Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum in divinis possint esse plures filii

QVAESTIO II. Vtrum in diuinis possint esse plures filij.

E CVDO quaeritur iuxta eandem distinctionem. Vtrum in diuinis possint esse plures filij.

Et arguitur quod sic. Deus pater est potentior ad generandum quam pater creatus sed vnus homo potest generare plures filios. ergos & Deus, praecipue cum potentia patris vno filio generato non diminuatur.

In oppositum arguitur. In diuinis non differt esse & posse, si igitur in diuinis possunt esse plures filij, iam de facto essent ibi plures, & ita essent plures personae in diuinis quam tres.

Inhac quaestione erunt duo articuli. In quorum primo ponentur aliquae conclusiones. Secundo mouebuntur dubitationes.

Articulus 1

Quantum ad primum sit haec prima conclusio. In diuinis non possunt esse plures filij, probatur. tum quia quicquid potest esse, actu est necesse esse. tum quia quicquid potest esse Deus, est actu Deus &c. Nec est de ista conclusione aliqua dubitatio apud catholicos, omnes enim concorditer ponunt, quod in diuinis non possunt esse plures filij, nec plures patres, nec plures Spiritus sancti, licet dubium sit vnde oritur repugnantia, quod aliqua relatio, puta filiatio, aut paternitas secundum numerum plurificari non potest.

Secunda conclusio. Secundum mentem sancti Thomas huius impossibilitas resoluitur in diuinam immaterialitatem, vt in causam. Hanc enim conclusionem ponit ipse prima parte. q. 41. artic. 6. vbi ponit quatuor rationes: quarum prima est talis. Plures (inquit) filiationes in diuinis esse non possent, nisi secundum materialem eorum distinctionem, formae enim vnius speciei non multiplicantur secundum numerum, nisi secundum materiam, quae in diuinis non est, vnde in diuinis non potest esse nisi tantum vna filiatio subsistens, sicut albedo subsistens non posset esse nisi vna. Item 1 sent. dist. 7. q. 2. artic. 2. assignat eandem rationem. Impossibile (inquit )est, quod filiatio in diuinis multiplicetur secundum numerum, quia talis multiplicatio esset materialis, vnde in Deo non potest esse nisivna filiatio & vna filiatione non constituitur nisi vnus filius, & ita in diuinis non possunt esse plures filij, nec plures patres. Item de potentia Dei. q. 9. artic. 9. ad primum sic ait. Nihil vnum secundum speciem existens, secundum numerum potest multiplicari nisi ratione materiae, & hac ratione in diuinis non potest esse nisi vna essentia & filiatio, quia diuina essentia est immaterialis omnino, si autem essent plures filij in diuinis, oporteret etiam esse plures filiationes, & ita oporteret eas secundum materiam subiectam multiplicari, quod diuinae immaterialitati non conuenit. Haec ille.

Tertia conclusio est. Etiam secundum mentem sancti Doctoris huiusmodi impossibilitas resoluitur vt in causam in perfectionem diuinam, tam ex parte processionum, quam ex parte procedentium. Vnde prima parte vbi supra ponit secundo loco talem rationem dicens. Secunda (inquit) ratio sumitur ex parte processionum, quia Deus intelligit omnia, & vult vno simplici actu, ideo non potest esse nisi vna persona procedens per modum verbi qui est filius & vna tantum per modum amoris, qui est Spiritus Sanctus. Haec ille. Tertia ratio vero quam ibidem ponit talis est. Ex hoc (inquit) est perfectus filius, quia tota diuina filiatio in eo continetur, ex quo est, quod est tantum vnus filius. Similiter ibidem dicendum est de Spiritu sancto. Haec ille. Hanc vltimam rationem similiter ponit 1. sent. vbi supra. Hoc ipsum( inquit) pertinet ad perfectionem filij, quia nihil de filiatione est extra ipsum in diuinis, vnde est perfecte filius. Patet ergo quomodo ex diuina perfectione procedit impossibilitas plurificationis relationum vnius rationis secundum numerum, quia enim Deus perfectissime intelligit, ideo vnico actu simplicissimo omnia intelligit, vnico autem actu intellectus non producit nisi vnicum verbum. Et similiter quia filius in diuinis est pfectissime filius, ideo non se habet vt participans filiationem, immo est ipsa quidditas filiationis diuinae subsistens. Ex quo sequitur, quod nihil de diuina filiatione potest esse extra illam, si enim aliquid de diuina filiatione esset extra illam, iam posset imaginari perfectior filiatio, scilicet vna, quae continet perfectionem primae filiationis & secundae.

Quarta conclusio est. Etiam secundum mentem Sancti Thomas huiusmodi impossibilitas resoluitur in modum naturalis processionis, vt in causam. Nam ipse prima parte vbi supra quarto loco assignat talem rationem. Personae (inquit) procedunt naturaliter, & natura determinatur ad vnum.

Item de potentia Dei vbi supra, sic dicit. Filius dicitur aliquis ex hoc quod naturaliter procedit, natura autem ad vnum se habet determinate, nisi per accidens ex aliquo materiali plura proueniant propter materiae diuitonem, & ideo quia ibi est omnino immaterialis natura, oportet filium vnum esse tantum. Haec ille.

Item q. 2. arti. 4. Potest (inquit) aliqua specialis ratio assignari, quare pater tantum vnum filium gignere possit: natura enim ad vnum determinatur, vnde cum pater natura generaret filium non potest esse nisi vnus filius a patre genitus. Nec potest dici quod sunt plures numero in eadem specie existentes, sicut apud nos accidit, cum non sit ibi materia, quae est principium distinctionis secundum numerum in eadem specie. Haec ille.

Quinta conclusio est. Etiam huiusmodi impossibilitas secundum mentem dicti Doctoris resoluitur vt in causam, in modum quo diuinae personae constituuntur, & abinuicem personaliter distinguuntur, vnde in de potentia Dei. q. 2. articu. 1. decimum sic ait. Quia enim in diuinis (inquit) alius filius esse non potest contingit, quia ipsa filiatio est proprietas personalis ipsius, & hoc quo vt ita dicam indiuiduatur, cuilibet autem indiuiduo principia indiuiduantia propria sunt sibi soli, alias sequeretur, quod persona vel indiuiduum esset communicabile ratione. Haec ille.

Et ad tertium ibidem sic. Ipsa relatio filiationis in filio tenet locum omnium principiorum indiuiduantium in rebus creatis, propter quod dicitur proprietas personalis, ipsa autem natura diuina tenet locum naturae speciei.

Item eadem q. articu. 4. Non est (inquit) in diuinis aliquid quo filius distinguatur ab alijs personis, nisi sola relatio filiationis, quae est eius proprietas personalis, & qua filius non solum est filius, sed est hoc suppositum vel persona haec. Impossibile est autem illud quo aliquod suppositum est hoc in pluribus inueniri, quia sic ipsum suppositum esset communicabile, quod est contra rationem suppositi indiuidui, & personae, vnde nullo modo potest esse alius filius in diuinis quam vnus, non enim potest dici, quod vna filiatio constituat hunc filium, & alia alium, quia cum filiationes ratione non differant, oporteret, quod si materia vel quocunque supposito distinguerentur, quod esset in diuinis materia, aut aliud distinguens quam relatio.

Item q. 9. artic. 9. ad primum. Illud (inquit) per quod aliquid indiuiduatur & efficitur incommunicabile, impossibile est pluribus esse commune illud enim, per quod Sortes est hoc aliquid, non potest intelligi pluribus inesse, vnde si filiatio in diuinis pluribus conueniret non esset filiatio constituens incommunicabilem filij personam, & ita oportet quod filius indiuidua persona constitueretur per aliquid absolutum, quod vnitati diuinae essentiae non conuenit. Haec ille. Et in hoc primus articulus terminatur.

Articulus 2

Quantum ad secundum articulum mouenda sunt dubia quorundam contra istam positionem. Et quidem contra secundam conclusionem arguit Aureolus probando illam esse multipliciter defectiuam. Primo inquit iste modus deficit, quia dicit omnem plurificationem secundum numerum fieri propter materiam quantam, accipiendo materiam pro parte compositi essentiali existente in potentia. Illud enim quod potest concipi conceptu vniuersali non est principium indiuiduationis, sed materia potest intelligi conceptu vniuersali etiam materia quanta. In conceptu enim hominis intelligitur corpus organicum, quod includit materiam quantam: ergo materia quanta non est causa indiuiduationis, & per consequens nec plurificationis.

Secundo sic. Ablata causa aufertur effectus, & maxime si sit causa praecisa, sed nulla materia existente adhuc ipsae animae separatae numeraliter distinguuntur, non ergo esset causa numerationis animarum materia quanta. Et si dicatur, quod remanet habitudo ad corpora, non valet, nunquam enim effectus inest alicui propter habitudinem ad causam, alioquin nix esset alba propter solam habitudinem ad albedinem, esto quod non participaret eam in actu, & similiter lignum esset calidum propter solam habitudinem ad calorem, sed constat, quod animae separatae sunt in actu indiuiduae, & numeraliter distinctae: ergo causa indiuiduationis non est sola habitudo ad materias distinctas.

Tertio sic. Philosophus dicit 4. Metaphysicae, quod idem est dicere aliquis homo, & vnus homo, & iste homo, sed constat, quod non est homo per materiam quantam: ergo nec iste homo. Quarto sic. Coeli distinguuntur numero secundum Commentatorem primi coeli & mundi, sed caeli non habent materiam vt idem ponit ibidem. Et non est dubium, quod Philosophus fuit illius sententiae: ergo non omnis numeralis distinctio est per materiam quantitati subiectam, nec illa fuit mens Philosophi, sed quae fuerit mens Philosophi dicit arguens in proposito alio, scilicet dist. 3. primi, quod cum Aristoteles dicit, quod forma abstracta a materia vltima abstractione, non potest plurificari. 12. Metaphysicae, per formam intelligit rationem specificam & naturam, materia autem accipitur ibidem non pro parte compositi, sed pro quocunque addito ad specificam rationem, & potest distingui quintus modus talis materiae, additur enim conceptui specifico quandoque situs & quantitas cuiusmodi situs est passio, & sic consurgit conceptus indiuidui signati dicendo, hic homo, vel ille homo. Aliquando vero additur multitudo accidentium propriorum, & sic consurgit conceptus indiuidui simul totius de quo loquitur Philosophus 7. Metaphysicae, vt dum concipitur Sortes cum sua propria figura & colore & caeteris accidentibus, quae appellantur partes materiae non formae 7. Metaphysi. quia scilicet non sunt de conceptu specifico. Aliquando autem additur particularitas incerta absque omni significatione & determinatione, & sic consurgit conceptus indiuidui vagi, vt cum concipitur, quidam homo vel quidam angelus. Aliquando autem additur particularitas certa & determinata, non tamen situs seu quantitas vel signatio, & tunc consurgit conceptus indiuidui abstracti, qualis est Gabriel, vel Michael, quod non est indiuiduum signatum vel demonstrabile concipiendo hunc angelum vel illum, quia tunc necessario situaretur hic vel illic, Angelus autem non potest esse subiectum situs. Aliquando autem additur ad conceptum specificum aliquod accidens commune omnibus indiuiduis, sed proprium speciei, vt cum dicitur, homo risibilis, aut aliquid huiusmodi. Potest etiam addi sibi accidens intentionale, vt si concipiatur homo inquantum species, vel vt praedicabilis de pluribus. Secundum hoc ergo de homine possunt esse sex conceptus. Primus quidem indiuidui signati, vt cum concipimus hunc hominem. Secundus vero indiuidui simul totius, vt cum concipimus hunc hominem cum talibus carnibus & ossibus. Tertius vero indiuidui vagi, vt dum concipimus quendam hominem. Quartus vero indiuidui abstracti a situ & omnibus accidentibus, vt cum concipimus Sortem secundum suam realitatem, quae subiiciter omnibus accidentibus, illa nanque est propria non communis. Quintus autem congregati ex ratione specifica & accidentibus eius, vt dum concipimus hominem cum figuris & qualitatibus sibi debitis in communi, aut dum concipitur homo inquantum est species. Sextus est abstractissimus, qui est conceptus formae simpliciter & quidditatiuus, vt dum concipimus hominem simpliciter abstrahendo ab istis omnibus, & forma taliter abstracta si esset in re secundum illam denudationem, quam habet in intellectu concipiente illo sexto modo plurificari non posset: sic ergo intelligendum est, quod forma abstracta a materia plurificari non potest, & propositio sic intellecta est per se nota: non autem intelligendo abstractione a materia, quae est pars compositi.

Secundo dicit illam positionem deficere in hoc quod ait ex hoc filiationem non posse plurificari in Deo, scilicet ex immaterialitate, secundum hoc enim plus repugnabit filio in diuinis plurificari, quam Michaeli vel cuilibet angelo, qui secundum te plurificari non potest, quia est forma abstracta, sed hoc est absurdum, quoniam in angelis saltem est ratio generis & specici, quamuis non sit nisi vnum indiuiduum in vna specie secundum te, constat autem quod a filiatione non potest abstrahi conceptus specificus aut generis, quia non est genus aut species in diuinis: ergo ratio illa non est causa illius implurificabilitatis quam habet filiatio. Secundo. Quia effectus proprius debet reduci in causam propriam, sed non plurificari, proprium est filio, & Spiritui sancto tali modo, quod non competit alicui creato, nulla nanque creatura sic est multiplicabilis, sicut diuinae relationes: ergo non debuit assignari pro causa abstractio, quae communis est creaturis.

Tertio loco dicit istam positionem deficere. Quoniam dici posset, quod huiusmodi filiationes non essent in eodem subiecto, non enim essentia est subiectum proprietatum, sed suppositum: ergo quot erunt filij, tot erunt subiecta, & sic filiationes distingui poterunt penes illa. Secundo. Quia plures paternitates sunt in eodem forte ad plures filios, & plures similitudines in eodem albo ad plura coalba, sed istae sunt eiusdem rationis & solo numero differentes: igitur ex hac ratione non tollitur, quin plures filiationes poni possint in Deo. Tertio. Tales filiationes plures essent inter alios & alios terminos, & ita haberent quo distinguerenter adinuicem, esto quod non per subiecta: ergo non apparet, quod illa ratio sufficiat. Pro hoc arguit Scotus 5. Metaphys. probando, quod multa accidentia vnius speciei possunt esse in eodem subiecto.

Primo principaliter. Quia in eadem parte diaphani sunt plura lumina creata ex diuersis luminosis. Si dicatur quod non sunt plura lumina, sed ex illis fit vnum. Contra. Ibi sunt diuersa agentia, scilicet plura luminosa: ergo plures actiones & plures effectus.

Secundo. Quia plures species eiusdem rationis sunt in oculo & in fantasia. Dicetur quod non sunt in eadem parte oculi. Contra. Viso vno albo si in eodem situ ponitur aliud album ibi essent duae species albedinis in eadem parte oculi. Nec valet, si dicatur, quod non erunt ibi duae species, sed praecedens augetur: hoc inquam non valet, quia si primo videtur album intensum, & post album remissum, si species illius albi remissi augeat praecedentem. tunc species repraesentans album remissum erit intensior quam species repraesentans album intensum, quod est contra sensum. Item. Accidens intentionale abstrahit a situ & dimensione secundum se, & ab actione expellenti siue contraria, sed ex talibus videtur causari repugnantia duorum in eodem subiecto.

Tertio principaliter. Quia idem pater numero habet plures filiationes, cum relatio numeretur numeratione termini. Si dicatur, quod est eadem paternitas qua refertur ad plures filios. Contra. Quia tunc corrupto vno filio maneret illa eadem relatio in numero qua referebatur: ergo maneret terminus, quod est contra positionem, vel maneret relatio destructo termino, vel eadem relatio maneret & non maneret. Item eadem ratione paternitas fortis & Platonis possent terminari ad eundem filium, ita quod haberent eundem filium: probatur, quia secundum te eadem paternitas numero terminatur ad diuersos filios. igitur a simili eadem filiatio terminari potest ad plures patres.

Quarto principaliter. Idem subiectum in numero est in potentia ad plures albedines succedentes diuersis temporibus, ergo habet simul diuersas potentias ad illas albedines. Si dicatur, quod est eadem potentia in numero. Contra. Quia tunc cum vna albedo corrumperetur alia non corrupta, similiter potentia, & tunc idem numero manet & non manet. Prohoc etiam arguit Adam in secundo multipliciter. Primo. Quia duo lumina simul coextenduntin in medio. Cuius probatio est, quia posita vna candela tantum in domo de nocte illuminatur domus remissius, quam si plures ponantur, & vna de illis subtracta, postquam positae fuerint, patet sensibiliter quod lumen remittitur, & cum candela apponitur, dato quod sint in omnibus similes non corrumpit lumina priora, nec prioris candelae, nec etiam ipsius subtractio est totius luminis vel omnium luminum corruptio.

Item dum sunt simul ista luminaria in diuersis partibus domus si ponatur obstaculum in medio domus, quaelibet candela habebit vmbram sua ex opposito talis obstaculi directe, & tamen alia candela ibidem illuminabit, & tamen sensibiliter patet in tali casu, quod lumen est in loco cuiuslibet istarum vmbrarum remissius quam in illa parte domus, cuius causam non est possibile assignare vbique & bonam, nisi quod licet tota vmbra illuminetur ab aliqua vel aliquibus istarum candelarum, non tamen ab ista, cuius vmbra ibi producitur per obstaculum, & ideo fit ibi lumen remissius quam vbilumina omnium simul concurrunt: ergo vbi sic concurrunt in agendo, ibi sunt plura lumina creata quam alibi.

Item Sol per accessum suum continuum, vel etiam candela facit plus de lumine in parte, ad quam sic continue accedit quam prius fuerit, & hoc non facit corrumpendo totum lumenpraecedens, nec sine productione noui luminis: ergo sunt ibi plura lumina, & qua ratione duo lumina simul coextenduntur in medio, pari ratione & duo calores in calefactibili, & sic de alijs. Secundo. Quia simul potest homo intelligere sortem & Platonem, & non vnica intellectione indiuidualiter & distincte naturaliter ante compositionem & diuisionem: igitur duabus: assumptum patet, quia homo potest habere de ipsis tales notitias simul quod sciat vel credat sortem distingui a platone virtute talium simplicium notitiarum.

Tertio. Quia notitia sensitiua non est vniuersalis. igitur tantum vnius repraesentatiua: igitur quando videntur duo alba, sunt in potentia visiua simul duae visiones, & hoc aliunde patet, quia licet ponatur aliquod obstaculum inter oculuin & vnum illorum, non propter hoc deficit aliud videre. Quarto. Quia recipio aliquem hominem diligentem quos homines duobus actibus diligendi, ex istis duobus actibus generantur duo habitus inclinantes ad dilectionem huius & istius, quod sint duo patet, quia potest perdere inclinationem ad diligendum vnum istorum stante inclinatione diligendi alterum: ergo quando inclina tur ad distincte diligendum vtrunque habet distinctos habitus. Quinto. Quia vnus oculus potest videre alium sibi similem, sed hoc fieri non potest, nisi simul in medio esset species vtriusque oculi, eodem modo quando omnes parietes domus sunt vniformiter albi, vel quilibet eorum causabit in medio speciem sui, & tunc multa indiuidua vnius speciei simul erunt, vel nullus, & hoc non, quia oculus in medio positus potest naturaliter videre quemcunque istorum, & hoc non fit naturaliter sine specie rei visibilis recepta in oculis & sic pari ratione causantur ibi species in aere interposito. Sexto. Quia in speculo posito in tali medio patet per experientiam, quod quilibet istorum parietum essentialiter repraesentatur: igitur &c. Septimo. Quia lumen refexum secundum numerum est aliud a lumine incidente, quia homo quandoque potest inspicere solem per lineam reflexam a speculo, quandoque non potest per lineas incidentes: igitur lumen incidens & lumen ressexum sunt diuersa lumina, quia aliter aeque fortiter immutarent hominem ad videndum solem, quod patet esse falsum, cum vnum sit bene tolerabile, & aliud intolerabile oculo quandoque.

Confirmatur. Quia in casu interponi potest obstaculum inter solem & oculum, & tamen non interponi inter solem & speculum, & per consequens ibi non videbitur sol per lumen incidens, sed solum per reflexum, & tamen illa duo lumina non sunt diuersarum specierum.

Confirmatur iterum. Quia lumen reflexum est debilius incidente, vt docet experientia, & innuitur secundo de niarigitur sunt distincta, & tamen in aliqua parte medij concurrunt, ex quibus concludit, quod nulla est repugnantia, multa accidentia eiusdem speciei esse simul in eodem subiecto adaequato. Hugo de Castro similiter arguit. Quia sub vna specie possunt esse plura indiuidua non distincta per materiam, neque per subiectum, quia angelus potest modo habere intellectionem de lapide, & hac intellectione de istente, potest iterum habere intellectionem de eodem lapide, istae duae intellectiones sunt eiusdem rationis, vt patet, quia obiectum est eiusdem rationis, nec distinguuntur per materiam, nec per subiectum, nec per obiectum, vt patet: ergo aliqua solo numero distinguuntur, quae non distinguuntur nec per materiam, nec per subiectum, nec per quantitatem, & per consequens oportet quod seipsis formaliter & intrinsece distinguantur. Dicetur forte, quod istae duae intellectiones differunt ex tempore connotato, scilicet ex eo, quod sibi succedunt in coexistentia ad aliam & aliam partem temporis. Sed ex hoc videtur haberi propositum, scilicet quod saltem in quadam successione in separatis a materia possunt esse plura sub eadem specie distincta solo numero differentia, & per consequens cum coexistentiae eorum non repugnent, nec opponantur inter se, possunt simul manere, & esse Deo conseruante. Quarto loco dicit Aureolus istam positionem deficere, quia expresse est contra tres articulos Parisijs excommunicatos. Primum quidem qui dicit, quod quia intelligentiae non habent materiam, ex hoc Deus non posset plures eiusdem speciei facere, error. Secundum vero qui dicit, quod Deus non potest multiplicare indiuidua sub vna specieine materia, error. Tertium vero qui ait, quod formae non recipiant diuisionem nisi per materiam, error, nisi intelligatur de formis eductis de potentia materiae. Haec ille.

Contra omnes istas conclusiones & signanter contra primam potest argui probando, quod in diuinis possint esse plures filij. Arguitur enim sic. Omni potentiae productiuae correspondet aliquod productibile, sed in filio est potentia generatiua, vt dicit Augustnus scilicet quod filius non genuit, non quia non potuit, sed quia non oportuit. Et iterum argumentum Henrici est, quod pater esset potentior filio, si filius non potest generare: ergo videtur, quod potentiae generatiuae existenti in filio correspondeat aliquod generabile, & per consequens alius filius.

Secundo sic. In omni perfecta intellectione debet emanare verbum, sed filius & Spiritus Sanctus aeque perfecte intelligunt sicut pater: ergo filius intelligendo producet verbum, & per consequens erunt ibi plures filij, & plura verba in diuinis. Tertio. Et infinita bonitat patris procedit quod communicet seipsum filium producendo, sed aeque bonus est filius sicut pater: ergo videtur quod communicet se producendo filium, & similiter Spiritum Sanctum aliam personam producendo. Quarto. Non propter aliud videtur, quod non sint plures filij in diuinis, nisi quatenus distingui non possent, sed hoc non impedit, quia si essent plures, adhuc distinguerentur, semper enim praecedens distingueretur a subsequente per cooppositam relationem originis, puta per generare & generari. Vlterius etiam distingueretur a primo patre, quia esset tantummodo genitus, pater vero primus tantummodo generans, medij autem essent generantes & geniti, ergo non apparet, quare non possunt esse plures filij in diuinis. Quinto. Quia posse generare est aliqua dignitas patris, immo etiam genuisse filium Deum est dignitas, sed dignitas omnis est filio Dei attribuenda: ergo ipse potest generare, immo generat filium sibi aequalem. Sexto. Philosophus dicit 4. Metheororum, quod perfectum est vnumquoque, quod potest sibi simile generare, sed constat, quod filius est summae perfectus: ergo potest sibi simile generare. Septimo. Cum Deus sit infinitus simpliciter debet habere omnem modum infinitatis, sed infinitas numerabilis est quidam modus infinitatis sicut & infinitas perfectionis: ergo sicut in Deo est infinitas perfectionis, ita debet esse in eo infinitas numeralis, & sic in eo erunt infiniti filij.

Ad primum contra secundam conclusionem dicitur, quod arguens false imponit Sancto Doctori ipsum sensissomnem plurificationem indiuiduorum vnius speciei fieriimmediate per materiam quantitati subiectam, hoc enim Sanctus Thomas nunquam sensit, cum ipse ponat 2. contra Gentil. c. 75 quod species intelligibiles indiuiduantur per subiectum, quod est intellectus possibilis, sicut & omnes aliae formae. Ibidem etiam vult quod scientia indiuiduatur per subiectum, & ideo scientia magistri & discipuli non sunt eadem numero, sed diuersae. Ex quo patet quod cum dicit, formas vnius speciei non distingui numero, nisi per materiam, large accipit materiam pro omni subiecto vel susceptiuo, & non solum pro materia quantitati subiecta. Veruntamen dico, quod mens eius fuit, quod forma substantialis non plurificatur immediate secundum numerum infra eandem speciem, nisi per materiam quantitati subiectam, non quamlibet, sed signatam, vnde in de veritate. q. 2. artic. 6. ad primum dicit. Tam materia (inquit) intelligibilis, quae scilicet consideratur in natura concipi, quam materia sensibilis, scilicet naturalis dupliciter accipitur, scilicet vt signata, & vt non signata, & dico signatam secundum quod consideratur cum determinatione harum dimensionum vel illarum, non signatam autem secundum quod consideratur sine determinatione dimensionum. Secundum hoc ergo sciendum est, quod materia signata est principium indiuiduationis, a qua abstrahit omnis intellectus secundum quod dicitur abstrahere ab hic & nunc. Haec ille.

Vnde ad istud dubium quasi in forma videtur soluere in tractatu de principio indiuiduationis qui incipit. Quoniam duae sunt potentiaetait enim sic in fine illius postquam dixerat quod & materia & quantitas sunt principia indiuiduationis. Potest (inquit) hic obijci, materia communis est de natura sua sicut forma, cum possit vna sub pluribus esse, vnde haec communitas sua videtur impedire eam, ne sit principium indiuiduationis. Sed sciendum quod impossibile est formam vniri materiae, quin sit particularis, & quin sequatur quantitas determinata, per quem modum materia non est vltra communicabilis alicui alteri formae, quia haec quantitas cum alia forma reperiri non potest cum eadem determinatione, ideo materia non est communicabilis secundum eandem rationem sicut forma. Ratio enim materiae sub forma aliqua est alia a ratione sua sub alia forma, quia ratio sua certificatur per determinationem quantitatis, quae in diuersa proportione & mensione requiritur ad alias & alias formas, essentia tamen materiae non diuersificatur sub diuersis formis, sicut sua ratio. Ratio enim materiae non est vna & communis, sicut sua essentia, sed diuersa ratio est, & ideo communitas materiae secundum essentiam tantum, & non secundum eandem rationem non impedit materiam esse primum principium indiuiduationis. Haec ille.

Ex quibus patet, quod materia quae est principium indiuiduationis & distinctionis secundum numerum infra eandem speciem non potest concipi conceptu communi, sicut arguens supponit, & ad probationem quae ibi adducitur. Quia in ratione hominis includitur corpus organicum &c. Dicitur quod materia signata si concipiatur secundum quod est in se nunquam potest concipi in communi plus quam sortes, potest tamen concipi conceptucomni non explicante ipsam secundum quod in se est, sed in habitudine quadam generali ad formam aliquam, & non solum contingit ista deceptio in hoc, de quo loquimur, immo in multis alijs, & praesertim de formis a materia separatis. Secundum enim quod ait Sanctus Thomas prima parte. q. 13. arti. 9. Formae quae non indiuiduantur per aliquod suppositum, sed per seipsas. quia scilicet sunt formae subsistentes, si intelligantur secundum quod sunt in seipsis non possunt communicari nec re nec ratione, sed forte secundum similitudinem tantum, sicut dictum est de indiuiduis: aliquis enim metaphorice potest dici Achilles secundum quod aliquid participat de proprietatibus Achillis, sed quia formas si mplices subsistentes non possumus intelligere secundum quod sunt, sed intelligimus eas per modum rerum compositarum habentium formas in materijs, ideo imponimus eis nomina concreta signantia naturam in aliquo supposito, & sic sunt concabiles secundum rationem. Forma enim in supposito singulari existens, per quod indiuiduatur, communis est secundum rem, vt humanitas, vel secundum rationem, vt natura solis. Haec ille.

Vbi intendit, quod nihil quod ex se indiuiduum est, & inconicabile, si intelligatur secundum quod in se est, intelligitur vniuersaliter, immo omne nomen impositum ad signandum aliquod tale secundum quod in se incomnicabile est re & ratione, sicut nomen sortis vt sortes est, sic in proposito, quia materia signata certis dimensionibus incomnicabilis est. Vlterius nec ipsa potest intelligi conceptu communi, nec significari nomine communi, si intelligatur vel significetur vt in se est, quia autem materiam secundum se non cognossmus, sed in habitudine ad actum vel formam, ideo improprie ipsam intelligimus & significamus nomine communi, puta hoc quod dico corpus organicum, quod dat intelligere subiectum formae taliter figuratum, & habens membra conuenientia ad exercendum opera vitae, hoc enim non est intelligere materiam signatam vt in se est haec, sed in quadam generali habitudine ad formam, & hoc sufficit pro responsione primi, quia minor est falsa.

Ad secundum dicitur, quo d procedit ex falso intellectu, ac si Sanctus Thomas ponat quod materia sit formale distinctiuum formarum vnius speciei, vel habitudo aliqua, seu relatio ad materiam, hoc enim Sanctus Thomas non intelligit, sed solum, quod materia est vnum de necessario requiitis ad initiandum indiuiquationem formarum & distinctionem earum secundum numerum, loquendo de formis receptibilibus in materia, formale vero indiniduatiuum & distinctiuum formarum vnius speciei est commensuratio ad diuersa susceptiua, quam commensurationem credo intelligit acquisitam in materia, & quod ista sit mens patet ex illis, quae ponit secundo contra Gentiles cap. 79. Quaecunque (inquit) oportet esse simul proportionata & coaptata simul recipiunt multitudinem, vnitatem, vnumquodque ex sua causa, si igitur esse vnius dependeat ab altero, vnitas vel multiplicatio eius etiam ex illo dependet alioquin ex alia causa intrinseca. Formam autem & materiam semper oportet ad inuicem esse proportionata, & quasi naturaliter coaptata quia proprius actus in propria materia nt, vnde semper oportet quod materia & forma consequantur se inuicem in multitudine & vnitate, si igitur esse formae dependeat a materia, multiplicatio ipsius a materia dependet, & similiter vnitas, sin autem erit quidem necessarium multiplicari formam secundum multiplicationem materiae, idest simul cum materia in proportione ipsius, non autem ita quod dependeat vnitas vel multitudo ipsius formae a materia, ostensum est autem, quod anima humana est forma secundum suum esse a materia nodependens. Vnde sequitur quod multiplicantur quidem animae secundum quod multiplicantur corpora, non tamen multiplicatio corporum erit causa multiplicationis animarum, & ideo non oportet quod destructis corporibus cesset pluralitas animarum. Haec ille.

Istud autem declarat amplius primo senten. dist. q. 5. artic. 2 ad sextum. In anima (inquit) non est aliquid quo ipsa indiuiduetur, & hoc intellexerunt qui negauerunt eam esse hoc aliquid, & non quod non habeat esse per se absolutum, & dico quod non indiuiduatur nisi ex corpore, vnde impossibilis est error ponentium animas prius creatas & post incorporatas, quia non efficiuntur plures, nisi secundum quod infunduntur pluribus corporibus, sed quamuis indiuiduatio animarum dependeat a corpore quantum ad suum principium non tamen quantum ad suum finem, ita quodsclicet cessantibus corporibus cesset indiuiduatio animarum. Cuius ratio est, quia cum omnis perfectio infundatur materiae secundum sua capacitatem, natura animae infunditur diuersis corporibus non secundum eandem nobilitatem & puritatem, vnde in vnoquoque corpore habebit esse terminatum secundum mensuram corporis, hoc autem esse terminatum quamuis acquiratur animae in corpore, nec tamen ex corpore, nec per dependentiam ad corpus, vnde remotis corporibus adhuc remanebit vnicuique animae esse suum terminatum secundum affectiones vel dispositiones, quae consecutae sunt eam, prout fuit perfectio talis corporis, & haec est solutio Auicendus & potest manifestari per exemplum sensibile. Si enim aliquid vnum non retinens figuram distinguatur per diuersa vasa sicut aqua, quando vasa remouebuntur non manebunt proprie figurae distinctae, sed remanebit vna tantum aqua, & ita est de formis materialibus, quae non retinent esse per se, si autem sit aliquid recipiens figuram, quod distinguatur secundum diuersas figuras, vel diuersa instrumenta, etiam remotis illis remanebit distinctio figurarum, vt patet in cera, & ita est de anima quae retinet esse suum post corporis destructionem quod manet in ipsa esse indiuiduatum & eutinctum. Haec ille in formaEt secundo contra Gentiles vbi supra. Multitudo animarum a corporibus separatarum consequitur quidem diuersitatem formarum secundum substantiam, quia alia est substantia huius animae & alia illius, non tamen ista diuersitas procedit ex diuersitate principiorum essentialium ipsius animae nec est secundum diuersam rationem animae, sed est secundum diuersam commensurationem animarum ad corpora, haec enim anima est commensurata isti corpori, & illa alteri & non isti, & sic de omnibus, huiusmodi autem commensurationes remanent in animabus etiam percumptibus corporibus, sicut & ipsae substantiae earum manent quasi a corporibus secundum esse non dependentes, sunt enim animae secundum suas substantias formae corporum, alias accidentaliter corporibus vnirentur, & sic exanima & corpore non fieret vnum per se, sed vnum per accidens. Inquantum autem formae sunt, oportet eas esse corporibus commensuratas, vnde patet quod ipsae diuersae commensurationes manent in animabus separatis, & per consequens pluralitas. Haec ille.

Ex quibus omnibus patet, quod formale distinctiuum animae ab anima in eadem specie & formale indiuiduatiuum est commensuratio eius ad tale corpus, & ita quod illa commensuratio dicit mihi esse & actualitatem, qua anima formaliter est tali corpori coaptata, & illud est quo anima formaliter indiuiduatur, & illud non indiuiduatur vlterius per aliquid aliud, sed est ratio indiuiduandi formam, corpus autem vel materia non indiuiduat animam formaliter, sed potius tanquam subiectum necessario requisitum ad hoc, quod anima recipiat indiuiduationem, non autem ad hoc, quod sit indiuidua.

Ad tertium dicitur, quod idem est dicere, vnus homo & aliquis homo, & iste homo, ad hunc sensum, quod illa tria dicuntur de eadem re, & se consequuntur quantum ad existentiam, & quantum ad generationem & corruptionem, sed non est idem dicere homo, & iste homo, sic quod per idem formaliter sortes sit homo, & iste homo, vnde Sanctus Thomas prima parte quaest. 11. artic. 3. dicit. Per aliud sortes est homo, & per aliud iste homo: illud enim vnde sortes est homo potest multis conuenire, sed illud vnde est hic homo, non potest conuenire nisi vni tantum. Haec ille. Per quid autem sortes sit hic homo ostendit ipse inmultis locis manifestando quid sit principium indiuiduationis, vnde tertia parte. quaest. 77. artic. 2. dicit. De ratione indiuidui est, quod non possit esse in pluribus, quod quidem dupliciter contingit. Vno modo, quia non est natum esse in aliquo, & hoc modo formae immateriales separatae per se subsistentes sunt etiam per seipsas indiuiduatae. Alio modo ex eo quod forma substantialis vel accidentalis est quidem nata in aliquo esse, non tamen in pluribus, sicut haec albedo, quae est in corpore.

Quantum ad primum, materia est principium indiuiduationis omnibus formis inhaerentibus, quia cum huiusmodi formae quantum est de se natae sint esse in aliquo sicut in subiecto, ex quo aliqua earum recipitur in materia, quae non est in alio, nec ipsa forma sic existens potest in alio esse. Quia tum autem ad secundum dicendum est, quod principium indiuiduationis est quantitas dimensiua, ex hoc enim aliquid natum est esse in vno solo, quod illud est in se indiuisum, & ab omnibus alijs diuisum. Diuisio autem accidit substantiae ratione quantitatis, vt dicitur 1. Physicorum, & ideo quantitas dimensiua est quoddam indiuiduationis principium formis inquantum, scilicet diuersae formae numero sunt in diuersis partibus materiae, vnde ipsa quantitas dimensiua secundum se habet quandam diuisionem, ita quod possumus imaginari plures lineas eiusdem speciei differentes positione, quae cadit in ratione quantitatis huiusmodi, conuenit enim dimensioni, quod sit quantitas positionem habens. Haec ille.

Idem ponit quarto sententiarum. distinctione decimasecunda, quaestione prima articulo primo, quaestiuncula tertia ad tertium, vbi sic ait. Duo sunt de ratione indiuidui, scilicet quod sit ens actu in se, vel in alio, & quod sit diuisum ab alijs, quae sunt vel esse possunt in eadem specie in se indiuisum existens, & ideo primum indiuiduationis principium est materia, qua acquiritur esse in actu cuilibet tali formae siue substantiali siue accidentali, & secundarium principium indiuiduationis est dimensio, quia ex ipsa habet materia quod indiuiduetur, vnde in carentibus dimensione impossibile est esse aliam diuisionem nisi per formam, quae facit diuersitatem speciei, & propter hoc in Angelis sunt tot species quot indiuidua, quia cum sint formae subsistentes ex seipsis habent esse in actu & distinctionem, & ideo non indigent ad sui indiuiduationem neque materia neque dimensione. Si autem quantitas siue materia haberet esse in actu per se, haberet indiuiduationem, quia per se haberet illam diuisionem secundum quam diuiditur materia, & sic vna pars differret ab alia non specie, sed numero secundum ordinem qui attenditur in situ partium, & similiter vna linea differret ab alia numero, dum tamen acciperentur in diuerso situ. Haec ille.

Ex quibus patet quod aliud est illud, quo sortes est hic homo vel indiuiduum, & aliud illud, per quod est homo, vnde Aristoteles in illo loco non intendebat, quin per aliud sortes sit iste homo quam vnus homo, vel aliquis homo, vel ens homo, ita quod indiuiduatio nihil addat ad vnitatem vel entitatem, sed econtra intendit, quod vnitas rei, vel eius entitas nihil addunt ad indiuiduum singulare, licet econtra aliud sit principium indiuiduationis quam entitatis vel vnitatis rei, quidditas enim hominis est ens & vna non per aliud additum, sed ad hoc quod indiuiduetur requiritur aliquid extra quidditatem.

Ad quartum diceret Sanctus Thomas quod in coelo est materia, licet sit alterius rationis quam materia horum inferiorum, hoc enim ipse ponit expresse prima parte. quaestio. 66. articu. 2. vbi etiam negat dictum Auerroys. Item in scripto super 8. Physicorum in 1. cap. Quia autem necesse est impartibile &c. Auerroys inquit dicit corpus coeleste non esse compositum ex materia & forma quasi potentia & actu, sed dicit ipsum esse vt actu existentem. Et formam eius dicit animam ipsius, ita tamen quod non constituatur in esse per formam, sed solum in moueri, & sic dicit in eo non esse potentiam ad non esse, sed solum ad esse, sicut dicit Philosophus 12. Metaphysic. & hoc veritati repugnat & intentioni Aristotelis. Veritati quidem multipliciter. Primo quia dicit corpus coeleste non esse compositum ex materia & forma, hoc enim omnino est impossibile, manifestum est enim corpus coeleste esse aliquid actu, alioquin non moueretur, quod enim est in potentia tantum non est subiectum motus vt in quinto habitum est, oportet autem omne quod est actu vel esse formam subsistentem, sicut sunt formae separatae, vel habere formam in alio, quod quidem se habet ad formam, sicut materia, & sicut potentia ad actum, non autem potest dici quod corpus coeleste sit forma subsistens, quia sic esset intellectum in actu non cadens sub sensu, nec sub qualitate, relinquitur ergo quod est compositum ex materia & forma, & potentia & actu, & sic est in ipso quodammodo potentia ad esse. Haec ille.

Et idem ponit secundo sentendistinctione decimasecunda quaestione prima articulo primo & in multis alijs locis, & ita fuit mens Philosophi, vt patet legenti dicta ipsius. Nam Aristoteles 12. Metaphysic. particula duodecima, secundum signationem Commentatoris sic ait in principio. Et omnia quae transmutantur habent materiam, sed diuersam. Omnia igitur aeterna quae sunt non generabilia, & mouentur secundum translationem habent materiam, sed non generatam, sed ex vbi ad vbi. Haec ille. Super quo verbo dicit Commentator. Et si omnia quae transmutantur habent materiam sicut dicimus, sed naturae materiarum diuersificantur secundum modos naturae translationis, materia autem generabilium est in potentia, translatorum autem in actu, cum translatum sit aliquid actu, & ideo cum illud quod est translatum non fuerit generabile nec corruptibile non habebit materiam, quam habet generabile & corruptibile, & est illa quae est in potentia, & omnia enim aeterna, quae non sunt generabilia, si mouentur motu secundum translationem habent materiam, sed non materiam generabilium, sed materiam eorum, quae mouentur de vbi ad vbi. Et ex hoc videtur corpus coeleste non habere potentiam diuisibilem secundum diuisionem corporis scilicet formam materialem, nam si ita esset, esset in eo materia quae est in potentia, & iam declaratum est, quod nullum aeternum habet potentiam vt corrumpatur, in primo caeli & mundi. Auicenna autem errauit in hoc, quod dicit, quod materia, quae est in potentia, existit in omnibus corporibus. Haec ille Commentator in forma.

Ex quo patet, quod solum negat in coelo materiam, quae sit in potentia ad formam quam non habet, sed solum ad vbi, licet forte alibi dicat oppositum. Cum autem arguens dicit. quod mens Philosophi ponentis illam propositionem, scilicet omnis forma abstracta a materia est implurificabilis secundum numerum, fuit loqui de abstractione a materia, non prout materia est pars compositi, sed prout generaliter materia nominat omne additum naturae specificae. Mirum est vnde venit ista mirabilis glosa textum destruens, quod apparet: nam Commentator decimosecundo Metaphys. comen. 49. sic ait. Quod est vnum in specie & plura in numero habet materiam, sed declaratum est quod principium coeli non habet materiam. Haec sunt verba eius.

Ex quo patet quod illa materia est causa plurificabilitatis indiuiduorum in eadem specie secundum mentem Commentatoris & Aristoteles quam probauerunt nullo modo esse in primo motore, vel in principio coeli. In tota vero serie libri Metaphysicae nusquam reperitur quod Philosophus aut Commentator probent in primo principio non esse materiam, nisi loquendo de materia, per quam aliquid est in potentia ad esse vel non esse, aut ad vbi vel ad formam, & ideo si talis distinctio de materia sit de mente Aristoteles cum ipse nusquam probet materiam talibus modis acceptam non esse in primo principio, non sufficienter probat primum principium non plurificari secundum numerum, vnde particula 31. 12. Metaphysicae, vbi probat materiam non esse in primo principio, loquitur in haec verba. Quoniam( inquit) quod est in potentia possibile est vt non sit ens, necesse igitur est vt tale principium sit substantia, quae est actio, & etiam vt istae substantiae sint entitates extra materiam, cum necesse sit vt sint aeternae. Haec Aristotele vbi Commentator recitat & approbat commentum Alexandri super eodem loco dicentis. Si primum principium fuerit in potentia substantia, possibile est vt non sit ens simpliciter, id est quod corrumpatur in aliqua hora, hoc quidem determinatum est in naturalibus, quod omne illud, cuius substantiae admiscetur potentia, est generabile & corruptibile, si fuerit in potentia motor in loco, possibile est vt non moueat.

Vnde necesse est, vt isti motori non admisceatur potentia omnino, neque in substantia, neque in aliquo modorum potentiae, & hoc intendebat Aristeles cum dicit. Necesse est igitur vt talis substantia sit actio, quia causa potentiae in rebus, in quibus est potentia, est materia, vt dictum est in naturalibus, & quia istae substantiae sunt mouentes sine aliqua potentia, necesse est vt sint sine omni inateria, cum necesse est vt sint aeternae, omne enim aeternum est actio pura, & omne quod est actio pura non habet potentiam. Haec Commentator. Ex quo patet quam materiam negat in primo motore & in substantijs separatis, non enim per materiam intelligit omnem rationem accidentalem quidditati, quia cum mouere coelum sit quid accidentale rationi quidditatiuae substantiae separatae, iam talis substantia non careret materia, cuius oppositum intendit probare, sed potius per materiam intelligit illud, de quo in naturalibus locutus est, vt patet per expositionem commenti, tum quia licet Aristeles in 12. Metaphys. distinguat de duplici materia, scilicet de materia generabili, & de materia quae est potentia ad vbi, praesertim particula decima, vt supra extitit allegatum, veruntamen nunquam in toto illo libro sit mentio de tali acceptionemateriae, quam iste imponit Arisotele Et ergo videtur quod sua glosa potius dicenda est fictio quam expositio salua pace. Et ex abundanti, quod Philosophus loquitur de materia subiecta quantitati, patet, nam 3. Metaphysicae particula 11. secundum signationem Commentatoris Ariteles dicit ita. Omne diuisibile diuiditur aut secundum quantitatem, aut secundum formam. Et quod diuiditur secundum quantitatem est ante illud quod diuiditur secundum formam & genera diuiduntur secundum formam, & forma diuiditur secundum quantitatem: erit igitur vnum praedicabile postremum magis vnum quam aliud, homo enim non est genus cuilibet homini vnum. Haec Arisoteles vbi Auerroys commento 11. dicit in principio commenti, quod Arisoteles ibi inquirit, an specialissima magis sit dicenda esse principium quam genus. Et arguit Aristote quod species magis debeat dici princnium, vnde verba Commenta se nt haec. Illud quod diuiditur secundum formam & est primum genus, diuiditur in aliquid quod est vnum secundum formam, & vnum secundum formam prouenit diuisio in eo ad vnum secundum quantitatem, & ideo illud quod est diuisibile secundum quantitatem est magis vnum quam illud quod est diuisibile secundum formam, & cum ita sit, illud quod est minoris diuersitatis est propinquius naturae vnius, quod est causa multitudinis, quod est igitur minoris diuersitati, est prius illo quod est pluris diuisibilitatis, species igitur vltima est prior omnibus superioribus, verbi gratia, homo qui diuiditur in homines indiuisibiles non in species. Haec Commentator.

Item 7. Metaphys. commen. 35. dicit sic. Omnia diuiduntur in suas partes secundum quantitatem diuisione rerum per suas materias, idest diuisione speciei in indiuidua. Haec ille. Ex quo clare patet, quod diuisio speciei in indiuidua est per quantitatem & materiam secundum Commentatorem. Ex quibus dictis tam Philosophi quam Commentatoris patet manifeste, quod omnis diuisio vel distinctio est aut per quantitatem, aut per formam & quod distinctio per formam competit solum generi, & constituit diuersus species, diui o per quantitatem conuenit speciei, & constituit multa indiuidua. Ex quo vlterius apparet, quod diuisio formae substantialis in multa indiuidua, non sit nisi per materiam quantitati subiectam, quantitas enim non recipitur in substantia, quae caret materia. Primo. Contra glo. istius sic dicentem de materia arguo praesertim contra tertium membrum suae distinctionis vbi ponit, quod natura specifica substantiae separatae, puta Gabrielis, aut Michaelis indiuiduatur per materiam quam dicit non esse alteram partem compositi, sed potius particularitatem certam & determinatam sine situ & quantitate aut signatione. Quaero enim quid intelligit arguens per talem particularitatem, aut enim intelligit quidditatem puram, aut aliquod accidens reale illius quidditatis distinctum ab ea realiter, aut aliquid distinctum a quidditate secundum rationem, sed idem illi secundum rem, aut aliquam negationem consequentem illam quidditatem. Non potest dare primam viam, quia quidditas accidit sibiipsi, nec potest dici materia suiipsius, & iterum si particularitas dicat quidditatem tantum, quot erunt tales particularitates tot erunt quidditates, & omnia quae differunt tali particularitate differunt quidditate specifica, & tunc habetur propositum quod nunquam sub eadem natura specifica erunt plura indiuidua inseparara a materia, quia omnia talia differunt secundum sua quidditatem tanquam formali distincto. Nec similiter potest dare secundam viam, quia omne accidens praeter quantitatem indiuiduatur per subiectum, immo nunquam indiuiduat suum subiectum, sed prius natura subiectum est indiuiduatum quam tale accidens in eo recipiatur. Nec aliquod tale accidens habet plus rationem indiuiduatiui, quam natura specificaGabrielis, cum nullam dicat maiorem incommunicabilitatem, aut indistinctionem quam forma Gabrielis. Nec potest dare tertiam viam, tum quia in primo principio per illum modum erit materia, quia primum principium habet in se multa quae distinguuntur a sua quidditate secundum rationem, licet sint eadem illi secundum rem secundum mentem Commentatoris. 12. Metaphys. commen. 39. tum quia illud indiuiduatiuum, quod taliter accidit quid ditati, vel est quid relatiuum siue relatio, & tunc talis natura non poterit indiuiduari, nisi ponatur eius correlatiuum, sicut est in diuinis personis vel est quid absolutum, & tunc vel est eius rationis cum alio absoluto, quod est indiuiduatiuum alterius Angeli eiusdem speciei aut alterius. Si primo modo, tunc illud nullo modo potest esse ratio indiuiduandi naturam specificam plus quam econtra, cum vtrunque sit pluribus concabile. Si secundo modo, tunc talis natura non est specifica, immo potius genus, cum ipsa diuidatur essentialiter in plura diuersarum rationum scilicet in diuersas formas absolutas alterius rationis. Nec potest dare quartam viam, tum quia in primo principio erit materia secundum illum modum, nam diuinam quidditatem consequuntur multae negationes, vtpote incorruptibilitas, infinitas, insuperabilitas, tum quia talis negatio si consequitur quidditatem erit vniformis in omnibus indiuiduis, & sic non erit ratio incommunizabilitatis cum ipsa communicetur. Si autem consequitur aliquod accidens quidditati, non potest indiuiduare quidditatem, quia prius natura quidditas erit indiuidua quam suum accidens, & consequenter prius quam illa negatio, & sic patet quod non apparet modus intelligendi materiam, quae indiuiduat substantias separatas.

Ad argumenta secundo loco inducta dicitur. Ad primum quod consequentia ibidem facta nulla est: nam non solum assignat Sanctus Thomas causam implurificabilitatis filiationis diuinae carentiam materiae, quae causa communis est etiam creatis, sed multas alias assignat, vt patet in conclusionibus: immo est fallacia consequentis. At guit enim sic latenter. Quod est causa cur Michael est implurificabilis, est causa cur filius Dei esssimplurificabilis: ergo quod non est causa implurificabilitatis Michaelis, non est causa implurificabilitatis filij Dei, qui enim assignat aliquam causam communem implurificabilitatis Angeli & verbi, non ideo negat aliam esse causam implurificabilitatis verbi quam Angeli, sic in proposito Sanctus Thomas ex similitudine creaturarum ducit nos ad aliqualiter percipiendum, cur filius Dei sit implurificabilis, non tamen negat aliam causam illius implurificabilitatis esse, quamuis eam non ponat, & ideo non illud sequitur quod arguens infert, quod non plus repugnet filio Dei plurificabilitas quam Angelo, licet vterque sit forma quaedam abstracta tamen maior abstractio est in filio quam in Gabriele: vbiest quaedam concretio esse cum essentia, esse enim Gabrielis non subsistit, & ideo quia in Angelo differt quidditas & esse, potest ab ipso abstrahi conceptus vniuersalis specificus vel genericus, quia vero in filio Dei non differt esse & quod est, ideo in diuinis non est vniuersale vllo modo, veruntamen quia tam filiatio diuina quam natura Gabrielis subsistunt, ideo nullum eorum potest solo numero plurificari.

Ad secundum patet per idem. Iam enim de facto Sanctus Thomas assignat multas speciales rationes implurificabilitatis diuinae filiationis, praesertim illam, quia filiatio in diuinis est proprietas personalis & tenens locum principij indiuiduationis, quod tamen non inuenitur in creatis, scilicet quod relatio constituat personam & distinguat eam ab alijs personis eiusdem naturae.

Sciendum tamen, quod licet filiatio teneat principii vicem indiuiduantis, tamen secundum quod dicit Sanctus Thomas primo sententiarum. distinctione septima quaestione prima articulo secundo ad tertium. In hoc est differentia, quia in creaturis natura communis in vnoquoque determinatur & contrahitur secundum proprietates in illo inuentas, diuina autem natura non contrahitur neque determinatur per proprietates suppositorum, tamen natura diuina in patre est proprietas patris, & in filio est proprietas filij, ideo autem non contrahitur, quia proprietas non est aliud a diuina essentia, vt adueniat sibi quasi dispositio contrahens, ideo etiam non determinatur, nec distinguitur, quia relatio non distinguitur secundum illud quod est, & secundum illud tantum comparatur ad essentiam, quae est idem re, sed secundum quod ad alterum est, & sic respicit personam & distinguit eam. Haec ille.

Aliam differentiam assignat de potentia Dei. quaestione nona articulo quinto ad decimumtertium, dicit enim. In creaturis principia indiuiduantia duo habent, quorum vnum est quod sunt principium subsistendi, natura enim communis de se non subsistit nisi in singularibus. Aliud est quod per principia indiuiduantia supposita naturae communis adinuicem distinguuntur. In diuinis autem proprietates personales hoc solum habent quod supposita diuinae naturae abinuicem distinguuntur, non autem sunt principia subsistendi diuinae essentiae, ipsa enim diuina essentia est secundum se subsistens. Haec ille.

Ex quibus patet quomodo alium modum implurificabilitatis & indiuiduationis ponit Sanctus Thomas in diuinis, quam in creatis, si tamen proprie dicatur indiuiduum in diuinis, non enim conuenit Deo secundum quod principium eius est materia, sed solum secundum quod importat incommunicabilitatem, vt idem dicit prima parte. q. 29. artic. 3. ad tertium. Ad ea quae tertio loco inducit arguens respondetur.

Ad primum quidem quod distinctio suppositorum non sufficeret ad causandum distinctionem filiationis, vel alterius formae, nisi essent supposita materialia vel distincta esse habentia, alias diuina essentia in patre & filio numeraliter distinguerentur, & spiratio in patre & filio, oporteret etiam quod ipsasupposita filiationis essent prius distincta per aliqua absoluta, & sic quod non compatitur diuina simplicitas vt in quinta conclusione recitatum est. Ratio huius consequentiae est, quia si filiatio reciperetur in multis suppositis ipsa non posset esse ratio constitutiua, nec habere vicem differentiae indiuidualis. Huic solutioni conformiter loquitur Egidius secundo quolibet. quaestione octaua dicens. Non est verisimile, vt scilicet sicut in rebus materialibus plurificantur indiuidua in eadem specie, quia recipitur eadem forma in diuersis partibus materiae, ita in immaterialibus sit multiplicatio, quia eadem forma recipitur in diuersis suppositis. Non est (inquit) simile de supposito & materia: nam materia restringit formam, si enim forma de se non multiplicatur, nisi restricta per esse, quia materia restringit eam, poterit multiplicari per materiam, suppositum autem non restringit ipsam, nisi quatenus habet materiam sui partem, sed si sit suppositum immateriale, habebit perfectionem, & totale esse secundum exigentiam suae formae, videtur enim implicare contradictionem quod forma specifica multiplicetur secundum se. Haec ille in forma. Ad istam etiam soluit instantiam Bernardus de Gannaco in impugnationibus Henrici, quolibet secundo. q.. vbi dicit quod aliter se habet forma immaterialis ad suppositum. & aliter forma materialis ad materiam, quia forma immaterialis sic est in suo supposito, quod est tota essentia. sed forma materialis distinguitur realiter & essentialiter a materia. Si enim argueus soluendo ad argumentum Sancti Thomae intendat quod aduersarius diceret filiationem sic esse in multis suppositis vel subiectis, sicut accidens in subiecto, vel sic quod non sit illud in quo est, patet manifeste nullitas solutionis, quia illa poneret compositionem in diuinis, ponendo in eodem supposito aliqua realiter distincta, scilicet relationem, & illud in quo est, si autem ponat filiationem esse in multis, & tamen ipsam esse suppositum in quo est, tunc ipsa nullo modo constituet suppositum, cum sit communicabilis. Sequitur etiam quod idem erit ratio conuenientiae & distinctionis, scilicet filiatio, nisi detur quod illa supposita distinguantur per absoluta. Si dicatur quod non est inconueniens idem esse rationem conuenientiae secundum speciem & rationem distinctionis secundum numerum, non valet, quia tunc natura specifica erit principium distinguendi, & quaecunque distinguuntur suis naturis specificis non solum numeraliter, immo specifice distinguuntur sicut quaecunque distinguuntur sua essentia distinguuntur essentialiter, & ideo non conceditur, quod personae diuinae distinguantur sua essentia, ita quod essentia sit quo distinguuntur, vel formale distinctiuum personarum. Contra etiam illam imaginationem, quae proteruiendo diceret, naturam specificam omnino immaterialem, plurificari secundum indiuidua per supposita vel rationem suppositi, quam talis natura non habet a se, sed ab agente arguitur secundum Bernardum de Gannaco vbi supra.

Tum quia illud in quo conueniunt plura supposita non est ratio distinctionis eorum, quia illud quod distinguit vnum ab alio sic est in vno eorum, quod non est in alio, sicut patet in duobus quantis, quae distinguuntur a solo situ numeraliter, & per consequens terminis suis distinctis. In duobus enim quantis sunt necessario duo situs & duo termini distincti, puta in duobus corporibus duae superficies, sed ratio suppositi, ita est in vno supposito sicut in alio: igitur non est causa distinctionis suppositorum in eadem specie. Tum secundo, quia commune non contrahitur nisi per aliquid contrahens, sed ratio suppositi est communis duobus suppositis: ergo non contrahitur ad aliquod eorum nisi per aliquid contrahens, hoc autem oportet esse aliquid diuidens rationem suppositi, vel speciei, quod erit causa suppositorum in eadem specie, & non ipsa ratio suppositi.

Tum tertio, quia nihil est ratio distinctionis aliquorum, nisi ratione alicuius oppositionis, cum oppositio etiam supposita diuina distinguat, vt oppositio relatiua, & ideo in rebus materialibus possunt esse plura indiuidua in vna specie ratione quantitatis diuidentis materiam, quae semper est in oppositis sitibus, vt diuisa est, duae enim quantitates per naturam non possunt esse in eodem situ, vnde hic & ibi sunt differentiae situs, & similiter ante & retro, & sic de alijs, sed in oppositis immaterialibus si essent vnius specici, non esset aliqua oppositio nisi forte contradictionis, quia scilicet vnum non est aliud, hoc autem non potest esse principium distinctionis suppositorum, quia supponit supposita esse, quorum vnum non est aliud: ergo cum nulla alia oppositio sit inter illa, nec etiam secundum rationem suppositi nisi contradictionis, quia vnum suppositum non est aliud, non possunt esse supposita plura subtali specie, nec possunt distingui per rationem suppositi. Tum quarto, quia dicere quod hoc suppositum est hoc & non illud, non est proprie contradictio, quia contradictio est proprie respectu vnius & eiusdem, non autem respectu diuersorum, vnde esse & non esse respectu vnius suppositi non contradicunt, & non esse hoc & non esse illud, sed solum disparantur, vnde ista duo sunt simul, hoc suppositum est hoc, & hoc suppositum non est illud, contradictoria autem nunquam sunt simul: ergo inter duo supposita vnius speciei non potest esse vera oppositio contradictionis, & per consequens nihil est, per quod supposita abstrahentia a positione & situ possint differre nisi ponantur differre per relationes originis, sicut in diuinis personis.

Ad secundum dicitur, quod assumit falsa multa, scilicet quod idem homo habeat in se multas paternitates secundum multos filios, vel idem album habeat plures similitudines ad alia coalba, vnde Sanctus Thomas tertia parte. quaestione trigesimanona, articulo quinto, sic ait. Vnitas relationis vel eius pluralitas non attenditur secundum terminos, sed secundum causam vel subiectum, si enim secundum terminos attenderetur, oportet quod quaelibet homo haberet in se duas filiationes, vnam scilicet qua refertur ad patrem, & aliam qua refertur ad matrem, sed recte consideranti apparet eadem relatione vnumquemque referri ad suum patrem & ad suam matrem propter vnitatem causae. Eadem enim natiuitate homo nascitur de patre & matre, vnde eadem relatione ad vtrunque refertur, & eadem ratione de magistro qui docet multos discipulos eadem doctrina, & de Domino qui gubernat multos subiectos eadem potestate.

Si vero sint diuersae causae specie differentes, ex consequenti videntur relationes specie differre, vnde nihil prohibet plures tales relationes eidem inesse, sicut si aliquis est aliquorum magister in Grammatica, & aliorum in Logica, alia est ratio magisterij vtriusque, & ideo diuersis relationibus vnus & idem homo potest esse magister, vel diuersorum, vel eorundem secundum doctrinas diuersas, contingit autem quandoque quod aliquis habet relationem ad plures secundum diuersas causas eiusdem speciei, sicut cum aliquis potest esse pater diuersorum filiorum secundum diuersos generationis actus, vnde paternitas non potest specie differre, cum actus generationum sint idem, & quia plures formae vnius speciei non possunt simul inesse eidem subiecto, non est possibile, quod sint plures paternitates in eo qui est pater plurimorum filiorum generatione naturali, secus de illo qui est pater vnius generatione naturali, & alterius per adoptionem. Haec ille in forma. Et statim in responsione ad tertium dicit. Sicut contingit quod in vno extremorum relatio sit quoddam ens, in alio autem non sit ens sed ratio tantum, sicut dicit Philosophus quinto Metaphys. de scientia & scibili, ita etiam contingit quod ex parte vnius extremi sunt multae relationes, sicut in hominibus ex parte parentum inuenitur duplex relatio: vna paternitatis, alia maternitatis, quae sunt differentes propter hoc quod alia ratione pater, & alia ratione mater est principium generationis, ex parte autem prolis est vna solum filiatio secundum rem, sed duplex secundum rationem inquantum correspondet vtrique relationi parentum secundum duos respectus intellectos. Haec ille.

Idem ponit tertio sentent. distinctione octaua quaestione prima articulo quinto. Item quolibet octauo. quaestione prima articulo primo. Ex quibus patet falsitas eorum quae arguens assumit, scilicet quod in eodem patre sint multae paternitates, & quod in eodem albo sint multae similitudines.

Ad tertium dicitur, quod illa fuga non valet, non enim possent in diuinis esse plures filiationes inter diuersos terminos, si quaelibet filiatio subsisteret, & esset vera, & naturalis filiatio, duas enim filiationes vnius rationis subsistere implicat contradictionem, quia essent vnius rationis, & non essent vnius rationis, vt supra deductum fuit. Si autem illae filiationes non subsistant faciunt compositionem cum illo, in quo sunt, si sint reales, quod diuinae simplicitati derogat, & sic patet quod nec inter eosdem, nec inter diuersos terminos possunt esse in diuinis multae filiationes naturales.

Ad argumentum Scoti negatur antecedens, dicitur enim quod in nulla parte medij coextenduntur plura lumina simul in eodem subiecto adaequato. Et ad probationes dicitur, quod licet ibi sint plura agentia, tamen concurrunt in vice vnius perfecti agentis: sicut plures homines ad vnum tractum nauis, & ideo non est inconueniens: sit ibi vnica actio ex parte passi, licet habeat habitudinem ad plurata quibus exit.

Ad secundum dicitur eodem modo, quod plures species eiusdem rationis non coextenduntur in eadem adaequata parte organi. Et ad improbationem dico, quod ille casus non est per naturam possibilis, sed illo posito per miraculum, scilicet quod duo oua omnino similia poneret Deus in eodem situ, tunc alterum illorum moueret visum tantummodo, sicut Deus vellet, vel ambo causarent vnicam speciem in oculo intensiorem tamen quam si tantum ab altero causaretur.

Et similiter si vnum album prius causasset in oculo suam speciem, & postea album aliud omnino simile primo poneretur a Deo in eodem situ cum primo, tunc species a primo causata intenderetur per secundum obiectum. Nec valet improbatio, dico enim quod non esset inconueniens si album intensum simul cum remisso causant intensiorem speciem quam album intensum se solo causasset, sicut esset in proposito vbi primo per speciem remissam videretur intense album, & postea per speciem intennorem videretur non solum intense album, immo remisse album. Credo tamen quod si illa alba essent omnino similia in caeteris praeter intensionem & remissionem, puta in situ figura & huiusmodi, quod per illam speciem non possent distinctiue cognosci illa duo alba per sensum, vnde extra illum casum, nunquam duo indiuidua vnius speciei sensibilia habent species vnius rationis in eodem organo, quia licet duo oua quantumcunquesimilia causent species albedinis duas in oculo, tamen quia illa sunt in diuerso situ, species illorum non solum repraesentant illa inquantum sunt alba, immo repraesentant figuram & situm & huiusmodi multa, non enim imaginandum est, quod in oculo alia sit species doloris, & alia species quantitatis & huiusmodi, sed eadem species omnia talia repraesentat, & ideo nunquam duorum indiuiduorum vnius speciei species in organis sensuum sunt vnius rationis. Cum etiam addit arguens, quod huiusmodi accidentia abstrahunt &c. negatur, quinimmo species in organis sensuum sunt extensae per accidens & situatae & repraesentant situm, & alia accidentia rei. Similiter dico quod non omnis repugnantia duorum accidentium in eodem subiecto venit ex actione contraria, aut propter situs & componentem. Sed sicut dicit Sanctus Thomas de veritate. quaestione octaua, articulo decimoquarto. Formae vnius generis respiciunt vnam potentiam, & ideo non possunt simul esse in eodem subiecto in actu perfecto, oporteret enim eandem potentiam ad diuersos actus terminari, quod est impossibile, sicut & vnam lineam ex vna parte terminari ad diuersa puncta, & ratio concludit quod plures species intelligibiles non possunt esse simul in eodem intellectu in actu perfecto, sed bene in habitu.

Et similiter quia formae vnius generis simul esse possunt in actu medio inter potentiam & actum completum, ideo concedit ibidem ad octauum, quod species albi & nigri possunt simul esse in medio, quia non sunt in eo nisi in fieri, & sicut in medio deferente.

Ad tertium dicitur, quod idem pater non habet ad multos filios ni i vnicam iclationem realem. Nec valet prima probatio, quia relatio realis non numeratur ad solam numerationem termini, alias tot similitudines essent in ouo albo quot sunt coalba in mundo. Et ad huius improbationem dicitur, quod destructo termino de per se non remanet eadem relatio in numero, sed non destruitur destructo termino per accideus, ideo quia paternitatis praedictae terminus de pe accidens est hic filius, non oportet paternitatem corrumpi vel cessare cessante illo filio: nam per se terminus illius relationis paternae est filius ab eo genitus inquantum huiusmodi, non autem inquantum hic vel ille, & ideo remanente aliquo filio ab eo genito semper remanet eadem paternitas: dum tamen non fiat interpolatio temporis, quod dico, quia si ille pater habet hodie filium vnicum & ille moriatur, & antequam habeat filium alium intercidat tempus cessauit prima paternitas & consurgit alia paternitas adueniente nouo filio.

Nec iterum valet alia improbatio, quia non est simile de duabus paternitatibus respectu vnius filii, & duobus filijs respectu vnius paternitatis, quia vnicus filius non potest capere esse a duobus patribus, sicut duo filij ab eodem patre, concedo tamen, quod duabus relationibus existentibus in patre & matre correspondet vnica filiatio in filio, vt supra dictum est.

Ad quartum dicitur quod potentia subiecti eadem est ad omnes formas non solum vnius speciei, immo vnius generis. Et ad huius improbationem dico quod corrupta albedine non corrumpitur potentia ad illam, vnde Sanctus Thomas prima parte. quaestio. 104. articulo quarto ad quartum dicit sic. Formae & accidentia non sunt entia completa, cum non subsistant, sed quodlibet eorum est aliquid est, & tamen eo modo quo accidentia sunt, non in nihilum rediguntur, non quia aliqua pars eorum remaneat, sed quia remanent in potentia materiae vel subiecti. Haec ille. Ex quo patet quod cum albedo semper remaneat in potentia materiae vel subiecti, quod potentia ad eam non cessat esse.

Ad primum Adae negatur antecedens. Et ad probationem primam dico, quod ex pluralitate candelarum sequitur lumen intensius in medio, non autem pluralitas luminum, quia intensio non fit ex additione luminis ad lumen, sed ex eductione subiecti de potentia vel actu imperfecto ad actum perfectum. Secunda similiter probatio concludit, quod illa pars medij, quae ab vno solo lucido illuminatur, & quae est vmbrosa habet lumen remissius, & aliae partes habent lumen intensius, sed non quod ibi sint pauciora lumina & ibi plura. Tertia similiter probat quod lucidum accedens ad illuminabile intendit lumen, non tamen quod causet ibi aliquod aliud lumen cum primo.

Ad secundum dico, quod supponit duo falsa. Primum est quod intellectus possibilis intelligat directe singulare, vt hoc vel illud, hoc conuenit virtuti cognitiuae, quae dicitur intellectus passiuus. Secunda est, quod dato illo supposito credit arguens, quod dum intelligitur Sortes distinctus a Platone hoc fiat duobus actibus. Cuius falsitatem ostendit Sanctus Thomas prima parte. quaestio. 85. articulo quarto ad quartum. Dicendum (inquit) quod quando intellectus intelligit differentiam vel comparationem vnius ad alterum, cognoscit vtrunque differentium vel comparatorum sub ratione ipsius comparationis vel differentiae, sicut cognoscit partes sub ratione totius. Haec ille.

Ibidem etiam ponit quod quicunque intellectus potest intelligere multa sub vna specie potest simul plura intelligere, quicunque vero intellectus per diuersas species intelligit non simul multa intelligit. Ex quo patet, quod ille qui intelligit sortem &. Platonem vt distinctos, non intelligit eos per diuersas species intelligibiles, nec per diuersas operationes, sed per vnam, cuius obiectum principale est distinctio sortis a Platone, vel comparatio eorum ad inuicem. Tertio deficit, quia dato quod diuersis actibus intelligerentur, tamen illi actus non essent vnius rationis, dico enim quod licet actus quo cognoscitur sortes vt homo est, & actus quo cognoscitur Plato vt homo est sint vnius rationis, quia illorum obiectum est vnum, scilicet homo inquantum huiusmodi: tamen actus quo cognoscitur sortes vt sortes, q&. Plato vt Plato est, sunt diuersarum rationum: nam obiectum est alterius rationis, si enim sortes diffiniatur vt Sortes est alia ratio dabitur quam de Platone vt Plato est, obiedum autem formale diuersificatum actum diuersificat secundum rationem.

Ad tertium dico, quod visus potest multa videre vt vnum sunt in quodam toto integrali vel codllectiuo, & tunc informabitur vnica specie simplici, vel sorte composita ex multis vnitis quoquo modo, & non erit ibi nisi vnicus actus, & idem dico de intellectu, vnde Sanctus Thomas prima parte. quaest. vbi supra ad secundum dicit. Partes possunt intelligi dupliciter. Vno modo sub quadam confusione prout sunt in toto, quae cognoscuntur per vnam formam totius corporis, & sic simul cognoscuntur. Alio modo cognitione distincta, quod quaelibet cognoscatur per suam speciem, & sic non simul intelliguntur. Haec ille. Dico ergo quod quando videtur multitudo alborum, illa visio est vnica in vno oculo per vnam speciem totius multitudinis, & si ponatur obstaculum in medio, tunc prima species, quae totam multitudinem repraesentabat deficit & causatur alia noua species, quae solum partem illius multitudinis repraesentat, nec vnquam sunt ibi duae visiones. Et cum dicitur, quod illa visio non est vniuersalis, dico quod non oportet quod sit vniuersalis, quia non repraesentat multa vt sunt vnum secundum rationem, sed vt sunt partes totius integralis, & hoc non sufficit ad rationem vniuersalis.

Ad quartum dico, quod actus vel habitus quo diligitur sortes vt sortes est, est alterius speciei ab actu vel habitu quo diligitur Plato vt Plato est. Ad quintum dicitur, quod species huius oculi, vt hic oculus est, puta oculus talis coloris, magnitudinis, situs & huiusmodi, & tantae distantiae alterius rationis est a specie vel similitudine alterius oculi, vt ille oculus est, & ideo tales species nihil prohibet esse in eodem subiecto in fieri & in actu incompleto. Eodem modo dico de speciebus parietum domus alborum, vel alterius vnici coloris: nam illa species non solum repraesentat colorem parietis, quia si sic illae multae species essent vnius rationis.

Ad sextum patet per idem. Ad septimum dico, quod species solis causata in oculo per speciem ressexam a speculo est multum alterius speciei, quam species solis causata in oculo per lineam incidentem. Cuius causa est, quia prima non solum repraesentat solem, immo speculum & multa alia, secunda vero non nisi solem & accidentia visu sensibilia in sole. Et per hoc patet ad primam confirmationem.

Ad secundam vero dicitur, quod lumen incidens & reflexum non sunt diuersa lumina, sicut species solis incidens in speculum, & ressexa a speculo in oculum sunt distinctae, sed idem radius habet rationem incidentis & reflexi per respectum ad diuersas causas, vt enim causatur a sole directe dicitur incidens, vt autem intenditur ab obstaculo luminis, quod dicitur lumen reflectere dicitur reflexus. Et consimiliter dico de calore incidente & reflexo a pariete versus manum, vnde idem calor est in numero, qui primo causabatur ab igne in aere, & postea de lapide calefacto intenditur, vnde ille calor vt causatur ab igne dicitur rectus, vt autem a lapide intenditur dicitur renexus.

Et cum dicitur, quod lumen Solis incidens est intolerabile, & refsexu est diu tolerabile, dicitur quod aeque intolerabile est vnum sicut aliud in illo puncto, in quo incipit reflexio, quia ibi est summa intensio luminis, similiter aeque tolerabile est vnum sicut aliud in alijs punctis, vnde idem est lumen, sed in vno puncto est intolerabile, puta si lumen procedens directe a Sole ad oculum reflectatur ab oculo. Quod autem additur de obstaculo, dico quod argumentum probat quod & aliquod lumen est reflexum ad aliquid, in quod non incidit, scilicet in oculum, sed cum hoc stat, quod illud met lumen est incidens & reflexum respectu alterius, scilicet speculi, quia incidit in parietem & reflectitur a speculo. Reffectere enim non est aliud quam lumen ab alio causatum intendere, vnde ex hoc quod solilluminat speculum, speculum intendit lumen a Sole causatum extra speculum, sicut lapis intendit calorem, vnde Sanctus Thomas secundo sententiarum. distinctione decimatertia, articulo tertio ad quintum, & prima parte. quaestione sexagesimaseptima, articulo secundo ad tertium dicit, quod refiexio, reuerberatio, secatio non attribuuntur lumini nisi metaphorice, & omnia possent atttribui colori.

Ad argumentum aliorum, scilicet Hugonis de Cauro respondetur negando quod assumit, & ad probationem de intellectionibus angeli &c. dicitur quod supponit falsum scilicet quod formae, quarum vna non est, sed fuit & alia est, habeant realem distinctionem ad inuicem, entis enim ad non ens nulla est habitudo realis, & ideo cum positio nostra intelligat quod nullae formae vnius speciei sunt realiter differentes numero, nisi per subiectum ex quo vel in quo actu vel potentia non arguit contra nos. Et cum tunc infert quod si illae duae intellectiones vnius speciei respicientes vnum Philosophum possunt esse successiuae: ergo per potentiam Dei possunt esse simul: negatur consequentia quia implicatur contradictio in consequente, quia tales essent distinctae sine distinctiuo, & sic essent distinctae, & non essent distinctae, non enim distinguerenter per suas essentias, nec per sua subiecta, nec per aliud scilicet per coexistentiam ad diuersas durationes. Ad ea quae quarto loco inducuntur respondetur, quod ista positio non est contra quemcunque articulum, vel potius nullo articulo condemnato Parisijs cedit vllatenus in fauorem. Nam primus articulus qui allegatur debet sic intelligi, quod error est dicere, quod quia intelligentiae non habent materiam, scilicet ex qua, ideo Deus non potest facere plures intelligentias vnius speciei, non est autem error, immo veritas dicere, quod quia intelligentiae non habent materiam in qua nec ex qua, nec aliquid loco materiae, scilicet subiectum actu, nec potentia, ideo impossibile est plures illarum esse vnius speciei formae enim plures in actu, quae non habent materiam nullo modo, scilicet in qua nec ex qua nec actu nec potentia sunt specie vel genere diuersae. Secundus articulus sic intelligitur, quod scilicet error est dicere, quod Deus non possit multiplicare indiuidua sub vna specie sine materia ex qua, quia animae intellectiuae sunt plures, & tamen non habent materiam ex qua. Similiter est error, quod Deus non possit multiplicare id est facere esse multas formas vnius speciei sine materia in qua in actu.

Item error est, quod materia quae est pars compositi requiratur ad hoc quod formae vnius speciei sint actu multae, vt patet de cogitationibus animarum separatarum, & de speciebus intelligibilibus in cis, sed non est error, immo veritas quod impossibile est formas vnius speciei esse plures in actu, quin tales formae habeant materiam, aut aliquid loco materiae in qua vel in actu vel in potentia. Tertius denique articulus sic intelligendus est, quod erroneum est dicere, quod formae non eductae de potentia materiae non recipiunt diuisionem nisi per materiam substantialem ex qua, vel materiam in qua in actu habitam, sed veritas nullatenus errori obnoxia est, quod formae vnius speciei nullatenus recipiunt distinctionem numeralem nisi per subiectum, aut materiam ex qua vel in qua, quam habent actu vel in potentia, quasi scilicet tales formae commensuratae sunt, & naturaliter coaptatae diuersis materijs quas possunt informare, licet actu non informent.

Vnde breuiter vt apparet, illi articuli videntur positi contra Auerroystas, & contra quandam opinionem ponentem, quod ad hoc quod formae vnius speciei sint actu plures, & distinctae numero requiritur, quod habeant actualiter materiam ex qua, sicut posuit opinio tenens animam intellectiuam componi ex materia & forma, vt recitat Sanctus Thomas saepe, quia aliter non posset indiuiduari, vt dicebat, vel requiritur secundum Auerroystas, quod actu habeant materiam in qua, scilicet quam informent, & vtrunque istorum falsum est, & in articulis illis condemnatum, nam formae non eductae de potentia materiae, vel subiecti possunt esse actu plures, & tamen non habent actu vllam materiam nec in qua, nec ex qua, scilicet dum sunt a corporibus exutae, sed quia formae eductae de potentia materiae non sunt separabiles ab omni subiecto remanente illarum indiniduatione praeter quantitatem, ideo dicit articulus, quod formae tales si sint vnius speciei non recipiunt diuisionem, nisi per materiam, scilicet in qua sunt actu accipiendo materiam pro omni subiecto. Et sic patet quid sit dicendum ad articulos. Haec tamen sine assertione temeraria sint dicta.

Ad primum contra sequentes conclusiones dicitur, quod potentia generandi potest sumi tripliciter secundum quod ponit Sanctus Thomas de potentia Dei. quaestione secunda articulo quarto ad decimumquintum. Vno modo prout est gerundiuum verbi actiui, & sic ille habet potentiam generandi qui habet potentiam ad hoc vt generet. Alio modo prout est gerundiuum verbi passiui, & sic ille habet potentiam generandi qui habet potentiam ad hoc vt generetur. Tertio modo prout est gerundiuum verbi impersonalis, & sic ille dicitur habere potentiam generandi qui habet illam potentiam qua ab aliquo generatur. Potentia generandi primo modo non conuenit filio, sed bene sumpta secundo & tertio modis. Eandem ponit distinctionem primo sentent. distinctione septima, quaestione secunda, articulo primo. Et addit ibi ad secundum respondendo, quod potentia generandi primo modo exponendo dicit essentiam cum paternitate, sed alijs modis dicit essentiam & non paternitatem. Patet igitur quod minor argumenti est falsa, quae ponit, quod in filio est potentia generandi productiua, tunc enim esset in eo potentia generandi primo modo dicta, scilicet essentia cum paternitate. Et ad probationem ex dicto Augustnus dico quod concesso quod filius habeat omnem potentiam quam pater habet, non tamen sequitur quod habeat potentiam generandi, sed est fallacia figurae dictionis. Et similiter ad dictum Henrici vel eius argumentum dicitur, quod ista consequentia non valet, pater potest generare, & filius non potest generare, igitur pater est potentior filio, vel igitur habet aliquam potentiam, quam non habet filius, & causa est, quia arguitur de ad aliquid ad ipsum aliquid, & a negatione potentiae sub tali modo ad negationem eius simpliciter. Cum enim dicitur potentia generandi, vel posse generare non importatur absolute potentia, sed cum respectu, vt alias dictum fuit.

Ad secundum dicitur, vel argumentum supponit falsum, vel modus arguendi non valet, si enim mtelligatur, quod filius habeat aliquam intellectionem qua intelligit, ab illa qua pater intelligit, falsum supponit. S autem hoc non supponitur, sed potius concesso quod in diuinis non sit nisi vnica intell ectio, & tunc arguitur sic. In omni intellectione perfecta procedit aliquod verbum, sed filius habet intellectionem perfectam, & aeque perfecte sicut pater: ergo sicut pater ex hoc, quod intelligit producit verbum, ita filius ex hoc, quod intelligit gignit verbum, & tunc dico quod modus arguendi non valet, dato enim quod in omni perfecta intellectione emanet verbum, non tamen a quocunque intelligente per illam intellectionem perfecte, sed solum ab illo, qui per illam intelligit, & habet relationem dicentis. Hoc autem soli patri conuenit in diuinis. Et si quaeratur cur non conuenit talis relatio filio Dei, dico quod illa relatio dicentis, quam pater habet, non potest filio conuenire eadem numero, quia opposita relatio sibi conuenit, scilicet relatio dicti & verbi, nec alia secundum numerum, quia non potest ibidem talis relatio plurificari. Similiter nec Spiritui sancto potest conuenire relatio dicentis alia in numero ab illa, quam pater habet eadem ratione, nec eadem relatio in numero, quia Spiritus Sanctus procedit a verbo, non autem potest habere relationem dicentis eandem quam habet pater nisi produceret verbum patris, & sic productorem suum produceret. De hac solutione loquitur Sanctus Thomas quarto contra Gentiles capitulo decimotertio. Verbum (inquit) Dei est Deus, sed non est alius Deus a Deo, cuius est verbum, sed vnus omnino hoc solo ab eo distinctum, quod ab eo est, vt verbum procedens. Sicut autem verbum non est alius Deus, ita nec est alius intellectus, nec aliud intelligere, vnde nec ad verbum Patris & Filij necessario sequitur, quod sit verbum suiipsius, sed quod verbum seipsum intelligit: nam in hoc solo verbum a dicente distinguitur quod est ab ipso, omnia ergo alia communiter attribuenda sunt Deo dicenti, qui est pater, & verbo quod est filius, propter hoc quod verbum est Deus, sed hoc solum, vt ab eo sit verbum, attribuendum est proprie patri, & hoc quod est esse a Deo dicente attribuendum est proprie filio. Ex quo etiam patet, quod filius non est impotens, & si generare non possit filium, natura eadem potentia est patris & filij, sicut & eadem diuinitas, cum generatio indiuinis sit intelligibilis verbi conceptio secundum, scilicet quod Deus intelligit seipsum, oportet quod potentia ad generandum in Deo sit sicut potentia ad intelligendum seipsum, & cum intelligere seipsum in Deo sit vnum & simplex, oportet potentiam intelligendi seipsum, quae non est aliud quam suus actus, esse vnam tantum, ex eadem ergo potentia est, quod pater generet, & quod filius generetur, nullam ergo potentiam habet pater, quam non habeat filius, sed pater habet ad generare generatiuam potentiam, filius autem ad generari, quae sola relatione differunt. Haec ille. Eodem modo, sed breui soluit in summa scilicet prima parte. q. 34. artic. 1.

Ad quartum vbi sic soluit ad istud argumentum dicens. Eo modo (inquit) conuenit filio, quo sit intelligens, quo conuenit ei esse Deum, est autem filius Deus genitus, non autem Deus generans, vnde est quidem intelligens non, vt producens verbum, sed vt verbum procedens, prout in Deo secundum rem non differt verbum ab intellectu diuino, sed relatione distinguitur a principio verbi. Haec ille. Ex quibus omnibus habetur sententia solutionis superius positae.

Ad tertium respondet Sanctus Thomas prima parte q. 30. art. 2. ad quartum vbi facta dicta ratione sic respondet. Illa (inquit) ratio procederet si Spiritus Sanctus aliam numero bonitatem haberet a bonitate patris, oporteret enim quod sicut pater per suam bonitatem producit personam diuinam, quod ita, & Spiritus Sanctus, sed vna & eadem bonitas est patris, & filii, & Spiritus Sancti, nec est distinctio nisi per relationes personarum, vnde bonitas conuenit Spiritui Sancto quasi habita ab alio, patri autem sicut a quo communicatur alteri, oppositio autem relationis non permittit, vt cum relatione Spiritus Sancti sit relatio principii respectu diuinae personae: quia ipse procedit ab aliis personis, quae in Deo esse possunt. Haec ille.

Et intendit quod Spiritus Sanctus non potest esse principium sui, nec patris, aut filii, quia habet relationem oppositam relationi spirantis, & quae conuenit patri & filio, scilicet relationem producti ab eis, & ita non potest habere relationem producentis respectu eorum. Similiter nec respectu sui, constat enim quod non producit seipsum, nec respectu alterius personae, quae sit quarta in diuinis : quia non habet aliam bonitatem vel dilectionem in numero a dilectione vel bonitate patris, & filii, vnica autem dilectione procedit vnicus amor spiratus. Patet ergo, quod quia pater habet infinitam bonitatem tali modo, scilicet vt a quo communicatur aliis per actionem intellectus, & voluntatis, ideo intelligendo gignit verbum, & diligendo spirat amorem: quia vero filius habet infinitam bonitatem, vt a quo communicatur alteri per actionem voluntatis, non per actionem intellectus, ideo non gignit verbum, sed tamen spirat amorem, quia vero Spiritus Sanctus habet eandem bonitatem, non vt a quo communicatur alteri, sed sicut habita ab aliis, ideo licet intelligat & diligat nullam personam producit.

Ad quartum dicitur, quod minor est falsa. Si enim essent in diuinis plures filii oporteret ibi esse plures filiationes, & consequenter ille non essent subsistentes, ac per hoc in Deo esset compositio.

Ad quintum dicitur, quod argumentum peccat secundum fallaciam figurae dictionis, vt saepe dictum est, cum enim sic arguitur. Omnis dignitas diuina est in qualibet persona, sed generare est aliqua dignitas diuina. ergo generare est in qualibet persona: quia ibi mutatur quid in ad aliquid: quia generare dicit actionem diuinam cum relatione paternitatis. Simile habetur prima parte. q. 42. artic. 4.

Ad secundum. Ad sextum dico quod posse generare sibi simile est perfectio quaedam quantum ad potentiam, quam importat, non autem quantum ad relationem, quam includit, & quo ad primum conuenit filio, non autem quo ad secundum.

Ad septimum dicitur, quod infinitas numeralis nullam dicit perfectionem, cum proueniat ex parte materiae, & dicat quid potentiale, ideo non est attribuenda Deo numeralis infinitas sicut perfectionalis. Ad argumentum factum in pede quaestionis respondetur, quod non est simile de patre naturali, & de patre Deo : quia filiatio opposita paternitati alterius potest diuidi, non autem filiatio diuina, cum non possit habere aliquod distinctiuum illius secundum numerum. Et haec de quaestione praesenti &caet.

PrevBack to TopNext