Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum respectu actus generationis divinae in Patre sit aliqua potentia
CIRCA septimam distinctionem quaeritur. Vtrum in patre sit aliqua potentia respectu actus generationis aeternae
Et arguitur quod non. Omnis potentia vel est actiua vel passiua, sed neutra illarum i1proposito potest competere potentia enim passiua in Deo non est, potentia vero actiua non potest competere vni personae respectu alterius, cum personae diuinae non sint factae. ergo in diuinis non est potentia ad actum generandi, nec ad alium actum notionalem.
In oppositum arguitur sic. Nam dicit Auutnus contra Maximum. Si Deus pater non potuit generare filium, vbi est impotentia Dei patrisrergo sequitur quod pater habet potentiam respectu actus, quo generat filium.
In hac quaestione erunt duo articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo mouebuntur dubitationes.
Articulus 1
Quantum ad primum sit prima conclusio. Generans in diuinis habet potentiam generandi, & spirans habet potentiam spirandi. Istam probat Thomas prima parte. q. 41. art. 4. Sicut (inquit) in diuinis ponuntur actus notionales, ita necesse est ibi ponere potentiam respectu huiusmodi actuum, cum potentia nihil aliud significet quam principium alicuius actus: vnde cum patrem intelligamus, vt principium generationis, & patrem & filium, vt principium spirationis, necesse est quod patri attribuamus potentiam generandi, & patri & filio potentiam spirandi, quia potentia generandi significat illud, quo generans generat, omne autem generans generat aliquo: vnde in omni generante oportet ponere potentiam generandi, & in omni spirante potentiam spirandi. Haec ille.
Item in de potentia Dei q. 2. artic. 1. Quia (inquit) de diuinis loquimur secundum modum nostrum, quem intellectus capit ex rebus inferioribus, ex quibus scientiam sumit, ideo sicut in rebus inferioribus cuicunque attribuitur actio, attribuitur aliquod actionis principium, quod potentia nominatur, ita & in diuinis, quamuis in Deo non sit potentiae differentia, & actionis, sicut est in rebus creatis, & propter hoc generatione in Deo posita, quae per modum actionis significatur, oportet ibi concedere potentiam generandi vel potentiam generatiuam. Haec ille.
Item primo sent. dist. 7. q. 1. art. 1. In creaturis (inquit) producitur aliquid per potentiam naturalem, & hoc producitur in similitudinem naturae ipsius producentis, sicut cum homo generat hominem, producitur etiam aliquid per potentiam rationalem, & hoc producitur in similitudinem producentis, non quantum ad speciem naturae, sed quantum ad speciem in ratione existentem, cum omne agens agat sibi simile aliquo modo, sicut domus producitur ab artifice, & recipit similitudinem speciei, quam artifex habet in mente. Secundum hos duos modos aliquid producitur a Deo, procedit enim aliquid a Deo in similitudinem naturae recipiens totam naturam, non eandem specie tantum, sed numero, & sic procedit a patre per actum generationis filius: vnde in Deo est potentia ad generandum similis potentiae naturali producenti, procedit etiam aliquid a Deo in similitudinem ideae existentis in mente diuina, quod non recipit naturam diuinam, sicut creaturae: vnde potentia producendi creaturas est potentia rationalis in Deo, & secundum istam potentiam attenditur omnipotentia Dei, persona enim diuina, quae procedit per potentiam naturalem non est aliquid connumeratum omnibus. vnde potentia generandi non continetur sub omni potentia, sicut potentia creandi. Haec ille.
Secunda conclusio est. Potentia generandi dicit principaliter, & in recto diuinam naturam, hanc probat Sanctus Thomas prima parte. q. 41. art. 5. vbi sic ait. Quidam (inquit) dixerunt, quod potentia generandi significat relationem in diuinis. Sed hoc esse non potest. Nam illud proprie dicitur potentia in quocunque agente, quo agens agit, omne autem producens aliquid per suam actionem producit sibi simile quantum ad formam qua agit, sicut homo genitus est similis homini generanti in natura humana, cuius virtute pater potest generare hominem. Illud ergo est potentia generatiua in aliquo generante in quo generatum assimilatur generanti. Filius autem Dei assimilatur patri gignenti in natura diuina: vnde natura diuina in patre est potentia generandi in ipso. vnde & Hylarius dicit 5. de Trinit. Natiuitas Dei non potest eam, ex qua perfecta est, non tenere naturam, nihil enim aliud quam Deus subsistit, quod non aliunde quam de Deo subsistit. Sic igitur dicendum est quod potentia generandi principaliter significat diuinam naturam, vt magister dicit in septima dist. primi sen. non autem relationem tantum, nec etiam inquantum est idem relationi, vt significet ex aequo vtrunque, licet enim paternitas significet vt forma patris, est enim proprietas personalis se habens ad personam patris vt forma indiuidualis ad aliquod indiuiduum creatum, forma autem indiuidualis in rebus creatis constituit personam generantem, non autem est quo generans generat, alioquin fortes generaret fortem. vnde nec paternitas potest intelligi, vt quo pater generet, sed constituens personam patris generantis, alioquin pater generaret patrem, sed illud quo pater generat est natura diuina, in qua sibi filius similatur, & secundum hoc dicit Damascenus quod generatio est opus naturae non sicut generantis sed sicut quo generans generat, & ideo potentia generandi significat in recto diuinam naturam. Haec ille.
Idem ponit de potentia Dei q. 2. artic. 2. & primo sen. vbi supra arti. 2. Tertia conclusio est. Potentia generandi dicit relationem, puta paternitatem in obliquo. Istam conclusionem probat Sanctus Thomas de potentia Dei q. 2. arti. 2. Quidam (inquit) dixerunt quod potentia generandi significat tantum essentiam. Sed illud conueniens non videtur. Actio enim, quae fit virtute naturae communis per aliquod sub natura communi contentum aliquem modum accipit ex propriis principiis, sicut actio quae debetur naturae animalis fit in homine secundum quod competit speciei humanae. vnde & homo perfectius habet actum virtutis imaginatiuae quam alia animalia secundum quod competit eius rationabilitati. Similiter & actio hominis inuenitur in hoc, & in illo homine, secundum quod competit principiis indiuidualibus huius vel illius, ex quo contingit, quod vnus homo clarius alio intelligit. Et ideo dicendum, quod si natura diuina, quae est communis, sit principium alicuius operationis, quae solum patri competit, oportet quod sit principium secundum quod competit proprietati personalis patris, & propter hoc in ratione potentiae includitur quodammodo paternitas quantum ad illud, quod est generationis principium, & propter hoc cum alias dicendum est, quod potentia generandi simul essentiam, & notionem significat. Haec ille.
Et ibidem ad quintum. In qualibet generatione principium generans principaliter non est aliqua forma indiuidualis, sed forma quae pertinet ad naturam speciei, & ideo non oportet quod generatum assimiletur generanti quo ad conditiones indiuiduales, sed quantum ad naturam speciei, paternitas autem non est in patre per modum formae speciei sicut humanitas in homine, sic enim in eo est diuina natura, sed est in eo, vt ita dicam vt principium indiuiduale, est enim proprietas personalis, & ideo non oportet quod sit principium generationis principaliter, sed quodammodo & cointellectum ratione supradicta.
Item prima parte vbi supra. Potentia generandi significat in recto diuinam naturam sed in obliquo relationem. Item 1. sent. vbi supra ar. 2. Quidam dixerunt, quod potentia generandi simpliciter est ad aliquid non tantum ex parte actus, sed etiam ex parte ipsius potentiae. potentia enim dicit relationem principii, sed hoc nihil est: quia potentia non est relatiuum secundum suum esse, sed folum secundum dici, immo potentia secundum illud quod est significat etiam illud quod est principium, & non tantum relationem principii. sic enim quaerimus de potentia generandi, principium autem cuiuslibet operationis, vt supra dictum est est diuina essentia: sed ab essentia diuina egreditur aliquis actus, secundum quod est sapientia & aliquis secundum quod est bonitas, & sic de aliis attributis. similiter dico quod cum paternitas sit ipsa essentia diuina. essentia secundum quod paternitas, est principium huius actus, qui est generare non sicut agens, sed sicut illud quo agitur. vnum principium generationis est essentiale sub ratione relationis. vnde est quasi medium inter essentiale, & personale. ex parte enim illa qua potentia quae est medium inter essentiam, & operationem radicatur in essentia est quid absolutum. ex parte autem qua coniungitur operationi est relatiuum. Et ibidem ad tertium. Natura communis in vnoquoque operatur secundum conditionem ipsius: vnde anima sensibilis habet in diuersis animalibus diuersas operationes, & in diuersis organis sentiendi, & hoc est, ideo quia natura communis determinatur & contrahitur in vnoquoque secundum proprietates inuentas in illo, diuina autem natura non contrahitur, nec determinatur secundum proprietates suppositorum, cum natura diuina in patre sit proprietas patris, & in filio proprietas filii, ideo autem non contrahitur: quia proprietas non est aliud ab ipsa vt adueniat sibi quasi dispositio contrahens, ideo etiam non determinatur nec distinguitur: quia relatio non distinguit secundum illud quod est, & secundum hoc tantum comparatur ad essentiam cum qua est idem re, sed secundum quod ad alterum est, & sic respicit personam & distinguit eam, & ideo essentia in patre est principium operationis secundum proprietatem patris, & in filio secundum proprietatem filij. vnde eiusdem operationis principium est natura communis & forma propria ipsius patris, & ideo potentia generandi medium est inter absolutum & relatiuum, & hoc voluerunt quidam dicentes potentiam generandi esse quid absolutum si consideretur potentia remota, & indisposita, & ad aliquid consideretur potentia disposita quamuis improprie sint loquti, quia proprietas non disponit essentiam sed suppositum. Haec ille.
Sciendum tamen quod in summa videtur corrigere quod dixerat in scripto, in scripto enim dicit, vt statim allegatum est, quod principium quo pater generat est essentia diuina, vt est paternitas, dicit etiam quod eiusdem operationis principium est essentia diuina & paternitas, huius autem oppositum dicit in summa ponendo quod nec paternitas est principium generationis, nec essentia, vt est idem paternitati, & quod essentia, & paternitas non sunt ex aequo principium generandi, licet de intellectu talis principii vel potentiae sit essentia in recto, & relatio in obliquo, potentia enim generandi est essentia patris, & sicut hoc quod dico essentia patris duo includit scilicet essentiam, & paternitatem, ita hoc quod dico potentia generandi. Et in hoc terminatur primus articul.
Articulus 2
QVantum ad secundum arguit Aureolus contra primam conclusionem multipliciter. Primo sic. Vbi productiones non sunt elscitae vanum est, qua Tere Potesitiam productiuam aut principium producendi, sed in diuinis generare, & spirare non sunt productiones elicitae, pater enim nihil habet elicitum, aut capiens entitatem, & potissime illud quo formaliter constituitur in esse suppositi non potest esse aliunde, alias non esset suppositum improductum. ergo vanum est quaerere potentiam productiuam vel principium producendi respectu istarum productionum.
Secundo sic. Posse esse patrem non est posse potentiae productinae, sed est posse connexionis necessariae, eo modo quo homo potest esse animal, vel diameter potest non commensurari costae, si enim posse esse patrem caderent subaliqua potentia productiua, pater necessario produceretur in esse patris in diuinis quod est erroneum, sed non est alia potentia qua pater potest esse pater, & qua potest generare. Idem enim est actus cum actu, generare enim & paternitas sunt eadem res. ergo eadem erit potentia qua pater potest generare, & qua pater potest esse actu pater. Et patet in omnibus quod eadem est potentia qua quis potest generare, & potest se facere patrem. Magister etiam dicit, quod simile est inter duas potentias & impotentias, pater potest esse pater. filius non potest esse pater, pater potest generare. filius non potest generare, hoc autem non esset simile, nisi omnino idem esset patrem posse esse patrem, & patrem posse generare. ergo impossibile est quod potentia generandi sit potentia productiua nisi esset potentia productiua respectu huius quod est esse patrem in diuinis, quod est erroneum. Tertio. Si potentia generandi sit principium productiuum, & aliqua potentia elicitiua, aliqua perfectio simpliciter est in patre quae non est in filio, potentia enim productiua creaturae importat perfectionem, & multo plus potentia productiua Dei, & creatoris, haec autem potentia generatiua non potest poni in filio, & ita aliqua perfectio simpliciter erit in patre quae non erit in filio, & sequitur quod filius non erit simpliciter perfectus, hoc autem er roneum est. igitur non potest poni quod potentia generandi dicat aliquod productiuum principium. Nec valet inquit si dicatur, quod pari ratione generare dicit perfectionem simpliciter, non valet inquam, quia productiones non dicunt perfectionem simpliciter. posse autem producere dicit, vt patet, quia posse creare pertinet ad omnipotentiam & est perfectio simpliciter. creare autem non alias cum pater ab aeterno non crearet non fuisset simpliciter perfectus, quare autem potentiae dicant perfectiones, actus vero non, satis patet, actus enim sunt transeuntes, potentiae vero immanentes, propter hoc, non id eo perfectum est aliquid: quia generat sibi simile, sed cum potest sibi simile generare, secundum Philas 4. Metheor.
Nec valet similiter si dicatur quod potentia generatiua terminatur ad relationem, & ideo non est perfectio simpliciter, potentia autem creatiua terminatur ad absolutum, hoc nimirum non valet: quia nec essentiae creaturarum sunt perfectiones simpliciter, & tamen potentia creatiua terminatur ad eas, constat autem quod res filiationis melior est omni re. creata. Iuxta illud ad Ephe. 3. Ex diuina paternitate deriuatur omnis paternitas in coelo, & in terra, & pari ratione omnis filiatio deriuatur ex filiatione diuina: vnde nullum dubium quin filius Dei sit nobilius productum quocunque creato, & quin generare sit nobilior productio, quam creatio, noapparet ergo si potentia creatiua sit perfectio simpliciter, quin multo esset perfectior si tamen esset possibilis potentia respectu generationis, non potest autem dici quod sit in filio aut respectu alterius filii, aut respectu Spiritus Sancti, aut respectu patris, aut respectu sui. igitur poni non potest quod potentia generatiua sit principium productiuum.
Quarto sic. Cuius negatio non est negatio potentiae, ipsum non est formaliter potentia, negatio enim potentiae est negatio illius quod est formaliter potentia, sed Augustinus docet expresse quod negatio generatiuae potentiae, non est negatio alicuius potentiae, sed possibilitatis terminorum tantummodo. Ait enim Augustinus contra Maximum lib. 3. c. 13. quod filius non genuit, non quia non potuit, sed quia non oportuit. Quod exponit magister dicens, quod non potuit est dictu quod nulla impotentia seu negatio potentiae fuit, alioquin denegaretur aliqua potentia filio qua habet pater, & ita esset potentior pater, & plures potentias habens, cuius oppositum Augustinus dicit & fides. ergo potentia generandi non est aliter potentia quam potentia commensurandi diametrum costae quae non est productiua, sed notat connexionem terminorum.
Quinto sic. In ente formaliter necessario, non potest poni aliqua potentia medians inter ipsum, & suum formale, nisi potentia, quae dicit possibilitatem simul, & connexionem terminorum vel necessitatem terminorum, si enim poneretur potentia productiua inter ipsum, & suum formale, sequeretur quod ipsum produceret suum formale, quod est omnino impossibile, sed res importata per generare & paternitatem, est formalis in supposito patris, ita quod per illam rem est suppositum reale. ergo potentia generandi medians iuter patrem, & generare non erit potentia productiua, sed pura necessitas, & actualitas terminorum, sicut homo habet potentiam quod sit animal, de qua patet quod non est productiua. Sexto. Philosophus dicit 7. Metaph. quod negatio alicuius proprietatis debitae generi, aut alicui speciei dicitur priuatio in contento infra genus vel speciem: vnde talpa dicitur priuari visu: quia genus animalis habet visum. Ex quo patet quod cum priuatio potentiae sit impotentia, illud potest dici impotens quod caret potentia debita generi sed constat quod filius caret potentia generandi. ergo si in patre est potentia productiua, filius carebit potentia aliqua eiusdem rationis, & per consequens poterit dici impotens, & erit in eo potentia, quod magister & Augustnus & fides negant. Septimo. Cuius oppositum non est impotentia, sed impossibilitas, ipsum non est potentia productiua, sed tantum possibilitas terminorum, sicut patet quod diametrum non posse commensurare costam non est impotentia. sed impossibilitas, sed magister dicit expresse, quod filium non posse generare non est impotentia sed est oportere ita esse: quia filius proprietate natiuitatis filius est, qua oportet eum non esse patrem. ergo potentia generandi non est principium productiuum. Octauo. Quia magister in praesenti distinctione ita etiam aequiperat istas duas propositiones, pater non habet potentiam, qua possit esse filius, filius non habet potentiam qua possit esse pater, sed constat quod impotentia qua pater non potest esse filius non est carere alicuius potentiae, patet inductiue, sed pura impossibilitas, aut repugnantia terminorum. ergo nec impotentia qua filius non potest esse pater, haec autem eadem est cum illa qua non potest generare. ergo non posse generare non est negatio potentiae productiuae. Nono. Potentia productiua non recipit intra se actum, sed actus egreditur ab ea, sed generare non egreditur a patre, immo est ipse pater & in patre. ergo potentia quam habet pater ad generare non est productiua, immo magis identificatiua, nihil enim aliud sonat patrem posse generare quam patrem posse esse patrem, cum pater sit ipsummet generare, quod non pertinet ad potentiam productiuam.
Decimo sic. Per generare in diuinis impossibile est quod producatur aliquid distinctum a generante nisi in solo generare, & sibi opposito, cuiusmodi est generari, pater enim & filius sunt idem in omnibus praeter generare & generari, sed tale generare impossibile est quod habeat respectum sui potentiam produ&iuam, si enim haberet in illa, esset idem productum cum producente, & ita productum haberet potentiam generandi & posset generare, & sic in infinitum: ergo generare non habet respectu sui potentiam productiuam. Si dicatur quod potentia generandi non communicatur genito, tunc habetur propositum, quod potentia generandi non est aliud quam ipsummet generari & actus generandi, si enim sit aliud iam non differt in solo generare & generari, immo cum hoc in potentia generandi, quae ponitur aliud. Vndecimo. Si potentia generandi sit aliquod formale principium quo pater eligat generare, aut illud est paternitas, aut essentia, aut tota persona vtrunque includens, sed non potest dici paternitas, generare nanque & paternitas sunt eadem res solum distincta nominaliter, vt magister dicit infra, & omnes concedunt. Idem autem non potest poni principium producendi respectu suiipsius, nec potest poni tota persona, quia tunc generare egrederetur a persona & esset aliud realiter ab ea. Nec potest poni, quod essentia per eandem rationem: nam ab ea egrederetur res generationis, & per consequens esset aliud cum nihil egrediatur realiter a se: ergo impossibile est poni, quod pater importet aliquod principium productiuum respectu ipsius generare. Duodecimo. Nam Philosophus dicit expresse 12. Metaphysic. quod quamuis videatur quod omne agens habeat potentiam, qua possit agere, tamen non sic est, quod exponens Commentator commento 30. dicit. Impossibile est quod omnis motor & agens habeat potentiam agendi& mouendi, omne enim aeternum est actio pura, & omne quod est actio pura non habet potentiam, sed constat, quod Deus pater est producens aeternus & est actio pura in producendo: ergo non oportet quod habeat potentiam productiuam. Decimotertio sic. Si generare profuit ab aliqua potentia productiua vel elicitiua, pater esset quoddam possibile pro duci, inquantum generare facit ipsum esse patrem, & iterum praeter agere in se, causando in se generationem & spirationem, & multa impossibilia, quae sequuntur, non igitur potest poni generare profluere ab aliqua potentia tanquam a principio productiuo. Decimoquarto. Quia si potentia generandi sit productiua, aut dicit essentiam materiae, & hoc esse non potest, quia terminus productus non est essentia, sed proprietas generationis, aut dicit relationem materiae, & hoc esse non potest, quia in nullo genere oppositionis vnum oppositum est formalis ratio producendi aliud, vt patet quod nigredo non producit albedinem, nec raritas denstatem, vt dicit Philosophus primo physicorum. Constat autem quod paternitas & filiatio relatiue opponuntur, nec potest poni simul vtrunque: quia cum productio sit simplex, oportet esse vnum formale principium simplex: ergo potentia productiua non potest poni in patre respectu generationis. Contra secundam conclusionem arguunt multi vtpote Bonauentura & Garro probando, quod paternitas sit ratio generandi ipsi patri, & per consequens potentia productiua. Arguunt igitur primo sic. Illud quod est principium essendi est principium operandi vnumquodque enim agit eo quo formaliter est, actus nanque secundus procedit ex actu primo, vt patet secundo de anima, sed paternitas est principium formale, quo pater est pater: igitur est sibi principium formale generandi.
Secundo sic. Sicut se habet essentialis operatio ad essentiam, sic se videtur habere personalis productio ad personam, sed essentia est formalis ratio producendi creaturam, & intelligendi, & omnis operationis essentialis: ergo videtur quod proprietas personalis, quae est paternitas sit sibi ratio generandi, cum generatio sit actus personalis. Tertio. In tantum repugnat relationi esse principium essendi & constituendi suppositum, quantum sibi repugnat esse principium operandi & eliciendi actum, sicut enim relatio non est formalis terminus, aut principium actionis, sic nec est principium agendi, aut constitutiuum suppositi, sed relationi diuinae communicatur quod sit principium essendi & constituendi suppositum: ergo sibi communicatur quod sit principium generandi.
Confirmatur. Quia imperfectionis esset si posset dare actum & non actum secundum. Quarto. Generatio non solum habet assimilare genitum generanti, immo distinguere idem enim non generat se: eo ergo pater generat filium, quo distinguit eum a se, sed pater distinguit filium a se per paternitatem formaliter: ergo generat per paternitatem, & per consequens est ratio producendi. Quinto. Productiones distinctae specie reducuntur ad principia distincta specie, sed generare a spirare est alterius rationis, in patre autem paternitas & spiratio actiua alterius rationis sunt, essentia vero vnius rationis: ergo principium generandi erit paternitas & spirandi spiratio actiua. Sexto. Nulla propria operatio inest alicui, nisi per propriam rationem, sed generare est proprium patri: ergo non inest sibi per essentiam, quae est communis tribus, sed per paternitatem. Septimo. Eo pater generat quo est pater, dicit enim Augustnus quod eo est filius, quo est genitus, a simili eo est pater quo est generans, sed constat, quod est pater paternitate: ergo generat paternitate. Henricus etiam arguit contra eandem conclusionem, primo sic. Quandocunque aliquid est formalis ratio alicuius actionis, debetur sibi illa actio etiam si sit separatum, vnde albedo separata a subiecto disgregat, & humiditas humectat, vt patet in speciebus sacramentalibus, sed essentiae diuinae separatae a paternitate non competit generare, non enim est verum quod essentia generet, sed pater generat, ergo essentia non est formalis ratio vel principium generandi, nisi prout determinatur per paternitatem.
Secundo arguit sic. Quandocunque aliquid continet plura immediate, & sine ordine non potest ratio assignare, quare primo producit vnum quam aliud, sed essentia diuina est primitus ratio producendi respectu generare quam respectu spirationis: ergo oportet quod per aliquid ordinetur, & determinetur ad illud, sed non potest poni aliud ordinans nisi paternitas: ergo vt prius. Tertio. Vnum inquantum vnum semper est aptum natum facere vnum, sed essentia est principium plurium productionum, puta generationis & spirationis: igitur non inquantum vnum, & ita oportet vt per paternitatem determinetur. Quarto. Quia nullum indeterminatum potest in plura, nisi prius determinetur, vt patet, calor enim qui est indeterminatus ad actum primum, qui est facere calidum, & ad actum secundum qui est calefacere aliud oportet quod praedeterminetur, ad primum quidem per respectum ad subiectum, ad secundum vero per respectum ad actum vel passum, sed constat quod essentia est indeterminata, vt sit principium spirandi & generandi: ergo necesse est vt determinetur ad generare per paternitatem. Scotus quoque arguit contra illam conclusionem. Producens, quod determinatur ex se ad certum numerum productionum, producit per principia alterius rationis quantum esset ex se produceret infinita, nec determinaretur ad certum numerum, sicut quod homo in generando non determinat se ad certam multitudinem filiorum, nec sol ad certam multitudinem radiorum, nec scriptor ad certum numerum syllabarum eiusdem rationis, sed constat quod pater determinatur ad certum numerum productionum, puta ad generare & spirare: ergo producit per principia alterius rationis, vtpote, quia generat per memoriam, & spirat per voluntatem.
Secundo. Productiones alterius rationis exigunt producens & rationem producendi alterius rationis, sicut enim producens oritur a producente per rationem producendi, sic diuersitas rationis in productionibus debet reduci ad diuersitatem productiuae rationi, sed spirare & generare sunt alterius rationis: ergo principia productiua erunt alterius rationis, constat autem quod essentia est vnius rationis: ergo prout induit rationem memoriae erit ratio producendi verbum, & prout induit rationem voluntatis erit ratio producendi Spiritum sanctum. Tertio. Sicut in nobis est, ita excellentiori modo est in Deo, sed essentia animae sub ratione qua memoria producit verbum, sub ratione vero qua voluntas producit amorem in nobis: ergo in Deo essentia diuina sub ratione qua memoria est principium elicitiuum verbi, sub ratione vero voluntatis Spiritus sancti.
Quarto. Augustnus frequenter dicit & Anselmus concordat, quod filius procedit de memoria patris, sed hoc non esset nisi quatenus est ratio producendi vt induit rationem memoriae: igitur &c. Durandus etiam arguit contra eandem conclusionem. Formalia principia productionis debet correspondere formalibus terminis sed in filio est essentia vt communicata, relatio vero prout producta, essentia enim non potest poni terminus productionis, quia terminus non solum debet esse communicatus, immo productus: ergo cum essentia per modum termini communicati, & proprietas per modum termini producti, sint in filio, necesse est vt in patre essentia & proprietas sint correspondenter principium generandi.
Secundo. Quandocunque in aliqua generatione concurrunt vna conmunicatio eiusdem naturae in numero, & vna productio alicuius alterius, necesse est in productiuo principio aliquid poni quod sit principium communicationis, & aliud quod sit formale principium productionis. Cuius ratio est, quia oportet formale principium productionis, & terminum formalem communicationis realiter distingui, terminum autem communicationis & principium non oportet, sed in productione filij est vna communicatio essentiae & productio relationis: ergo necesse est essentiam esse principium communicationis, proprietatem vero principium productionis.
Tertio. Emanationes debent reduci in talia principia, quibus propositis statim apparet status in emanationibus sed si tota essentia ponitur principium non apparet status in emanationibus vel productionibus, qua ratione enim est principium duarum emanationum potest esse principium plurium nisi determinetur per paternitatem & spirabilitatem, posito autem pro principio essentia & proprietate statim apparet certus numerus productionum: ergo haec duo concurrunt in rationem principij productiui. Quarto. Nullus potest negare quin essentia hic concurrat, alias non communicaretur, nec potest negare quin proprietas concurrat, cum vere in filio relatio sit producta: igitur vt prius.
D primum contra primam conclusionem negatur maior. Nam non solum necesse est quaerere potentiam elicitiuam respectu productionis, immo respectu producti, licet ergo vanum sit quaerere potentiam productiuam generationis diuinae, quae illam realiter eliciat, tamen necessarium est quaerere potentiam in patre, quae filium realiter producat, vnde Sanctus Thomas prima parte. q. 41. arti. 4. dicit respondendo ad tertium. Potentia (inquit significat principium, principium autem distinctionem importat ab eo, cuius est principium. Consideratur autem duplex distinctio in his quae dicuntur de Deo, vna secundum rem: alia secundum rationem tantum, secundum rem quidem Deus distinguitur per essentiam a rebus, quarum est principium per creationem, sicut vna persona distinguitur ab alia cuius est principium secundum actum notionalem, sed actio ab agente non distinguitur in Deo nisi secundum rationem tantum: alias actio esset accidens in Deo, & ideo respectu illarum actionum secundum quas aliquae res procedunt distincte a Deo vel essentialiter vel personaliter potest Deo attribui potentia secundum propriam rationem principij, & ideo sicut ponimus potentiam creandi in Deo, ita possumus ponere potentiam generandi vel spirandi, sed intelligere & velle non sunt actus tales, qui designent processionem alicuius rei a Deo distincte vel essentialiter vel personaliter, vnde respectu horum actuum non potest saluari ratio potentiae in Deo, nisi secundum modum intelligendi & significandi tantum prout diuersimode significatur in Deo intellectus & intelligere, cum ipsum tamen intelligere Dei sit eius essentia non habens principium. Haec ille.
Item q. 25. artic. 1. ad tertium sic ait. Potentia in rebus creatis non solum est principium actionis sed effectus, sic igitur in Deo saluatur ratio potentiae, quantum ad hoc quod est principium actionis, quae est diuina essentia, nisi forte secundum modum intelligendi. Haec ille.
Idem dico & ipse dicit vbi supra de potentia generandi secundum quod est producti, non autem secundum quod est principium productionis, nisi secundum modum intelligendi. Idem dicit contra Gentiles lib. 3. cap. 10. Quia (inquit) nihil est principium suiipsius, cum diuina actio non sit aliud quam potentia eius, manifestum est, quod potentia non dicitur in Deo sicut principium actionis, sed sicut principium facti. Haec ille.
Et post pauca dicit, quod respectu actus intelligendi aut volendi non est in Deo proprie potentia, nec intellectus & voluntas in Deo sunt proprie loquendo potentiae, sed sunt in eo vt actiones. Idem ponit 1. sent. distin. 42. q. 1. artic. 1. ad quartum, vbi ait. Deus non agit operatione media, quae sit aliud a sua substantia vel essentia sed suum esse est suum operari, & suum esse est sua essentia & potentia, nihilominus tamen sua essentia significatur vt principium essendi, & eadem ratione sua potentia pot est significari vt principium operandi, & praeter hoc vt principium operati. Haec ille.
Idem ponit de potentia Dei. q. 2. arti. 1. vt allegatum fuit in prima conclusione. Item 4. quolibetq. 2. artic. 1. Ex quibus omnibus dico, quod potentia generandi in patre non est productiua generationis actionis in se, sed filij geniti, & est principium quo generatio actio attingit genitum, & ideo dicitur potentia generandi, aliter tamen quam in creatis, vbi potentia generantis dicitur potentia generandi, quia per illam generans elicit actiuam generationem, & cum hoc genitum. In diuinis autem generans per potentiam generatiuam producit genitum, non tamen generationem, licet ibidem illa potentia sit ratio ipsigenerationi, quod habeat talem terminum. Quia vero diuina intelligimus per creaturas, sicut intelligimus, ita nominamus, ideo alio actu intelligimus essentiam, vt est potentia, alio vt est actio, & similiter alio nomine nominamus eam. Et quia in creaturis potentia est principium actionis, ideo dicitur quod in diuinis potentia est principium actionis secundum rationem vel modum intelligendi, quod non est aliud dicere, nisi quod simili modo concipimus talia diuina, sicut si realiter vnum principiaret aliud, quia con¬cipimus ea secundum modum, quo concipimus creata, vbi potentia ab actu distinguitur secundum rem, & est principium realiter actionis. Iste autem modus intelligendi non est vanus, quia quaelibet illarum conceptionum habet fundamentum in re quantum ad illud quod repraesentat, non autem quantum ad omnem modum representandi. Ad saecundum dicitur, quod paternitas potest dupliciter accipi, scilicet vt est relatio, & vt est forma constitutiua suppositi paterni, quod habet inquantum est eadem diuinae naturae Hanc distinctionem ponit Sanctus Thomas prima parte. q. 40. artic. 4. Et primo sent. distin. 27. q. 1. artic. 2. Et de potentia Dei. q. 8. artic. 3. Tunc vlterius dico, quod capiendo paternitatem primo modo, concedo quod eadem est potentia, qua pater in diuinis potest generare, & qua potest esse pater, quia secundum illum modum capiendi paternitatem, ipsa consequitur secundum modum intelligendi ad generationem actionem, & illa fundatur, vt dicit Sanctus Doctor in locis allegatis, & ideo eadem potentia, qua pater potest generare potest esse pater, cum ipsum esse patrem illo modo consequatur ad ipsum generare & supponat generare. Capiendo autem paternitatem vt est constitutiua supposti dico, quod ipsa praecedit generare secundum Sanctum Thomas vbi prius, immo cointelligitur, vt dictum fuit in ratione principij generandi, & tunc negatur, quod eadem potentia pater possit esse pater, qua potest generare: nam respectu generationis quia signatur vt actio potest significari aliquid in diuinis se habens vt elicitiuum, non autem respectu paternitatis sic consideratae, quia nec habet se per modum actionis, nec per modum relationis consequentis actionem, nec per modum producti, sed per modum formae constitutiuae suppositi producentis totaliter improducti, & ideo probatio adducta non valet, cum dicitur, paternitas & generare sunt eadem res: igitur potentia respectu vnius erit potentia respectu alterius, nec enim hoc, nec illud est elicitum realiter, sed tamen sicut dictum est respectu vnius oportet signa ri aliquid per modum potentiae, non autem per respectum alterius.
Ad illud quod arguens addit de dicto magistri, dico, quod similitudo inter illas duas, scilicet pater potest generare filius non potest generare, pater potest esse pater, filius non potest esse pater, attenditur prout pater dicitur a paternitate considerata vt est relatio, non autem vt est constitutiua, & illo modo concedo quod idem esset, patrem posse generare, & posse esse patrem, & eadem potentia cadit vel non cadit supra vtrunque.
Ad secundum negatur consequentia, vnde sicut dicit Sanctus Thomas prima parte. q. 41. articu. 5. ad tertium. Cum dicitur potentia generandi essentia signatur in recto, relatio in obliquo, sicut si dicerem essentia patris, vnde quantum ad essentiam, quae signatur in recto potentia generandi est communis tribus personis, sed quantum ad notionem, quae connotatur. propria est personae patris. Haec ille.
Ex quo patet quod potentia generandi quo ad essentiam, quam includit, est in tribus personis, & quo ad hoc dicit perfectionem simpliciter, sed quo ad notionem est in solo patre, & quo ad hoc non dicit perfectionem simpliciter, relatio enim inquantum huiusmodi non dicit perfectionem, cum inquantum huiusmodi nihil ponat in eo cui attribuitur, ideo non sequitur quod habeat pater aliquam perfectionem simpliciter quam aliae personae non habent, sed quod habet perfectionem cum alia relatione quam aliae personae, vnde Sanctus Thomas q. 2. huius dist. artic. 2. ad vltimum soluit hoc argumentum in suo simili, arguit enim sic. Posse generare est aliqua dignitas patris: alias non esset proprietas personalis: sed nulla dignitas est in patre, quae non sit in filio, cum sint omnino aequales in dignitate. igitur filius potest omnino generare. Ecce argumentum suum. Et respondet. Dignitas (inquit) est de absolute dictis, & ideo eadem est dignitas patris & filij numero, sicut eadem essentia, vnde sicut paternitas in patre est essentia, & eadem essentia in filio est non paternitas, sed filiatio, ita eadem dignitas numero, quae in patre est paternitas, in filio est filiatio. Haec ille. Consimile dicit prima parte. q. 42. articu. 6. ad tertium. Sicut (inquit) eadem essentia, quae in patre est paternitas in filio est filiatio, ita eadem potentia est, qua pater generat, & qua filius generatur, vnde verum est quod quicquid potest pater potest filius, non tamen ex hoc sequitur quod filius possit generare, quia mutatur quid in ad aliquid: nam generatio signat relationem in diuinis, habet ergo eandem omnipotentiam quam pater habet, sed cum alia relatione, quia pater habet eam, vt dans & hoc signatur cum dicitur, quod potest generare, filius autem habet eam vt accipiens, & hoc signatur cum dicitur, quod potest generari. Haec ille. Eandem ponit solutionem de potentia Dei. q. 2. arti. 5. vbi dicit, quod eandem potentiam quam habet pater habet filius, sed tamen secundum vnum respectum conuenit patri, & secundum alium filio. Idem dicit de actione. Idem ego dico de perfectione simpliciter, vnde si sic arguitur. Qmeem perfectionem quam habet pater habet filius, sed perfectionem potentiae generatiuae habet pater: igitur illam habet filius, mutatur quid in ad aliquid, & ideo est fallacia figurae dictionis, potentia enim generandi dicit absolutum cum relatione.
Ad quartum negatur modus arguendi, quia peccat per fallaciam figurae dictionis, vt prius dictum est: cum enim dicitur sic. Illud cuius negatio non est negatio potentiae &c. subiectum dicit quid, & si addatur signum distributiuum erit de praedicamento substantiae, dicendo sic. Nihil cuius negatio non est negatio potentiae est potentia. Cum vero subsumitur, sed potentiae generandi negatio non est negatio potentiae, iam sumitur vnum, quod dicit ad aliquid, scilicet potentia generandi, vt prius dictum est, & ideo mutatur quid in ad aliquid, vt enim ponit Sanctus Thomas 1. sent. dist. 7. q. 2. artic. 1. ad secundum. Potentia generandi dicit essentiam cum paternitate. Sciendum etiam quod potentia generandi non negatur a filio quantum ad illud quod dicit potentiam, sed quantum ad relationem paternitatis, quam dicit in obliquo potentia gencrandi. Et ideo potest aliter dici ad argumentum dicendo, quod si negetur potentia generandi a filio quantum ad illud quod dicit in recto, vtique ab ipso negaretur aliqua potentia, si autem negetur ab eo quantum ad illud, quod potentia generandi dicit in obliquo, non negatur ab eo potentia, sed modus habendi potentiam.
Ad quintum dico primo, quod sicut fuit dictum in solutione primi, nos non ponimus aliquod principium elicitiuum diuinae generationis actiuae secundum rem, sed solum filij qui est terminus generationis. Secundo dico, quod argumentum falsum supponit, scilicet quod pater constituatur in esse personaliper generare, vt post quandoque ostendetur, sed per paternitatem, non vt est relatio, sed vt est forma quaedam eadem diuinae essentiae. Nec valet ista consequentia, paternitas & generare sunt eadem res: ergo si ponimus aliquod principium respectu generationis secundum modum intelligendi, ita & respectu paternitatis, & est constitutiua, cuius ratio est dicta in solutione secundi.
Ad sextum dicitur, quod totus processus fundatur in ista falsa consequentia. Filius caret potentia generandi, & pater habet potentiam generandi: igitur filius caret aliqua potentia conuenientialteri supposito eiusdem generis vel speciei, aut eiusdem rationis: argumentum enim est paralogismus figurae dictionis, quia mutatur quid in ad aliquid, quia sub hoc quod dico aliqua potentia, subsumitur potentia generandi. Ad septimum dicitur, sicut ad praecedens, cum enim sic arguitur. Illud cuius oppositum non est in potentia &c. sed potentia generandi est illud, cuius oppositum &c. est expressa fallacia figurae dictionis. Ad dictum magistri dicitur, quod ipse intendit, quod cum dicitur, filius non potest generare, non negatur potentia aliqua a filio, sed negatur ab eo modus habendi potentiam, scilicet cum tali relatione. Similiter cum dicit, quod filium non posse generare non est impotentia, sed non oportere &c. intendit, quod ideo negatur potentia generandi a filio, quia potentia generandi in sua ratione includit relationem oppositam relationi filij, & ideo non potest attribui filio, nec hoc tamen sonat in impotentiam filij, quia omne illud quod est pertinens ad rationem potentiae simpliciter, in hoc quod dico potentia generandi, totum illud conuenit filio, non autem modus habendi illam potentiam, quod vlterius dicit potentia generandi praeter potentiam diuinam.
Ad octauum dicitur, quod cum dicitur, filius non potest esse pater, non negatur ab eo aliqua potentia, nec cum dicitur filius non potest generare, cum quo tamenstat, quod potentia generandi est potentia productiua, immo si arguitut sic: quicquid est potentia productiua, ipsum negare ab aliquo, est negare ab eo aliquam potentiam productiuam, sed potentia generandi est potentia productiua: igitur &c. In omni tali processu est fallacia supra dicta.
Ad nonum dicitur, quod licet generare non realiter egrediatur a patre, tamen secundum modum significandi intelligitur vt profsuens a supposito paterno, vnde secundum Sanctum Thomas prima parte. q. 4c. arti. 2. Origo in diuinis actiue signata, significatur, vt prodiens a persona subsistente, vnde supponit eam, sed origo passiue significata, vt natiuitas signatur vt via ad personam subsistentem. Idem ponit de potentia Dei. quaest. 8. artic. 3. Item primo sent. distin. 27. q. 1. artic. 2. Sciendum tamen quod maior huius argumenti falsa est. Nam omnis operatio immanens est perfectio operantis & non egreditur extra, vt dicitur 9. Metaphys. generatio vero filij Dei attenditur secundum operationem intelligibilem, & ideo licet pater realiter eliccret talem generationem, adhuc ipsa maneret in patre, non tamen dicimus eam realiter elicitam, & hoc patet in operatione, qua intellectus creatus format verbum.
Ad decimum dicitur, sicut ad primum Non enim ponimus in diuinis aliquod principium productiuum realiter ipsius actiuae generationis, nisi secundum modum nostrum intelligendi, vt prius fuit expositum, sed quia non solum est in diuinis generatio actiua, immo etiam est ibi suppositum per illam productionem, ideo oportet assignare aliquid quo pater generet filium non solum formaliter, scilicet generationem actiuam, qua pater formaliter dicitur generans, immo aliquid quo generat tanquam principio & virtute generatiua, sicut ponit magister in praesenti dist. & Hilarius ac Damascenus, vt recitat Sanctus Thomas de potentia Dei. q. 2. artic. 2. Cum autem infert arguens, pater & filius non differunt nisi in generare & generari solum: igitur si pater habet potentiam productiuam vel potentiam generandi, illam habet filius: negatur consequentia, quia licet pater & filius non differant per alia secundum rem quam penes generare & generari, non sequitur quin differant penes paternitatem & filiationem, penes posse generare & posse gigni, quia generatio actiua est relatio, quam nominamus paternitatem, quae includitur in ratione potentiae generatiuae, & ideo sicut generare non conuenit filio, licet conueniat patri, ita dico de potentia generandi, quae includit dictam notionem.
Ad vndecimum dicendum est sicut ad primum. Semper enim iste arguit ac si poneremus, quod generare egrediatur a supposito paterno: igitur nihil contra nos.
Ad duodecimum dicitur, quod si illud argumentum concludat, vtique concluderet quod in Deonulla omnino est potentia, nec ad extra productiua, & sic Deus est omnipotens quod est erroneum. Dico ad dictum Commentatoris & Philosophi, quod ipsi solum negant a primo principio potentiam passiuam, quae scilicet possitur transiri vel aliquid recipere, negant etiam ab ipso potentiam actiuam exeuntem de ocio in actum secundum sed quod non semper in eo sit potentia actiua semper coniuncta operationi non negant, cum ponant primum motorem infinitum in virtute, sicut enim dicit Sanctus Thomas prima parte. q. 45. art. 1. Quanto Deus est actus purus vniuersalissimus, tanto potissime ratio principij actiui sibi competit, & nullo modo potentia passiua, quia potentia actiua fundatur in actu, non autem passiua. Ad decimumtertium dicitur sicut ad primum, quod generare non profluit ab aliqua potentia elicitiua secundum rem, sed solum secundum modum intelligendi, & si contra hoc procedat argumentum, negatur consequentia: ergo pater est quoddam possibile produci etiam secundum rationem & cum probatur, quia generare facit ipsum esse patrem, si ly pater dicatur a paternitate, vt est constitutiua suppositi, ita quod pater nominet hypostasim: negatur illud assumptum, quia isto modo pater prius est pater quam generet, si vero pater nominetur a paternitate, vt est relatio sic dicitur, quod ideo quia genuit est pater, cum relatio in actione fundetur, sed tunc pater non dicit hypostasim, sed relationem, & ideo nullo modo probatur, quia pater in esse hypostasis producitur, etiam secundum rationem ibi esset relatio.
Ad alia quae ibi inferuntur, quod pater ageret in se generationem &c. si intelligatur, quod realiter agat: consequentia negatur, si intelligatur, quod quantum ad nostrum modum intelligendi pater intelligitur per modum cuiusdam intelligentis, qui per suam intellectionem ab eo profluentem producit verbum. conceditur. tales enim actiones immanentes non transeunt in materiam exteriorem. Ad decimumquartum dicitur quod potentia generandi dicit principaliter in recto diuinam essentiam, & in obliquo relationem, & ideo non dicit vtrunque ex aequo. Et ad improbationem quod non dicat essentiam &c. dicitur quod licet productum sit relatio subsistens, tamen formalis terminus illius productionis non est relatio, sed diuina essentia, & hoc sufficit. Cum etiam dicitur, quod relatio non est ratio producendi suum oppositum, conceditur, & ideo dicitur quod paternitas vt est relatio non includitur in ratione potentiae generandi, sed vt est forma constitutiua. Cum etiam dicitur quod vna productio simplex &c. dicit quod productio simplex requirit vnum formale principium, quod est principaliter elicitiuum, sed alia. possunt concurrere vt modi talis principij, cuiusmodi est in proposito de paternitate, quae est modus potentiae, & includitur in ratione potentiae generandi vt est modus.
Ad argumenta contra secundam conclusionem dicitur. Et primo ad illa quae primo loco inducuntur dicitur, ad primum quidem negatur minor intellecta ad sensum, in quo debet concedi maior, non enim paternitas est ipsi patri principium essendi, vel principium quo pater est, sed potius essentia diuina: namlicet tam essentia diuina quam paternitas significetur vt forma patris, tamen essentia significatur vt forma specifica cuiuslibet personae, relatio autem vt forma indiuidualis, forma autem specifica est principium tam essendi quam generandi, vt dicit Sanctus Thomas de potentia Dei. q. 2. artic. 2. ad quintum. Dicendum (inquit) quod in qualibet generatione principium generationis principaliter non est aliqua forma indiuidualis, sed forma quae pertinet ad naturam speciei. Item non oportet quod genitum assimiletur generanti quantum ad conditiones indiuiduales, sed quantum ad naturam speciei, paternitas autem non est in patre per modum formae speciei, sicut humanitas in homine, sic enim in eo est diuina natura, sed in eo est vt ita dicam sicut principium indiuiduale, est enim proprietas personalis, & ideo non oportet quod sit principium generationis principaliter, sed quodam modo cointellectum, aliter sequeretur, quod pater per generationem non solum diuinitatem communicaret, sed etiam paternitatem. Haec ille.
Ad secundum dicitur, quod maior est falsa, si similitudo quo ad omnia intelligatur, s enim pater sua operatione personali communicaret illud quod est ibi proprium, scilicet suam relationem, sicut tota Trinitas communicat alicui extra perfectiones communes essentiales sua operatione essentiali, tunc similitudo esset bona, & sic oporteret quod sicut essentia est principium producendi creaturas, quod proprietas personalis esset principium producendi personam, non sic autem est in proposito, vt dictum est, ideo similitudo non valet conceditur tamen, quod principium operationis personalis non dicit solam essentiam, immo dicit proprietatem, licet minus principaliter & in obliquo.
Ad tertium negatur maior si loquamur in diuinis: nam relationi diuinae conuenit, quod constituat inquantum se habet ibi per modum formae indiuidualis, & ex illa ratione repugnat sibi, quod sit principium principale generationis vel productionis & ic patet, quod plus repugnat sibi esse principium cliciendi actum, quam principium constituendi, vel saltem dato quod tantum repugnaret sibi vnum quantum aliud, tamen ex quo habet vim constituendi in esse incommunicabili, non potest habere vim principiandi productionem aut productum. Ad confirmationem dico, quod imperfectionis esset, si paternitas daret patri actum primum per modum formae specificae, & non actum secundum, sed nullum est inconueniens si det sibi actum primum per modum formae indiuidualis, non actum secundum, hoc enim non est dare simpliciter, sed ipsum specificare, vel vt ita dicam indiuiduare, sicut enim dicit Sanctus Thomas de potentia Dei. q. 8 articu. 2. ad vndecimum. In diuinis non est esse nisi quod dat essentia, sicut nec intelligere nisi intellectus.
Ad quartum negatur consequentia, quae sit ibi, generatio distinguit genitum a generante: ergo illud quod est principium generationis est principium distinctionis, consequens est falsum, quia secundum quod dicit Sanctus Thomas prima parte. q. 41. arti. 5. ad primum. Illud quo generans generat est commune genito & generanti, & tanto perfectius, quanto perfectior fuerit generatio. Antecedens autem est verum: nam generatio dicit relationem originis inter generans & genitum, & semper importat distinctionem illorum. Non valet ergo consequentia facta, sed antecedens est falsum, si loquamur vniformiter de principio distinctiuo, & de productiuo, scilicet quod oporteat idem esse formale productiuum & formale distinctiuum, sed conceditur quod illud quod est formale productiuum siue illud quo pater formaliter producit, sicut principio quo non ncut generatione, est illud quo elicit distinctiuum formale, quia illud distinctiuum, scilicet relatio consequitur secundum modum intelligendi ad productionem, sic ergo principum generandi non est formale principium distinguendi, sed eius illatiuum, idest est illud, quo infertur distinctiuum.
Ad quintum potest dici, quod sicut illae productiones, scilicet generatio actiua & spiratio actiua distinguuntur ratione, & sunt alterius & alterius rationis, tamen sunt idem realiter, cum quaelibet earum sit in patre, ita sufficit quod principium productiuum vnius sit idem secundum rem cum principio productiuo alterius, licet sint alterius rationis: nam cum filius procedat vt verbum, Spiritus sanctus, vt amor, principium productionis vnius erit essentia sub ratione intellectus, & ipsa essentia sub ratione voluntatis est principium alterius, istud enim sufficit ad distinctionem productionum actiuarum, quae in diuinis non distinguuntur secundum rem, sed loquendo de productionibuns passiuis dico, quod ad hoc quod distinguantur secundum rationem vel quasi secundum speciem sufficit illud quod dictum est, sed ad hoc quod realiter distinguantur non oportet, quod principia illarum realiter distinguantur, sed sufficit ordo originis inter illas, quia scilicet processio Spiritus sancti est quodammodo a processione filij inquantum Spiritus sanctus est a filio, & de hoc plus dicetur alias, vnde Sanctus Thomas de potentia Dei. q. 10. artic. 2. Solus (inquit) ordo processionum qui attenditur secundum originem processiones multiplicat in diuinis. Similiter disiunctiuum illarum secundum speciem, vel quasi speciem est distinctio terminorum illarum processionum, vnde ibidem ad duodecimum. Processiones in diuinis sunt differentes quasi secundum speciem, propter differentiam proprietatum personalium, licet in procedentibus fit vna natura communis. Haec ille. Patet igitur quomodo distinguuntur productiones actiuae & passiuae in diuinis.
Ad sextum respondet Sanctus Thomas de potentia Dei. q. 2. artic. 2. ad quintum, quae solutio recitata est soluendo ad primum: arguit enim sic. Propriae actionis est propria forma non communis, sed generare est proprie operatio patris vt pater est: ergo eius principium est paternitas, quae est propria forma patris. Et respondet vt supra fuit recitatum, licet enim illa operatio sit propria patris, non oportet quod illius principium sit principaliter forma quasi indiuidualis patris, sed forma eius quasi specifica cointellecta tamen illa forma propria, quia vt saepe dictum est operatio facta virtute naturae communis per aliquid sub illa contentum, aliquem modum proprium accipit ex principijs eius, & ita efficitur propria, licet principaliter hac virtute naturae communis.
Ad septimum dicitur negando antecedens, nisi loquendo de quo formali & non elicitiuo, conceditur enim quod eadem proprietate pater dicitur formaliter pater & formaliter generans, & ita eadem notione verbum est filius & genitus: quia illa proprietas significatur vt actio cum dicitur generatio, & vt relatio cum dicitur paternitas, sed si loquamur de quo elicitiuo ad hunc sensum, quod illo pater elicit generationem quo formaliter est pater; falsum est, sicut & falsum est, quod illo filius sit formaliter filius, quo vel cuius virtute est productus vel genitus: patet ergo quod cum dicitur, eo est pater quo generat: si ly eo & ly quo teneantur vniformiter, scilicet formaliter, vera est propositio, si autem ly eo teneatur formaliter, & ly quo elicitiue falsa est.
Ad primum illorum quae secundo loco sunt inducta dicitur, quod maior vera est, si illud tale sit absolute formalis ratio talis, sed ad illum sensum non dicimus, quod essentia diuina sit formalis ratio actionis absolute, sed potius vt est sub tali proprietate, est ergo falsa maior si intelligatur de illo, quod est formalis ratio principalis, sed non totalis, cuiusmodi est in proposito: nam potentia generandi dicit essentiam simul & notionem, licet non ex aequo.
Ad secundum dicitur, quod non concludit aliud nisi quod essentia absolute sumpta non est principium vel potentia generandi, sed essentia sub tali relatione.
Ad tertium per idem, licet modus loquendi sit improprius, scilicet cum dicitur, quod natura determinatur, sola enim supposita in diuinis determinantur, sed natura non determinatur per relationes, licet actio, quae sit virtute essentiae modificetur secundum quod profluit ab alio & alio supposito naturae diuinae, quae quidem supposita quasi specie differunt, secundum quod ponit Sanctus Doctor de potentia Dei. q. 10. artic. 1. ad 12. Licet enim in diuinis non proprie dicatur genus vel species vel vniuersale & particulare, tamen vt de diuinis secundum quandam similitudinem creaturarum loquamur Pater & Filius & Spiritus sanctus distinguuntur sicut plura indiuidua vnius speciei, vt etiam Damascenus dicit. Sed attendendum quod in aliquo indiuiduo in genere substantiae possumus speciem dupliciter considerare. Vno modo speciem ipsius hypostasis. Alio modo speciem proprietatis indiuidualis: dato enim quod Sortes sit albus & Plato niger, & posito quod albedo & nigredo sint proprietates indiuiduantes Sortem & Platonem, verum erit dicere, quod Sortes & Plato vnum sunt specie, sub qua specie hypostases continentur, conueniunt enim in humanitate, sed distinguuntur secundum speciem proprietatis, albedo enim & nigredo specie differunt, & similiter est in patre & filio, considerantur enim vt vnum specie, cuius ipsae hypostases sunt supposita, inquantum conueniunt in vna natura diuinitatis, sed secundum speciem proprietatis personalis inueniuntur differre, paternitas enim & filiatio sunt relationes secundum speciem diuersae.
Ad quartum patet per idem, concludit enim quod relatio est de ratione potentiae generandi, sicut modus principij non sicut principium principale, sed tale principium est essentia, quae potest esse principium multarum operationum secundum quod habet esse sub tali relatione, vel sub tali, quae quidem relationes sunt modi habendi essentiam. Ad ea quae tertio inducta sunt.
Ad primum quidem dicitur, quod solum probat, quod diuina essentia absolute, & sub tali ratione sumpta non est principium plurium productionum alterius rationis, scilicet generationis & spirationis & solum talium, ita quod ex ratione essentiae determinetur ad duas productiones & non plures, sed secundum Sanctum Thomam 1. sent. dist. 6. q. 1. artic. 3. Essentia diuina est principium omnium actuum diuinorum, licet essentia sub ratione essentiae non dicat principium actus, qui est operatio, sed qui est esse, sed cum in essentia sit considerare diuersa attributa, quae sunt realiter vnum in ipsa tantum ratione distincta, actus refertur ad essentiam secundum illud attributum, quod exigit actus conditio, sicut intelligere est ab essentia, inquantum ipsa est intellectus, & res volitae, quae possunt esse & non esse producuntur ab essentia inquantum ipsa est voluntas. Haec ille. Ex quibus patet quod essentia est principium actus generandi & spirandi, non quidem sub ratione qua essentia, sed cum generatio in diuinis attendatur secundum processionem intelligibilem verbi a dicente, & spiratio attendatur secundum processionem amoris a diligente, oportet quod essentia sub ratione qua est intellectus sit principium generationis verbi, licet sub ratione qua est natura diuina sit principium generandi filium Dei, sed sub ratione qua voluntas sit principium spirationis, veruntamen quia in Deo intellectus & voluntas sola ratione differunt, illa distinctio inter intellectum & voluntatem non sufficeret ad hoc quod generatio & spiratio essent productiones vel processiones realiter distinctae, quia secundum eundem primo sent. distin. 13. q. 1. artic. 2. quia voluntas & natura in diuinis sola ratione distinguuntur, talis eorum distinctio distinctionis realis esse non potest, ratio quia principium nunquam potest esse debilius principiato. Et per istam maximam probat, quod processio Spiritus sancti non potest distingui a processione filij ex hoc, quod vna est processio naturae, alia est processio voluntatis. Sic in proposito, licet dicimus, quod essentia vt est memoria, vel intellectus est principium generationis verbi, & vt est voluntas est principium amoris spirati, tamen hoc non sufficit ad hoc quod illae productiones actiuae realiter distinguantur, illae enim sunt idem secundum rem licet ratione distinguantur, scilicet generare & spirare, cum sint in eodem supposito patris, ipsae autem processiones passiuae, puta natiuitas & processio Spiritus sancti realiter distinguuntur, sed potentia generandi & potentia spirandi, siue illae ponantur essentia vt intellectus, & essentia vt voluntas, siue paternitas & spiratio actiua, siue intellectus sub paternitate, & voluntas sub relatione spirationis, non distinguuntur realiter, quia licet paternitas & spiratio sint duae relationes, non tamen sunt duae res, sed earum realis distinctio attenditur, quia habent adinuicem ordinem originis, & vna est ab vno, & alia a duobus suppositis.
Ad secundum patet responsio per idem conceditur enim quod principia istarum productionum sunt alterius rationis modo praedicto, sed illa diuersitas rationis in principio non sufficeret ad diuersificandum productiones, aut processiones secundum rem, nec etiam sufficit dicere, quod essentia vt est intellectus est principium vnius productionis, & vt est voluntas alterius, nisi etiam in ratione talis principij relatio includatur, alias non apparet, cur non conuenirent istae productiones Spiritui sancto sicut Patri. Ad tertium conceditur totum, praeter hoc quod opinio ista diminute loquitur, quia dicit solum absolutum esse principium totale productionis personae, relatione totaliter excludendo, quod non bene dictum est, quia tunc potentia generandi est quid commune toti Trinitati, immo non apparet, cur non conueniret diuinae essentiae, ex quo dicit purum quid & non ad aliquid.
Ad quartum conceditur, quod essentia vt induit rationem memoriae vel intellectus est principium generandi verbum principale, sed non totale, immo de ratione talis potentiae est essentia tali ratione induta sub tali relatione, quae est paternitas, & similiter essentia vt induit rationem voluntatis est principium spirandi amorem loquendo de voluntate non vt libera libertate contradictionis, sed vt natura quaedam, talis inquam est ratio spirandi amorem in filium, & ideo est principaliter principium spirandi cointellecta relatione communi patri & filio, sicut de potentia generandi dictum fuit saepe. Et sic patet quod ista opinio est insufficiens, licet aliqua vera dicat.
Sed contra responsiones istas arguit Guido de Carmelo sexto quolibe. q. 5. probando, quod essentia non sit principium generandi verbum sub ratione intellectus, vel alterius attributi. Arguit enim sic. Si ratio principiandi verbum esset sub propria ratione in diuinis, dato per impossibile, quod nulla esset possibilis creatura, hoc enim dato adhuc ibi esset propria emanatio verbi, ex possibilitate enim creaturae non confertur fecunditas diuinae perfectioni, immo magis econuerso propter omnimodam perfectionem diuinam est possibilitas creaturarum, & ita si nulla esset possibilis creatura, esset infinita Dei essentia secunda ad productionem ad intra: igitur ibi esset propria ratio emanationis verbi, sed nulla esset possibilis creatura, nulla esset distincta & propria ratio attributalis: igitur propria ratio attributalis non est principium producendi verbum diuinum.
Secundo in agente non per instrumentum productionis principium non est inferioris ordinis ac minoris continentiae quam terminus productionis: patet, quia tunc productum concerneret virtutem producentis, quod est impossibile: dico autem in generante non per instrumentum, quia quod agens agat principio non sic perfecto, sicut terminus contingit ex imperfectione agentis vel modi agendi, sed essentia est terminus in productione verbi, quae essentia cum sit primus actus dans esse simpliciter omnium rationum attributalium contentiua & prior in diuinis comparatur ad attributa, vt prima perfectio ad secundas & quasi qualitates, vt dicit Auguuinus 15. de Trinitate cap. 5. ergo ipsa & non aliquod attributum est in patre non producente per instrumentum principium productionis verbi. Tertio. Illud quod est in effectu per se vel secundum se non videtur reduci ad illud, quod est in causa non secundum se, sed per comparationem ad effectum, sed distinctio productionum est in Deo secundum se, & non per comparationem ad effectus, scilicet creaturas, distinctae autem rationes attributales, & secundum earum distinctionem non sunt in Deo, sed sumuntur per comparationem ad creaturas: ergo distinctio emanationum non debet reduci ad distinctas rationes attributales principaliter. Quarto. Qualem ordinem habent aliqua secundum rem, vbi sunt distincta secundum rem, talem habent secundum rationem vbi sunt distincta secundum rationem, sed vbi intellectus secundum rem differt a natura, non est principium in virtute naturae nisi secundi actus & perfectionis accidentalis: igitur vbi differt secundum rationem intellectus a natura, non erit in virtute naturae principium nisi secundi actus & perfectionis secundae distinctae a natura secundum rationem, vnde videmus quod animalia non generant per aliud nisi per naturam.
Nec valet si dicatur per potentiam generatiuam, quia secundum aliquos potentia generatiua non est nisi natura, vel si sit aliud a natura est instrumentum naturae, Deus autem non producit ad intra per instrumentum. Quinto. Distinctio attributorum est per actum rationis & intellectus, sed nullum intelligere praecedit productionem verbiigitur illud quod causatur ab actu intellectus, sicut sunt distinctae rationes attributorum, non erit principium sub tali distincta ratione emanationis verbi.
Ad primum istorum conceditur maior & minor pro nunc, & ideo argumentum non plus infert, nisi quod attributum vt est distinctum ab essentia non est principium producendi verbum, ita quod distinctio illa aliquid faciat ad rationem principij, vel sit quocunque modo requisita ad principiandum, sed non concludit, quod illud cui intellectus attribuit rationem attributi, & distinguit illud ab essentia non sit principium producendi verbum: licet enim nulla creatura esset possibilis adhuc esset intellectus in Deo, licet forte non esset distinctus a diuina essentia.
Ad secundum dico, quod intellectus vt distinguitur ab essentia diuina non habet, quod sit principium producendi verbum, quod sit essentia diuina, sed solum producendi verbum, sed quod intellectus sit principium producendi verbum, quod sit Deus, vel quod sit principium productionis, cuius terminus est essentia, hoc habet, vt est intellectus diuinus idem essentiae diuinae: argumentum ergo bene concludit, quod intellectus vt praescinditur ab essentia non est principium productionis terminatae ad essentiam diuinam, vnde sicut persona producta per generationem est filius, & verbum, & Deus, ita principium producendi est natura, & intellectus, & diuinitas, ita quod singulae rationes in producto correspondent nmul rationibus in principio producente, quae tamen dicunt principium actionis sicut natura, & intellctus, vel formam specificam producentis vt diuinitas.
Ad tertium dico, quod supponit duo falsa. Primum est, quod productiones actiuae sint distinctae a natura ex natura rei, immo realiter, secum dum est quod supponit. quod nos intelligamus, quod distinctio attributorum aliquid faciat ad producendum verbum.
Ad quartum dico, quod bene concludit, quod intelsectus ex hoc quod intellectus non habet quod sit principium generandi aliquid habens naturam diuinam, sed solum actus intelligendi & gignendi verbum, sed non probat quin natura diuina vt est intellectus sit principium gignendi verbum, licet non vt intellectus est habeat, quod sit principium gignendi Deum, sed vt est diuinitas vel natura diuina, & hoc est quod nos dicimus. Cum enim addit, quod animal per essentiam, & non per potentiam generat animal, nisi instrumentaliter dicitur quod verum est, & ideo concedo quod pater secundum diuinitatem siue naturam diuinam gignit Deum. Cum hoc tamen stat, quod sicut animal, puta homo per intellectum gignit verbum, & non per essentiam vel naturam, pater virtute intellectus inquantum huiusmodi producit verbum, vnde principium generandi filium est natura inquantum huiusmodi, sed quod ille filius sit verbum, hoc est quia natura est intellectus, potentia ergo generandi filium est essentia diuina vt natura, principium similiter generandi verbum est essentia, vt intellectus.
Ad quintum dicitur, sicut ad primum, scilicet quod nihil quod causatur ab actu intellectus est principium producendi verbum diuinum, & ideo bene concluditur, quod distinctio illa, quam intellectus facit inter attributa, vel intentio attributi, vt est attributum nihil faciunt ad rationem principij productiui ad intra, sed non probatur quinillud, cui intellectus attribuit rationem attributi, vtpote intellectus, vel illud quod ratio distinguit ab essentia diuina, sit principium producendi verbum, tale enim est in Deo ab aeterno, etiam posito quod nulla esset possibilis distinctio rationis. Ad ea vero quae quarto loco inducta sunt dicitur.
Ad primum quidem dicitur, quod terminus formalis productionis verbi est essentia, & non relatio signata in abstracto, scilicet paternitas. Dicitur vlterius quod in illa generatione non est aliquis terminus formalis productus, & ideo distinctio ibidem facta de termino communicato & de termino producto nulla est, si loquamur de formali termino. Dicitur vlterius, quod terminus productus est ipsum suppositum, falsa est ergo imaginatio fundata in hoc, quod sicut in filio est aliquis terminus formalis productus, & aliquis terminus formalis communicatus, ita in patre sit principium communicandi, & aliud principium producendi.
Ad secundum dicitur negando maiorem, nec valet probatio, cum falsum assumat, scilicet quod in omni productione formale principium productionis distinguatur a formali termino illius, vt patuit in alia quaestione: falsum etiam supponitur in minori, scilicet quod in filio sit aliquid communicatum, & aliquid productum distinctum realiter ab illo, quod communicatur. Iste quidem Doctor errat non modicum ponendo, quod relatio diuina secundum rem ab essentia distinguatur.
Ad tertium negatur minor, dico enim, quod ponens essentiam diuinam esse principium actuum notionalium, potest assignare rationem, cur in diuinis non sunt plures emanationes quam duae, scilicet essentia & principium talium actuum sub ratione intellectus, aut memoriae, & sub ratione voluntatis, & non absolute sub ratione, qua essentia. Constat autem, quod in natura intellectuali processio immanens non attenditur nisi secundum actionem intellectus vel voluntatis, & ideo cum in diuinis sit solum processio, quae inuenitur in natura intellectuali, solum sunt ibi duae productiones secundum speciem distinctae. Cur autem nulla earum potest multiplicari secundum numerum, dicetur in alia quaestione.
Ad quartum dicitur, quod essentia diuina est principale principium quo pater generat, paternitas autem est principium non ita principale, sed scilicet cointellectum. Nec valet ratio, filiatio est in filio vere productio: igitur paternitas est in patre vere producens vel productiua. tum quia consequentia non valet, quia relatio licet possit produci saltem consecutiue ad productionem hypostasis, non tamen habet rationem productiui, licet possit esse modus agentis, vel modus principij productiui, cuiusmodi est in proposito, tum quia filiatio non proprie producitur, sed filius. Et sic patet, quod rationes contra conclusiones factae non procedunt.
Ad rationem factam in pede quaestionis dicitur, quod potentia generandi non dicitur proprie actiua nec passiua, sed productiua: nam personae diuinae non sunt factae, sed productae. Et hanc responsionem in sententia dat Sanctus Thomas prima parte. q. 41. artic. 4. Item de potentia Dei. q. 2. art. 1. dicit, quod potentia generandi nec est actiua, nec passiua, licet per modum potentiae actiuae significetur. Item primo sent. dist. 7. q. 1. artic. 1. dicit, quod potentia Dei non est actiua, nec passiua, sed superactiua. Et haec de quaestione dicta sufficiant.