Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum divina essentia sit formalis terminus divinae generationis
CIRCA quintam distinctionem quaeritur. Vtrum diuina essentia sit formalis terminus diuinae generationis.
Et arguitur quod non. Si diuina essentia esset terminus generationis, hoc non esset nisi quia esset accepta per generationem, sed filius non accipit essentiam : ergo essentia non est terminus diuinae generationis. Probatio mediae. Accipere enim cum non conueniat tribus personis est actus notionalis, sed nullus actus notionalis terminatur ad essentiam, sicut pater quod pater non generat essentiam:ergo nullus filius accipit essentiam.
In oppositum arguitur sic. Illud in quod est generatio est terminus generationis, sed Hilarius dicit quod natiuitas vnigeniti in naturam ingenitam subsistit : ergo natura vel essentia est terminus generationis.
In hac quaestione erunt duo articuli. In quorum primo ponentur conclusiones. In secundo mouebuntur obiectiones.
Articulus 1
Quantum ad primum sit prima conclusio. Quia diuina generatio terminatur ad essentiam & ad personam:probatur sic. Nam secundum Sanctum Thomam primo sentent. distinctione quinta articulo primo, tertiae quaestionis. Terminus generationis in creatis potest dupliciter accipi, sicut & principium, dicitur enim principium generationis ipsum generans, & huic principio correspondet sicut terminus ipsum genitum : Dicitur etiam principium generationis a quo incipit generatio, & hoc modo principium vel initium generationis dicitur priuatio formae inducendae, & huic principio terminus oppositus est forma per generationem inducta, sicut in dealbatione terminus a quo est nigredo, & terminus ad quod est albedo, & sic in diuinis generationis terminus quamuis non sit ibi actio vel mutatio potest dupliciter accipi, scilicet ipsum genitum & sic est filius, vel essentia accepta a filio per generationem. Quia autem isti duo termini sint in diuinis probatur sic. Generatio inuenitur in diuinis secundum illud quod est perfectionis in ipsa, sed tota perfectio generationis est ex termino ad quem : ergo in generatione diuina est terminus ad quem, sed non videtur alius quam essentia loquendo de formali termino, nec alius quam persona loquendo de totali genito: ergo generatio diuina habet illos duos terminos.
Secunda conclusio est. Quia generatio diuina non habet terminum a quo : probatur sic. tum quia illa generatio non incipit ex non esse. tum quia generatio & quilibet motus totam imperfectionem habet a termino a quo, quod est priuatio, vel contrariam includens priuationem, & quia diuina generatio nullam patitur admixtionem priuationis, ideo licet habeat terminum ad quem, a quo est tota perfectio generationis, non tamen habet terminum a quo. Istam conclusionem cum probationibus ponit Sanctus Thomas, vbi supra ad primum.
Tertia conclusio est. Quia diuina essentia non est genita per se nec per accidens, probatur conclusio per eundem ad secundum ibidem sic, quia scilicet in diuinis eadem essentia est in genito & generante penitus indiuisa : ergo non generatur etiam per accidens, tenet consequentia, quia constat quod non per se, cum etiam in creaturis non per se generetur, non enim generatur per se homo, sed hic homo. Quia etiam nec per accidens-probatur: quia causa, quod in generatis creatis natura generetur per accidens, quando suppositum per se generatur est haec, quia scilicet essentia diuiditur, nec habet idem esse in generante & genito, nec est eadem numero, sed alia & alia, hoc autem non est in Deo. igitur & caeter.
Quarta conclusio est. Quia diuina essentia non se habet in diuina generatione proprie loquendo, sicut materia vel subiectum, licet habeat vnam de conditionibus materiae. Probatur conclusio pro prima parte; nam propria & completa ratio subiecti vel materiae includit imperfectionem, cum se habeat per modum potentialis & perfectibilis per actum superuenientem : ergo non conuenit diuinae essentiae, tenet consequentia, & antecedens probatur ex diffinitione materiae vel subiecti. 8. Metaphys. Sed pro secunda parte probatur sic conclusio. Nam conditio materiae est, quod manet in re & tota generatione, & quod per eam res subsistit praecipue res artificiata, quae est in genere substantiae praeter suam materiam, vt dicit Commentator. 2. de anima, sed hoc conuenit diuinae essentiae : igitur ipsa habet vnam de conditionibus materiae. Istam conclusionem cum probatione ponit Sanctus Thomas in hac distinctione. q. 2. articu. 1. Ex qua infert quod cum dicitur. Filius est genitus de essentia patris, ly de, dicit principium generationis communicatum genito a generante, quod quidem accedit ad similitudinem principij materialis : Cum autem dicitur. Filius est genitus de patre, ly de. dicit principium producens consubstantiale. Ista tamen negatur. Filius est genitus de substantia filij vel de substantia Spiritus sancti, quia in ista propositione, Filius est genitus de substantia patris, notatur consubstantialitas & ordo ad principium, qui non saluatur in alijs duobus propositionibus. Haec sunt verba ipsius ibidem.
Sciendum tamen quod prima parte. quaestio. 41. artic. 3. dicit quod in illa. Filius est genitus de substantia patris ly de. dicit habitudinem principij consubstantialis formalis: nam in illis in quibus formae sunt subsistentes possumus dicere, quod Angelus est de natura intellectuali, & per hunc modum dicimus quod filius est genitus de substantia patris filio per generationem communicata, quae in eo subsistit. Importatur etiam distinctio, vt dicit in scripto. Et in hoc primus articulus terminatur.
Articulus 2
QVantum ad secundum articulum arguitur contra conclusiones. Et quidem contra primam arguit Aureolus multipliciter. Primo sic. Ratio formalis termini in hoc consistit, quod capit quod sit, & sua realitas accipit quod realiter sit per productionem, sicut ratio subiecti in hoc consistit quod capit realitatem illam. Nam hoc patet in omni productione, nam si albedo non caperet entitatem per dealbationem, non esset formalis terminus dealbationis, nec forma ignis ignitionis, & sic de omni formali termino, sed constat quod essentia per generationem non capit esse, nec quod realiter sit. Tum quia ista realitas iam est vere in patre, factum autem facere nihil est facere, & multo minus illud quod est iterum facere, nihil est facere, ens enim generari non potest, vt patet primo Physicorum, quia sequeretur contradictio quod scilicet eadem res haberet ex se esse, & deinde ab alio, & quod capiat esse, & non capiat esse, & multa similia: ergo impossibile est, quod essentia sit formalis terminus.
Secundo sic. Haec est differentia inter agere & relationem, quod formalis terminus actionis & productionis capit esse & suam realitatem ex vi productionis, terminus autem relationis non oritur ex ipsa, sed magis econtra. Et hanc differentiam assignat Simplicius super praedicamenta, sed constat quod generatio in diuinis est vera productio: ergo formalis terminus eius non potest esse illud quod non capit suam realitatem ex vi huius productionis, cuius est essentia.
Tertio sic. Formalis terminus cuiuscunque productionis est illud quo formaliter totum compositum capit esse & habet quod producatur, sicut enim formale principium actionis est illud quod agens agit, sic eius formalis terminus est illud quo actum agitur, sed propter vnunquodque tale & illud magis: ergo formalis terminus magis capit quod sit ex vi productionis quam ipsum productum. Constat autem quod essentia ex vi generationis non capit entitatem suam: igitur idem quod prius.
Quarto sic. Nam Commentator dicit 7. Metaphy. commento. 31. quod quia subiectum formae non habet esse nisi per formam, ideo actio agentis non dependet a subiecto nisi secundum quod dependet a forma, & illud est quod generat formam, immo non generat subiectum, nisi quia generat formam. Ex quo patet quod formalis terminus generationis est illud, quod capit esse ex vi generationis, quinimmo subiectum aut totum compositum non accipit esse nisi ratione formae, sed constat quod realitas diuinae essentiae non capit intrinsece ex vi diuinae generationis quod sit: igitur non est terminus formalis.
Quinto. Illud quod alteri communicatur in alio praeexistens non est formalis terminus generationis, sic patet. Nam raritas quae fit in aqua & remanet in igne genito ex aqua non dicitur generari nec est formalis terminus generationis, & idem est in alijs formis symbolicis, vnde quantitas est ingenerabilis & incorruptibilis secundum Commentatorem tractatu primo de substantia orbis. Et idem dicit primo coeli & mundi, quod dimensiones simpliciter non generantur pro eo quod manent eaedem in genito, quae praeexistebant in corrupto, sed constat quod essentia vere existens in patre communicatur filio: ergo non habet rationem formalis generationis termini.
Sexto. Constat quod filius in diuinis vere oritur & accipit quod sit, illud ergo quo formaliter accipit, est formalis terminus generationis, sed non accipit suam realitatem ex vi essentiae, cum essentia suam realitatem non accipiat, sed ex vi proprietatis: ergo essentia non est formalis terminus generationis.
Septimo. Dicit Philosophus secundo Physicorum, quod generatio est via in formam, vbi dicit Commentator commento decimoquarto, quod generatio est via ad hoc quod forma fiat, sed constat quod diuinitas non capit entitatem, nec fit realitas per generationem: ergo non est formalis terminus.
Octauo. Illud cuius realitas esse non accipit, nec in se fit, sed alteri insit, non est formalis terminus generationis, sicut patet de anima, quae vtitur partibus alimenti conuersis in carnem, non enim dicitur anima formalis terminus nutritionis, quia per nutritionem non fit, sed vnitur, & quasi insit partibus alimenti, sed essentia in sui realitate non fit nec esse capit quamuis vniatur relationi in filio: ergo non erit formalis terminus generationis, & potest poni exemplum ad hoc de turture, de qua dicitur quod euulsis oculis iterum generantur, nec propter hoc anima eius est formalis terminus generationis oculorum pro eo quod praecessit in toto corpore, consimiliter ergo quia essentia praecessit in patre quamuis communicetur filio & vniatur proprietati eius, nihilominus dici non potest formalis terminus generationis.
Nono. Non est dubium quod in communi resurrectione reunietur anima corpori, nec tamen propter hoc dicetur anima formalis terminus illius actionis, nec resurrectio generatio dici debet, pro eo quod anima praefuit, nec accipiet esse per resurrectionem, sed constat quod diuina essentia praeexistit in patre, nec accipit esse per generationem: ergo non potest dici formalis terminus penerationis quamuis ex vi generationis vniatur ipsi filiationi.
Decimo sic. Productio realis est aliquid reale siue realis habitudo inter formale principium & terminum formalem, vnde producens habet realem habitudinem ad terminum formalem productionis, cum ipsa productio sit realis habitudo egrediens a producente & terminata ad ipsum productum tanquam ad quod, & formalem terminum tanquam a quo, sed constat quod inter patrem & essentiam quae est in filio non est habitudo realis, sicut expresse dicit magister in litera, & patet etiam quod necessario distinguentur realiter ab ea, cum realis habitudo originis non possit esse nisi inter distincta realiter: ergo impossibile est quod essentia diuina in filio attingatur a generante tanquam terminus formalis.
Vndecimo. Formali ablato alicuius aufertur & ipsum, forma enim est quae dat nomen & diffinitionem, vt dicit Philosophus secundo Physicorum, sed ratio formalis termini competit diuinae essentiae, patet: nam terminus inquantum terminus relatiue dicitur ad alium terminum, puta terminus ad quem ad terminum a quo, sed diuina generatio non habet terminum a quo: ergo nec remanet ibi ratio termini ad quem.
Duodecimo sic. Si aliquid sit in filio per modum formalis termini passiuae generationis, aut illud est essentia, aut filiatio, aut persona filij tota, sed non potest dici quod illud sit essentia ne cogamur fateri quod realitas essentiae accidit quod sit vera res, secundum hoc enim oporteret quod realitas huius essentiae esset alia a realitate essentiae paternae, de qua constat quod habet esse a seipsa. Nec potest dici quod sit filiatio, quia penitus eadem res sunt generatio passiua & filiatio, & per consequens idem esset formalis terminus sui ipsius, & seipso produceretur, quod est falsum. Nec potest poni quod sit tota persona filij, quia illa constituitur formaliter per generationem, nullum autem formaliter constitutum origine & principatione attingitur generatione, alioquin idem principaret se cum sit quasipars illius constituti. Et iterum si generatio passiua haberet pro termino originato totam personam, aut haberet ratione essentiae, aut ratione filiationis. Primum non potest poni, vt probatum est, nec secundum etiam vt probatum fuit. Nec ratione formalitatis quasi esset origo illius realitatis, quia origo necessario est aliud ab originato. Nec potest esse pars formalis illius: ergo nullus terminus poni potest qui originetur generatione passiua in filio, vt videtur. Decimotertio sic. Illa generatio non potest habere aliquem formalem terminum qui originetur formaliter, qui existit in aliquo, vbi nihil acquiritur, nisi praeexistens, vel quin sit idem realiter cum illa generatione passiua sed in filio non est nisi essentia quae erat praeexistens, de qua constat quod non potest esse formaliter originata, quia nullam realitatem capit per generationem, & iterum est ibi filiatio, quae non est aliud reale a generatione passiua & persona quae non est aliud ab vtroque: ergo non est aliquis terminus formalis in filio vt videtur. Decimoquarto. Generatio est via in esse, vt Philosophus dicit 4. Metaphysic. & Commentator ibidem, & primo coeli & mundi, sed in filio non est aliquid ad quod possit esse via passiua, nisi passiua generatio, non enim filiatio, quia est idem cum ca, nec essentia, quia praeexistebat, nec persona, quia distingueretur realiter ab ea, via enim est a termino in terminum, & tunc persona esset via in seipsam cum generatio sit aliquid eius. Et iterum. Persona constituitur formaliter generatione: vnde consequens est quod non sit ab ea principatiue nec origine: ergo impossibile est quod sit aliquis formalis terminus acquisitus in filio, ita quod sit via passiua generationi. Decimoquinto sic. Vbi nihil acquiritur nisi ipsamet passiua generatio ibi est passiua generatio absque formali termino, quia si detur formalis terminus necessario acquiretur aliud quam ipsa passiua generatio: puta formalis terminus, sed in filio non acquiritur nisi filiatio, quae idem est quod passiua generatio: ergo in filio est passiua generatio absque formali termino. Decimosexto sic. Illud non potest negari verbo diuino quod est perfectionis, & conceditur verbo nostro, sed in verbo mentis nostrae non est aliquis formalis terminus acquisitus per formationem passiuam ipsius, sed immediate ex formare sequitur formari, quod apparet si accipiatur rosa apparens, ex apparitione enim eius formali, quae est in mente actus intelligendi oritur apparitio obiectiua rosae, qua quidem apparitione nihil fit circa rosam, nisi esset apparens vel nisi quod capiat esse apparens formaliter per ipsam apparitionem passiuam, non autem effectiue, aut principiatiue, & sic resultat vnum productum constitutum ex ipsa passiua productione, quae est apparitio obiectiua, & ex ipsa realitate indistincta apparitione quod quidem constitutum est rosa simpliciter quam intellectus intuetur, vnde non producitur aliqua res, sed res & apparitio constituunt vnum simplex esse apparens quod in esse apparenti productum est passiua apparitione formaliter non originaliter principiatiue: ergo multo fortius in verbo diuino a dicere & generare paterno infertur dici & generari filij, sed ex ipso generari vna cum diuina essentia resultabit vnus generatus & productus formaliter & non per modum termini originati. Decimoseptimo sic. De ratione passionis non est plus nisi quod sit effectus illatioque actionis: ergo in filio infertur generari a generare paterno, & sic totus filius dicetur generatus generatione passiue illata a patre absque hoc quod aliquid aliud requr ratur. Ex istis concludit Aureolus quod inconcusse tenendum est quod filius verissime generatur tanquam constitutus ex generatione passiua & essentia, non autem quod essentia acquiratur per generationem passiuam aut filiatio, aut persona, aut alius formalis terminus, & in hoc decipiuntur omnes opinantes qui quaerunt ibi aliquid formale, non enim est aliud aliquid nisi ipsamet filiatio siue passiua generatio quae infertur a generatione quasi actiua patris. Haec ille in forma. Arguit etiam Ocham praesenti distinctione. Primo. Sicut de ratione termini totalis alicuius productionis est non habere esse totalem nisi per productionem: ita de ratione termini formalis est non habere esse formale, nisi per productionem, hoc probatur, quia propterea materia nec est totalis, nec formalis terminus productionis cuiusquam quia non habet esse per productionem.
Confirmatur. Quia si anima intellectiua esset primo creata, & postea crearetur materia sub ea, non diceretur quod anima esset terminus illius productionis, & tamen caperet esse in materia per productionem, vnde dicit quod formalis terminus productionis est illud quod capit esse simpliciter per illam productionem, & ideo quando formalis terminus est aliquid ipsius termini totalis capiens simpliciter esse per illam productionem, quia terminus formalis sic capit esse, ideo terminus totalis capit esse simpliciter per illam productionem. Ex quo sequitur, vt dicit quod non ideo dicitur aliquis terminus formalis, quia forma est. Nam si Deus crearet ipsammet materiam per se existentem, ipsa esset terminus formalis, & tamen non esset forma: similiter si Deus crearet materiam sub forma praeexistente, forma non esset terminus formalis, sed materia, & ideo terminus formalis, vt hoc nomine communiter vtuntur loquentes, non est concretum voce & significatione huius termini forma, sed dicitur illud quod primo & secundum se totum habet esse tale per productionem: cum igitur essentia diuina non capiat esse qualecunque per generationem, sequitur quod non est formalis terminus generationis. Arguit etiam Gregorius de Arimino contra distinctionem factam in conclusione de duplicitermino generationis. Vbicunque est terminus formalis alius a termino per se genito, ibi terminus formalis est pars per se termini, & in illo inclusus, in simplicissimo autem nulla pars est. Secundo. Quia si aliqua res simplex crearetur a Deo non assignaretur terminus formalis distinctus a termino per se, qui per se creatur: hoc autem non esset propter aliud nisi ratione simplicitatis: ergo multo fortius sic dicendum est in proposito.
Confirmatur. Quia illud est formalis terminus quo actu productum est tale, constat autem quod simplex nullo alio est tale, sed seipso, iam enim non esset simplex. Arguit etiam Durandus probando, quod essentia non sit formalis terminus generationis, sed potius relatio. distinctione septima, sic secundum Philosophum primo Physias principium & principiatum sunt multa & non vnum, ex quo accipitur quod principium & principiatum realiter differunt, sed principium & principiatum non solum sunt illud quod producit, & illud quod producitur, sed prius & verius dicitur principium illud quo producens producit quam suppositum quod producit, & proportionabiliter verius est principiatum correspondens praedicto principio illud quo productio terminatur quam suppositum quod productione terminatur: ergo principium quo producens producit, necessario distinguitur a termino quo productum productionem terminat etiam secundum suppositum, vbi productio semper constituit nouum suppositum, sed omnis productio in diuinis constituit suppositum, essentia autem diuina a nullo quod sit in diuinis distinguitur secundum suppositum: ergo essentia diuina non potest esse principium quo vel terminus alicuius diuinae productionis, assumptum probatur, scilicet quod prius & verius est principium illud quo producens producit &c. tum quia propter quod vnumquodque tale & illud magis, sed producens dicitur principium producti ratione formae, per quam ipsum producit & non econtra, tum quia principium quo, se toto est principium, sed suppontum non est principium se toto, sed solum ratione principij quo principiat, tum quia qualitas abstracta a supposito agit, vt patet in sacramento, sed suppositum nullo modo potest agere nisi haberet qualitatem vel formam qua ageret, & sicut arguitur de principio quo, ita arguitur de termino quo productum terminat generationem. videtur ergo quod sola relatio sit formalis terminus generationis.
Secundo. Istud quod in filio est solum productum est illud quo productio filij terminatur, sed in filio nihil est productum nisi sola relatio filiationis non essentia quae nullo modo est producta, ex his autem duobus constituitur persona filij: ergo sola relatio est terminus productionis.
Tertio sic. Producens & productum necessario distinguuntur, nihil enim est impossibilius quam quod aliquid producat seipsum, vt dicit Augustinus primo de Trinitate, sed producens totaliter est producens ratione principii quo producit, & productum totaliter est productum ratione termini, quo productio terminatur, quia his exclusis, & posito quocunque alio excluditur ratio totaliter producentis & producti, & his habitis statim hbur ratio producentis & producti: ergo oportet quod producens & productum realiter distinguantur quantum ad principium productionis & terminum, sed essentia non distinguitur realiter ab aliquo quo sit in diuinis: ergo ipsa non est principium alicuius productionis aut terminus.
Contra tertiam conclusionem arguit Petrus Ioan. multipliciter primo sic. Quandocunque aliqua sunt vnum & idem realiter omni modo si vnum capit esse & reliquum, sed essentia diuina & filius sunt vnum & idem realiter, & filius accipit esse per generationem: ergo & essentia prout est in filio accipit esse, & per consequens generatur: similiter prout est in patre est eadem res cum patre, & per consequens generabit. Secundo sic. Generatio realis egreditur a re & terminatur ad rem, sed generatio in diuinis realis est, & egreditur a patre & terminatur ad filium, in patre autem nulla alia res est nisi essentia, nec in filio etiam: ergo generatio egreditur a re essentiae vt in patre, & terminatur ad rem essentiae vt in filio, & per consequens generat vt est in patre & generatur vt est in filio. Tertio. Licet eadem persona non possit esse generans & genita, eadem tamen essentia potest, alioquin pater & filius non possent esse idem essentialiter sicut nec personaliter, sed nulla alia causa assignatur, quia essentia non generet & generetur nisi quatenus eadem essentia conseruetur, quod esse non posset si eadem generet & generetur: ergo cum possit eadem res essentialiter producere & produci quamuis non eadem res personaliter, non apparet cur non generetur, vt est in filio, & generet vt est in patre.
Confirmatur ex hoc quod Augustinus dicit, quod nulla res seipsam gignit accipiendo rem pro persona. Nam pronomen reciprocum refert personam, non dicit autem quin res possit generare eandem rem, vnde nullum inconueniens, sequitur quod essentia diuina replicetur vel triplicetur manens eadem essentia quamuis sit alia persona. Quarto. Pater nihil aliud videtur quam essentia generans, nec filius quam essentia genita, sicut filius dicitur sapientia genita & pater sapientia generans, sed tale dicitur proprie generare & generari: ergo videtur quod essentia vt in patre proprie generet, & vt in filio proprie generetur: immo non sit aliud pater quam diuinitas vt ab ea egreditur generatio, nec aliud filius quam diuinitas vt generetur. Quinto. Non est tuum nec securum quod a sanctorum sententijs deuietur, sed omnes sancti concedunt hoc. Nam Augustinus de fide ad Petrum ait, quod Pater genuit id quod est. Et 7. de Trinitate dicit, quod est essentia de essentia. Et de fide ad Petrum dicit, quod diuinitas Christi nata est de natura patris. Et 15. de Trinitate dicit, quod filius est substantia de substantia. Hilarius quoque dicit, quod quicquid filius habet natum est, & breuiter omnes sancti concedere hoc videntur: ergo non est securum hanc propositionem negare. Sexto. Nam tantae auctoritatis videtur Ricardus de Sancto Victore sicut magister sententiarum, sed Ricardus dicit sexto de Trinitate, quod nihil aliud est patris persona quam substantia ingenita, & nihil aliud persona filij quam substantia genita. Et subdit contra magistrum sententiarum & discipulos eius, quod multi temporibus nostris surrexerunt qui non audent hoc dicere, quin potius & multo periculosius contra sanctorum patrum auctoritatem, & tot attestationes paternarum traditionum audent negare. Ad hoc autem quod dicimus auctoritates multas & ipsi adducunt vt in morem Goliae gladium quo iugulentur deferentes ad certamen procedunt, sed dicunt, si filij substantia est genita patris quomodo erit vtriusque vna eademque substantia? profecto aliter est in natura diuina aliter in humana. In humana nanque si substantia, alicuius sit genita, alicuius vero ingenita, absque omni contradictione consequens erit vt alia sit substantia. In diuina vero vnius substantia est ingenita & alterius genita, nec tamen consequens est vt sit alia & alia substantia, sed alia & alia persona: haec Ricardus: ergo videtur quod auctoritas magistri non est sequenda in hac parte negando hanc propositionem, haec sunt argumenta Petri Ioan. Septimo arguitur sic ab alijs. Omnis filius genitus fuit vel est genitus, essentia diuina est filius: ergo essentia diuina est genita, praemisse sunt vere & forma argumentandi perfecta: ergo conclusio vera.
Octauo sic per syllogismum expositorium, hic filius generatur, hic filius est essentia diuina, ergo essentia diuina generatur. Nono Essentia diuina est filius genitus, ergo essentia diuina est genita, antecedens est notum. Ipsa enim essentia vt dicit concilium est filius qui generatur ac per hoc ipsa est filius genitus, sed tenet consequentia, quia secundum Philosophum 2. Perihermenias, ex his quae coniunctim de aliquo praedicantur licet inferre de illo subiecto diuisim quamlibet partem illius praedicati coniuncti, quando nulla illarum est distrahens aut diminuens aliam, sequitur enim, sortes est homo albus. ergo sortes est albus, & consimiliter ergo est homo, licet non sequatur sortes est homo mortuus: ergo sortes est homo quia mortuus tollit rationem hominis, neutra vero huius praedicati filius genitus vel filius oriens aut nascens distrahit aut diminuit aliam. secundo probatur eadem consequentia, quia sequitur, essentia est filius nascens vel oriens: ergo est hic nascens demonstrato filio. Et vltra per locum ab inferiori ad superius affirmatiue a parte praedicati, ergo essentia est nascens vel oriens, & tunc vltra, igitur essentia nascitur vel oritur, quia de quocunque praedicatur participium verbi praedicatur & verbum & econuerso, nec habet instantiam. Decimo. Essentia est filius patris, ergo essentia est genita, tenet consequentia, quia eo filius quo genitus fuit. 5. Metaphysicae. Et Augustinus 5. de Trinitate. Ideo quippe filius quia genitus, & quia filius vtique genitus, sicut autem filius ad patrem ita genitus ad genitorem refertur, si ergo essentia est filius patris, pater erit pater essentiae, & per consequens genuit eum, antecedens probatur. Nam haec est vera filius patris est essentia, quae conuertitur in hanc essentia est filius patris. Vndecimo. Nascens est essentia diuina: ergo diuina essentia est nascens, antecedens est certum & tenet consequentia per conuersionem indefinite. Et potest etiam probari, quia si illa non sequitur sumatur sua opposita, scilicet haec, nulla essentia diuina est nascens, sed haec conuertitur simpliciter in istam, nullum nascens est essentia diuina quae repugnat antecedenti. Decimosecundo sic. Constat quod aliqua res generatur a patre, signetur ergo illa, & quaeratur an haec res sit essentia aut non, non potest dici quod non, quia cum filius sit illa res quae generatur filius non esset essentia, quod est falsum, vt patet per concilium, Damnamus, vbi dicitur quod quaelibet trium personarum est illa res videlicet substantia essentia seu diuina natura, relinquitur ergo quod illa res quae generatur sit ipsa diuina essentia, & consequenter essentia diuina generatur a patre. Contra quartam conclusionem arguit Durandus primo sic. Illud quod secundum modum nostrum intelligendi praeexistit filio producendo, & inexistit iam producto, se habet ad filium vt de quo est filius, hoc patet, quia haec est conditio materiae quae non pertinet ad aliquam perfectionem, sed substantia patris secundum nostrum modum intelligendi praeexistit filio generando & inexistit genito, igitur &c.
Secundo sic. Quandocunque aliquid constituitur ex pluribus, oportet quod vnum illorum se habeat secundum rationem materiae & perfectibilis, & alterum secundum rationem quasi actus perficiens, sed filius constituitur existentia & proprietate relatiua: ergo oportet quod alterum istorum se habeat in ratione quasi materiae, & alterum quasi in ratione actus, inter haec autem essentia magis videtur se habere in ratione materiae quam relatio, quia intelligitur quasi substare relationi & non econuerso, quod autem habet rationem materiae est illud de quo est generatio.
Tertio sic. Illud est subiectum vel quasi materia in generatione quod recipit in se formam geniti, sed essentia diuina recipit in se formam per quam constituitur genitum scilicet proprietatem relatiuam: ergo ipsa est quasi subiectum & materia de qua est generatio. Sunt tamen aliquae conditiones materiae quae nullo modo conueniunt diuinae essentiae, nec sunt in generatione diuina quaerendae quia pertinent ad imperfectionem quae omnino relegatur a diuinis, vtpote quod ipsa est pura potentia, & fit actu per aliquam formam absolutam sibi aduenientem.
Item quod transmutatur de priuatione in formam, & quod acquirendo vnam formam perdit aliam. Etiam contra eandem arguit sic Henricus. Illud de quo gignitur genitum generatur subiectiue, & est subiectum generationis, dicit enim Philosophus 5. Physicorum quod torax dicitur sanari, & 8. Metaph. dicit, quod compositum fit per se, materia autem & forma per accidens generatur. Sed Augustinus de fide ad Petrum ait, quod pater de natura sua generat filium. Et contra Maximum libro secundo ait. Non vere Dei filium cogitatis si de substantia patris eum natum esse negatis. Et in pluribus locis testatur quod filius non est genitus de nihilo aut de nulla substantia, sed de substantia patris. ergo videtur quod substantia seuessentia generetur materialiter & subiectiue. Quod confirmatur quia haec praepositio, de dicit habitudinem causae materialis. Et si dicatur sicut dicit magister in litera hoc debere sic exponi, filius est de substantia patris, 1. de patre quae est eadem cum ipso substantia. Hoc autem non videtur ire ad mentem Augustnus vt apparet ex argumentatione quam facit di. Aut de nihilo aut de aliqua substantia natus est libro tertio contra Maximum, nam ly, de in proposito non potest dicere circunstantiam principii producti:quia si sic tunc idem esset ac si diceretur aut est a nullo aut ab aliqua substantia, & constat quod Maximus concessisset quod ab aliqua substantia, & a substantia patris vel quae pater est filius natus est, sed ex hoc non habebit Augustinus intentum, scilicet quod filius esset homousiom patris, & eiusdem cum ipso substantiae, sicut nec creatura quae tamen a Dei substantia vel a Deo substantia producta est, ergo oportet quod ly, de dicat circunstantiam causae materialis, & principii subiectiui, & tunc optime procedit ratio, nam aut filius est de nullo, aut de non aliquo materialiter vel quasi materialiter, aut de aliqua substantia, sed non de nullo vt concedebat Maximus. ergo de aliqua substantia, & non potest inueniri de aliqua alia, ergo de substantia patris.
Confirmatur ex verbis eius ibidem habitis in littera. Vos inquit Augustnus nec filium de patris substantia genitum vultis, & tamen eum nec ex nihilo nec ex aliqua materia, sed ex patre esse conceditis, nec videtis quam necesse sit vt qui non est ex aliquo nec ex aliqua re alia, sed ex deo nisi ex dei substantia esse non possit. si ergo Augustinus cum concludit quod filius est de substantia patris non intelligat nisi quod filius est de patre substantia non concludit intentum nec aliquid contra illos cum hoc ipsi concederent, vt patet in verbis allegatis.
Secundo sic. Illud videtur habere rationem quasi materiae quod remanet idem in tota transmutatione, sed essentia diuina manet eadem sub vtroque termino generationis. Est enim eadem in patre generante, & in filio genito. ergo ipsa est materia vel subiectum generationis. Tertio omni potentiae actiuae correspondet potentia passiua, sed constat quod in patre est potentia actiua qua generat, sed illa non potest esse nisi essentia, restat ergo quod essentia sit quasi passiua, & materialis & quasi subiectum. Quarto constat quod filius non creatur in diuinis, sed ipse crearetur nisi generaretur ex essentia tanquam ex materia, omne enim quod fit ex nihilo siue ex nulla materia dicitur creari: ergo necesse est quod filius generetur ex diuina essentia quasi ex materia.
Quinto. Si ignis generaret alium ignem de parte suae substantiae, ignis generans se haberet in genito quasi materia secundum partem sui, sed idem est si generaret de tota sua substantia. ergo Deus qui de tota sua substantia generat filium, videtur secundum totam suam substantiam habere rationem materiae respectu filii. Sexto. Si ignis generaret alium ignem de materia sua sicut de materia aliena facit, non est dubium quod sua materia se haberet modo passiuo, & similiter si pater coelestis generaret filium de aliena substantia sicut nunc generat de sua substantia, non est dubium quod illa aliena substantia se haberet per modum materiae & subiecti, sed rationi materiae accidit quod sit aliena vel propria, ergo videtur quod pater generet filium de substantia sua quasi de materia.
Septimo. In quocunque est subiectiue passiua generatio siue generari filii, ipsum est subiectum generationis filii, sed generari filii est subiectiue in essentia, quod probatur, nam filiatio est prior origine ipso filio, sicut forma in composito prior est ipso composito, in illo ergo priori constat quod filiatio non est per se subsistens, sed est in essentia tanquam in fundamento cum impossibile sit relationem esse absque omni absoluto in quo fundetur, vt potest haberi ab Augustnus 7. de Trinitate, sed constat quod filiatio non fundatur in essentia nisi mediante passiua generatione quae non est ratio fundandi, sicut nec paternitas fundatur in essentia nisi mediante generatione actiua. ergo in illo priori passiua generatio est in essentia, non est autem in ea tanquam in supposito genito, aut eo quo natum est eum esse genitum. ergo est in ea tanquam in generabili quod est generationis subiectum.
Octauo. Illud quod per se ingreditur entitatem per se geniti, & non accipit nec accepit esse per generationem illius, est vel fuit subiectum generationis illius, sed diuina essentia per se est de constitutione & entitate filii qui est terminus per se genitus, & non accipit esse per generationem illam. igitur ipsa est subiectum generationis filii, maior probatur, quoniam ad constitutionem termini qui per se generatur non videtur concurrere per se nisi subiectum ex quo generatur, & formalis terminus ad quem generatio terminatur, formalis autem terminus accipit esse per generationem, cum ante non fuerit. ergo quod praeexistit est subiectum generationis. Nono arguitur sic. Si diuina essentia non esset subiectum generationis filii sequitur quod generatio filii non differret a creatione, consequens est falsum & erroneum, tenet consequentia, quoniam generatio non differt a creatione nisi per habere subiectum vel non habere, modo si essentia diuina non sit subiectum generationis filii, illa generatio nullum habebit subiectum, ac per hoc non differt a creatione.
primum contra primam conclusionem negatur maior, non enim est de ratione formalis termini generationis aut productionis quod capiat esse, vel per productionem illam cuius est terminus capiat quod sit realiter. Pro quo sciendum quod secundum Sanctum Thomas de potentia Dei. q. 2. artic. 1. Natura diuina a formis materialibus in duobus differt. Primo quidem per hoc quod formae materiales non sunt subsistentes, vnde humanitas in homine non est idem quod homo qui subsistit, diuinitas autem idem est quod Deus, vnde ipsa natura diuina est subsistens. Aliud est quod nulla forma vel natura creata est suum esse, sed ipsum esse Dei est eius natura & quidditas, & inde est quod proprium nomen eius est qui est, vt patet Exod. 3. quia sic denominatur quasi a propria forma sua. Forma igitur in istis inferioribus, quia per se non subsistit, ostendet quod in eo cui communicatur sit aliquid per quod forma vel natura subsistentiam recipiat, & haec est materia quae subsistit formis materialibus & naturis. Quia vero materia vel forma non est suum esse, sed habet esse per hoc quod in alio suscipitur, inde est quod secundum quod in diuersis est, de necessitate habet diuersum esse, vnde humanitas non est vna in sorte, & in Platone secundum esse, quamuis sit vna secundum propriam rationem. In communicatione vero qua diuina natura communicatur, quia ipsa est per se subsistens non requiritur aliquid materiale per quod consistentiam recipiat, vnde non recipitut in aliquo quasi in materia, vt sic genitus inueniatur ex materia, &forma compositus: & quia iterum ipsa essentia est suum esse non accidit esse per suppositum in quo est, vnde per vnum, & idem esse est in communicante & in eo cuicommunicatur, & manet eadem secundum numerum in vtraque. Haec ille in forma. Ex quibus accipio tria. Primum est quod non est de ratione formae quae communicatur per productionem aliquam quod capiat esse per illam productionem, & hoc si illa forma substat & sit suum esse. Secundum est, quod in formis non subsistentibus & quae non sunt suum esse hoc requiritur scilicet quod capiant esse per productionem per quam communicatur. Tertium est quod de ratione formalis termini alicuius productionis est quod per illam productionem communcetur producto, & quod productum capiat esse per illam, vnde Sanctus Thomas ibidem dicit. Natura cuiuslibet actus est quod seipsum communicet quantum est possibile, vnde vnumquodque agit secundum quod est actu, agere uero nihil aliud est quam communicare illud per quod agens est in actu secundum quod est possibile. Haec ille.
Ex quo patet quod illud per quod agens est in actu communicatur producto per illam actionem, illud autem communicatur quod actionem terminat & communicationem, vnde hoc sufficit ad rationem termini formalis scilicet quod communicetur, & quod per illum productum assimiletur producenti. Ex quibus omnibus patet solutio ad omnia argumenta quae iste facit, nam omnia pro maiori parte fundantur in hac propositione scilicet quod de ratione formalis termini est in quacunque productione quod capiat esse per illam, modo constat per praedicta hoc non oportere, nisi quando forma quae communicatur, & per productionem acquiritur non est suum esse nec subsistit, in forma autem quae est suum esse secus est, huiusmodi autem est essentia diuina, & per istam distinctionem omnia eius argumenta soluuntur. Vnde ad primum dicitur, quod maior est falsa quae illam propositionem assumit saepe dictam.
Ad secundum per idem. Illa enim differentia inter productionem, & relationem quam dat Simplicius, habet verum de productione formae non subsistentis, & quae non est suum esse, non autem in diuinis, vt dictum est, praesertim quia ibi productio non est aliud quam relatio, nec differunt nisi secundum modum intelligendi.
Ad tertium conceditur maior, sed ad minorem dicitur quod illa maxima. Propter quod vnumquodque &c. Potest exponii tripliciter, & in nullo sensu facit ad propositum. Primo enim exponit secundum Sanctum Thomas de veritate. q. 10. arti. 9. ad tertium vbi dicit quod non tenet in causis aequiuocis, quae non recipiunt eandem denominationem, sicut albedo facit album quamuis illa non sit alba, sed est quo aliquid est album. Secundum autem istam expositionem diceretur in proposito quod formalis terminus productionis, & ipsum productum totale non se haberent sicut causa, & effectus vniuoci, nec conueniunt in nomine, & ideo non oportet quod si filius ratione essentiae quam accipit dicitur capere esse vel produci, quod similiter ipse formalis terminus dicatur esse capere vel produci. Et huic expositioni consona est aliorum expositio dicentium quod inter illa quae requiruntur ad veritatem dictae maximae est hoc quod scilicet illud propter quod aliud dicitur tale, etiam ipsum sit tale, verbi gratia, si conclusio est nota propter principium ad hoc, vt concludatur quod principium est magis notum, necesse est quod principium sit notum alioquin non concluderetur, vt patet: nam quamuis sit scita propter principium, quia tamen principium non est scitum ideo non dicitur quod sit magis scitum: quia ergo aliquando formalis terminus non accipit esse per productionem non sequitur quod accipiat magis esse. Secundo exponitur sic dicta maxima secundum Sanctum Thomas prima parte. q. 87. arti. 2. ad tertium dicit enim quod habet verum solum in his, quae sunt eiusdem ordinis puta in vno genere, puta si dicatur quod sanitas est desiderabilis propter vitam, sequitur quod vita sit magis desiderabilis, si autem accipiantur ea quae sunt diuersorum ordinum non habet veritatem, vt si dicatur quod sanitas est desiderabilis propter medicinam, non ideo sequitur quod medicina sit magis desiderabilis: quia sanitas est in ordine finium, medicina autem in ordine causarum efficientium, haec sunt verba eius. Ad propositum diceretur quod formalis terminus productionis, & ipsum suppositum per se productum non sunt eiusdem ordinis, sicut nec forma nec formatum, vel producibile per se, & producibile per accidens, sicut enim Sanctus Thomas probat prima parte. q. 65. art. 4. & q. 45. artic. 4. Per Aristeles 8s Metaphysicae. Illud quod proprie sit est compositum, formae autem rerum corporalium habent quidem quod aliquando sint, & aliquando non sint absque hoc quod ipse generentur vel corrumpantur: sed compositis generatis aut corruptis: quia formae non habent esse, sed composita per eas, sic enim alicui competit fieri sicut & esse. Haec ille.
Ex quo patet, quod forma non per se fit, sed per accidens, suppositum autem per se. In diuinis autem natura vel essentia nec per se nec per accidens fit aut producit: quia de ratione eius est esse ac per hoc non potest intelligi, vt in potentia ad esse quod est terminus productionis. Tertio exponitur dicta maxima secundum Sanctum Thomas primo sen. dist 12. q. 1. artic. 2. ad secundum, dicit enim quod dicta regula habet verum quando illud quod conuenit alicui propter aliud, est diuersum in vtroque, & praecipue quando vnum est causa alterius essentiali ordine causae, tunc enim causalitas sua extenditur respectu totius speciei, & non respectu vnius indiuidui, vt dicit Auicenna, sicut calor est magis in igne quam in corpore mixto. Haec ille.
Iuxta quam expositionem diceretur in proposito, quod esse quod competit composito propter formam non est aliud ab esse formae: quia sicut dicit Sanctus Thomas 3. fert. dist. 6. q. 2. artic. 2. & prima parte q. 45. artic. 4. esse est subsistentis tanquam eius quod est, licet sit naturae vel formae tanquam eius quo est, vnde nec natura rei, nec partes eius dicuntur proprie esse accipiendo esse pro actu entis. Et post pauca dicit, quod esse Petri non est nisi vnum, habet tamen respectum ad diuersa principia ipsum Petrum constituentia. Patet ergo quod quia esse vel etiam capere esse non est aliud in diuinis in supposito producto, quam in diuina essentia, quae non accipit esse vel saltem non alia productione quam suppositum, ideo non oportet quod magis producatur vel capiat esse quam diuinum suppositum, quare dicta regula in proposito nihil iuuat Ad quartum dicendum, quod illa verba Commentatoris, scilicet agens generat formam, non ita sunt intelligenda, quod agens generet formam principalius quam compositum vel suppositum formae, sed hoc ideo dicit: quia forma est ratio fiendi sibi composito, ex hoc enim compositum dicitur fieri: quia materia reducitur de potentia in actum formae, vel quia accipit formam sibi communicatam ab agentem, & non quia accipit materiam. Isto nanque modo exponit Sanctus Thoma illam propositionem libri de causis, scilicet prima rerum creatarum est esse, dicit enim sic in prima parte. q. 45. artic. 4. ad primum. Quia in illa propositione ly esse non importat subiectum creationis, sed importat propriam rationem obiecti creationis, nam ex coaliquid dicitur creatum: quia est ens, non ex hoc quia est hoc ens, cum creatio sit emanatio totius esse ab ente vniuersali, & est similis modus loquendi ac si diceretur quod primum visibile est color quamuis illud quod proprie videtur sit coloratum. Haec ille.
Ita in proposito cum dicitur quod agens producit compositum quia producit formam, sensus est, quod ideo agens producit compositum: quia communicat formam, vel quia producit habens formam non quod forma proprie producatur.
Ad quintum negatur antecedens, si illud quod communicatur praeexistat in generante vel communicante illud, si autem praexistat in subiecto productionis, scilicet in materia ipsius producti, concedo quod illud non erit formalis terminus productionis. Et causa est: quia si illud praeexistat in subiecto productionis vel transitionis, tunc illud non communicatur producto virtute illius productionis, secus si illud praeexistat in producente, tunc enim producens potest illud communicare producto, & huiusmodi exemplum est de anima T intellectiua quam homo cibum digerens communicat materiae cibi digesti & carni nouiter generatae. Veruntamen istud argumentum soluitur per primam distinctionem: quia procedit de formis, quae non sunt suum esse, cuiusmodi est raritas vel quantitas, de qua aduersarius arguit.
Ad sextum negatur minor, totam enim realitatem quam habet filius accipit ex vi essentiae vt a formali ratione, & non ex vi proprietatis naturae, licet proprietas filii, scilicet filiatio sit vera res, & relatio realis, tamen ipsa non habet, quod sit res realis ex ratione relationis, sed ex ipso esse, quod habet in suo fundamento, scilicet diuina essentia, sicut enim dicit Sanctus Thomas primo sen. dis. a6. q. 2. artic. 1. Relatio secundum suam rationem habet quod ad aliud referat, sed non habet quod ponat aliquid in eo de quo dicitur, sicut omnes aliae formae absolutae ex ipsasua ratione habent, quod aliquid ponant in eo de quo dicuntur, & ideo inuenuntur aliquae relationes nihil ponentes in Deo, de quo dicuntur, relatio tamen tunc dicitur realis quando habet aliquid in re, supra quod eius esse fundatur, sicut aequalitas super quantitatem, & ita relationes distinguentes personas habent fundamentum in re, scilicet ipsam naturam, quae communicatur, & communicationem naturae. Haec ille. Patet ergo quod formalis & prima ratio principalisque est ipsa diuina essentia proprierati, quod sit res, & quod habeat realitatem, & consequenter minor rationis est falsa. Nec valet probatio eius cum fundetur in illa falsa consequentia prius negata, scilicet essentia non accipit esse, nec realitatem per productionem. ergo filius non accipit suam realitatem per illam. Ista enim in solutione primi argumenti ostensa est penitus non valere. Ad septimum dicitur sicut ad primum, & quartum: forma enim non proprie fit, vt habetur septimo Metaphysicae, sed tamen compositum fit propter formam, & non propter materiam. Similiter argumentum non est ad propositum: quia Commentator loquitur de formis, quae non sunt suum esse, de quibus non loquimur in praesenti.
Ad octauum negatur maior, & exemplum adductum in probatione est ad oppositum, constat enim quod in nutritione corrumpitur cibus. ergo aliquid generatur ex eo, & constat quod illud est aliqua pars nutriti, vt caro vel huiusmodi. Quaero igitur quae forma substantialis sit terminus huius generationis, & non potest dari alia nisi anima intellectiua praedens, nisi vellemus ponere alias formas substantiales in carne humana praeter intellectiuam, quod non ponimus. Illud ergo exemplum destruit argumentum, & astruit nostrum propositum, scilicet quod formalis terminus productionis non necessario capit esse per illam.
Ad nonum negatur minor, immo anima erit formalis terminus resurrectionis, vnde istud argumentum, & praecedens destruit seipsum, cum exempla sint ad oppositum, & cum dicitur quod resurrectio non est generatio. Dico quod verum est, quia generatio importat quod genitum non praefuerit generationi, immo illud quod resurget prius fuit, & iterum quia illa resurrectio non erit terminus alicuius alterationis praecedentis ordinatae ad susceptionem formae in materia, & multa alia dissimilia possent reperiri. Veruntamen siue resurrectio sit generatio, vt multi concedunt, siue non vt dictum est, tamen causa quam argumentum assignat, quare resurrectio non est generatio, nulla est, dicit enim quod resurrectio non est generatio quia anima praefuit, hoc enim non est vera causa: quia si hominis anima crearetur ante materiae creationem, & corporis formationem, & postea infunderetur corpori disposito, homo resultans diceretur in illa vnione produci, & tamen anima praefuisset, sufficit enim quod homo non praefuisset qui vere & per se dicitur in illa vnione corporis, & animae produci, & non eius pars nisi per accidens.
Ad decimum dicitur, quod vbi est exitus de potentia in actum, tunc productio formae est media secundum rem inter formalem terminum productionis, & formale principium productiuum, sed vbi non est talis exitus de potentia in actum secundum diuersitatem naturae, sed mera communicatio formae subsistentis, & quae est actus purus secundum idem esse in producente, & producto, hoc non oportet ibi enim productio non potest realiter distingui a termino nisi secundum rationem intelligendi: vnde Sanctus Thomas primo sent. dist. 4. q. 1. artic. 1. ad quartum dicit. Generatio non est aliquid realiter medium inter patrem, & filium, cum generatio passiue accepta secundum rem sit ipsa filiatio, quae est proprietas filii, & est in filio. Actiue vero accepta est ipsa paternitas, quae est in patre, & est ipse pater, tamen significat proprietatem per modum actus, & illa significatio fundatur supra rem in acceptione vnius ab alio. Haec ille. Ad vndecimum negatur minor, & eius probatio, non enim de ratione formalis termini productionis passiuae dictae est quod sibi correspondeat terminus a quo, nisi quando productio passiua est exitus de potentia in actum, & quando per eam communicatur forma quae non est suum esse, sed ratio formalis termini consistit in hoc, quod per illum productum assimiletur producenti, & communicetur sibi a producente.
Ad duodecimum dicitur, quod formalis terminus generationis est diuina essentia, sed terminus totalis est ipse filius. Et ad improbationem primi dico, quod fundatur in falso, scilicet quod terminus formalis necessario capiat esse & realitatem per productionem. Ad improbationem secundi similiter dico, quod fundatur iu falso, scilicet quod passiua generatio constituat filium, hoc enim falsum est, cum nulla origo personam constituat in diuinis, vt alias videbitur. Aliud etiam falsum ibi supponit, scilicet istud. Generatio passiua est filius vel filiatio. ergo non terminatur ad filium. Ista enim consequentia non valet, nam licet sit identitas realis inter generationem, & genitum in diuinis, tamen differunt ratione fundata supra veritatem rei, ex qua consequitur quod ibi potest aliquid significari per modum viae, & aliquid per modum termini. Aliud falsum ibidem multiplicatur, scilicet quod origo passiua necessario distinguitur ab originato. Ex quo infert quod nec filius nec filiatio capit esse per originem, quae ambo falsa sunt, dico enim quod non oportet originem distingui ab originato, nisi vbi origo non subsistit nec est suum esse, tunc enim origo est accidens originati, sed vbi origo est suum esse subsistens, ipsa est illud quod originatur secundum rem.
Ad decimum tertium dico quod fundatur in illo falso saepe dicto, scilicet quod formalis terminus necessario originatur, cuius falsitas patet: quia in corruptione hominis sua forma non desinit esse, quare nec oportet quod in eius generatione incipiat esse. Implicat etiam aliud. falsum, scilicet quod generatio realiter distinguatur a generato vbicunque, vel origo ab originato.
Ad decimum quartum negatur minor, dico enim quod generatio passiua se habet per modum viae ad essentiam diuinam, & ad personam. Nec probationes obstant, non quidem prima: quia non est inconueniens terminum praeexistere viae Metaphoricae dictae, quam dicimus productionem, vt saepe dictum fuit. Nec valet probatio, qua probatur generationem, non posse dici viam in personam, licet enim generatio sit persona, & generatio sit via in personam, non sequitur. ergo persona est via in personam, sed est fallacia accidentis, falsum etiam assumitur ibidem, scilicet quod persona filii constituatur per originem. Item quod omnis via necessario sit a termino in terminum realiter distinctos, hoc enim non oportet nisi loquendo de via pedum, sed loquendo de via quae non est nisi acceptio formae, quae pro tanto dicitur via quia praesupponitur acceptio habitioni, prius enim secundum modum intelligendi filius accipit essentiam quam subsistat in ea vel constituatur ex ea, & ad hunc sensum generatio dicitur via.
Ad quintum dicitur quod minor falsa est, per passiuam enim generationem filius accipit omnia quae habet, iuxta illud Hylarii. Nihil habet filius nisi natum, quod glosat magister, scilicet nisi quod nascendo accepit, dico tamen quod generatio passiua non distinguitur realiter ab eo quod accipitur per eam secundum rem, sed ratione, & ideo oportet non solum assignare productionem, immo terminum distinctum ab ea saltem ratione, cum ille sit de ratione productionis.
Ad decimum sextum dico quod falso nititur fundamento, scilicet quod verbum mentis nostrae non sit aliquid subiecti existens in anima, sed sit ipsa res intellecta posita in esse apparenti, huius enim falsitas alias ostendetur.
Ad decimum septimum dicitur quod in diuinis non est proprie passio principalis quam iste diffinit: vnde Sanctus Thomas prima parte. q. 41. artic. primo ad tertium. Passio (inquit) dicit motum prout est in mobili ab aliquo & ideo non est in diuinis nisi grammatice loquendo quantum ad modum significandi, sicut patri attribuimus generare, filio autem generari, actio autem secundum, primam nominis institutionem importat originem motus, origo enim motus secundum quod incipit ab aliquo, & terminatur in illud quod mouetur est actio, sic autem non est in diuinis, & sic infert ex se passionem, sed in diuinis dicitur actio ordo originis secundum quod ab aliquo principio procedit in illud quod est a principio, quae quidem habitudo est ipsa relatio vel notio: quia tamen de diuinis in talibus rebus loqui non possumus nisi secundum modum rerum sensibilium a quibus cognitionem accipimus, & in quibus actiones, & passiones inquantum motum implicant aliud sunt a relationibus quae ex actionibus, & passionibus consequuntur, oportuit, seorsum significari habitudines personarum per modum actus, & seorsum per modum relationis, & sic patet quod sunt idem secundum rem, sed differunt secundum modum significandi. Haec ille in forma.
Ad argumentum Ocham negatur maior, non enim verum est quod sicut de ratione termini totalis est capere totaliter esse per productionem, quod similiter de ratione termini formalis sit capere esse formale per productionem, vt patet ex dictis. Nec valet probatio per exemplum de materia, quoniam illa non est ratio quare materia non est formalis terminus, aut totalis actus productionis, scilicet quod non capit esse per productionem, sed causa est: quia non communicatur ab agente ipsi producto sed solum forma loquendo de agente materia li, loquendo vero de prima rerum creatione a Deo, qua materia creabatur, adhuc ipsa non dicebatur formalis terminus: quia ipsa non potest in esse prodire nisi sub forma, nec habet ordinem ad esse actu, in quod tendit omnis productio, nisi mediante forma.
Ad confirmationem dicitur quod in illo casu, scilicet si materia crearetur sub anima intellectiua praeexistente, anima esset formalis terminus creationis materiae, inquantum esset formalis terminus productionis compositi resultantis ex anima antiqua & materia noua, non enim essent duae productiones, quarum vna terminaretur ad materiam solum, & alia ad compositum, sed eadem esset, nam materia non habet vnde possit propriam productionem passiuam terminare, sed crearetur illud compositum ratione vnius partis, scilicet materiae, illa autem materia potius crearetur quam crearet.
Ad primum Gregorius negatur maior vbi terminus formalis sola ratione distinguitur a termino totali, tunc enim formalis terminus non est pars secundum rem, cum sit totum productum, nec etiam pars secundum rationem vbi formalis terminus secundum suam rationem est actus purus, & subsistens, non mendicans esse a supposito.
Ad secundum negatur maior, dico enim quod in productione angeli assignatur terminus formalis ipsa natura Angeli, & terminus totalis ipsum suppositum, posito etiam quod sola ratione distinguerentur, omnis enim productio terminatur ad quod est.
Ad confirmationem dico, quod in simplicissimo puta Deo distinguitur ratione, & modo significandi quod est, & quo est, vt Deus, & deitas, pater, & paternitas, licet abstractum & concretum nullatenus realiter distinguantur.
Ad primum Durandi dicitur, quod principium & principiatum realiter distinguuntur loquendo de principio quod, & de principiato quo, sed loquendo de principio quo, & principiato quo non oportet quod distinguantur. Hanc solutionem ponit Sanctus Thomas prima parte. q.41. art. 5. ad primum vbi sic ait. Agens distinguitur a facto, & generans a generato, sed illud quo generans generat est commune generato & generanti, & tanto perfectius, quanto perfectior fuerit generatio, vnde cum in diuinis sit perfectissima generatio illud quo generans generat est commune generatio & generanti, idem numero non solum specie, sicut in rebus creatis, per hoc ergo quod dicimus. Diuina essentia est quo generans generat, non sequitur quod essentia distinguatur, sicut sequeretur si diceretur quod essentia diuina generat. Haec ille.
Eandem ponit solutionem de potentia Dei. q. 2. artic. 2. ad tertium. Ex quo patet, quod non oportet illud, quo producens producit distingui realiter a forma qua productum generationem terminat, nec principium quo generans generat distingui a formali termino generationis. Nec probationes valent ibidem factae, cum solum probent principium quo esse verius principium quam principium quod, tamen dico quod illae non probant quod terminus formalis sit verius principiatum quam suppositum productum, nisi quando formalis terminus accipit esse per productionem, cuiusmodi non est in diuinis, nec semper in creaturis, vt patet in nutritione, item in resurrectione. Et similiter patet, quod argumentum tenet in formis, quae non sunt suum esse, tales enim non communicantur nisi secundum aliud esse, vt prius dicebatur. Ad secundum negatur maior, non enim est de ratione termini formalis quod producatur, vt ibidem false supponitur. Dico etiam quod filiatio non proprie producitur, sed filius, cum relatio inquantum huiusmodi non sit terminus productionis, vt dicitur 5. Physicor. & 10. Metaphysicae.
Ad tertium dicitur sicut ad primum licet enim producens distinguatur. a producto, tamen illud quo producens producit non oportet distingui a producto, sicut licet producens non producat nisi ratione principii quo, vt pater ratione essentiae, non tamen oportet quod essentia producat si pater producit. A simili, si pater est principium ratione essentiae, non oportet quod sicut pater distinguitur a filio quod essentia distinguatur a filio, & in proposito filius producitur, & generatur ratione essentiae quam accipit, non tamen oportet essentiam distingui a patre si filius distinguitur a patre, sed sufficit quod alium modum essendi respectiuum habeat in producente principium quo, quam habeat in producto terminus formalis. Sic autem est in proposito, nam essentia est in patre sub paternitate, & in filio sub filiatione quae sunt relationes realiter distinctae, & distincti modi reales scilicet a se & ab alio.
Ad primum contra tertiam conclusionem negatur maior, sufficit enim quod illa distinguantur ratione, quorum vnum accidit esse per productionem, & non aliud. Sed sciendum quod distinctio rationis multos habet gradus nec quicunque sufficit ad hoc quod praedicata contradictoria pure realia de taliter diitinctis verificentur, sed tamen distinctio rationis intallgradu quo, scilicet distinctio rationis fundatur in distinctionae reali isto modo, quod taliter distincta ratione vel secundum rationem sic se habent in re, quod vnum est commune secundum rem, & idem pluribus oppositis & distinctis, reliquum autem non est commune, sed condistinctum alicui vel aliquibus sub illo communi contentis, talis inquam distinctio rationis sufficit ad hoc quod praedicata realia contradictoria de extremis illius distinctionis verificentur, praesertim quae competunt extremis inquantum distinguuntur, huiusmodi autem sunt ista praedicata generari non generari, capere esse & non capere, produci, & non produci, nam talium praedicatorum vnum conuenit vni extremo distinctionis secundum rationem quantum ad hoc, in quo distinguitur ab alio extremo, inquantum scilicet persona se habet vt quid distinctum, & essentia, vt commune quid, produci autem conuenit distincto & particulari, non autem communi & indistincto.
Ad secundum dicitur quod generatio diuina terminatur in filio ad rem, veruntamen in filio est res quae terminat generationem per modum formalis termini, & illa est essentia, filius etiam est res quae terminat generationem per modum geniti, nec tamen ostendet quod si filius generetur, & filius est res diuinae naturae, quod ideo diuina natura generetur, sed est fallacia accidentis sic arguendo. Res quae est filius generatur, & illa res est diuina essentia. igitur natura diuina generatur.
Ad tertium dicitur, quod sicut nulla persona simul eadem generatione generat & generatur, ita nulla essentia generat, & generatur eadem generatione, nec valet probatio. Pater & filius sunt idem essentialiter. ergo eadem essentia generat & generatur, nam non omne quod est pater generat, nec omne quod est filius generatur. Ad confirmationem dicitur, quod dictum Augustnus non solum intelligitur de eadem persona, immo de eadem essentia, nec ly se solum refert personam secundum rem, sed secundum modum significandi, stat enim ly se pro supposito locutionis quomodo essentia potest dici suppositum. Ad quartum negatur maior, non enim pater est essentia generans, sed essentia sub paternitate, nec est simile de sapientia, & de essentia, licet improprie dicatur sapientia generans, & magis improprie essentia vel substantia aut natura generata, vnde Sanctus Thomas primo sent. dist. 5. q. 1. artic. 2. sic ait. Generare proprie conuenit supposito inquantum distinctum, & ideo quanto magis nomen appropinquat ad suppositum distinctum, tanto verius potest de ipso praedicari actus generandi, vnde haec est propriissima. Pater generat: quia imponitur nomen patris a proprietate distincte. Et similiter potest dici. Persona generat. quia nomen personae imponitur a communi proprietate quae dicitur personalitas, & consequenter minus proprie dicitur. Deus generat: quia quamuis claudat in se suppositum, non tamen suppositum distinctum, nec imponitur nomen a proprietate distincte, sed ab essentia communi. In nominibus etiam abstractis est ordo: quia quaedam dicunt ordinem ad actum sicut virtus, bonitas, lux, natura, & habitus, & quia actus sunt suppositorum, ideo in istis inuenitur dictum. Sapientia generat, vel. Natura generat, tamen huiusmodi locutiones non sunt extendendae, sed sunt pie intelligendae. Quaedam vero nomina sunt, quae non dicunt ordinem ad operationem, sed tamen imponunt secundum rationem nominis ab actu substandi. sicut substantia, vnde hoc nomen substantia adhuc accedit ad rationem suppositi, sed hoc nomen essentia omnino remouetur a ratione suppositi, & ideo minime potest dici, quod essentia generet, si tamen inueniretur esset exponenda. Essentia generat, id est pater qui est essentia. Haec ille.
Ad quintum dicitur, quod maior est auctoritas magistri sententiarum in hac parte auctoritate cuiuscunque Sincti, quoniam confirmata est per ecclesiam, Sancti tamen intellexerunt quod essentia dicitur generata hoc est communicata, cum enim ait Auguinus. Essentia de essentia, lumen de lumine, ars de arte, semper subdit. Et ambo vnum lumen, vna essentia, vna ars, vt notet communicationem eiusdem naturae, non autem generationem.
Ad sextum patet per idem. Ad septimum dicitur quod illud sophisma peccat per fallaciam accidentis: vnde Sanctus Thomas de potentia Dei. q. 8. art. 2. ad sextum soluens hoc sophisma. Essentia diuina est paternitas, filiatio est essentia diuina. ergo filiatio est parernitas, dicit in tali processu incidere fallaciam accidentis. Cuius rationem assignat: quia licet in Deo nullum sit accidens, est tamen ibi quaedam similitudo accidentis, inquantum ea quae de se inuicem praedicantur secundum accidens sunt vnum subiecto, & differunt ratione. Vult ergo quod cum persona praedicetur quasi per accidens de essentia, cum ex tali identitate secundum rem personae, & essentiae infertur ea quae dicuntur de vno dici de alio, committitur fallacia accidentis. Et idem ponit vltima parte. q. 3. artic. 6.
Ad tertium vbi dicit quod sic arguendo. Deus est ingenitus, filius est Deus. ergo filius est ingenitus, committitur fallacia figurae dictionis, & fallacia accidentis. Cui concordat Cathon in proposito dicens, quod in argumento quod habetur praemanibus est duplex fallacia, scilicet figurae dictionis pro eo quod in maiore & minore non est idem modus praedicationis, nam in maiore cum dicitur. Omnis filius fuit genitus vel generabatur est praedicatio formalis, cum omne verbum praedicetur formaliter, & non solum per identitatem, in minore vero cum dicitur. Essentia diuina est filius, est praedicatio per identitatem tantum, & ideo non valet discursus. Est etiam fallacia accidentis: quia filiatio inquantuum praedicatur de essentia per identitatem accidit quod generetur, & ideo non est medium sufficiens ad concludendum generari de essentia diuina.
Sed contra hanc responsionem arguit Gregorius primo contra primam: quia alius & alius modus praedicandi iu vtraque praemissa, nisi aliud interueniat, non committit fallaciam figurae dictionis, quod patet: quia alias haec esset fallacia figurae dictionis. Omne animal est sensibile, omnis homo est animal. ergo omnis homo est sensibilis: quia in maiori est praedicatio secundi modi dicendi per se, & in minore est praedicatio primi modi, & generaliter quandocunque propria passio superioris praedicaretur de per se inferiori per ipsum superius tanquam per medium, esset fallacia figurae dictionis.
Item quandocunque aliqua passio praedicaretur de subiecto aliquo per diffinitionem subiecti, esset fallacia figurae dictionis: quia alius modus praedicandi est, quando passio praedicatur de diffinitione subiecti ab illo, quo diffinitio subiecti praedicatur de subiecto, & sic in multis demonstrationibus esset fallacia, quod non est dicendum.
Item hic esset fallacia. Omne animal est album, omnis homo est animal. ergo omnis homo est albus, cum praedicatio maioris sit per accidens, & praedicatio minoris per se, & sic prima responsio non valet. Contra secundam responsionem arguit sic, primo. Quoniam secundum eam in multis optimis syllogismis esset fallacia accidentis. verbi gratia, in vltimo nunc assignato, nam animaliinquantum praedicatur de homine accidit quod sit album multo magis quam patri accidat generare inquantum de eo praedicatur essentia. Secundo. Quia secundum istam responsionem accipitur accidens non pro eo quod realiter adest & abest, nec pro eo quod accidentaliter praedicatur, sed generaliter pro omni extraneo a ratione subiecti, & sic generare est accidens patri, & sequitur quod in multis demonstrationibus esset talis fallacia, sicut patet in impugnatione primae solutionis.
Ad primum contra primam solutionem respondetur, quod non quaecunque variatio modi praedicandi infert fallaciam figurae dictionis, sed tamen ille varius modus praedicandi, quo vnum praedicatum mutatur in aliud puta ad aliquid in aliquid, vel econuerso, infert fallaciam figurae dictionis, eo potissimum quando praedicatum quod praedicatur de terminis alicuius praedicamenti, & in quantum huiusmodi, concluditur praedicari de terminis alterius praedicamenti, propter hoc quod praedicantur de terminis primi praedicamenti inquantum habent talem modum praedicandi vel econtra, sicut cum dicimus generari praedicatur de filio: quia est relatiuum, & ideo infertur quod generari praedicetur de essentia: quia filius de essentia praedicatur vel econtra, sic in proposito, dico ergo quod praedicatio primi, & secundi modi non est talis variatio quae causet fallaciam figurae dictionis sic quod repugnat ei praedicari de aliis, quibus non conuenit in secundo modo, sic in proposito aliqua praedicata conueniunt relatiuis inquantum huiusmodi, scilicet quia sunt distincta in diuinis, quibus repugnat praedicari de non distinctis, ac per hoc de non relatiuis large capiendo relatiuum pro supposito in diuinis Ad secundum de passione dico, quod illa variatio modi praedicandi non variat veritatem propositionis sicut in proposito vbi actus notiales praedicantur de relatiuis solum, non autem de aliis, nisi implicite vel explicite dicant relationem & supponant pro eo, cuiusmodi sunt persona, pater, Deus, vnde Sanctus Thomas primo sent. dist 5. q. 1. art. 2.
Ad secundum. Relatiuum in diuinis dicitur multipliciter, propriissime enim relatiuum est quod secundum nomen suum ad aliud refertur vt pater. Aliud est relatiuum quod consequitur vel causat relationem, sicut generatio & genera e. Aliud est quod implicite claudit in se relationem, sicut trinitas personas distinctas relatione, & hoc nomen persona includit relationem distinguentem. Aliud potest dici relatiuum inquantum pro relatiuo ponitur, sicut Deus & quaedam nomina abstracta, cuius ratio est dicta. Haec ille.
Ad tertium dico quod praedicatio per se, & per accidens non causat fallaciam figurae dictionis, sed forte fallaciam accidentis, quandocunque enim aliqua duo de seinuicem accidentaliter praedicantur, si aliquod praedicatum conueniat vni illorum inquantum distinguitur ab alio, & illud praedicatum concludatur inesse alteri, committitur fallacia accidentis, sicut in proposito, essentia & filius accidentaliter quodammodo de seinuicem praedicantur, si ergo generari quod conuenit filio inquantum est suppositum distinctum concludatur praedicari de essentia: quia praedicatur de filio, committitur dicta fallacia, non enim oportet ea, quae conueniunt filio secundum modum, quo differt ab essentia, praedicari de essentia, licet filius, & essentia de seinuicem praedicentur, & de hoc amplius dictum est dist. 2. Per hoc patet ad argumenta contra secundam responsionem. Ad octauum patet per idem: quia committitur fallacia accidentis. Ad no um dicendum, quod ista consequentia non valet. Essentia est filius generatus. ergo essentia est generata sicut nec ista. Essentia est res generans. ergo essentia est generans, cuius causa est secundum Sanctum Thomas primo sent. dist. 5. q. 1. art. 1. ad quartum: quia forma adiectiui non circa idem ponitur in antecedente, & consequente, sed in antecedente ponitur circa personam, in consequente vero circa essentiam. Et ad probationem consequentiae dicitur quod Philosophus ad efficaciam illius consequentiae non solum ponit illam conditionem, quae dicta est in arguendo, sed etiam quandam aliam, scilicet si secundum se praedicetur & non secundum accidens simpliciter, & non tantum cum addito aliquo vel determinatione quodlibet illorum praedicetur de tali subiecto, nunc autem non sic est in proposito: quia ly generatum non praedicatur secundum se si particulariter & adiectiue tantum sumatur, sicut oportet si secunda consequentia valere debet scilicet Essentia est generata. ergo generabatur. Ad aliam probationem dictae consequentiae conceditur prima consequentia, & negatur secunda. Ad probationem dico, quod illa secunda tunc tantum habet veritatem vniuersaliter, quando illud superius praedicatur vniuersaliter de illo inferiori, & de omni de quo inferius illud praedicatur, ita quod non solum praedicatur de illo inferiori distributo pro omnibus suis per se, sed etiam pro omnibus, de quibus ipsum dicitur, sic quod talis propositio possit esse maior in syllogismo perfecte regusato per dici de omni. Nunc autem in proposito ly generatum non est taliter superius ad hoc generatum. Nam haec est falsa. Omne quod est hoc genera tum est generatum, ideo dicta consequentia non valet. Patet ergo quod consequentia breuiter a praedicato coniuncto ad partes eius non valet, nisi quaelibet pars praedicati praedicetur de omni illo, de quo praedicatur coniunctum. Similiter consequentia ab inferiori ad superius non valet nisi superius praedicetur de quocunque, de quo praedicatur inferius, nullum autem praedictorum est in proposito verum.
Ad decimum dicitur, quod Sanctus Thomas respondet in simili proposito primo sen. vbi supra ad tertium vbi sic arguit. Essentia est pater. ergo essentia est pater filii, sed relatiua dicuntur ad conuertentiam. ergo filius erit filius essentiae, & sic essentia generat. Ecce argumentum. Et respondet. Dicendum (inquit) quod cum dicitur. Essentia est pater, est duplex locutio ex eo quod ly pater potest teneri quasi adiectiue, vt ponat formam suam circa essentiam, & sic est falsa: quia proprietates non determinant essentiam, vel potest sumi substantiue, & tunc pater supponit in praedicato pro persona patris, & sic est vera. Nec oportet quod fiat hoc modo conuersio. ergo filius est filius essentiae, sed filius est filius patris qui est essentia. Haec ille.
Ita in proposito dico, quod concessa ista. Essentia est filius patris, non sequitur. ergo pater est pater essentiae, sed sequitur quod est pater filii qui est essentia, nec sequitur. Essentia est filius patris. ergo est generata, nisi ly filius staret adiectiue, & ad hunc sensum negatur, quod essentia sit filius patris, essentia non opponitur relatiue patri, hoc enim significat nomen filii tentum adiectiue. Pro intellectu huius & praecedentis solutionis notandum, quod Sanctus Thomas 3. sent. dist. 5. in expositione literae sic ait Differentia est inter nomina substantiua, & adiectiua, substantiua enim significant non tantum formam, sed suppositum formae, vnde possunt praedicari ratione vtriusque, & quando praedicantur ratione suppositi, dicitur praedicatio per identitatem, quando vero ratione formae dicitur per denominationem seu per informationem, & haec est magis propria praedicatio: quia termini in praedicato tenentur formaliter, adiectiua autem significant tantum formam, & ideo non possunt praedicari nisi per informationem, vnde haec est falsa. Essentia est generans, quamuis haec sit vera. Essentia est pater. Haec Sanctus Thomas Ex quibus patet quae praedicatio sit identica, & quae formalis.
Ad vndecimum dicitur quod illa conuersio non valet: quia nascens in antecedente stat substantiue aliter esset incongrua, & in consequente stat adiectiue, & non stat vniformiter, sed debet conuerti sic. Nascens est essentia. ergo essentia est filius nascens, vel aliquid nascens aut huiusmodi, addendo in consequente aliquid, quod prohibeat, ne adiectiuum ponat formam suam circa essentiam.
Ad duodecimum dicitur, quod in diuinis generatur aliqua res, & conceditur quod illa res, quae significatur est essentia, nec tamen sequitur. ergo essentia generatur, nec sequitur. Res quae est essentia generatur sumendo rem pro relatiuo. ergo essentia generatur, sicut non sequitur. Res quae est essentia distinguitur realiter a filio. ergo essentia distinguitur realiter a filio, & quia essentia semper stat pro re communi, & non pro persona, hoc autem, quod dico res, quae est essentia, potest stare pro absoluto, & pro relatiuo, & ideo non quicquid praedicatur de vno praedicatur de alio.
Ad primum contra quartam conclusionem dico, quod non aliud concludit nisi quod essentia est illud, de quo est filius, non tamen sequitur quod essentia se habeat in generatione filii quasi materia vel subiectum, sed quod habet vnam de conditionibus materiae, non tamen totum, quod est de ratione materiae, scilicet potentialitatem, & actuabilitatem. Potest etiam dici quod illud, de quo est aliquid non oportet quod sit illius materia, nec quasi materia, immo potest esse illius forma specifica, sicut cum dicimus. Angelus est de natura intellectuali, vt dictum fuit in probatione quartae conclusionis, quod patet expressius: quia si anima producta esset ante corpus, & postea infunderetur corpori, ille homoqui sic produceretur non esset de anima sicut de materia, & constat quod anima praefuit productioni, & inexisteret homini producto. ergo vel falsum est, quod omne praeexistens productioni, & inexistens producto sit illud, de quo est productum, vt sumitur in maiore huius argumenti, vel falsum est quod omne illud de quo est productum sit eius materia vel quasi materia licet conueniat cum materia in vna conditione.
Ad secundum dicitur quod maior est falsa, nisi quando talia constituentia sic se habent quod non quodlibet est totum constitutum, sed pars eius vel principaliter importans partem, sicut genus & differentia in rebus compositis, modo in diuinis essentia est ipsa personadiuina, & relatio similiter. Non valet similiter maior nisi vbi talia constituentia non sunt suum esse, tunc enim oportet vnum esse potentiale respectu alterius in diuinis, non autem non differt quod est & esse, & ideo nihil potest habere rationem potentiae.
Ad tertium per idem, dico enim primo quod essentia non recipit aliquid secundum rem in diuinis, cum sit purus actus, licet praeexistat secundum mo¬cium intelligendi relationibus. Dico secundo quod non oportet quod recipiens aliud sit potentiale vel materiale nisi acquirat aliquod esse per illud, cuiusmodi non est in diuinis, immo relationes sunt per essentiam diuinae essentiae, & habent esse per eam, non autem econtra, & ideo posito quod essentia reciperet relationes, non sequitur quod se haberet respectu earum, vt potentiale subiectum. A. quartum Henri. negatur maior, non enim oportet quod illud de quo aliquid producitur vel est, sit subiectum denerationis, aut productionis eius, & de hoc datur exemplum ab aliquibus, si enim fo ma praeexisteret & sub illa crearetur materia, compositum resultans produceretur de illa forma, & tamen non esset subiectum generationis illius. Istud concordatilli quod dicit Sanctus Thomas prima parte, vt allegatum fuit in quarta conclusione, quod Michaelpotest dici esse de natura intellectuali, & consequenter fieri de illa non oportet ergo ly de semper dicere circunstantiam materiae vel subiecti.
Ex quo patet ad illam corfirma tionem quae ibi fiebat. Ad replicam quae ibi ponitur dico, quod Sancti dicentes filium esse natum de substantia patris designant consubstantialitatem principii productiui, vnde simul ly de importat consubstantialitatem, & distinctionem inter illud de quo est, & illud quod de eo est, hinc est quod non dicimus domum esse de aedificatore, nec creaturam de Deo: quia non est consubstantialitas domus ad aedificatorem, nec Dei ad creaturam, nec econtra. Similiter vbi nulla est distinctio non dicimus hoc de hoc proprie loquendo, vnde non dicimus ferrum esse de ferro sed bene dicimus cultellum esse de ferro: quia inter cultellum & ferrum esset distinctio sicut inter principium intrinsecum, & principiatum sensus est. ergo filius est natus de substantia patris id est est natus a patre qui est eadem substantia, quod ipse & eius principium, non dicimus autem quod filius est de essentia: quia essentia non est principium eius, nec ab ipso distincta, nec dicimus quod filius est de substantia Spiritus Sancti, aut quod pater est de essentia filii: quia licet inter eos sit consubstantialitas & personalis distinctio, non tamen Sanctus Spiritus est principium filii, nec filius principium patris, quamuis non autem absolute dicamus filius est de essentia, dicimus tamen quod filius est de essentia patris, quoniam in eo quod dicitur patris notatur distinctio & principiatio, in eo vero quod essentia denotatur consubstantialitas & debet exponi per hanc. Filius est a patre, cum quo est vna essentia. & substantia. Quod vero contra hoc inducitur ex argumentatione Augustinus non tollit quod dictum est. nam Augustinus accipit ibi esse de nihilo eo modo quo creatura dicitur esse de nihilo scilicet quia non est ex aliquo praeexistente, nec tota eius substantia est aliquid praeexistens & per oppositum accipit esse de aliqua substantia communiter tam pro esse de aliqua substantia praeexistente non producta per talem productionem, quam pro esse vel fieri aliquam substantiam actualiter in alio existentem improductam hoc autem modo filius non est de nihilo sed de aliqua substantia, & non est de aliqua substantia quam patris. ergo est de eius essentia, id est est substantia, quae est patris & sic procedit argumentatio, & concludit propositum eius. quamuis autem Maximus concederet filium esse ex patre non tamen concedebat ipsum esse vnam substantiam cum patre quod Augustns ex datis probat contra eum: quia ipse non est de nihilo, vt creatura, & per consequens. oportet quod de aliqua, vel sit aliqua substantia praeexistens, & non apparet nisi substantia patris. ergo est substantia patris, ac per hoc est ex patre qui est substantia, quae est filius, & econtra, & ista responsio est Gregorius de arimino qui non multum deuiat a Sancto Thomas Vnde Sanctus Thomas primo sent. dist. 5. q. 2. art. 1. Haec praepositio de proprie significat principium & consubstantialitatem, haec autem praepositio ex ordinem principij designat: vnde quicquid dicitur esse de aliquo est ex illo, sed non conuertitur, sicut dicitur dist. 36. vnde haec propositio ex quandoque notat ordinem temporis, vt ex mane sit dies, quandoque ordinem principii agentis, sicut artificiata sunt ex artifice, quandoque principium materiale, vt cultellus est ex ferro, sed de cum denotet consubstantia litatem semper notat principium vel materiale vel agens consubstantiale, sicut dicimus quod homo filius generatur de patre suo, cum sit generatio per decisionem substantiae, & secundum istum modum filius de patre dicitur, & de essentia patris, tamen de patre sicut de generante, & de essentia sicut de generationis principio communicato, vnde & accedit ad similitudinem secundum materiam, si a materia remoueatur totum quod est imperfectionis, & remaneat haec sola de conditionibus materiae, quod est manens in re, & per eam res subsistit & praecipue res artificiata, quae est in genere substantiae propter suam materiam, & non propter suam formam, vt dicit Commentator libro de Anima. Quia ergo de dicit consubstantialitatem, & ordinem ad principium, & consubstantialitas respicit personam generantem, ideo non dicimus quod filius sit de essentia, sed quod sit de essentia patris, & ideo non oportet esse distinctionem filii ab essentia.
Ad secundum dico quod si maior intelligatur de terminis productionis, quae sunt forma, & eius priuatio, maior est vera, sed minor est falsa, cum diuina essentia nunquam fuerit sub priuatione filii, nec probatio vadit ad hoc propositum. Si autem termini productionis intelligantur principium productiuum, & ipsum productum, maior est falsa.
Ad primum. Potentia, quae in Deo ponitur, nec proprie actiua est, nec passiua, cum in ipso nec sit praedicamentum actionis nec passionis, sed sua actio est sua substantia, sed est ibi potentia per modum potentiae actiuae significata, nec tamen oportet, quod filius sit actus vel factus, sicut nec oportet quod ibi sit proprie actio vel passio. Haec ille. Dico tamen quod in diuinis est potentia qua aliquis puta pater generat, & est ibi potentia qua alius puta filius generatur, eadem tamen est potentia, quae est in patre, vt generet, & in filio vt generetur secundum quod ponit Sanctus Thomas primo sent. dist. 7. q. vltima arti. 1.
Ad quartum dicitur, quod licet filius Dei non producatur de aliqua materia, non tamen producitur de nihilo, vnde Sanctus Thomas primo sent. dist. 5. q. 2. artic. 2.
Ad primum sic ait. Quamuis filius non sit de materia, tamen non sequitur quod non de aliquo: quia est de substantia patris, quo etiam remoto adhuc non sequeretur quod esset ex nihilo, vt dictum est: quia pater non est de aliquo & tamen non est ex nihilo. Haec ille.
Procuius intellectu sciendum quod secundum eum ibidem in principali responsione. Differt dicere aliquid non esse ex aliquo, & aliquid esse ex nihilo, cum enim dicitur aliquid non esse ex aliquo sicut ex materia nihil ponitur, & hoc conuenit filio Dei, cum autem dicitur aliquid esse ex nihilo remanet ordo affirmatus ad nihil, sed aliquid habet ordinem ad nihil dupliciter, scilicet ordinem temporis, & ordinem naturae, ordinem temporis, eo quod prius fuit non ens & postea ens, & hoc nulli aeterno conuenit, ordinem naturae quando aliquid habet esse dependens ab alio, hoc enim ex parte sui non habet non esse, cum totum esse suum ad alterum dependeat, & quod est alicui ex seipso naturaliter praecedit illud quod est ei ab altero, & ideo supposito quod coelum sit ab aeterno, adhuc tamen est verum dicere quod fuerit ex nihilo sicut probat Auicenna. Neutro autem modo filius habet ordinem ad nihil, non enim habet ordinem temporis: quia est aeternus, nec ordinem naturae: quia suum esse est absolutum non dependens ab alio, quamuis enim filius totum esse suum habeat a patre, tamen esse suum non est dependens, quia accipit a patre idem numero esse quod habet pater, sicut esse creaturae quae in nihilum caderet nisi esse suum sustineretur ab aliquo, & ideo filius non habet esse dependens, neque ex nihilo quod necessario sequeretur si aliud esse in numero reciperet a patre. Haec ille.
Ex quibus patet quod licet filius non fiat de aliquo, quod se habeat, vt materia, non tamen creatur. Tum quia non producitur ex nihilo. Tum quia producitur de substantia patris. Illud autem proprie creatur quod producitur de nullo altero, vel vtroque modorum praedictorum, quod scilicet prius fuit secundum tempus non ens quam ens, vel prius ordine naturae: quia scilicet ex se non habet esse, immo suum esse dependet ad aliud, & ideo prius natura est non ens quam ens. Ad quintum dicitur, quod siue ignis generet alium ignem de parte suae substantiae siue de tota substantia, dummodo nulla alia entitas esset in igne generato realiter distincta ab illa substantia quae datur ei a generante, sicut in filio non est alia entitas ab essentia, illa substantia non esset materia ignis, sed esset ipse ignis, sic in proposito.
Ad sextum dico quod non sic esset in illo casu de igne generante ignem de materia propria, & de patre generante filium de sua substantia, nam tunc illud quod generans daret generato, non esset ipsum generatum, sed pars eius actuabilis per formam, secus est in proposito vbi substantia patris non est pars filii, sed totus filius.
Ad septimum dicitur primo, quod nec filiatio nec passiua generatio est prior filio prioritate originis, aut quacunque alia prioritate extra intellectum. Secundo dicitur, quod licet filiatio vel generatio passiua secundum modum nostrum intelligendi praecedant personam filii, non tamen oportet quod in aliquo signo vel priori intelligatur filiatio, vel passiua generatio esse subiectiue in essentia diuina & non in filio, filiatio enim non vt relatio, sed vt forma constitutiua personae, & generatio passiua, vt via se habens ad filium praeintelliguntur personae constitute, vt alias dicetur, vt autem praeintelliguntur non oportet eas intelligi, vt inhaerentes, sed si intelligantur, vt existentes in essentia non intelliguntur in ea esse vt in subiecto, sicut enim dicit Sanctus Thomas primo sent. dist. 33. q. 1. art. 3.
Ad quartum. Comparatio terrenorum ad diuina secundum Hylar.s nulla est: vnde nullus illorum modorum quos Philosophus enumerat sufficit ad explicandum, quomodo in diuinis aliquid in aliquo esse dicatur praecipue modus, quo proprietates in essentia esse dicuntur: quia non inuenitur in creaturis aliqua diuersorum generum in identitate rei conuenire, sicut relatio, & substantia in diuinis conueniunt in essentia, ratione cuius vnum in altero esse dicitur, scilicet paternitas in essentia sicut in praeexistente secundum intellectum. Haec ille. Ad octauum negatur maior, vt dictum est in responsione quarti, si enim anima praeexistens cum corpore nouiter creato constitueret hominem, illa anima per se ingrederetur constitutionem hominis, nec caperet esse per generationem illius, & tamen non esset subiectum talis productionis. Ad nonum negatur consequentia, nec valet probatio, non enim illa est differentia inter generationem & creationem, sed plures aliae praesertim illa, quae dicta est in solutione quarti, veruntamen falsum supponitur quod creatio non habeat subiectum, hoc enim falsum est, cum creatio sit accidens vt alias patebit, Angelus etiam creatur, & non de subiecto sit, non ergo potest verificari quod creatio sit productio sine subiecto sui, vel sine subiecto, quod sit pars perfecti.
Ad argumentum principale dicitur, quod quamuis accipere sit actus notionalis, potest tamen terminari ad essentiam, secundum enim Sanctum Thomas primo sent. dist. 5. q. 3. artic. 1.
Ad tertium. In diuina generatione sicut, & in qualibet alia est tria considerare, scilicet generantem, generatum, & naturam communicatam per generationem, possunt ergo verba notionalia designare comparationem generantis ad genitum sicut est generare, vel generantis ad essentiam sicut est dare, vel geniti ad essentiam sicut est accipere, vel geniti ad generantem sicut est nasci. Sciendum igitur quod cum verbum notionale significet actum personae, vt distincta est, oportet quod semper egrediatur a persona distincta, & ideo nullum tale verbum exit ab essentia, vt dicatur essentia generare, vel dare notionaliter, vel accipere, vel nasci. Verba autem quae comparationem designant generantis ad essentiam, vel geniti ad essentiam terminantur ad essentiam: quia ex illa parte non sunt distincta, & huiusmodi verba sunt accipere. dare. Sed verbaquae designant comparationem geniti ad generantem, vel econtra sunt distinctiua ex vtraque parte, & ideo ex neutra parte potest eis adiungi essentia: quia nec essentia generat filium nec pater generat essentiam, quod patet ex significatione verborum: quia generans inquantum generans distinguitur a generato, & econuerso, sed dans distinguitur ab eo cui dat, sed non ab eo quod dat, similiter accipiens distinguitur ab eo a quo accipit, sed non necessario ab eo quod accipit: aliquis enim seipsum accipere potest sicut seruus manumissus. Haec ille. Et ista de quaestione praesenti dicta sufficiant.