Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum Pater genuit Filium natura

DISTINCTIO VI QVAESTIO I. Vtrum pater genuit filium natura.

CIRCA sextam distinctionem quaeritur. Vtrum pater genuerit filium natura.

Et arguitur quod non. Natura enim & essentia idem sunt 5. Metaphysicae, sed pater non genuit filium essentia, nec ista conceditur. igitur nec debet concedi quod genuerit filium natura.

In oppositum arguitur. Verbum in diuinis est vere filius, sed de ratione filii est quod producatur modo naturae, & per naturalem generationem. igitur filius producitur natura.

In ista quaestione erunt duo articuli in primo ponentur conclusiones, in secundo mouebuntur obiectiones.

Articulus 1

QVantum ad primum ponitur ista conclusio. Essentia diuina est principium quo omnium actuum diuinorum. Probatur sic. Quicunque actus conuenit diuinae personae, aut conuenit ei ratione suae essentiae, aut ratione suae proprietatis. Si ratione essentiae tanquam illius cuius virtute agit tali actu, habetur propositum. Si ratione proprietatis, aut hoc est inquantum illa proprietas est quid absolutum, aut quid relatiuum. Non secundum: quia relatio, vt relatio non est principium agendi, nec ratio alicuiagendi, nec terminus. Si vt est quid absolutum, cum omne tale sit diuina essentia vel fundetur in ea, sequitur propositum, scilicet quod omnis actus conueniens diuino supposito conuenit ei ratione essentiae tanquam principii quo suppositum agit. Ista conclusio est Sancti Thomas primo sent. dist. 5. q. 1. artic. primo, & dist. 6. q. 1. artic. tertio.

Secunda conclusio est. Essentia sub ratione essentiae non est principium alicuius actus secundi qui est operatio, sed solum respectu primi actus qui est esse, probatur. Illud quod non conuenit omni tali non conuenit ei in eo quod tale, sed essentiae non conuenit aliquis actus generaliter scilicet omni essentiae nisi esse. igitur nullius actus ipsa est principrum in eo quod essentia nisi ipsius esse solum. Ista conclusio est eiusdem ibidem scilicet dist. 6. q. 1. art. 3. & dist. 7. q. 1. ar. 1.

Ad secundum: ibi enim dicit. Essentia se ipsa dat esse habeti, & iste actus est quasi actus primus, nec ille actus egreditur ab essentia mediante potentia, egreditur tamen alius actus ab essentia, qui est actus non solum essentiae, sed habentis essentiam, est enim estentiae sicut principii, & est habentis essentiam sicut agentis, & ille est actus secundus quidicitur operatio, & inter essentiam & illum actum cadit potentia media differens ab vtroque in creatis realiter, sed in Deo tantum ratione. Haec ille.

Tertia conclusio. Essentia diuina est principium actus generationis sub ratione quaessentia est natura, probatur sic, nam cum in essentia sint diuersa attributa, quae realiter sunt vnum, licet distinguantur ratione, tamen actus refertur ad essentiam secundum illud attributum, quod exigit conditio actus, sicut intelligere est a diuina essentia inquantum ipsa est intellectus, & res volitae, quae possunt esse, & non esse producuntur ab essentia inquantum ipsa est voluntas, sed de ratione genorationis est, quod producatur generatum in similitudinem generantis, & huiusmodi productionis principium pertinet ad naturam, quae est vis ex similibus similia procreans, essentia igitur sub ratione naturae est principium actus generandi, & ideo dicitur, quod pater natura genuit filium. Ista est conclusio Sancti Thomas primo sent. dist. 6. q. 1. ar. 1.

Item de potentia Dei. q. 2. arti. 3. arguit quod nec generationis filii, nec processionis Spiritus Sancti voluntas est principium, sed natura. Quia enim voluntas inquantum huiusmodi, non sit principium talium actuum arguit sic. Voluntas inquantum voluntas est, cum sit libera, ad vtrunlibet se habet, potest enim agere, & non agere, sic vel sic facere, velle vel non velle, & si respectu alicuius voluntas sit determinata, hoc non est inquantum voluntas, sed ex. inclinatione naturali quam habet ad aliquid sicut ad finem vltimum quem non potest non velle, sicut voluntas humana non potest nolle beatitudinem, nec velle miseriam. Ex quo patet quod omne illud cuius voluntas est principium quantum in se est, possibile est esse vel non esse, & esse tale vel tale, & esse tunc vel nunc, omne autem quod sic se habet creatum est, nam in eo quod est increatum non est potestas ad esse vel non esse, sed per se est necesse esse, vt probat Auicenus si igitur ponatur filius voluntate generatus sequitur necessario ipsum esse creaturam. Et eo modo potest argui de Spiritu Sancto. Sed quod dictorum actuum natura sit principium arguitur sic ab eodem ibidem. Natura (inquit) ad vnum determinata est, & secundum hoc ex hoc quod filius est a patre generatus natura, oportet quod ipse non possit esse non generatus, & quod non possit esse alio modo quam est, aut patri non consubstatialis vel inaequalis, cum illud quod naturaliter procedit procedat in similitudinem eius, a quo procedit, & hoc est quod dicit Hyl. in libro de synodis. Omnibus creaturis substantiam Dei voluntas attulit, sed filio naturam dedit perfecta natiuitas, & ideo talia sunt cuncta creata, qualia Deus esse voluit, filius autem talis est qualis est Deus. Sicut autem dictum est voluntas, licet respectu aliquorum ad vtrunque se habeat, tamen respectu finis vltimi naturalem inclinationem habet, & similiter intellectus respectu principiorum naturalem quendam modum habet. Principium autem diuinae cognitionis est ipse Deus qui etiam est finis suae voluntatis, vnde illud quod procedit in Deo per actum intellectus cognoscentis seipsum naturaliter procedit, & similiter quod procedit per actum voluntatis diligentis seipsam, & propter hoc cum filius procedat per actum diuini intellectus inquantum pater cognoscit seipsum, & Spiritus Sanctus per actum voluntatis inquantum pater diligit filium, sequitur quod tam filius quam Spiritus Sanctus naturaliter procedant, & ex hoc vlterius quod sint consubstantiales, & coaequa les, & coaeterni patri & sibiinuicem. Haec ille in forma.

Eandem conclusionem cum probationibus tenet prima parte. q. 41. arti. 3. ex qua conclusione cum probationibus sequitur quod Spiritus Sanctus non plus producitur voluntate inquantum voluntas est, quam filius, secundo quod filius producitur intellectu, vt natura est, tertio, quod Spiritus Sanctus producitur voluntate hoc est per actum voluntatis, vt naturalis est, natura quidem ad vnum determinata est, vnde in de potentia Dei. q. 10. art. 2. ad quartum dicit quod sicut filius naturaliter procedit a patre, vt verbum, ita Spiritus Sanctus naturaliter procedit ab eo, vt amor, secundum enim quod ponit Sanctus Thomas primo sent. dist. 6. q. 1. arti. 2. Voluntas diuina non se habet ad Spiritum Sanctum, sicut principium ad principiatum, sed sicut principium ad id quod est sibi ratio principiandi, & similiter se habet intellectus ad verbum. Voluntas (inquit) potest comparari ad aliquid dupliciter, aut sicut potentia ad obiectum, aut sicut principium. Si comparetur voluntas ad aliquid, vt obiectum, tunc omne volitum a Deo potest dici esse voluntate eius, & sic potest dici. Pater est Deus sua voluntate, vult enim se esse Deum, & similiter potest concedi, quod pater genuerit filium voluntate. Si autem voluntas comparetur ad aliquid, vt principium, hoc potest esse dupliciter: quia aut illud ad quod conparatur dicit rationem principiandi, aut dicit ipsum principiatum. Si primo modo sic comparatur voluntas ad processionem Spiritus Sancti qui procedit vt amor, in quo amore voluntas principiata producit scilicet creaturas, & secundum hunc modum etiam intellectus se habet in Deo ad generationem filii qui procedit, vt ars, & verbum. Si secundo modo tunc principiatum procedit a voluntate secundum conditionem voluntatis, voluntas autem quantum est in se, est libera, vnde principiata voluntatis sunt tantum ea, quae possunt esse vel non esse, & hoc modo constat, quod voluntas diuina comparatur ad creationem rerum, & non ad generationem filii. Haec ille.

Ex quibus videtur velle, quod essentia diuina est principium generationis, & spirationis, & creationis, & omnium diuinorum actuum, sed non sub nuda ratione essentiae, quinimmo essentia diuina, vt induit rationem intellectus aut memoriae est principium generationis verbi, vt verbum, licet filii, vt est filius principium generationis sit essentia, vt induit rationem naturae. Vlterius essentia, vt induit rationem voluntatis naturalis est principium spirandi Spiritus Sancti, sed vt induit rationem voluntatis liberae indifferenter ad opposita sic est principium creaturarum, & ex hoc soluuntur multae contradictiones, quae videntur in dictis Sancti Thomae.

Quarta conclusio est. Licet Spiritus Sanctus procedat naturaliter a patre, non tamen procedit ab eo per modum naturae, sed per modum voluntatis. Prima pars conclusionis probata est in praecedenti conclusione. Sed secundam probat sic Sanctus Thomas de potentia Dei. q. io. artic. 2. Conuenienter (inquit) dixerunt qui posuerunt vnam istarum processionum esse per modum naturae, & intellectus, aliam per modum voluntatis quantum ad hoc quod processio, quae est secundum naturam vel intellectum, non praeexigit aliam processionem, processio autem quae est per modum voluntatis aliam processionem praeexigit. Nam amor alicuius rei non potest a voluntate procedere nisi praeintelligatur processisse ab intellectu verbum conceptum, bonum enim intellectum est obiectum voluntatis. Haec ille.

Item ibidem ad vndecimum. Processio quae est per modum voluntatis distinguitur tripliciter ab ea, quae est per modum naturae. Primo. Quia sicut processio, quae est per modum naturae non praeexigit aliam processionem, ita nec processio quae est per modum intellectus, processio autem quae est per modum voluntatis de necessitate praeexigit aliam processionem, quae est per modum intellectus. Secundo. Quia sicut natura producit aliquid in similitudinem sui, ita & intellectus tam intra quam extra. Intra quidem sicut verbum est similitudo rei intellectae, & intellectus intelligentis seipsum. Extra autem sicut forma intellecta inducitur in artificiatum. Voluntas autem non producit suam similitudinem intus, nec extra. Intus quidem non: quia amor qui est intranea processio voluntatis non est aliqua similitudo voluntatis vel voliti, sed quaedam impressio relicta ex voluntate in volito, aut quaedam vnio vnius ad alterum. Extra autem non : quia voluntas imprimit in artificiatum formam intellectam prius, quam volitam secundum ordinem rationis, vnde principaliter est similitudo intellectus, & secundario voluntatis. Tertio. Quia processio naturae est tantum ab vno, sicut ab agente si sit perfectum agens, nec obstat quod in animalibus idem generatur a duobus, scilicet ex patre, & matre, nam solus pater est agens in generatione, mater vero est patiens, similiter autem processio intellectus est ab vno solo, sed amicitia quae est amor mutuus procedit a duob. adinuicem se amantibus. Haec ille, Sed dicetur forte, quomodo stant simul ista duo, quod Spiritus Sanctus naturaliter producatur, non tamen per modum naturae. Respondet Sanctus Thomas ibidem ad quartum di. Spiritus Sanctus naturaliter procedit a patre, vt amor, nec tamen Spiritus Sanctus procedit per modum naturae, hoc enim dicitur in diuinis procedere per modum naturae quod procedit, sicut ea quae in creaturis a natura producuntur, & non a voluntate. sic ergo differt naturaliter produci, & produci per modum naturae, dicitur autem produci naturaliter propter naturalem habitudinem quam habet ad suum principium, per modum vero naturae produci dicitur quod producitur ab aliquo principio sic producente, sicut natura producit. Haec ille in forma.

Quinta conclusio est. Licet Spiritus Sanctus procedat naturaliter, cum hoc tamen libere procedit a patre : vnde Sanctus Thomas dicit ibidem ad quintum. Naturalis (inquit) necessitas secundum quam voluntas aliquid ex necessitate velle dicitur, vt felicitatem libertati voluntatis non repugnat vt docet Augustinus 5. de ciuitate Dei. Libertas enim voluntatis coactioni vel violentiae opponitur, non autem est violentia vel coactio in hoc quod aliquid mouetur secundum ordinem suae naturae; sed magis in hoc quod naturalis motus impeditur, sicut cum impeditur graue ne descendat ad medium: unde uoluntas libere appetit felicitatem, licet necessario appetat illam, sicut etiam, & Deus sua voluntate libere amat seipsum, licet denecessitate amet seipsum, & necessarium est quod tantum amet se, quantum bonus est, sicut tantum intelligit se, quantum est, libere igitur Spiritus Sanctus procedit a patre, non tamen possibiliter, sed ex necessitate, nec possibile fuit ipsum procedere minorem patre, sed necessarium fuit illum patri esse aequalem, sicut & filium qui est verbum patris. Haec ille.

Sexta conclusio. Licet respectu generationis filii Deus habuerit uoluntatem concomitantem, non tamen accedentem, nec antecedentem duratione uel intellectu. Istam conclusionem probat Sanctus Thomas de potentia Dei. q. 2. artic. 2.

Ad secundum dicit enim sic. Respectu nullius rei est Deo uoluntas accedens : quia quicquid aliquando uult, ab aeterno uoluit, concomitans uero est respectu omnium bonorum quae sunt tam in illo quam in creaturis. Vult enim se esse, & creaturam esse, sed praecedens uel antecedens tempore quidem non est nisi respectu creaturarum quae ab aeterno non sunt, praecedens uero intellectu est respectu actuum aeternorum qui significantur ad creaturas terminari, sicut dispositio, praedecessio & huiusmodi. generatio uero filii nec est creata, nec ad creaturas terminari significatur : unde respectu eius non est uoluntas praecedens, nec tempore, nec intellectu, sed solum uoluntas concomitans. Haec ille. Et in hoc terminatus primus articulus sit.

Articulus 2

Quantum ad secundum articulum arguitur contra conclusiones. Et primo contra primas tres arguit Gregorius probando, quod diuina essentia nullo modo debet poni:principium quo generandi aut spirandi, cuius oppositum conclusiones illae uidentur sonare, Arguit igitur primo sic. Omne principium generandi est realiter distinctum a generatione, uel a genito, sed essentia diuina non est realiter distincta a generatione diuina, nec a genito Deo. igitur non est principium generandi genitum Deum, minor patet, sed maior probatur : quia omne principium distinguitur ab eo, cuius est principium, omne etiam principium generandi est principium generationis uel geniti. Dicetur forte, quod principium quod utique distinguitur a principiato, non autem principium quo. Contra. Si hoc esset uerum, non magis principium quo esset principium principiati quam econtra. uerbi gratia. in proposito non magis essentia diuina esset principium quo generationis uel geniti quam econtra, genitum uel generatio esset principium eius, similiter essentia ita esset principium essentiae sicut geniti, ex quo tale principium a principiato non distinguitur, sed est ipsum. hoc autem nullus diceret, nisi abuteretur uocabulis.

Confirmatur. Quia principium inquantum principium est principium alterius, & non sui, ut patet primo Physicorum, ideo dicitur ibidem, quod si tantum unum est principium non est, uel ergo principium quo non est principium, uel est distinctum ab eo, cuius est principium. Secundo. Nam si natura diuina uel essentia esset principium generationis uel filii, essentia diceretur relatiue principium ad illum uel illam, consequens est falsum. tenet consequentia: quia principium inquantum principium est ad aliud, sed falsitas consequentis patet : quia nullum nomen notionale praedicatur de essentia, ut ponit magister dif. 27. Et probatur auctoritate Damasceni lib. 3. c. 6. unde talia nomina solum de Hypostasibus praedicantur, ut patet ibidem. constat autem principium esse nomen notionis secundum omnes, & infra habetur distinct. 29.

Ad hanc rationem dicitur, quod ubi principium non distinguitur a producto, inter illa non est realis relatio. ubi uero distinguitur, relatio est realis, licet autem in creaturis semper principium quo sit realiter distinctum a producto, & per consequens realiter referantur adinuicem, in diuinis tamen non est realis distinctio inter illa: vnde nec realis relatio, sed tantum rationis. Haec autem responsio nulla est. Primo: quia dicit incompossibilia sibi, scilicet aliquid esse principium alicuius, & non distingui ab illo, sicut supra manifeste patet ex intentione Philosophi primo Physicorum, & Commentatoris ibidem commento. 8. dicentis, quod principium exigit pluralitatem, & per consequens distinctionem inter se & principiatum.

Secundo. Quia si non exigitur realis distinctio, quid prohiberet relationem, vt relatio est, esse principium quo generationis, vt actio vel productio, & tamen esse indistinctam realiter ab ea, & tamen hoc tu negas. Quia etiam dicit non esse relationem nisi rationis, nihil est. Nam quod extra animam est principium, & non secundum rationem tantum, realiter & non secundum rationem est ad aliquid. si ergo essentia non realiter refertur, nec realiter erit principium. Tertio principaliter. Quia pater seipso primo producit. ergo non est aliquod principium quo distinctum a principio quod producit, tenet consequentia, si enim sit aliud principium quo producens producit, & aliud ipsum principium producens, iam non seipso primo producit, sed alio principio, antecedens probatur, si enim non produceret seipso primo cum per se producat, produceret primo per aliquid sui: aut ergo per aliquid quod est sui extrinsece, & hoc dici non potest, cum nihil tale locum habeat in Deo, aut per aliquid quod est sui inttinsece, & nec hoc: quia omne quod producit primo per aliquid intrinsecum sibi, & non seipso includit in se aliquam entitatem vltra id, per quod dicitur primo producere, ac per hoc ad minus duas entitates includit, hoc autem est impossibile de principio quod generat Deum.

Quarto. Si pater aliquo alio a se generaret tanquam principio quo, puta ipsa essentia vel natura, tunc illud esset aliquo modo causa patris, hoc autem est expresse contra sanctos, consequentia probatur: quia omne quod agit per aliquid, aliquo modo habet esse vel tale esse per illud: vnde nisi ignis esset calidus per calorem seu informaretur per calorem, non plus calefaceret quam infrigidaret per frigiditatem aquae, vnde in quibuscunque talia principia quo & quod distinguuntur, principium quo est forma constituens vel perficiens ipsum principium quod. Quinto principaliter. Si aliqua forma simplex substantialis, vel accidentalis per se separata diuina virtute, aut naturaliter existens ageret, ipsa seipsa primo ageret, & non aliquo alio principio quo. ergo sic est in primo producente quod est Deus. antecedens notum est, sed consequentia probatur: quia praecipua causa veritati antecedentis est simplicitas, quod patet: quia posito quod agens sit quid compositum statim assignatur principium quo aliud a principio quod, posito autem quod sit simplex non est talis distinctio principii, summa vero simplicitas est in primo producente. ergo in eo non erit talis distinctio principiorum. Et si dicatur, quod non obstante summa simplicitate personae adhuc essentia, & similiter proprietas aliquo modo distinguuntur a persona saltem secundum rationem, & per consequens persona potest esse principium quod & essentia vel proprietas quo. Istud non valet: quia distinctio rationis vel conceptus nihil valet ad propositum, nec enim conceptus, aut ratio est principium quo, nec quod generandi filium, sed res extra, in qua cum nulla penitus sit distinctio, non potest ibi talis principiorum distinctio assignari. Confirmatur: quia eadem ratione in forma simplici creata posset assignari principium quo aliud a principio quod, quod tamen nullus dicit.

Contra quartam conclusionem arguit Aureolus probando, quod emanare ab vno non plus pertineat ad modum naturae, quam voluntatis: nec emanare a duobus plus pertineat ad modum voluntatis quam naturae. Primo quia motio visus oritur a duobus scilicet colore & luce, sed nullus dicit, quod motio visus fit voluntaria. ergo a duob.s emanare non est emanare per modum voluntatis. Secundo sic. Intellectio producitur in nobis a duobus, scilicet ab intellectu & a fantasmate. ergo produci ab vno non constituit rationem naturalis productionis.

Confirmatur: quia si ratio naturalis productionis consisteret in produci ab vno, nec filius in humanis produceretur modo naturae, cum producatur a duobus scilicet patre, & matre, & breuiter sunt multae actiones naturales, in quibus concant plura agentia, vt agens vniuersale & agens particulare, & forma substantialis, & qualitates actiuae & passiuae, nihil igitur est dictu, quod modus naturalis productionis consistar in produci ab vno. Tertio arguit dist. 18. sic. Quia concursus duorum agentium ad idem producendum quantumcunque sit vniformis non dicitur voluntarius nisi vniformitas huiusmodi sit ex concordia, & procedat a sponte propria vtriusque, alioquin si casualiter vel ex necessitate eueniat talis concursus vniformis nunquam voluntarius appellatur, sed iste concursus est ex necessitate. ergo talis concursus non dabit Spiritui Sancto, quod procedat per modum voluntatis. Quarto. Procedere a duobus principiis vniformiter non dicit modum procedentis voluntatis nisi similitudinarie quadam similitudine extrinseca, in qua non consistit ratio procedentis voluntatis, sed secundum veritatem Spiritus Sanctus procedit per modum voluntatis. ergo processus a duob.s principiis vniformiter se habentibus non dat Spiritui Sancto, quod procedat per modum voluntatis. Quinto. Si ex tali similitudine Spiritus Sanctus dicatur procedere per modum voluntatis, oportet quod in agentibus voluntariis, & creatis modus similis reperiatur: sed nunquam in agentibus voluntariis creatis hoc reperitur quod eadem actione, & eadem potentia & eadem virtute ab vna communicata alteri agant ad eundem effectum sicut est in diuinis. ergo talis concursus cui similis non reperitur in creaturis quo ad agentia voluntaria non facit quod Spiritus Sanctus procedat per modum voluntatis. Sexto. Pater producit filium per modum naturae, & Spiritum Sanctum per modum voluntatis, & si per impossibile poneretur, quod non procederet a filio adhuc complete procederet a patre, sed hoc non esset si concursus duorum agentium daret tali productioni rationem voluntarii. igitur illud poni non potest. Septimo. Si propter talem concursum duorum vniformiter producentium Spiritus Sanctus diceretur produci per modum voluntatis vel liberalitatis, tunc diceretur magis produci per modum voluntatis quam quod simia, vel pictura, vel pigmeus sit homo propter aliquantu lam exteriorem similitudinem, & apparentiam absque existentia intrinsecae, & propriae rationis, sed omnes sancti clamant quod Spiritus Sanctus proprie donum est, & aeque proprie, sicut filius est verbum. ergo non est tutum dicere, quod propter huiusmodi extrinsecas similitudines Spiritus Sanctus diceretur procedere per modum voluntatis vel liberalitatis vel doni, vnde cum talis concursus producentium non det rationem procedentis voluntatis, nec liberalis donationis, sed tantum accidentalem similitudinem, nullo modo tenendum est, quod sufficiat hoc ad hoc quod vere proprie Spiritus Sanctus procedat per modum voluntatis. Octauo. Infra intellectualem naturam productio odii vel timoris vel spei, & sic de aliis actibus voluntatis est secundaria, & sequitur appraehensionem intellectiuam, sicut & amoris productio. ergo si esse productionem secundariam infra intellectualem naturam dat Spiritui Sancto quod procedat per modum amoris vel voluntatis pariter sibi dabit quod procedat per modum odii & timoris, hoc autem nullus dicit. ergo hoc non sufficit.

Contra eandem conclusionem arguit Scotus probando quod Spiritus Sanctus non producatur naturaliter a patre & filio. Voluntas diuina est principium producendi Spiritum Sanctum, sed voluntas diuina non est principium naturaliter productiuum. igitur Spiritus Sanctus non producitur naturaliter. Maior probatur sic. Quaecunque voluntas perfecta habens obiectum diligibile sibi praesentatum est principium producendi amorem adaequa tum sibi & obiecto, 1. amorem tantum quantum potest habere respectu talis obiecti. igitur voluntas diuina habens essentiam diuinam summe sibi praesentatam & diligibilem est obiectum producendi amorem adaequatum sibi, & illi obiecto, cum autem tam ipsa quam essentia sit infinita, amor adaequatus ei necessario est infinitus, & per consequens voluntas diuina est principium producendi amorem infinitum, & vltra cum amor infinitus sit Deus, & per se subsistens, & productiuum necessario sit distinctum a producente: quia nihil producit se, sequitur quod ille amor sit persona subsistens distincta a producente, talis autem persona est Spiritus Sanctus. igitur voluntas diuina est principium Spiritus S incti, & sic patet maior. Sed minor probatur: quia voluntas est principium productiuum libere ergo non naturaliter, tenet consequentia: quia oppositi modi operandi vel principiandi impossibile est quod competant eidem principio productiuo, tales autem sunt modi principiandi libere & naturaliter, qui primo distinguunt potentiam actiuam, vt patet 2. Physicor. antecedens probatur: quia voluntas est principium libere productiuum creaturarum, igitur & Spiritus Sancti: patet consequentia per idem principium: quia oppositi modi principiandi non possunt eidem productiuo principio conuenire. Contra quintam conclusionem arguit Gregorius probando quod Spiritus Sanctus non procedat libere. Arguit enim sic. Nullum priacipium actiuum dicitur liberum respectu alicuius nisi illud, & suum oppositum sit in eius potestate, ac per hoc illud tantum producitur ab aliquo principio libere quod producitur ab illo contingenter, & non necessario, sed Spiritus Sanctus non producitur contingenter a patre & filio, immo necessario. ergo non procedit ab eis libere. minor manifesta est ex fide, maior probatur primo: quia distinctio principii productiui naturalis a libero inquantum huiusmodi non attenditur secundum entitates eorum in se & absolute, vt tales entitates sunt, quoniam secundum entitatem aliquando vnum priucipium naturale magis conuenit cum vno principio libero. verbi gratia. principium quo naturaliter producitur filius Dei cum principio a quo libere producuntur creaturae quam duo libera principia inter se, vt voluntas Dei, & voluntas nostra, quarum vtraque est principium liberum, sed inquantum sunt actiua, & principium actiuum, vtrunque dicitur tale connotando aliquo modo actum, vt patet in diffinitionibus exprimentibus quid nominis horum terminorum principium liberum, & principium naturale. Ista ergo diuersitas vel sumitur secundum diuersitatem actuum, quorum sunt principia, vel secundum diuersum modum eliciendi vel principiandi suos actus. Non primo modo, nam duo principia actiua vnum naturale, & aliud liberum possunt simillum actuum secundum speciem esse principia, sicut Deus libere potest producere calorem eiusdem speciei cum calore quem ignis producit naturaliter. ergo haec diuersitas sumitur secundum diuersos modos principiandi, siue quia aliter, & aliter principiant suos actus, non autem apparet quid sit illa diuersitas, nisi quia hoc necessario principiat. illud autem non necessario sed contingenter, seu quia hoc habet in sua potestate actum suum, illud vero non.

Confirmatur ista probatio maioris primo: quia Aristele 9. Metaphys. dans differentiam inter potentias actiuas rationales, & irrationales ait. Tales quidem potentias scilicet irrationales necesse est quando, vt possint actiuum, & passiuum appropinquat hoc quidem facere, illud vero pati. Illas vero scilicet rationales non necesse supple hoc facere, & illud pati: sed constat per omnem concessionem, quod ibi Philosophus per potentias irrationales intelligit eas, quas communiter vocamus actiuas naturales, secundum enim doctores illa diuisio est eadem cum illa quam ponit Philosophus 2. Physicor. de causis agentibus secundum propositum, & non secundum propositum, quas post vocat intellectum, & naturam, vnde per ista tria non secundum propositum, a natura, & potentia irrationalis Aristele ibidem intelligit secundum illud principium quod communiter dicimus naturam. ergo secundum Philosophum principium actiuum naturale dicitur illud quod necessario agit, dum est in dispositione in qua potest agere, & per consequens liberum ex opposito consideratum est illud, quod non necessario agit, sed potest agere, & non agere.

Confirmatur secundo per Auguuinus 3. de libero arbitrio cap. 1. vbi ponit sic. Non est nobis liberum quod in potestate non habemus. liberum autem est quod in potestate habemus. Ex quo patet, quod secundum ipsum omne quod est nobis liberum est in potestate nostra. Illud autem dicitur solum esse in potestate nostra, quod possumus facere & non facere: vnde Philoasicas 3. Ethic. dicit. In quibus est in nobis. 1. in potestate nostra operari, & non operari supple est in nobis, & in quibus non est. 1. in quibus est in nobis non operari etiam operari est in nobis. ergo illud solum est in nobis liberum quod, & eius oppositum possumus.

Confirmatur 3. per Damase. libro 2. cap. 20. dicentem. Eorum inquit quae fiunt, haec quidem sunt in nobis, haec autem non sunt in nobis. In nobis quidem sunt quae nos sumus liberi arbitrando facere & non facerae, haec enim omnia quae per nos voluntarie aguntur, non enim voluntarie dicerentur agi, actu non existente in nobis. Haec ille.

Ex quibus patet, quod ea tantum voluntarie agere dicimur, quae sunt in nobis, & aeque facere & non facere possumus. Contra sextam arguit Scotus probando, quod pater prius voluit gignere filium quam genuerit eum, non solum prioritate secundum intellectum, immo prius origine: quia pater in primo signo originis intelligit formaliter, & tunc etiam potest habere actum volendi formaliter, in alio tamen signo originis gignit filium, nec tamen vult illam gignitionem volitione sequente illam gignitionem: sed volitione habita in primo signo originis, qua pater formaliter vult praesupponendo aliquo modo intellectionem qua pater intelligit, non autem gignitionem verbi. Quia enim pater prior sit filio in aliquo signo originis probat ipse, & sui sequaces dupliciter. Primo sic. Omne producens est prius suo producto. ergo pater est prior filio, consequentia patet: quia pater producit filium, antecedens probatur dupliciter. Primo per Augustinus de immortalitate animae ca. 3. di. Nulla res se facit aut gignit, alioquin erat antequam erat, quod si falsum est, verum illud. Ista autem consequentia nulla esset, nisi verum sit, quod omne faciens vel gignens sit antequam sit illud, quod ab eo gignitur, & eadem ratione oc producens &c. Secundo idem probatur per Philosophum 12. Metaphys vbi causas agentes & mouentes dicit differre a formalibus in hoc quod ipsae praecedunt res, quarum sunt causae, formales autem non praecedunt sed sunt simul. Et Conmentator ibidem. commen. 16. Causa (inquit) agens differt a formali: quia agens & mouens praecedit illud quod agitur & mouetur ab eo, formalis autem, & materialis est cum generatione. Et infra exponens exemplum Philosophiait, quod sanitas non praecedit hominem sanum, cum sanitas in sano est quasi forma, sanans autem necesse est, vt praecedat sanitatem. Necesse est etiam secundum Commentatorem agens praecedere actum ab eo, & producens productum.

Secundo sic. Omne producens prius intelligitur suae productioni, agere enim & producere praesupponunt esse. igitur pater praeintelligitur generationi, & per consequens filio, & ambo praeintelliguntur spirationi. Ex quo sequitur, quod pater erit prior filio, & filius Spiritu Sancto. Confirmatur. Quia habitudo naturae ad suppositum prior est habitudine eius ad actum secundum patet per idem: quia scilicet agere supponit esse, & habitudo naturae ad suppositum pertinet ad esse. igitur natura diuina prius habet esse in supposito paterno quam sit principium productionis filii, & per consequens pater prius est quam generet, & per consequens est filio prior. Hoc autem probato apparet, quod cum pater nihil expectet a filio, pater in illo priori, quo praecedit filium, est persona perfecta cum omnibus essentialibus non habentibus respectum ad extra, & cum principio, & fecunditate perfecta, qua potest gignere filium, & spirare Spiritum Sanctum, & sic potest & vult generare filium & spirare Spiritum Sanctum. Ex quo sequitur quod prius voluit generare filium quam genuerit eum.

D primum contra tres conclusiones dicitur quod responsio ibidem data bona est. Et ad primam improbationem illius negatur consequentia, licet enim diuina natura, quam dicimus principium quo generationis filii, non distinguatur realiter a filio aut a generatione filii, non tamen sequitur quod illa non plus sit principium filii quam sui: quia natura diuina differt ratione tam a generatione quam a filio, non autem a seipsa, ipsa enim se habet ad patrem, vt forma eius inquantum est Deus, non autem filius, sed vt suppositum productum a patre, & i deo diuina natura est quo pater producit filium, & est principium filii, non autem est principium quo essentiae uel naturae.

Ad confirmationem dicitur, quod principium inquantum huiusmodi est principium alterius a producente. non autem oportet quod principium quo sit principium alterius a se realiter distincti, sed alterius secundum rationem, sic autem est in proposito: quia filius est alter, & alius a patre producente non autem a principio quo, scilicet natura diuina nisi secundum rationem.

Ad secundum respondetur sicut ibidem respondebatur, & ad primam improbationem negatur assumptum, scilicet ista esse incomposibilia .a. est principium b. & tamen non realiter distinguitur a. a .b. loquendo de principio quo. Et ad Commentatorem, & Philosophum dico, quod sufficit ad saluandum intentum eorum, quod vbicunque est principium, ibi oportet esse realem distinctionem, non quidem inter principium quo, & principiatum quod est de principio, sed inter principium quod, & ipsum productum vel principiatum: quia principium quo nunquam est sine principio quod. Ad secundam improbationem dico, quod non ideo negamus paternitatem esse principium generationis actiuae: quia est idem realiter cum illa generatione: sed quia se habet ad patrem vt forma indiuidualis, quae nunquam est principium quo, sed potius natura communicata ipsi genito, vt alias dicetur.

Ad tertiam improbationem dicitur, quod licet natura sit principium quo generationis filii extra animam, & sine negociatione intellectus, tamen non oportet quod habeat realem relationem ad illud cuius est principium quo: quia ad hoc quod relatio inter aliqua sit realis non sufficit quod quodlibet eorum sit res extra animam, sed oportet quod extrema sint realiter distincta, alias relatio qua sortes dicitur idem sibiipsi esset realis, quod Philosophi negant, sicut nec sequitur. Sortes est idem sibi realiter extra animam. igitur habet relationem ad seipsum extra animam. Ita similiter nec valet consequentia. Est principium extra animam. ergo est ad aliud extra animam, vel relatiuum extra animam aut intellectum: quia principium non dicit relationem realem actualem semper in eo quod dicitur principium respectu illius cuius est principium, sed solum principium, quod est in ordine ad principiatum eiusdem ordinis, vt alias dicetur. Et si dicatur, quod principium est relatiuum, nec potest concipi ad se nec absolute. Dicitur quod aliquid concipi relatiue contingit dupliciter. Primo modo vt ly relatiue determinet modum concipiendi.

Secundo modo, vt ly relatiue determinet obiectum quod concipit, sunt ergo aliqua quae nunquam possunt concipi nisi relatiue primo modo, quae tamen possunt non concipi relatiue secundo modo, cuiusmodi est hoc quod dico principium. Nam nunquam aliquid concipitur, vt principium, nisi per actum intellectus comparantis illud ad aliquid: sed tamen non quandocunque aliquid concipitur, vt principium, oporteret concipere in eo relationem esse ad aliquid. Dico ergo quod non oportet omne principium quod est extra intellectum habere relationem extra intellectum vel esse ad aliquid, tamen principium est quid relatiuum: quia non potest concipi nisi relatiue hoc est nisi actu collatiuo duorum adinuicem, & talia sunt multa relatiua dicta de Deo ex tempore, vt Dominus creator, quae dicuntur importare in Deo relationem rationis tantum, & tamen conueniunt Deo nullo intellectu considerante, non enim dicuntur relatiua secundum rationem, quod significent principaliter relationem consequentem opus intellectus, sed quia habent esse absolutum, licet non possint concipi, vt talia, nisi relatiue modo praedicto. Relatiua igitur secundum rationem primo modo dicta dicunt absolutum relatiue, & non aliquam relationem in re, nec in ratione de principali significato, sed quo ad modum significandi. Relatiuum enim secundum rationem dicitur aliquid dupliciter. Primo modo quia principaliter dicit relationem quam intellectus adinuenit, & attribuit rei, vt intelligit. sicut est hoc quod dico genus, species, praedicabile, vniuersale, & talia relatiua non conueniunt rebus nullo intellectu considerante, immo solum conueniunt rebus dum intelliguntur, animal enim non est genus nisi dum intelligitur. Alia sunt relatiua secundum rationem, quae non dicunt principaliter relationem quam intellectus attribuat rei, sed dicunt aliquid absolutum in re principaliter, & tamen significat illud ac si esset relatiuum: quia talia nomina immediate significant conceptum relatiuum quo concipitur res absoluta, propter hoc quod sicut intelligimus significamus, talia autem absoluta in re intellectus concipi collatiue, & in ordine ad aliud, ita quod relatio non est nisi in modo concipiendi, sicut hoc quod dico Dominus, creator, & huiusmodi, quia intellectus non intelligit Deum, vt creatorem nisi concipiedo ipsum, vt terminat relationem creaturae ad ipsum, & ita est de hoc relatiuo idem, & talia relatiua conueniunt rebus. nullo intellectu considerante.

Ad tertium principale negatur antecedens scilicet quod pater seipso primo producat, hoc est quolibet quod est ipse, non enim producit relatione, nec productione tanquam virtute productiua vel principio quo, sed aliquo quod est ipse scilicet natura diuina. Et ad primam improbationem dico, quod pater producit aliquo sui intrinseco sibi, nec sequitur quod includat aliam entitatem praeter illam entitatem, qua dicitur primo producere, aliam inquam secundum rem, licet aliam secundum rationem, sed est fallacia consequentis a pluribus causis veritatis ad vnam. Ista enim propositio. Pater producit aliquo sibi intrinseco, & non seipso primo, habet duplicem sensum. Primus est: quia pater producit aliqua parte suae entitatis, & non tota entitate sua. Alius est quia pater producit aliquo quod est ipse, & non quolibet quod est ipse. primus sensus est falsus, secundus est verus, in primo sensu valet consequentia, sed non in secundo. Ad quartum negatur prima consequentia ibi facta loquendo de principio quo indistincto secundum rem a principio quod. Ad probationem consequentiae dicitur, quod licet pater habeat esse tale vel tale, immo esse simpliciter per diuinam essentiam, ea enim est Deus sciens, omnipotens, volens potens generare ea inquam formaliter efficit, non tamen sequitur quod diuina essentia sit causa patris sed quod est forma eius constitutiua in esse Dei & in esse simpliciter, & hoc non negant sancti, quinimmo Augustinus concedit saepe quod non eo filius est verbum quo sapientia, vel Deus & quod deitate Deus est. Forma autem non semper distinguitur ab eo, cuius est forma secundum rem, vt docet Sanctus Thomas prima parte. q. 36, arti. 2. ad quintum. Causa efficiens (inquit) & materialis in omnibus distinguuntur ab his quorum sunt causae, nihil enim est sua materia, nec aliquid est suum principium actiuum, aliquid tamen est sua forma, vt patet in omnibus rebus immateriabus, & ideo per hoc quod dicimus, tres personas vnius essentiae significando essentiam in habitudine formae, non aliud ostenditur esse essentia quam persona. Ibidem dicit etiam ad quartum. Diuina essentia significatur, vt forma respectu personae, & ideo conuenienter dicitur essentia personae, non tamen persona essentiae nisi aliud addatur ad designationem essentiae dicendo. Pater est persona diuinae essentiae. Haec ille.

Cui concordat Linconiensis super illud 2. Poster. ca. 2. Causa aut est eadem rei aut alia. Quod autem dictum est in hac ostensione, quod causa aut est eadem rei aut alia, sic est intelligendum. Causa eadem rei est eius causa formalis: quia forma totum verum esse rei in se habet, & si sit forma quae non egeat materia, ipsa est vere res ipsa, & forma quae eget materia si posset subsistere absque materia esset verius res ipsa quam sit res materiata, sicut si figura statue posset esset sine materia esset ipsa figura verius, & nobilius statua quam sit statua materiata. causa ergo formalis & diffinitio sumpta a causa formali hac ratione dicitur eadem rei: finalis vero & efficiens extra rem sunt, materialis vero licet sit de integritate rei, non tamen est de puritate essentiae, sed est assumpta propter necessitatem: quia vt forma sit, necesse est materiam talem esse, & hac ratione hae tres causae, & diffinitiones ab his sumptae dicuntur alia a re. Ad quintam dicitur, quod responsio ibi data est bona hoc addito, quod calor separatus seipso primo ageret: quia in eo non esset assignare plura differentia secundum rationem, quorum vnum esset sibi ratio agendi, & non aliud, nec esset in eo quaecunque entitas, quae non esset ei ratio agendi, secus est in diuina persona, in qua licet non sint diuersae realitates, tamen in ea est entitas absoluta qua producit, & est in ea entitas relatiua, quae non potest esse ratio agendi. Ad confirmationem patet, quod non est simile. In nulla enim forma creata quantumcunque simplici est distinctio, sicut in persona diuina scilicet quod absolutum & relatiuum sint idem secundum rem.

Ad primum contra quartam conclusionem dicitur, quod quicquid sit de antecedente tamen argumentum non est ad propositum: quia color, & lux concurrunt ad motionem visus vice vnius perfectiui mouentis visum, Sanctus Thomas autem non negat quin multa agentia vel mouentia imperfecta naturalia possunt ad vnum motum concurrere in ratione vnius perfectiui mouentis, vt patet in probatione conclusionis.

Ad secundum negatur antecedens. Intelligere enim non producitur n fantasmate, sed ab intellectu possibili actuato per speciem a fantasnatibus abstractam: vnde antequam intellectus possibilis intelligat praecedit actio intellectus agentis in fantasmate, vt ostendit Sanctus Thomas secundo contra Gentiles cap. 76. & deinde fantasmata facta in actu per lumen intellectus agentis agunt in intellectum possibilem, & recipitur species intelligibilis in eo, vt dicitur ibidem. Et similiter de veritate. q. 10. arti. 6.

Ad septimum & octauum: demum intellectus possibilis factus in actu per alias species producit intellectionem, vt dicitur primo contra Gentiles cap. 53. Ad confirmationem dico, quod male capit Sanctum Thomas non enim dicit, quod ratio naturalis productionis consistat in hoc, quod est producere ab vno, sed dicit quod ille est modus operandi naturae, & diffuse patet in probatione quartae conclusionis, vbi ostenditur quomodo aliud est procedere naturaliter, aliud procedere per modum naturae. Illud autem quod additur de productione hominis a patre, & matre solutum est per ipsum superius: quia vt dicit solus pater in tali generatione se habet, vt agens, mater autem vt patiens. Ad illud quod addit de agente generali, & parti culari, dico quod licet concurrant ad eandem actionem, non tamen eodem immediationis modo. Nam sicut dicitur tertio contra Gentiles. cap. 70. & prima parte. q. 36. artic. 3. In quolibet agente, & in qualibet actione est duo considerare scilicet suppositum agens, & virtutem qua agit, sicut ignis calefacit per calorem, virtus autem agentis inferioris est principium agendi, inquantum superius agens dat virtutem ipsam inferiori agenti per quam agit, vel conseruat eam, aut applicat eam ad agendum, sicut artifex applicat instrumentum ad proprium effectum, cui tamen non dat formam per quam agit instrumentum, nec eam conseruat, sed dat ei solum motum, oportet igitur quod actio inferioris agentis non solum sit ab eo per propriam virtutem, sed per virtutem omnium superiorum agentium, agit enim in virtute omnium, & sicut agens infimum inuenitur immediatum actiuum, ita virtus primi agentis inuenitur immediata ad producendum effectum, nam virtus infimi agentis non habet quod producat hunc effectum ex se, sed ex virtute superioris agentis, & virtus illius ex virtute superioris proximi, & sic virtus supremi agentis inuenitur ex se productiua effectus, sicut patet in principiis demonstrationum, quorum primum est immediatum, sicut enim non est inconueniens, quod vna actio producatur ex aliquo agente, & eius virtute, ita non est inconueniens quod producatur idem effectus ab inferiori agente, & ideo ab vtroque immediate, licet alio, & alio modo. Haec ille. Et intendit vt videtur, quod licet illa duo agentia scilicet superius & inferius concurrant ad eundem effectum, tamen ille est immediate a superiori agente considerando virtutem qua ille effectus vel actio producitur, non tamen immediate considerando suppositum producens, est autem ab inferiori agente immediate, & proxime considerando suppositum producens, non autem virtutem productiuam. non ergo est ab illis duobus similitudo immediationis, sed aliter est in illis quae producuntur a voluntate, a duobus enim producentibus voluntarie potest idem aeque immediate, procedere & a quolibet perfecte. vnde Sanctus Thomas 1. sen. dist. 10. q. 1. art. 5.

Ad primum sic ait. Processio intellectus, & naturae habenr quandam similitudinem per quam distinguuntur a procedente per modum voluntatis, potest enim aliquid procedere ab vno vel pluribus, quod autem procedit modo naturae procedit vt ab vno si illud sit perfectum, & similiter quod procedit per modum intellectus, non enim plures homines habent vnam conceptionem in numero, & ita filio qui est tantum ab vno scilicet a patre attribuitur vterque modus, procedit enim per modum naturae, vt filius, & per modum intellectus vt verbum, sed voluntas intendit in alium, & potest esse reciprocatio, vt ex duobus vna voluntas procedat conformiter, quae est vnio vtriusque, & ideo procedere per modum voluntatis conuenit Spiritui Sancto qui procedit ex duobus vniens eos inquantum sunt personae distinctae. Haec ille. Ex quibus patet, quod illud quod procedit per modum voluntatis potest esse aeque immediate a duobus, non sic de illis qui procedunt per modum naturae.

Ad illud quod vlterius additur de qualitatibus actiuis dico, quod illae non agunt, sed sunt virtutes, & instrumenta quibus supposita agunt, nos autem solum negamus quod eadem actio in natura sit a duobus tanquam agentibus perfectis, & eodem modo immediatis. Istud concedimus de actu voluntatis, amor enim procedit a duobus aeque perfecte, & immediate praesertim amicitia quae importat reamationem, similiter amor procedit a voluntate, & a notitia intellectus & perfecte ab vtroque & non in virtute vnius agentis.

Ad tertium dicitur, quod concursus duorum suppositorum ad actum spirandi licet sit necessarius, est tamen voluntarius, & liberarius, vt supra dictum est, talis autem libertas sufficit ad rationem voluntarii.

Ad quartum negatur maior. Nam modus naturae est quod est determinata ad vnum, vt habetur secundo de Anima, ita quod vnus effectus est ab vna causa, & vna causa habet vnicum principalem effectum re vel ratione, quod enim habeat plures hoc erit propter diuersitatem suscipientium, similiter quod vnus effectus a pluribus procedat, hoc est inquantum plura gerunt vnius agentis vicem, & non inquantum plures.

Ad quintum dicitur, quod non dicimus quod in agentibus voluntariis idem effectus numero eadem actione ab vnica potentia elicitus conueniat pluribus sed dicimus quod in eis reperitur aliquis effectus qui de sui ratione exigit pluralitatem suppositorum agentium vniformiter, scilicet amicitia: nam amor vnius solius non habet rationem amicitiae nisi sit reamatio ex parte obiecti amati: vt alias dicetur.

Ad sextum dicitur, quod si Spiritus Sanctus a solo patre procederet non haberet rationem amoris amicitiae ad filium, nisi filius alium Spiritum Sanctum spiraret, & ita vterque esset imperfectus. Ad septimum negatur antecedens pro illa conditionali, & cum probatur quod talis concursus &c. Dico quod concursus ille non est de ratione voluntarii perfectissimi qui est amor amicitiae.

Ad octauum dicitur, quod esse productiouem secundariam infra naturam intellectualem non dat Spiritui Sancto rationem amoris, sed rationem voluntarii, sed esse perfectissimam productionem secundariam, & a duobus vniformiter, & concorditer producentibus dat sibiamorem rationis amicitiae, & non odii: quia odium non habet vnire, necest de ratione eius vniformis concursus coodientis, sicut de ratione amicitiae est habere reamantem.

Ad argumentum Scotus negatur minor quicquid sit de maiore, vt enim dictum fuit in probatione quintae conclusionis, & tertiae. voluntas aliquos actus producit naturaliter, & aliquos libere contingenter. Nec isti duo modi producendi, scilicet naturaliter & libere repugnant eidem principio productiuo respectu diuersorum, quod patet. Nam Deus pater est principium liberum productiuum creaturarum, & naturaliter productiuum ad intra. Et cum probat, quod isti modi principiandi distinguunt potentias secundo Physicorum.

Dico quod liberum potest dupliciter in proposito accipi, cum dicimus enim producere libere vel aliquod principium libere productiuum. Primo. modo prout opponitur coactioni vel violentiae duntaxat, & isto modo non accipitur in diuisione potentiae, quia eidem potentiae possunt conuenire respectu vnius, & eiusdem, vt superius dicebatur, producere enim, libere isto modo non est aliud quam producere voluntarie, & complacenter. Alio modo accipitur liberum prout opponitur. determinationi, & necessitati, & isto modo accipitur in praedicta diuisione potentiarum cum dicimus, aliqua agentia esse naturaliter actiua, & alia libere. Illud enim dicitur agens naturale quod positis omnibus requisitis ad agendum, & nullo existente impedimento quin ipsum possit agere, necessario agit, nec est in eius potestate non agere. Agens vero illud dicitur liberum quod eodem modo omnibus positis, ita vt possit agere non necessario agit, sed in potestate eius est vt agat, & non agat. Veruntamen Sanctus Thoma aliter describit ista agentia naturaliter & libere, sed in idem redit, & liberum isto modo distinguitur contra naturale, talis autem distinctio potentiarum scilicet naturaliter agentium & libere agentium non est diuisio per oppositas res, aut diuersas, sed per oppositas rationes, vt dictum est: quia non conueniunt eidem potentiae respectu eiusdem productionis.

Ad argumentum contra quintam conclusionem dicitur negando maiorem ad sensum conclusionis, nam conclusio intelligitur, vt Spiritus Sanctus producatur libere primo modo distinctionis factae respondendo ad tertium contra quartam conclusionem, non autem secundo modo. Rationes autem, per quas probatur illa maior bene probant quod Spiritus Sanctus non producatur libere prout opponitur productioni, sed hoc non negamus, sed non probant quin Spiritus Sanctus producatur libere prout opponitur productioni coactae vel violentae non complacentis, & ideo omnia illa soluuntur per distinctionem statim factam.

Ad primum contra sextam conclusionem dicitur, quod procedit ex falso fundamento scilicet quod pater sit aliquo modo extra intellectum ex natura rei prior filio. vnde Sanctus Thomas hoc expresse negat prima parte. q. 42. artic. 2.

Ad secundum vbi sic ait. In rebus creatis etiam cum illud, quod est a principio, est suo principio coaerium secundum durationem, tamen principium est prius secundum naturam, & intellectum, si consideratur illud quod est principium, sed si considerantur ille relationes causae, & causati, & principii, & principiati, manifestum est quod relatiua sunt simul natura, & intellectu, inquantum vnum est de diffinitione alterius, sed in diuinis ipsae relationes sunt subsistentes personae in vna natura: vnde neque ex parte relationum, neque ex parte naturae vna persona potest esse prior alia, neque secundum naturam, neque secundum intellectum. Haec ille.

Ecce patet quod negatur inter personas prioritatem secundum intellectum, & multo plus prioritatem ex natura rei negaret. Tunc ad primam probationem illius fundamenti negati negatur antecedens, scilicet quod omne producens sit prius producto, vbi producens non est aliud a relatione quam habet ad productum. Similiter productum non est quid absolutum distinctum a relatione eius ad producentem, sicut est in diuinis. Et cum primo probatur dictum antecedens auctoritate Auguuaus &c. Dicitur quod Augustinus non intendit, quod omne producens vel faciens sit ante suum productum tempore vel duratione, nec quod sit prius eo aliqua prioritate, nisi solummodo de producente aliud de non esse ad esse, tale enim est prius natura, & causalitate suo producto, cum esse producti a tali producente dependeat, si autem aliquid gignat se vel faciat se, hoc non potest intelligi per communicationem eiusdem naturae alteri supposito, sicut est in diuinis, vbi producens communicat producto eandem essentiam & esse: quia conmunicatio non fit eiusdem a se. oportet ergo quod talis gigni tio sic intelligatur, quod idem a seipso prius non ens exeat in esse, & sic conducat se de potentia in actum, de non esse in esse, & hoc sufficit pro auctoritate Augustinus Ad auctoritatem Aristotele dicitur eodem modo, quod intelligit de causa efficiente, quae semper essentialiter distinguitur a suo effectu, nos autem non dicimus patrem esse causam filii, sed principium, propter duo quae ponit Sanctus Thomas primo sen. dist. 29. q. 1. artic. 1. Primum est quod omnis causa vel est extra essentiam rei, sicut efficiens, & finis, vel pars essentiae, sicut materia & forma. Secundum est quod omnis causa habet ordinem principii ad esse sui causati, quod per ipsam constituitur, pater autem non habet aliquem ordinem ad esse filii, sicut ad esse suum, cum vnum & idem sit vtriusque esse.

Ad secundam probationem suppositi praenegati dicitur quod illud argumentum solum concludit si quid concludat, quod pater esset prior filio secundum modum nostrum intelligendi: quia non possumus intelligere relationem originis, nisi praeintelligendo originem, nec possumus intelligere originem, nisi praeintelligendo suppositum, a quo proruit generatio, talem autem ordinem in nostro intellectu concedit Sanctus Thomas 1. sent. dist. 27. q. 1. artic. 2. Et prima patte. q. 40. ar. 4. Et de potentia Dei. q. 10. art. 3. Sed tunc videtur esse contradictio in dictis suis, ipse enim negat inter patrem, & filium prioritatem, & tamen concedit quod prius intelligitur natiuitas sen passiua generatio quam filius vel filiatio. Item prius intelligitur suppositum paternum quam generatio actiua vel passiua, & sic pater praeintelligitur filio. Dicitur ad hoc quod nulla est contradictunio in dictis.

Sciendum enim quod pater potest intelligi vel considerari a nobis in via dupliciter. Vno modo subratione propria suae personalitatis scilicet vt pater est, & isto modo nec natura, nec intellectu est prior filio, nec potest prius intelligi filio plusquam econuerso, cum sint correlatiua adinuicem. Potest autem alio modo considerari in communi, vt est quoddam suppositum diuinum, & persona perfecta, & sic praeintelligitur filio sic quod non possumus intelligere filium sub propria ratione, nisi concipiendo filiationem, nec filiationem, nisi praeconcipiendo generationem, cum filiatio sit relatio in origine fundata, nec possumus intelligere generationem nisi praeintelligamus suppositum, a quo fluit, illud autem est pater Ad confirmationem factam superius dico quod vbi natura distinguitur a supposito & ab actione suppositi conceditur, quod prior est habitudo naturae ad suppositum habitudine eius ad actum secundum, sed vbi idem est realiter natura, & suppositum naturae, & actio suppositi & relatio in actione fundata, non est ibi prioritas nisi in nostro modo concipiendi scilicet quod inter talia non est prioritas quo ad esse, sed quo ad intelligi modo quo dictum est, taliter autem est in diuinis. Sed restat dubium, ex quo enim secundum nostrum modum intelligendi oportet praeintelligere suppositum generans ipsi generationi, tunc oportet praeintelligere ipsum velle generare antequam generet: quia quandocunque in quacunque mensura intelligatur pater, debet intelligi volens generare, si generatio praeintelligitur filio, oportet quod praeintelligatur velle generare, antequam intelligatur generare. Dicitur primo quod ex natura rei nullum est signum, aut instans, in quo pater prius velit generare quam generet, vel in quo sit prior filio. Secundo dicitur, quod nec pater est prior filio secundum intellectum isto modo, quod in se habeat aliquid. vnde prius natura debeat inteiligiquam filius, nec habet in se. vnde prius debeat intelligi volens generare quam generet. Tertio dicitur, quod ex parte intellectus nostri est, quod oporteat nos prius concipere generationem quam relationem, aut suppositum a quo profsuit generatio praeintelligere ipsi generationi, & non ex parte rei. Quarto dicitur, quod licet praeintelligamus suppositum ipsi generationi, non tamen oportet praeintelligere illud suppositum actu velle, antequam intelligamus generationem ab ipso profluere. Quinto dico, quod licet praeintelligeremus volitionem generationis ipsi generationi positae in actu, tamen res non habet, quod ita debeat intelligi, sed hoc esset ex imperfectione nostri intellectus, qui diuina nequit capere nisi per similitudinem terraenorum. Et ideo dicit Sanctus Thomas vt ponit o. conclusio, quod respectu generationis filii non est in Deo voluntas afecedens intellectum scilicet quod intellectum nostrum oporteat praeintelligere Deum velle generare antequam intelligat Deum generare. Nunc ad rationes factas in pede quaestionis dicitur.

Ad primam quidem, quod licet natura & essentia in vno significationis modo idem sint, non tamen in aliis, sicut patet 5. Met. natura enim addit ad essentiam rationem productiui & propter hoc non potest concedi quod productio filii sit essentialis quamuis concedatur quod est naturalis. Istam responsionem in forma ponit Aureolus & eadem ponit sententialiter Sanctus Thomas prima parte. q. 28. ar. 1. & 1. sen. dist. 7. q. 1. ar. 1. Et hoc de quaestione sufficiant.

PrevBack to TopNext