se insunt ei, & quo ad talia non ponimus differre quod quid est ab eo, cuius est in dictis secundum se.

Ad tertium negatur consequentia, licet enim quod quid est differat ab eo, cuius est modo praedicto, non tamen praedicatio vnius de altero in concreto, vt sortes est animal rationale & mortale, sequitur tamen quod res non est omnino eadem illi, quod de ipsa dicitur in quid, & per se. Iste modus distinctionis est modicus, & non talis qualis est inter sortem & animam suam, sed qualis est inter sortem & sortem album : talis enim distinctio non habet extra distincta realiter proprie, sed est inter eandem rem signatam dupliciter, scilicet cum praecisione, & sine praecisione, immo cum inclusione accidentium ab ea realiter distinctorum non intrantium eius realitatem.

Ad quartum negatur consequentia, quod quid est enim non habet quod quid est, nec essentiam, quia non includit aliquid extrinsecum, & significatur per modum partis, & eius quo aliquid est, & ideo talia non differunt a suo quod quid est, & hoc fuit latius declaratum in solutione septimi contra secundam conclusionem. Ad quintum dicitur, quod concludit solum, quod ipsum quod quid est, est idem ei, cuius est quo ad ea quae per se insunt rei, non autem quod nullo modo differant quo ad extrinseca connotata, nec quod res non includat aliquid praeter suum quod quid est, nec quod nomen suppositi non includat aliam rem quam nomen naturae.

Ad argumenta contra quartam conclusionem dictum est in solutione 11. dico enim quod nec suppositum materiale nec immateriale creatum includit esse in sui ratione explicite, sed implicite inquantum significatur vt habens, & vt totum, esse autem habetur a supposito creato, & non est ipsum suppositum creatum, nec eius natura. Argumenta autem ista procedunt, ac si suppositum explicite includat esse. Ex istis autem patet quid dicendum ad quaestionem & argumenta eius &c.

PrevBack to TopNext