Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum creatura subsistens sit suum esse existentiae
CIRCA octauam distinctionem primo quaeritur. Vtrum aliqua creatura subsistens sit suum esse existentiae.
Et arguitur quod non. Nam doctores antiqui negant illud concorditer. igitur illud est simpliciter negandum, tenet consequentia per locum ab auctoritate, assumptum probatur, nam Philosophus secundo Posteriorum dicit, quod esse non est substantia rei. Et Auicenna quinto suae Metaphysicae capitulo primo, & primo Physicorum cap. vltimo, & vbique est istius sententiae, quod esse accidit enti in omni alio praeterquam in necesse esse. Huic concordat Algazel in sua logica, vbi multipliciter probat, quod esse nostrum sit accidens. Huic consonat Hylarius sexto de Trinitate dicens, quod esse in Deo non est accidens sicut in omni creato. Huic consentit Boetius. de Hebdo. dicens. Diuersum est esse, & quod est, ipsum uero esse nondum est, at vero quod est accepta forma essendi est, atque subsistit, & sic patet quod omnes antiqui sunt huius sententiae.
IN oppositum arguitur: quia quandocunque aliqua sunt realiter distincta vnum potest per diuinam potentiam ab alio separari, sed esse non potest separari ab essentia, alias si separaretur esse, esset sine essentia, & essentia esset sine esse. ergo non distinguuntur realiter.
IN hac quaestione erunt duo articuli. In primo quorum ponentur conclusiones. In secundo, vero aduersariorum obiectiones.
Articulus 1
QVantum ad primum ponitur talis conclusio. Nulla creatura subsistens est suum esse, quo actu existit in rerum natura. Istam conclusionem probat Sanctus Thomas secundo contra Gentiles cap. 52. multis mediis, quorum vnum est tale. Substantia vniuscuiusque est ei per se, & non per aliud, vnde esse lucidum actu non est de substantia aeris, quia est ei per aliud, sed cuiuslibet rei creatae esse est ei per aliud, nam aliis non esset creatum nullius. igitur substantiae creatae suum esse est sua essentia. Haec ille.
Consimiliter arguit Albertus primo de causis commento vel capitulo. 8. Omne quod ex alio est, aliud habet esse, & hoc quod est, quod enim animal sit animal, vel homo sit homo pro certo non habet ex alio, hic enim aequaliter est homine existente, & homine non existente secundum actum. Quia autem esse habeat in effectu ex se non est sibi, sed potius ex primo esse, ex quo fluit esse in omne, quod est in effectu, hoc igitur quod est ab alio, habet esse, & illud quod est, & sic esse hoc modo accidit ei quod ab alio sibi est, & ideo in ipso quaeri potest an est, an non est & est quaestio determinabilis per causam eius, quod est esse. In primo autem principio, propter hoc quod esse non habet ab alio, esse per se est, & quaestio an est nullum locum habet. Et si quaeratur, hoc erit secundum solam distinctionem rationis, & determinari non potest. hoc enim quod ipsum est, & esse suum vnum est. Hoc autem alio modo probatur. Omnis enim negatiua ante se habet affirmatiuam, quae est causa negationis, vt cum dico. homo non est asinus, causa huius est: quia homo est homo, homo autem & asinus oppositis differentiis statuuntur, opposita autem mutuo se expellunt ab eodem subiecto cum ergo dico homo est homo, propter hoc verum est, quia ibi dicitur illud, quod est de eo quod est. & sic est id quod est non per aliquid aliud. quod influat super ipsum patet ergo, quod omne quod est, id quod est habet a seipso, esse autem suum in effectu si ex nihilo est, a seipso habere non potest, si enim a seipso haberet, cum sit ex nihilo in nihilo esset in potentia ad esse, homo enim non est in potentia illud quod est, & si esse a se haberet, oporteret quod homo existens in potentia haberet esse in effectu, sequitur ergo quod homo existens in potentia haberet esse in effectu, & sic idem esset in effectu, & non esset in effectu, ab alio ergo habet esse, a seipso autem quod sit hoc quod est, & per consequens esse non est hoc quod est. Et hoc est quod dicit Boetius in lib.s de Hebdo. Quod est habere aliquid potest, praeter illud quod ipsum est, esse vero nihil habet admixtum, in primo autem principio sic esse non potest, eo quod nihil ante ipsum est negatiue, vel priuatiue, vel potentialiter, propter quod oportet quod esse suum radicatum sit in seipso, & sit sibi idem esse, & quod est. Et iterum dicit Boetius Et multi dicunt, quamuis non intelligant, quod in omni eo, quod est citra primum, aliud est esse, & quod est, siue aliud est quod est, & quo est, in primo autem penitus idem esse hoc habet, quod est fons omnis esse, & quod omne esse sit ab illo, esse enim quod est actus, & quod est in aliud reducitur quam illud, quod est a quo ssuit, nec aliud est, in quod reduci possit, nisi in id, cui idem est esse, & quod est. Et per hoc patet, quod habet veram rationem principii, quoniam ipsum non reducitur in ante, & omnia secundum esse reducuntur in ipsum. Haec ille. Dicetur forte, quod ista ratio non concludit: quia supponit falsum in maiori scilicet quod essentia rei insit ei per se, hoc est sine alia causa efficiente, hoc enim negatur, quia sicut homo habet a causa efficiente quod existat, vel quod sit in actu, ita a causa habet quod sit homo, & non per se, hoc est sine alia causa, vnde sicut ante mundi creationem homo non existebat, ita nec erat homo, & ista erat falsa. homo est homo. Sed qui sic dicit non aduertit quod dicit Aristoteles 1. Posteriorum cap. 6. secundum signationem Linconiensis. Scientia (inquit) demonstratiua est ex necessariis principiis, quod enim scitur non potest se aliter habere, quae autem per se sunt, necessario insunt rebus, hoc enim in eo quod quid est, quibusdam autem alia insunt in eo quod quid est, praedicantibus de ipsis. Et cap. 7. Manifestum est autem, & si sint propositiones vniuersales, ex quibus syllogismus, quod necesse est esse perpetuam huius demonstrationis, & simpliciter, vt est dicere demonstrationem, non ergo est demonstratio corruptibilium, nec scientia simpliciter. Haec ille.
Vbi Linconiensis sexto Commento. Demonstrauit nobis(inquit) Aristoteles in hoc cap. 6. conclusionem huius scientiae, scilicet hanc. Demonstratio est syllogismus ex per se inhaerentibus, & haec conclusio sequitur ex hac conclusione huius scientiae ostensa superius in quarto capitulo hac, scilicet Demonstratio est syllogismus ex necessariis. Et ostenditur haec sexta conclusio hoc modo. Omnis demonstratio est syllogismus ex necessariis, omnia & sola per se inhaerentia sunt necessaria. ergo omnis demonstratio est syllogismus ex per se inhaerentibus. Et commento 9. sic ait.
Nona conclusio est ista. Necesse est conclusionem demonstrationis simpliciter esse perpetuam. Haec autem sequitur ex septima huius libri. Explanatum est enim superius, quod demonstratio est syllogismus ex vniuersalibus, sed omne vniuersale est perpetuum, necesse est igitur demonstrationem esse syllogismum ex perpetuis. Haec ille. Ex quibus patet quod omnis propositio de primo modo dicendi per se, & de secundo est necessaria & perpetuae veritatis, cum ergo quidditas rosae conueniat rosae in primo modo dicendi per se, sequitur quod necessario conuenit ei. Quia etiam quidditas rosae non conueniat ibi rosae per aliquam causam agentem extrinsecam, ita quod aliqua causa efficiens sit causa quod rosa sit rosa, ostendit Linconiensis, vnde primo Posteriorum. commento. 4. vbi distinguit modos perseitatis dicit. Hoc ipsum quod dico per se causam comparticipem excludit. Et aliquibus interpositis subdit. Est autem per se alterum de altero, & dicitur per se alterum de altero, cum quidditas vnius essentialiter, & non per accidens a quidditate alterius egreditur, illud autem cuius quidditas essentialiter, & non per accidens a quidditate alterius egreditur, esse suum habet ab eo, a quo egreditur, sicut a sua causa efficiente, vel materiali, vel formali, vel finali, illud autem a quo haitur esse necesse est, vt recipiatur in diffinitione, quae dicit quid est, vel quid est esse. Per se igitur dicitur, & est alterum de altero, cum vnum recipit reliquum in sua diffinitione. Et commento. 7. dicit. Septima huius libri conclusio est ista. Primum inest medio, & medium inest tertio propter ipsum, & sequitur immediate ex ista. Demonstratio est syllogismus ex per se inhaerentibus. Intellectus autem huius septimae conclusionis est iste. Maior extremitas syllogismni demonstratini inest medio tertio, & medius minori extremitati ita quod in vtraque propositione subiectum est praecisa causa praedicati vel econuerso, & intelligo per causam praecisam, quae non est diminuta, sicut figura est causa diminuta habitionis angulorum aequalium duobus rectis, nec est habens in se conquonem, quae non sit causa, sicut Isocheles habet in seconditionem, quae non est causa respectu habitionis trium angulorum &c. & hanc praecisionem causae notat hoc pronomen ipsum, cum dicitur. Primum inest medio propter ipsum, & hoc pronomen ipsum refertur ad hanc dictionem primum, cum dicitur. primum est causa medii, & ad hanc dictionem medium cum dicitur, medium est causa primi, & similiter cum dicitur. medium est in tertio propter ipsum. Haec ille.
Sed ad ista dicetur dupliciter. Primo quod tales propositiones de primo vel secundo modo dicendi per se non sunt necessariae nisi sub conditione vtpote ista est necessaria, homo est animal, ad hunc sensum, quod si homo est, homo est animal, non autem absolute. Secundo dicetur, quod cum dicit Linconiensis, quod in propositionibus de per se, praedicatum est praecisa causa subiecti, vel econt ra, ipse loquitur de causa formali, non autem de causa efficiente, licet enim homo seipso formaliter sit animal, non tamen seipso efficienter, immo ad hoc, quod homo sit animal requiritur causa efficiens, sicut ad hoc quod homo existat requiritur producens.
Sed contra primam solutionem sic. Nam si sic non plus esset necessaria haec, duo, & tria sunt quinque vel ista septem & tia sunt decem, quam ista, terra est, vel ista, coelum est nec vna earum plus incommutabiliter vera est quam alia & sic de aliis propositionibus quae sunt principia scientiarum & quae sunt per se primo modo, sed consequens est contra mentem Auutinus 2. de libero arbitrio, vbi sic dicit. Quicquid corporis sensu veluti est, hoc coelum, & terra haec, & quaecunque in eis alia corpora sentio, quamdiu futura sunt nescio, septem autem, & tria decem sunt, & non solum nunc, sed etiam semper, neque vllo modo aliquando septem & tria non fuerunt decem, aut aliquando septem, & tria non erunt decem. hanc ergo incorruptibilem naturam dixi mihi, & cuilibet ratio cinanti esse communem. Et post positis multis veritatibus circa numeros subdit. Hoc ergo, quod per omnes numeros esse immobile, firmum, incorruptumque conspicimus, non enim vllo sensu corporis omnes numeros attingit, innumerabiles enim sunt: vnde ergo nouimus per omnes hoc esse, aut contra fantasiam, vel fantasmateiam certa veritas numeri per mutabilia tam fidenter nisi in interiori luce conspicitur. Et post enumerat multas alias propositiones, quas dicit incommutabiliter esse veras, vtputa. Studendum est sapientiae, iuste viuendum est, deteriora melioribus esse subdenda, paria paribus comparanda, propria quibusque paribus tribuenda, incorruptum melius corruptibili aeternum temporali, immobile violabili, incorruptio est diligenda, corruptio fugienda. Et subdit. Iam huiusmodi plura non quaeram, satis enim est quod istas tanquam rregulas & quaedam lumina virtutum & vera, & incommutabilia siue singula, siue omnia conueniunt ad contemplandum eis, qui hoc valent sua quisque ratione ac mente conspicere pariter mecum videns, certissimumque esse concedis. Et post. Quia ergo vere atque incommutabiles sunt regulae numerorum, quorum rationem atque veritatem incommutabiliter atque communiter omnibus eam cernentibus presto esse duxisti, tam sunt verae atque incommutabiles regulae sapientiae, de quibus paucis nunc sigillatim interrogatus respondisti esse veras atque manifestissimas. Haec Augustnus Ex quibus patet, quod tales propositiones formatae de numeris incommutabiliter, ac aeternaliter sunt verae, dicit enim Augustinus in eodem lib. Nihil magis aeternum quam ratio circuli, & duo, & tria esse quinque. Nec potest dici, quod intendat talia esse necessario ex suppositione vel conditionaliter, puta posita constantia subiecti talium propositionum, nam tunc aeque esset necessaria ista, sortes existit, dicam enim quod est necessaria sub conditione scilicet quia si sortes est, sortes existit, vel huiusmodi, quod ridiculum est. Similiter sequitur quod verba Auguinus sunt plus falsitatis quam veritatis, quaelibet enim harum quandoque fuisset falsa simpliciter, septem & tria sunt decem, licet ista conditionalis semper fuerit vera, si septem & tria sunt, septem, & tria sunt decem. Similiter constat, quod non omnis specifica ratio numeri est posita in actuali existentia, sit ergo illa ratio centenarii. Tunc arguo, ista propositio, centum sunt decem denarii, non est proprie vera, nisi centena rius actu existat secundum responsionem istam, sed centenarius ex supposito non existit. ergo illa non est vera, quod est contra illud, quod dicit Augustinus scilicet quod non aliquando sit, & aliquando non, sed semper centum sunt decem decies, patet igitur, & illa responsio non est nisi fuga, ideo dico, quod homo semper est homo, & ista est immutabiliter vera, homo est animal rationale, & eius veritas aeternaliter est in diuino intellectu secundum quod ponit Sanctus Thomas prima parte. q. 10. artic. 3.
Ad tertium. Et de veritate. q. 1. artic. 5. Ad septimum. Cui concordat Albertus in post praedicamentis. 9. cap. sic di. Secundum (inquit) Auicennam, & Algazelem, & Alphas & veritatem quando praedicatum concipitur in ratione subiecti, talis propositio vera est, siue re existente, siue re non existente, siue enim homo sit, & animal, siue homo non sit nec animal, semper ista est vera, homo est animal, & animal est viuum, & viuum est substantia. ergo homo est substantia. Sed si vlterius inferatur, substantia est ens. ergo homo est ens, dicunt quod non sequitur: quia ens vel enunciatum esse accidit homini, & animali, & non per se clauditur in intellectu eorum. Cum enim dicitur, homo est animal, sufficit ad veritatem propositionis substantialis ordinatio praedicati ad subiectum, cum autem additur. animal est ens: quia ens non est de ratione animalis vel hominis, non est ibi ordo substantialis vnius ad alterum, & ideo si homo est ens, vel animal est ens, oportet quod sint ens actu, & hoc est contra hypothesim, posuimus enim quod non sit homo, ordinabilitas autem rerum in praedicatum, & subiectum conuenit rebus existentibus, & non existentibus dum non sint incompossibiles ad existendum, & ideo ante mundum haec propositio fuit vera in ipsa rerum ordinabilitate. Et si quaeratur in quo fuit illa rerum ordinabilitas, quando non erant res. Dic endum quod fuit in ipsis rerum rationibus. Si autem de illis rationibus vlterius quaeratur.
Dicendum quod fuerunt in sapientia creantis & ordinantis. Si autem vlterius inferatur quod in sapientia primi intellectus fuerunt, vt vnum, & non vt ordinata vnum ad alterum. Dicendum quod res in sapientia primae causae dupliciter considerantur, scilicet vt res consideratae, & producendae, vel vt intellectus quo intelliguntur, & primo modo quidem sunt possibiles ad pluralitatem, & ordinem, non quidem in actu ordinantis, sed quia est de ordinabilibus, & hoc modo possibile est veritatem esse de ipsis, & sunt enunciabiles ad veritatem, quamuis nunquam fiat enunciatio, & sic enunciabile ad rem reducent. Et similiter propositio potest esse ab aeterno, & tamen vnum solum est actu ab aeterno. Et si quaeratur vtrum tale sit creatum vel increatum.
Dicendum quod creabile est non creatum secundum rerum ordinem, & hoc quamuis sit in creatore, ratione tamen differt a creatore: quia creator non est creabilis nec creatus. Si autem quae sunt in intellectu creantis accipiantur, vt intellectus, cum creator non intelligat nisi seipso, tunc verum est quod res in creatore sunt per modum creatoris, & nec sunt vnum nec multa, nec ordinata nec inordinata, sed sunt idem quod ipse. Et haec est doctrina Auicennae, quae concordat cum Porphyrio dicente, quod nulla specie animalis existente potest intelligi substantia animata sensibilis, & constat quod non loquitur de intellectu intelligentis: quia sic nihil diceret: quia si nulla species animalis est, nihil erit intelligens, sed loquitur de intellectu intelligibilis: quia secundum naturae ordinem nulla specie animalis existente adhuc quantum est in se manet intellectualiter substantia animata sensibilis. Haec ille. q3em Augustinus 4. super Genesim ad literam cap. 3. dicit. Facilius, aelum, & terra transire possunt, quae secundum numerum senarium fabricata sunt, quam effici possit vt senarius numerus suis partibus non compleatur, quam ob rem non possumus dicere, propterea numerum senarium perfectum esse, quia sex diebus perfecit deus opera sua, sed propterea Deum sexto die perfecisse opera sua: quia senarius numerus est perfectus, itaque, & si ista non essent perfectus ille esset, nisi autem ille perfectus esset, ista secundum eum per. fecta non fierent. Haec ille.
Super quo dicit Sanctus Thomas in quolibet. Non est intentio Augustnus dicere quod si caelum, & terra transeant, & caeterae creaturae, quod senarius maneat secundum aliquod esse creatum, sed quia si omnes creaturae ab esse deficiant, remanebit adhuc natura senarii prout abstrahit a quolibet esse huius, quod ei perfectio competat, sicut & natura humana manebit talis, quod ei competet rationalitas. Et nota totum illum articulum: quia multa pulchra ponit ad propositum istud. Sic ergo patet quod prima responsio non est nisi fuga, quae ponebat quod tam contingens est ista, rosa est rosa, sicut ista, rosa existit & procedit hoc: quia non discernitur de ly est prout est secundum adiacens, & prout est tertium adiacens, primo modo enim significat actualem existentiam subiecti, non autem secundo modo, sed solum veritatem subiecti & praedicati, quod manifeste patet, nam aliquando aliqua copula est vera affirmatiua de inesse in qua idem praedicatur de seipso, & tamen subiectum non est in rerum natura existens, immo nec aliquid, quod probatur: quia ista est vera negatio est negatio, priuatio est priuatio, non ens est non ens, quod patet. nam plus videretur ista neganda, caecitas est ens, quam ista caecitas est caecitas, sed prima conceditur quarto Metaphysicae, secunda particula, vbi Aristele dicit. Quaedam dicuntur entia: quia sunt substantiae, & quaedam, quia sunt passiones, & quaedam accidentia, & quaedam sunt viae ad substantiam, aut ad relationem, aut quia sunt non ens, aut quia negant aliquod accidentium aut substantiam, vbi Commentator commento 2. Illud etiam quod est priuatio entis dicitur ens. Et post pauca. Dicitur etiam ens illud quod existit in substantia, & hoc est commune caeteris praedicamentis, & quemadmodum ens dicitur de omnibus istis, ita etiam dicitur de affirmatione, & negatione, quia hoc nomen esse dicitur de primis intellectibus & secundis quae sunt res logicae. Haec ille.
Patet ergo quod de illo, quod non est aliquid in rerum natura aliquid praedicatur scilicet ens. ergo multo plus idem praedicatur de seipso siue sit existens siue non: vnde septimo Metaphysicae, particula. 59. dicit Arisoteles quod quaerere quare homo est homo, nihil est quaerere vbi Commentator. Quaerere per quare in vna re est impossibile, verbi gratia, vt si aliquis quaerat quare homo est homo, nisi aliquis dicat, quoniam omnia sunt simplicia, quoniam quodlibet eorum est vnum per se, & vnum non diuiditur in praedicatum, & subiectum, & sic interrogatur de eis per quare. cum essentia vnitatis est indiuisibilis: vnde Aristeles ibi dicit. Sermo de istis rebus est vnus, & causa in omnibus est vna, quare homo est homo, & musicus musicus, nisi aliquis dicat quod esse vnum ex se non diuiditur, & hoc est essentia vnius: sed hoc commune est, & dicitur de omnibus. Haec ille.
Ex quibus patet, quod secundum eum non est alia causa quare homo est homo, nisi ista ratio communis: quia subiectum & praedicatum sunt indiuisa, & subiectum est vnum, & idem praedicato. Secunda similiter responsio, quae dabatur nulla est, quod patet: nam si Linconiensis intendat, quod in talibus propositionibus per se primo cuiusmodi est ista, homo est animal rationale mortale, praedicatum sit praecisa causa formalis subiecti, non tamen sit praecisa causa quod insit subiecto, sed requiritur causa extrinseca ad hoc quod praedicatum subiecto conueniat, sequitur quod illa causa faciat aliquid postquam est, immo quod tale quid sit eius effectus, & non sit eius effectus. Illa causa enim nihil faciente adhuc praedicatum conueniret subiecto, quia siue subiectum sit, siue non sit, non minus est id quod est, vt rosa est rosa. ergo nulla causa facit, quod quidditas rosae conueniat rosae ostensum est enim supra tales propositiones aeternaliter esse necessarias: quia earum veritas consurgit positis diuinis ideis, posita enim idea hominis in Deo statim ratio hominis est eadem ratio hominis, & sic statim homoest homo. Similiter posita illa idea hominis, statim ratio animalis includitur in ratione hominis, & sic homo est animal, & sic de caeteris, immo si aliqua causa faciat, quod homo sit animal illa faciet, quod idea hominis includit rationem animalis, quod non potest fieri a Deo, nec a creatura. Et sic patet quod sic per se homo est animal, quod per nullam causam extrinsecam efficientem homo est animal. Ad veritatem enim eius sufficit quod praedicatum sit de ratione subiecti, hoc autem est incommutabiliter verum, & ineffectibiliter, nisi fingamus quod ideae sint effectibiles ab aliquo efficiente. Secunda ratio Sancti Thomae vbi supra talis est. Impossibile est quod sit duplex esse omnino infinitum, esse enim quod est omnino infinitum omnem perfectionem essendi compraehendit, & sic si duobus talibus adesset infinitas, non inueniretur, quo vnum ab altero differret, esse aut subsistens oportet esse infinitum: quia non terminatur aliquo recipiente, impossibile est igitur dari aliquod esse subsistens praeter primum. Haec ille in forma. Sed instatur forte contra hanc rationem: quia non apparet magis euidentia in illa propositione, esse subsistens oportet esse infinitum, accipiendo esse subsistens pro esse, quod non recipitur in aliquo distincto a se, sicut argumentum procedit, si enim accipiatur esse subsistens pro esse nullo modo contracto ad specialem gradum essendi vera est dicta propositio, sed ille qui poneret angelum esse suum esse, licet poneret esse angeli subsistere primo modo, non tamen poneret illud secundo modo subsistere, & sic argumentum nihil penitus valere videtur. Ad hoc dicitur, quod instantia nulla est: quia si ponatur aliquod esse subsistere primo modo, oportet quod subsistat secundo modo, quod sic patet, nullus enim actus, qui inquantum talis non habet formales differentias, per quas diuidatur, potest diuidi, nisi per susceptiuum eius, quod habet in se quandam diuisibilitatem, patet tertio Metaphysicae particula. 11. vbi ponit Aristoteles omne diuisibile diuidi vel per formam, vel per quantitatem, sed esse inquantum huiusmodi non potest habere quamcunque differentiam formalem. ergo non potest diuidi nisi per susceptiua, quae si fuerint vnius rationis, esse plurificatur solo numero, si fuerint alterius, & alterius rationis diuidetur in plura esse alterius rationis, sed si esse aliquod subsisteret sic, quod non reciperetur non haberet aliquod formale distinctiuum, nec materiale, & sic nullo modo posset diuidi, & per consequens nullo modo contrahi, omnis enim contractio alicuius communis quodammodo ipsum diuidit in multa, nec potest intelligi contractio sine diuisione.
Si autem nullo modo esset contractum, esset subsistens secundo modo, & penitus infinitum. Quod autem esse non possit habere formales differentias patet: quia nec ens potest illas habere, vt patet 3. Metaphysi. particula. 10. ergo multo minus potest illas habere esse, cum concretum magis sit diuisibile quam abstractum, sicut homo quam humanitas: quia minorem puritatem & eleuationem importat ab omni, quod est extra rationem suam, cuiusmodi est differentia. Ex quo patet instantiam aliquorum nullam esse, dicunt enim quod si non potest dari nisi vnum esse subsistens primo modo, pari ratione nec potest nisi vna angeleitas subsistens, patet enim quod non est simile hinc inde: quia natura angelica dicit genus diuisibile formalibus differentiis, non sic esse, vt praedictum est superius.
Sciendum tamen quod nec angeleitas separata, vt dicit naturam generis angelici posset esse nisi vnica, vt ostendetur in quarta ratione huius conclusionis. Tertia ratio eiusdem Sancti Doctoris ibidem talis est. Si sit aliquod esse subsistens per se, nihil ei competit nisi quod est entis inquantum ens, quod enim dicitur de aliquo non inquantum huiusmodi non conuenit ei, nisi per accidens ratione subiecti, vnde si separetur a subiecto, nullo modo ei competit, esse autem creatum ab alio non competit enti inquantum est ens, alias omne ens esset ab alio creatum, & sic oporteret in infinitum procedere in causis, quod est impossibile, illud igitur esse, quod est subsistens, oportet quod sit non creatum, nullum igitur ens creatum est suum esse. Haec ille in forma. Sed ad hanc rationem videtur posse instari, videtur enim fundari super hoc, quod rei subsistenti nihil conuenit per accidens, immo quod illud, quod in nullo recipitur, nihil habeat, nisi quod inest ei per se & secundum quod ipsum. Constat autem istud fundamentum esse erroneum, tunc enim nulla substantia separata haberet aliquod accidens per accidens, immo breuiter nulla substantia haberet in se aliquid praeter illa, quae conueniunt sibi per se, quod est erroneum manifeste. Ad hoc dicitur, quod instantia nulla est. Sanctus Doctor enim arguit de abstractis, non de concretis, maxima autem illa verum habet de abstractis, vnde si humanitas esset separata non conueniret illi aliquod per accidens inhaerens. quod hic patet. Omne enim abstractum formale dicit principium formale, quo solo, & quo toto aliquid est tale, quale nominatur per concretum illius, vt albedo quo aliquid est album, ideo enim dicitur abstractum: quia ab aliis quae per accidens conueniunt extra tractum est, & separatum ita quod nullum tale rationem subiecti, aut receptiui alterius naturae includit, sed hoc conuenit suo concreto, quod ideo dicitur concretum: quia cum aliis coniunctum est secundum rem vel rationem, cum igitur esse sit tale abstractum, immo abstractissimum inter omnia ipsum dicit praecisum formale entis inquantum ens, scilicet illud quo solo formaliter, & quo toto est. Haec enim duo dicit omne abstractum, tali autem formali separato ab omni susceptiuo, cum nihil sibi accideret, nec enim ipsum accideret alteri, nec subiiceretur alicui accidenti, nec ipsum cum alio esset in aliquo tertio, nullo modo potest aliquid dici de illo, nisi quod esset entis inquantum ens, scilicet quod pertinet ad perfectionem essendi, & sic cum dependere ab alio non sit entis inquantum huiusmodi, immo potius dicit imperfectionem essendi, sequitur quod tale esse non esset ab alio, & per consequens non esset esse creatum. Forte adhuc dicetur, quod argumentum non procedit: quia diuinum esse perfecte subsistit, & tamen adhuc de illo esse multa dicuntur, quae non conueniunt enti inquantum ens, illud enim esse est Deus, & sapientia, & iustitia, & est idem relationi & substantiae, & est infinitum independens &c. igitur a simili posito, quod esse angeli esset ipse angelus subsistens nullo modo receptus, adhuc posset dici, quod esset quid productum ab alio, quid intelligens, & multa alia, quae non conuenirent ei inquantum esset ens. Ad quod dicitur, quod instantia nulla est: quia vtique verum est, quod diuino esse quia subsistit nihil realiter accidit nec vllum accidens, aut aliquid alterius speciei a Deo in se habet immo quicquid est in eo est ipsum, nec est possibile, quod aliquid sibi realiter accidat, propter rationem superius dictam, & a simili si esse angeli esset subsistens non accideret sibi relatio dependentiae ad causam a se distinctam essentialiter, immo quicquid esset in angelo, esset angelus, & consequenter aequaret diuinam independentiam & simplicitatem quapropter non esset creatura. Conceditur tamen quod subsistentia non tollit ab aliquo quin multa sibi conueniant alterius rationis. loquendo de ratione nostra, quae illa, quae sunt vnum re, non intelligit vnite, sed omnia quae sibi conuenirent isto modo conuenirent ei per se, ita quod nullum eorum est aliud ab eo, nec alterius speciei ab eo, cum hoc tamen dico, quod ipsi esse subsistenti nulla perfectio ad esse pertinens deficere posset quantumcunque esset distincta ab esse secundum rationem: vnde Sanctus Thomas prima parte. q. 4. artic. 2. Deus (inquit) est ipsum esse per se subsistens ex quo oportet quod totam perfectionem essendi contineat in se, manifestum est enim, quod si aliquod calidum non habeat totam perfectionem caloris, hoc ideo est: quia calor non participatur secundum perfectam rationem, sed si calor esset per se subsistens non posset ei aliquid deesse de virtute caloris, vnde cum Deus sit ipsum esse subsistens, nihil de perfectione essendi potest ei deesse, omnium autem perfectiones pertinent ad perfectionem essendi, secundum hoc enim aliqua perfecta sunt, quod aliquo modo se habet, vnde sequitur quod nullius rei perfectio Deo desit. Haec ille.
Et primo contra Gentiles capitulo 29. Omnis nobilitas cuiuscunque rei est sibi secundum suum esse, sic ergo secundum modum, quo res habet esse. est suus modus, in nobilitate, nam res secundum quod suum esse contrahitur ad aliquem specialem modum nobilitatis maiorem vel minorem, dicitur esse secundum hoc magis vel minus nobilis, id est si aliquid est, cui perfectissime conuenit virtus essendi, ei nulla virtus nobilitatis deesse potest, quae alicui rei conueniat, sed rei quae est suum esse competit esse secundum totam essendi potestatem, sicut si esset aliqua albedo separata, nihil ei deesse posset de virtute albedinis, nam alicui subiecto aliquid de virtute albedinis deesse potest ex defectu recipientis albedinem, quod eam secundum suum modum recipit, & fortasse non secundum totum posse albedinis Deus igitur qui est suum esse, vt probatum est, habet eam secundum totam nobilitatem ipsius esse, non potest ergo carere aliqua nobilitate, quae alicui rei conueniat, sicut autem omnis nobilitas, & perfectio inest rei secundum quod est, ita omnis defectus inest ei secundum quod aliqualiter non est, Deus autem sicut habet esse totaliter, ita ab eo totaliter abest non esse: quia per modum, per quem aliquid habet esse deficit a non esse, a Deo ergo omnis defectus absistit. Ista vero, quae tantum sunt, non sunt imperfecta propter imperfectionem ipsius esse absoluti, sed quia non habent esse secundum totum suum posse, sed participant esse secundum quendam modum particularem, & imperfectum. Haec Sanctus Thomas Ex quo patet quomodo intelligenda est maxima illa in qua fundatur argumentum, debet enim sic intelligi, quod nulli abstracto vltimata abstractione conuenit aliquid alterius rationis scilicet quod sibi realiter accidat, vel sit alterius speciei, sed omne tale abstractum habet omnem perfectionem naturae suae debitam, licet sit alterius rationis, & nullam imperfectionem prouenientem ex defectu alicuius perfectionis pertinentis ad suam naturam, cum igitur omnis perfectio attendatur secundum aliquod esse, & quaelibet imperfectio penes aliquod non esse, sequitur quod ipsi esse subsistenti nihil accideret realiter, ac per hoc a nullo dependeret, nec esset vllo modo imperfectum, sed omnifariam, & vsquequaque perfectum. Quarta ratio Sanctus Thomas vbi supra. Natura communis si separata intelligatur non potest esse nisi vna, quamuis habentes illam naturam plures possint inueniri, si enim natura animalis per se separata subsisteret, non haberet ea, quae sunt hominis vel quae sunt bouis, iam enim non esset animal tantum, sed homo vel bos, remotis autem differentiis constitutiuis specierum remanet natura generis indiuisa: quia eaedem differentiae quae sunt constitutiuae specierum sunt diuisiuae generis, sic igitur si hoc ipsum quod est esse sit commune sicut genus, esse separatum per se subsistens non potest esse nisi vnum, si vero non diuidatur per differentias sicut genus, sed per hoc quod est huius vel illius, ideo magis est verum quod non potest esse per se existens nisi vnum, relinquitur ergo quod cum Deus sit esse subsistens, nihil aliud praeter ipsum est suum esse. Haec ille.
Sed forte contra istam rationem instatur: quia ratio videtur non valere, dicetur enim, quod si maior propositio intelligatur de separatione naturae ab omni distincto ab ea secundum rationem, tunc vera est, sed ad hunc sensum non ponit aduersarius esse angeli, non enim dicit ipsum angelum esse separatum ab omni distincto secundum rationem ab ipso, sed solum dicit illud separatum ab omni susceptiuo distincto secundum rem a tali esse. Si autem maior intelligatur de separatione naturae ab omni distincto secundum rem a tali natura tunc maior falsa est. nam natura generis non differt realiter a forma quam dicit differentia, vt patet 7. Metaphysicae particula. 43. sed sola ratione, dato ergo quod aliqua natura generis esset separata ab omni re ab ea distincta, adhuc ipsa haberet differentias, per quas posset diuidi, & per consequens potest intelligi natura generis plurificata, & subsistens sicut natura aliqua subsistit, & tamen est plurificata in multas species, & sic videtur, quod ratio nihil concludat. Ad hoc dicitur, quod instantia non valet. quod patet: nam licet natura generis, & natura differentiae non sint formae totaliter diuersae, tamen aliquam diuersitatem realem supponunt, & requirunt in eo, in quo sunt, ita quod genus sumitur a materia non vltimate per actum terminata, sed quoddam esse vlterius specificabile habente. Differentia autem sumitur ab vltimo complemento formae, & hoc in rebus materialibus, sicut hoc genus corpus animatum sumitur a materia substracta huic perfectioni indeterminate, scilicet habere vitam, haec differentia vero sensibile sumitur ex perfectione superaddita, & sic de aliis. In rebus etiam immmaterialibu. secundum quod ponit Sanctus Thomas secundo quolibet. q. 4. ar. 1.
Ad tertium. Genus sumitur ex ipsa natura substantiae, sed differentia sumitur ex proportione illius substantiae ad actum qui est esse, patet ergo quod genus, & differentia semper sumuntur vel a diuersis realitatibus inuentis in re, aut ex eadem realitate ad se, & ad actum, cuius susceptibilis est comparata, & consequenter semper supponunt diuersitatem realem in re, scilicet vel materiae, & formae, vel essentiae, & esse. Si igitur poneretur quidditas generis ab omniquod realiter distinguitur ab ea separari, ibi non potest inueniri ratio differentiarum quarumcunque, per quas natura generis secaretur in multa, animalitas enim separata, sic quod nullo modo sit in alio sicut in subiecto, nec sicut pars formalis in toto non haberet rationalitatem: quia si habet rationalitatem. ergo est coniuncta corpori organico secundum exigentiam animae rationalis, & est coniuncta multis accidentibus ab ea distinctis puta consequentibus essentialiter speciem humanam, & est coniuncta ipsiesse humano per quod terminatur sua potentialitas & multis aliis quae requirit rationalitas, quae tamen non requirebat animalitas. Ex quo sequitur quod animalitas quandocunque coniungitur rationalitati venit in compositionem in multis aliis rebus, ac per hoc se habet vt pars, & consequenter non subsistit, quod est contra suppositum. Et sicut probatum est quod animalitas separata non habet differentiam rationalitatis, ita nec irrationalitatis, ac per hoc nullam differentiam habet ipsius diuisiuam. Patet ergo finaliter quomodo propositio maior assumpta bene intellecta nullam habet instantiam. Et quod dicitur de natura angeleitatis, dicitur, quod si natura illius generis subsisteret nc quod nullo modo esset pars alicuius suppositi, sicut oporteret si ipsa esset suum esse, tunc pro certo ipsa nullo modo haberet differentias,. & consequenter non potest esse nisi vna, licet ergo ipsa subsistat per carentiam subiecti non tamen per carentiam suppositi, in quo est etiam distinctio realiter ab ea, & ideo quia non subsistit plurificari potest. Quinta ratio eiusdem doctoris ibidem talis est. Si esse sit subsistens, nihil praeter ipsum esse adiungitur: quia etiam quorum esse non est subsistens quod inest existenti praeter eius esse, est quidem existenti vnitum, non autem est vnum cum esse nisi per accidens, inquantum est vnum subiectum habens esse, & illud quod est praeter esse. Sicut patet quod sorti praeter suum esse substantiale inest album quod quidem diuersum est ab eius esse substantiali, non enim idem est esse sortem, & esse album nisi per accidens. Si igitur non sit in aliquo subiecto, non remanebit aliquis modus, quo possit ei vniri illud quod est praeter esse esse autem inquantum esse non potest esse diuersum potest autem diuersificari per aliquod quod est praeter esse, sicut esse lapidis est aliud ab esse hominis, illud igitur, quod est subsistens, non potest esse nisi vnum tantum. Ostensum est autem(inquit) doctor. quod Deus est suum esse subsistens nihil igitur aliud praeter Deum potest esse suum esse, oportet igitur quod in omni substantia, quae est praeter ipsum, esse aliud ipsum substantiam, & esse eius. Haec ille.
Sed forte dicetur ad hac rationem, quod non concludit: quia si esse separetur ab omni distincto secundum rationem ab eo, tunc nihil ei additur sed non oportet si esset subsistens isto modo, quod non sit in aliquo realiter susceptiuum ipsius esse, quod tale esse nullam patiatur additionem & negaretur quod esse lapidis nihil habeat adiunctum, immo sicut lapis subiicitur accidentibus, ita eius esse. Ad hoc dicitur, quod responsio nulla est: quia expresse contradicit Boetio in de Hebdomadibus Hebdomada tertia vbi dicit, quod licet illud quod est aliquid possit habere adiunctum, tamen ipsum esse nihil adiunctum habere potest, sicut quod est calidum potest habere aliquid extraneum praeter quam calidum, vt albedinem, sed ipse calor nihil potest habere praeter calorem, super quo dicit Sanctus Thomas exponens dictum libellum. Considerandum (inquit) est quod circa quodlibet abstractum hoc habet veritatem, quod non habet in se extraneum aliquid, quasi, scilicet sit praeter essentiam suam, sicut humanitas, & albedo & quaecunque hoc modo dicuntur, cuius ratio est: quia humanitas significatur, vt quo aliquid est homo, & albedo vt quo aliquid est album non autem est homo per aliquid formaliter loquendo, nisi per illud, quod ad rationem hominis pertinet. Et similiter non est aliquid album formaliter loquendo, nisi per illud quod pertinet ad rationem: albi, & ideo huiufmo di abstracta nihil alienum in se habere possunt, aliter autem se habet in his, quae signantur in concreto, nam homo significatur, vt quod habet humanitatem. Ex hoc autem quod homo habet humanitatem non prohibetur habere aliquid aliud, quod non pertinet ad rationem ipsius, nisi illud solum, quod est oppositum illi, & ideo homo & album potest aliud habere quam albedinem, & humanitatem. Haec ille. Et intendit illud quod supra dixi, scilicet quod illud quod signatur per abstractum est praecisa causa essendi tale, quale signatur per concretum. Praecisa causa vero dicitur secundum Linconiensem, vbi supra, quae est completa non diminuta neque superflua, vtputa albedo est illud, quo solo, & quo toto aliquid est album, albedo enim secundum omne, & quodlibet sui est principium, quo aliquid est album, & nihil aliud requiritur praeter ipsam ad formaliter albefaciendum, sic in proposito, esse cum sit abstractum, non includit nisi illud, quo aliquid actu est, cum autem nihil distinctum realiter ab esse sit illud, quo ens formaliter est ipsum esse, non habet in se nisi esse. si ergo tale esse subsistat sic, quod nec sit receptum in aliquo, nec se habeat respectu alicuius per modum partis, nihil esset in tali esse praeter esse, & per consequens non posset per aliquid diuersificari: quia nec per distinctiua formalia, nec per aliquo d susceptiuum illius, vt saepe dictum fuit. Sexta ratio trahi potest ex verbis eius primo sent. distin. 8. q. 4. artic. 2. Quandocunque aliqua duo sunt idem realiter, oppositum vnius non praedicatur de altero, vt patet: quia ex hoc quod diffinitio & diffinitum sunt idem secundum rem, non potest diffinitio praedicari de opposito diffiniti, si ergo essentia, & esse existentiae sunt idem, tunc non esse existentiae nunquam poterit praedicari de essentia, quod patet esse falsum, quia nulla rosa existente haec est vera, essentia rosae non existit nec est, vel essentia rosae est non existens. ergo cum non esse vere praedicetur de essentia rosae, non est idem in rosa, & eius esse existentiae. Potest etiam ista ratio poni sub aliis verbis alia forma scilicet. Illud quod non est de intellectu essentiae, immo est tale quod essentia potest vere intelligisub opposito illius, non est idem realiter cum ipsa essentia, sed esse existaenntiae non est de intellectu essentiae creatae, immo essentia cuiuslibet creaturae potest intelligi sub non esse. ergo nulla creata essentia est realiter idem quod suum esse. Ad hanc rationem respondet Goofredus in quolibetis dicens, quod accipiendo essentiam & esse vniformiter, & vtrumque in actu, vel vtrumque in potentia, non potest essentia intelligi sub non esse vere: quia esse in actu non potest esse sub opposito eius, quod est in actu, nec esse in potentia sub opposito eius, quod est in potentia, sed verum est quod essentia potest intelligi non esse: quia essentia in potentia potest intelligi non esse in actu. Et similiter esse in potentia potest intelligi sub non esse in actu: vnde tot sunt esse, quot sunt essentiae. Sed ista responsio non valet propter duo, primum est: quia contradictio implicatur in distinctione quam facit: quia dicere quod esse actualis existentiae quandoque sit in actu, quandoque sit in potentia, est dicere quod sit & non sit. De ratione enim actualis existentiae est actualitas essendi, scilicet quod sit, vnde licet ens diuidatur in actum, & potentiam, tamen existere actu non diuiditur in actum, & potentiam: quia tenet se cum altero membro diuisionis, scilicet cum actu: vnde sicut abusio est dicere, quod animal diuidatur in rationale & irrationale, & postea quod rationale adhuc diuidatur in rationale, & irrationale, ita inconueniens est dicere, quod ens diuidatur in actum, & potentiam, & iterum postea diuidatur actus in actum, & potentiam, aut potentia in potentiam & actum, sicut dictus doctor facit, hoc enim dato talis diuisio procedit in infinitum, vt patet manifeste consideranti. Sequitur etiam, quod quodlibet diuidentium erit aequalis ambitus, & ampliationis, siue amplitudinis sicut diuisum: quia ens actu diuidetur in tot, sicut ens quod diuidit: vnde sicut inconueniens est ponere quod rationale sit aequalis amplitudinis cum animali, sic inconueniens est ponere quod actus, & potentia sint aequalis amplitudinis cum ente simpliciter dicto, quod esset si actus diuideretur in actum, & in potentiam. & potentia in potentiam. & in actum, & ideo cum existere dicat actum e sendi, non debet dicit quod diuidatur in existere in act1, & in existere in potentia: quia existere nullo modo dicitur nisi de eo quod est actu, essentia autem dicitur de illo quod actu non est, ideo patet quod non sunt idem essentia & existere, nec esse in actu, & essentia. Secundo deficit solutio: quia certum est quod intellectus vere potest intelligere essentiam sub non esse: vnde vere intelligo modo rosam non esse, sed esse existentiae non possum intelligere sub non esse: quia sicut non possum intelligere quidditatem lapidis subnegatione talis quidditatis, sic nec esse existentiae sub non esse existentiae. ergo cum possim intelligere rosam sub non esse existentiae, planum videtur quod essentia rosae non est suum esse.
Nec valet si dicatur, quod esse existentiae in potentia potest intelligi non esse, sicut rosa in potentia intelligitur non esse, non valet inquam: quia tale esse vt dictum est non est aliud quam actualitas essendi, actualitas autem non est in potentia ad esse, vel ad actualitatem essendi, vnde non dicitur proprie, quod forma sit in potentia ad formam, sed quod aliquid aliud, scilicet materia est in potentia ad formam. ergo multo minus existere, quod est actualitas formae, vel compositi est in potentia ad seipsum, non enim est intelligibile, quod rosa sit in potentia ad rosam: vnde ex hoc posset fieri nouum argumentum pro conclusione: quia essentia est in potentia ad esse existentiae actualis, sed esse existentiae non est in potentia ad esse existentiae actualis. ergo essentia non est realiter ipsum existere, vel esse in actu. Forte dicetur eo modo, quo dicit Aureolus scilicet quod non est verum quinaliqua sint idem realiter, & tamen oppositum vnius praedicatur de altero, dum tamen conceptibiliter distinguantur conceptu quidem possibili ad esse & ab esse, sic autem est de re concepta per modum fluxus & alicuius operationis, quod est concipere rem, vt extra existentem in rerum natura, ille quidem conceptus non semper concomitatur rem conceptam modo quietis. Res quidem, quae nihil sunt, possunt concipi modo quietis, vt patet de luce & calore. cum autem nihil sunt, non potest eis attribui conceptus alicuius & operationis puta lucere, & calere. lux nempe non lucet, cum nihil est & tamen conceptibilis est per modum lucis, nec tamen per existentiam lucis aliquid additur luci ex parte rei, quinimmo tota eius realitas facta est, qua quidem realitate posita in rerum natura possunt de ipsa duo conceptus formari, vnus quidem per modum habitus & quasi ociantis, alius vero per modum actus, & operationis fluentis. Istorum autem conceptum primus remanet tota re destructa & annihilata simpliciter. Secundus autem non remanet, non quin quilibet dicat totam rem, sed quia secundus dicit ea modo perfecto & vltimato, cui repugnat omnis diminutio: quia re annihilata non est nisi diminute, puta inintellectu, ideo necesse est, vt sibi repugnet attributio conceptus fluentis. Haec est sua responsio mn forma. Sed contra istam solutionem arguitur. Ponit enim quod aliqua. sunt idem realiter solis conceptibus distincta, quorum vnius oppositum praedicatur de alio, vel praedicari potest. Ponit secundo quod de eadem re omnino quandoque potest formari solum vnicus conceptus, quandoque vero duo, nullo addito, vel remoto ipsi rei. Contra primum arguitur sic. Quantum repugnant albedo & nigredo. tantum vel plus repugnant esse existentiae & non esse existentiae, quia duo prima opponuntur contrarie, duo vltima contradictorie, & sumitur vtrunque in abstracto, sed per nullam potentiam fieri potest, quod illud quod est albedo fiat nigredo idem manens quod prius. ergo per nullam potentiam fieri potest, quod illud quod est modo esse actualis existentiae, quandoque fiat non esse actualis existentiae idem manens. Sed si primum dictum huius responsionis sit verum, scilicet quod aliqua modo sunt idem realiter, & tamen quandoque vnius oppositum praedicatur de altero loquendo de oppositis abstractis summa abstractione, & non sumptis in concreto, sequitur quod illud quod modo est esse existentiae, quandoque fiet non esse existentiae vel econtra. ergo sequitur quod illud dictum est falsum, probatur vltima consequentia, quia esse existentiae quandoque praedicatur de essentia, & quandoque de eadem essentia praedicatur oppositum ipsius actualis existentiae, sequitur quod essentia illa prius fuit esse existentiae, & postea fuit non esse existentiae, vnde pro certo tantum inconueniens est ponendo essentiam non realiter distingui ab esse quod de essentia quandoque praedicetur oppositio existentiae, sicut quod de nigredine quandoque praedicetur albedo. Contra secundum dictum arguitur sic. Aut intelligis quod dum rosa non existit actu potest intelligi quidditas rosae, non tamen existentia rosae, & hoc quo ad primam operationem intellectus, aut intelligis quod tunc licet possit vere intelligi quod rosa est rosa, non tamen quod rosa existit, & hoc quo ad secundam operationem intellectus. Si intendat primum dicere, falle dicit, quia aeque est in potestate mea concipere existentiam rosae sicut eius quidditatem, alias si non existente rosa non possem concipere existentiam rosae, tunc essem certus quando rosa existeret, & quando non, & ita de quacunque re mundi, quod est absurdum. Si vero intendat dicere iuxta alium sensum, verum dicit, sed contra se. Quaeritur enim, cur non est ista vera, rosa existit, sicut ista, rosa est rosa, aut hoc est quod ad hoc quod rosa existat non sufficit quidditas rosae, sed oportet aliud addere quo formaliter existat, & si sic dicat habetur propositum nostrum, aut hoc est ideo: quia rosa est nunc non esse, & quandoque erit esse existentiae nullo addito, & si sic dicat habeo, quod vnum contradictoriorum sumptum in vltima abstractione mutatur in aliud, quod est in intelligibile, & contra Philosophum primo Physicorum, particula. 51. vbi Commentator. Contrarium non mutatur in formam contrarii. Frigus enim non recipit caliditatem, nec alteratur in eam. Septima ratio potest haberi ex dictis Sancti Thomae secundo quodlibet. q. 2. artic. 1. Et est talis. Illud non participat aliquid quod habet totum illud: quia hoc est contra vocabulum & rationem participandi: vnde quia Deus habet totum esse non participat illud. ergo quod habet totum esse secundum totam rationem suam, & secundum totum suum modum essendi non participat esse, vnde non dicimus, quod angelus participet essentiam suam: quia non habet essentiam secundum partem sed secundum totum, sed omnis creatura participat esse: vnde hoc esse quod angelus habet participatum est, & tamen essentia non est participata, vt ostensum est. ergo non sunt idem esse, & essentia. Sed ad hanc rationem respondetur dupliciter. Primo secundum Henricum in quodlibetis suis. Dicit enim quod creaturam participare a Deo qui est ipsum esse per essentiam potest intelligi dupliciter. Primo modo intelligendo essentiam creaturae, vt aliquid substractum, & ipsum esse quo participat, vt aliquid in illo receptum tanquam formam quandam essendi, qua dicitur esse, ad modum quo corpus dicitur album, recepta in se forma albedinis, ita quod qualibet essentia creata se habet ad Deum, qui est esse per essentiam, sicut aer ad solem illuminantem, & ista imaginatio (inquit) est fantastica, & secundum illam procedit argumentum. Alius vero modus intelligendi creaturam participare esse est, quod intelligamus ipsam essentiam creaturae, vt aliquid abstractum per intellectum indifferens ad esse, & non esse, quod de se est quoddam non ens, habens tamen formalem ideam in Deo, per quam in Deo est ens quoddam, antequam fiat in propria natura, & tunc fit ens in actu quando Deus ipsam facit ad similitudinem suae ideae formalis, & ex hoc dicitur participare esse: quia eius similitudo expressa in effectu ab illo esse ponitur quod est Deus, quae quidem similitudo cadit in ipsa essentia rei: quia ipsa essentia inquantum est effectus Dei est quaedam similitudo esse Dei, & isto modo intelligenda est participatio esse. ergo secundum istam responsionem maior est vera primo modo, sed falsa secundo modo, sed minor negatur ad primum sensum, & conceditur in secundo. Dicetur secundo secundum viam Aureoli, qui sic respondit in forma.
Dicendum (inquit) quod essentia non participat esse realiter, sed tantum conceptibiliter inquantum conceptus esse non concomitatur essentiam in rebus creabilibus, & quae possunt annihilari, illis nanque annihilatis, & si remaneat conceptus essentiae formabilis in mente, attribui tamen non potest ei conceptus operationis, & esse, propter quod talia dicuntur participare esse: quia habent aliunde suam realitatem, qua habita attribui tamen non potest eis praedictus conceptus, essentiam autem non dicuntur participare: quia concipi possunt per modum quietis, & formae, etiam dum sunt nihil: vnde non habent ab alio quod concipiantur per modum essentiae, habent tamen ab alio quod circa ipsa concipiatur conceptus fluxus & esse. Haec ille.
Sed neutra istarum responsionum valet, & arguo contra primum respondentem. Esse creaturae secundum ipsum dicitur participatum: quia est quaedam similitudo diuini esse, & quidam effectus illius, & essentia dicitur participare esse: quia est indifferens ad esse, & non esse, tunc sic. Esse actualis existentiae non est indifferens ad esse actualis existentiae, & ad non esse actualis existentiae, sed essentia secundum eum est indifferens ad illa. ergo essentia creaturae non est realiter ipsum suum esse actualis existentiae, tenet consequentia de se maior probata fuit in praecedentibus: quia sicut albedo non est realiter indifferens & in potentia ad seipsam & ad suum oppositum, sic nec esse existentiae est realiter indifferens aut in potentia ad se, & suum oppositum.
Secundo. Quia si ex hoc essentia dicitur participare esse: quia est quaedam similitudo diuini esse, a simili esse creaturae participabit esse, cum sit similitudo quaedam diuini esse, consequens est falsum, & contra Boetium in de Hebdomadibus, vbi secunda Hebdomade, dicit sic: Quod est participare aliquo potest, sed ipsum esse nullo modo aliquo participat. Tertio. Ista distinctio est expresse contra mentem Boetii, qui eodem lib. Hebdomade prima sic dicit. Quod est accepta forma essendi est atque consistit. Ex quo patet quod ille primus modus intelligendi participationem non est fantasticus, immo verus cum secundum mentem & verba Boetii essentia accipiat formam essendi a Deo, sicut aer lumen a sole, per formam autem essendi intelligit esse actualis existentiae, quo aliquid dicitur esse, iuxta illud quintae Hebdomadis. Omne quod est participat eo, quod est esse vt sit. Et Hebdomade secunda dicit. Fit autem participatio cum aliquid iam est. est autem aliquid cum iam esse suscepit.
Quarto. Quia secundum istam solutionem non plus creatura participat alio quam Deus, consequens est falsum tenet consequentia: quia si essentia creaturae est esse non receptum sicut, & Deus est esse non receptum, tunc cum esse nullo participare possit, vt dicitur in secunda Hebdomade, sed solum illud quod accipit formam essendi, sequitur essentiam creaturae non plus participare alio modo vel aliquid quam essentiam diuinam. Quinto. Sequitur quod sicut Deus nulli substat accidenti, ita nulla creatura, tenet consequentia: quia vt dicit Boetius Hebdomade tertia. Illud quod est, habere aliquid praeter quam ipsum quod est potest, ipsum vero esse nihil praeter se habet admixtum.
Sexto. Sequitur quod non plus esset Deus simplex quam creatura tenet consequentia, quia secundum Boetium ibidem Hebdomade septima. Omne simplex esse suum, & illud quod est vnum habet, omni autem compositum aliud est esse, aliud ipsum quod est. Ex quo patet quod si essentia creaturae sit suum esse, quod vel ipsa est simplex sicut Deus, vel Deus ita compositus sicut creatura. Contra secundam solutionem arguitur per Boetium ibidem Hebdomade prima dicentem. Diuersum est esse & illud quod est. Quia si dicatur illam diuersitatem debere intelligi conceptibiliter vel secundum intentionem, sicut dicti doctores exponunt, non valet expositio: nam contradicit expresse illi quod sequitur in eadem Hebdomade, scilicet. Quod est accepta forma essendi est atque subsistit. Et illi quod dicitur in secunda Hebdomade scilicet. Fit autem participatio cum iam aliquid est. est autem cum iam esse suscepit.
Ex quibus verbis scilicet suscipere esse, & accipere formam essendi patet, quod inter est, & esse oportere intelligi aliqualem differentiam ex parte rei. Ista etiam expositio contradicit Commentatori super Boetium dicenti quod creatura alio est & alio aliquid est & si non ex diuersis subsistentibus constat quod ipsum concretum atque compositum est. In quo exprimit, quod illud quo creatura existit, & illud quo est est illud quod est licet non sint duo subsistentia, tamen adinuicem faciunt compositionem, ac per hoc sunt realiter distincta, quod etiam aperit Boetius Hebdomade quinta di. Omne quod est subsistens participat eo quod est esse, non vt aliquid sit, sed vt eo sit, alio vero participat, vt aliquid sit.
Ex quibus patet, quod omnes istae glosae deficiunt, quod etiam Aureolus ipsa veritate coactus concedit in hoc quod dicit Boetium forte fuisse opinionis nostrae. Nulli etiam debet esse dubium huius mentis Philosophum extitisse, cum ipse dicat 2. Poster. cap. 2. iuxta signationem Linconiensis, Illud autem quod est quid est homo, & esse hominem aliud est, & per demonstrationem dicimus necessarium esse demonstrare omne quia est, nisi substantia sit, esse autem non est substantia vlli. Commentator etiam 3. de Anima commento quinto sic dicit. Nulla forma liberata est a potentia simpliciter nisi prima forma: quia nihil intelligit extra se, sed essentia eius est quidditas eius, & aliae formae diuersantur in essentia, & quidditate quoquomodo. Et intelligit per quidditatem illud quod est, & per essentiam illud quo est. Et haec sufficiant de prima conclusione.
Secunda conclusio principalis huius articuli est ista. Quia esse creaturae non sic se habet ad illud quod est, vel ad quidditatem creaturae omnino consimiliter, sicut forma substantialis ad materiam, probatur ista conclusio per Sanctum Doctorem secunda contra Gentiles. cap. 54. Non est autem (inquit) eiusdem rationis compositio ex materia & forma & ex substantia & esse, quamuis vtraque sit compositio ex actu & potentia. Primo quidem. Quia materia non est ipsa substantia rei: nam sequeretur omnes formas esse accidentia sicut antiqui naturales opinabantur, sed materia est pars substantiae. Secundo. Quia ipsum esse non est proprius actus materiae, sed substantiae totius. eius enim est actus ipsum esse, de quo dicere possumus quod sit, esse autem non dicitur de materia, sed de toto: vnde materia non potest dici quod est, sed ipsa substantia est id, quod est. Tertio. Quia nec forma est ipsum esse, sed se habent secundum ordinem, comparatur enim forma ad ipsum esse, sicut lux ad lucem, vel sicut albedo ad album esse. Deinde etiam ad ipsam formam comparatur esse, vt actus, per hoc enim in compositis ex materia, & forma, forma dicitur esse principium essendi: quia est complementum substantiae, cuius actus est ipsum esse, sicut diaphanum est aeri principium lucendi: quia facit eum proprium subiectum luminis: vnde in compositis ex materia & forma, nec materia, nec forma potest dici ipsum quod est, nec etiam ipsum quo est, sed quod est essendi principium. ipsa autem substantia est ipsum quod est, & ipsum esse, est quo substantia denominatur ens. In substantiis autem intellectualibus, quae non sunt ex materia & forma compositae, sed in eis ipsa forma est substantia subsistens. forma est quod est, ipsum autem esse est actus quo est, & propter hoc in eis est vnica tantum compositio actus, & potentiae, quae scilicet est ex substantia & esse, quae a quibusdam dicitur, ex quo est & esse, vel ex quo est & quod est. In substantiis autem compositis ex materia, & forma est duplex compositio actus, & potentiae. Prima quidem ipsius substantiae, quae componitur ex materia & forma. Secunda vero ex ipsa substantia iam composita, & esse, quae etiam potest dici ex quod est, & esse, vel ex quod est, & quo est. Sic igitur patet, quod compositio actus & potentiae est in plus. quam compositio materiae, & formae: vnde materia, & forma diuidunt substantiam materialem, potentia autem, & actus diuidunt ens commune, & propter hoc quaecunqueconsequuntur potentiam, & actum inquantum huiusmodi sunt communia substantialibus materialibus, & immaterialibus creatis, sicut recipere & recipi, perficere & perfici, quibuscunque vero sunt propria materiae, & formae inquantum huiusmodi, sicut sunt generari & corrumpi, & alia huiusmodi, haec sunt propria substantialium materialium, & nullo modo conueniunt substantiis immaterialibus creatis. Haec Sanctus Thomas ibidem.
Sciendum tamen quod primo sent. 8. dist. 5. q. 2. artic. ponit eandem conclusionem, sed videtur in aliquibus dissentire ab hoc quod dictum est, ait enim sic. Differt autem quod est & materia: quia quod est dicit ipsum suppositum habens esse, materia autem non habet esse, sed compositum ex materia, & forma: vnde materia non est quod est, sed compositum 3 vnde in omnibus illis, in quibus est compositio formae & materiae, est etiam compositio ex quod est & quo est. In compositis autem ex materia & forma quo est potest dici tripliciter, potest enim dici quo est ipsa forma partis, quae dat esse materiae, potest etiair dici quo est ipse actus essendi, scilicet esse, ncut illud quo curritur est actus currendi, potest etiam dici quo est ipsa natura, quae relinquitur ex coniunctione formae cum materia, vt humanitas, praecipue secundum ponentes quod forma, quae est totum. quae dicitur quidditas, non est forma partis, de quibus est Auicenna. Haec ille. In quo loco dicit quod essentia & forma quodlibet illorum potest dici quo est. In secundo autem contra Gentiles, vt recitatum est dicit oppositum.
Item haec dicit, quod suppositum est quod est. In secundo autem contra Gentiles dicit, quod essentia est ipsum quod est. Sed dico, quod hoc non est contradictio nisi secundum apparentiam, nam cum dicit secundo contra Gentiles quod solum esse est illud quo est, intelligit de quo est formaliter, non autem de quo est causaliter quasi effectiue. Vnde ipsum esse est illud, quo aliquid est formaliter & vltimate, sicut actu essendi, sed per formam vel essentiam aliquid est non illo proprie, sed quasi per illud, quod est principium ipsius esse. res ergo est solo esse, sicut actu essendi, sed res est sua forma, sicut illo quod dat esse. Similiter nulla est contradictio quo ad aliquid de ly quod est, cum enim dicit, quod suppositum est ipsum quod est, loquitur de illo quod proprissime est, quo modo essentia differens a supposito, & non subsistens non potest dici esse, & ideo primo sent. quo ad hoc proprie locutus est. Sed cum alibi dicit, quod essentia est illud quod est, non loquitur ita proprie, si substantiam dicat essentiam rei, & causa est: quia ipsum. quod est proprie sumptum dicit illud, quod sic est, quod est, quod nullo modo est quo aliud est, est enim vltimatum in tali ordine actuum, & actuabilium incipiendo ab actibus. Nam quod est sic, est actuatum quod non actuat. taliter autem accipiendo quod est, constat quod solum suppositum, quod non est in alio, dicitur ipsum quod est & non essentia: nam essentia est forma suppositi, & ideo non est vltimum quod est, sed se se habet, vt quod respectu formae partis, & respectu actus essendi, sed vlterius se habet, vt quo respectu suppositi, non ergo dicitur ita proprie quod est sicut suppositum, nec ita proprie quo est, sicut actus essendi, de hoc dicitur tertia parte. q. 17. artic. 2.
Tertia conclusio est. Esse existentiae non se habet omnino,. similiter ad substantiam vel essentiam creaturae sicut accidens ad subiectum accipiendo accidens proprie pro quidditate accidentali reposita in aliquo nouem generum accidentis, probatur conclusio per dicta Sanctus Thomas de potentia Dei. q. 5. artic. 4. ad tertium quod argumentum fuerat tale. Nihil quod est per accidens est infinitum sed esse cuiuslibet creaturae est per accidens, vt Auicenna dicit. vnde & Hyla. in lib. de Trini. Deum a creatura distinguens dicit. Esse non est accidens Deo. ergo nulla creatura in infinitum durabit. Ecce argumentum. Et respondet.
Dicendum, quod esse non dicitur accidens quasi sit in genere accidentis loquendo de esse substantiae, est enim actus essentiae sed per quandam similitudinem: quia non est essentiae, sicut nec accidens, si tamen esset in genere accidentis, nihil prohiberet quin in infinitum duraret. per se enim accidentia ex necessitate suis substantiis insunt: vnde & nihil prohibet ea in perpetuum esse, sed accidentia quae per accidens insunt nullo modo in perpetuum durant secundum naturam, huiusmodi autem esse non potest ipsum esse substantiale, cum sit actus essentiae. Haec ille.
Idem ponit primo sent. dist. 8. in ex positione literae, vbi sic arguit contra illud. Hyl. Esse non est accidens Deo. Contra dicit Sanctus Thomas Videtur quod nec alicui creaturae cum nihil sit essentialius rei quam suum esse. Et tunc respondet. Dicendum (inquit) quod accidens dicitur illud, quod non est de intellectu alicuius, sicut rationale dicitur alicui accidere & ita cuilibet quidditati creaturae accidit esse: quia non est de intellectu ipsius quidditatis. potest enim intelligi humanitas, & tamen dubitari, vtrum homo habeat esse. Haec ille.
Idem ponit secundo quolibet q. 2. artic. 1. De hoc Sanctus Thomas super 4. Metaphysicae sic scribit. Esse rei quamuis sit aliud ab eius essentia non tamen est intelligendum, quod sit aliquid superadditum ad modum accidenti¬, sed quasi constituitur per principium essentiae, & ideo hoc nomen ens, quod imponitur ab ipso esse, significat idem cum ipso nomine, quod imponitur ab essentia. In hoc autem Auicenna aliter sensit. dicit enim quod vnum & ens non significant substantiam rei: sed significant aliquid additum, & de ente quidem hoc dicebat: quia in qualibet re, quae habet esse ab aliquo alio, aliud est esse, aliud est res ipsa & substantia seu essentia eius, hoc autem nomen eius significat ipsum esse, significat igitur, vt videtur aliquid additum essentiae, se in hoc uon recte dixit. Haec ille.
Quarta conclusio est. Esse creaturae, quo formaliter est actu, non est Deus, nec est proprie creatura, nec est proprie ens vel quod est. probatur conclusio, quod enim Deus non sit esse creaturae, quo formaliter est, probat muitipliciter Sanctus Thomas primo contra Gentiles cap. 26. & primo sent. dist. 3. q. 1. art.. & prima parte. q. 3. artic. 2. Et motiua eius sunt multa, praesertim quia nullius creaturae esse fuit ab aeterno, tum etiam quia Deus non vnitur rebus, nihil autem est vicinius rebus quam suum esse, tum quia esse rei finitur secundum capacitatem recipientis, Deus autem est infinitus. Secunda pars conclusionis scilicet quod esse non sit proprie creatura probatur, nam sicut dicit Sanctus Thomas parte. prima q. 45. artic. 4. Creari est fieri. fieri autem ordinatur ad esse rei: vnde illis proprie conuenit fieri, & creari, quibus conuenit esse, quod quidem proprie conuenit subsistentibus, siue sint simplicia, sicut substantiae separatae, siue sint composita, sicut sunt substantiae materiales. Illi autem proprie conuenit esse quod habet esse, & hoc est subsistens in suo esse, formae autem & accidentia & huiusmodi non dicuntur esse quasi ipsa sint, sed quia eis est aliquid, sicut albedo ea ratione dicitur ens: quia ea subiectum est album. vnde secundum Philosophum accidens magis proprie dicitur entis quam ens, sicut igitur accidentia & formae, & huiusmodi, quae non subsistunt, magis sunt coexistentia quam entia, ita debent dici magis concreata quam creata proprie vero creata sunt subsistentia. Haec ille.
Ex quo patet, quod cum secundum eum esse, quo creatura formaliter est non subsistat, quod ipsum non creatur proprie, sed concreatur, & consequenter non est proprie creatura, sed concreatum quid.
Item ibidem in solutione ad primum sic ait. Cum dicitur prima rerum creatarum est esse, ly esse non importabat subiectum creationis, vel subiectum creatum, sed importat propriam rationem obiecti creationis, nam ex eo dicitur aliquid creatum quod est ens, non autem ex eo quod est hoc ens, cum creatio sit emanatio totius esse ab ente vniuersali. Et est similis modus loquendi ac si diceretur, quod primum visibile est color, quamuis illud quod proprie videtur sit coloratum. Haec ille.
Ex quo patet quod secundum eum esse non proprie dicitur ens, sed dicitur quo aliquid est, nec proprie dicitur res creata, sed concreata vel ratio creationis. Ex quo patet tota conclusio. Eandem probationem ponit prima parte q. 20. artic. 2. & ostendit, quod sola subsistentia proprie sunt & proprie fiunt.
Quinta conclusio est. Aliquid esse est ipsa essentia creaturae, aliquod vero esse est actualitas eius, & aliquod esse non est oc, nec illud. Ista conclusio probatur ex dictis Sancti Thomae 11. sent. dist, 33. q. 1. artic. 1.
Ad primum, vbi ponit sequentia verba. Sciendum (inquit) quod esse dicitur tripliciter. Vnoinodo, dicitur esse ipsa quidditas: vel natura rei, secundum quod dicitur, quod diffinitio est oratio significans quid est esse rei, diffinitio autem significat quidditatem rei. Alio modo dicitur esse ipse actus essentiae, sicut viuere, quod est esse viuentibus, est animae actus, non quidem actus secundus, qui est operatio, sed actus primus. Tertio modo dicitur esse quod significat veritatem compositionis in propositionibus secundum quod est dicitur copula, & secundum hoc est in intellectu componente & diuidente quantum ad sui complementum, sed fundatur in esse rei, quod e.t actus essentiae. Haec ille.
Eandem ponit distinctionem 3. sent. dist. 6. q. 2. artic. 2. Primum enim & tertium membrum ponit in corpore articuli, sed secundum membrum distinctionis ponit in responsione ad quartum argumentum. ex qua distinctione patet conclusio pro qualibet sui parte. Prima quidem ex prima parte distinctionis. secunda ex secunda: tertia vero ex tertia. Eandem distinctionem ponit in multis aliis locis praesertim quo ad secundum, & tertium membrum, vtpote tertia parte q. 17. art.. & quolibet. 2. q. 2. artic.,. vbi. sic dicit. Esse dicitur dupliciter, vt patet per Philosophum 5. Meta. Et in quadam glosa Origsus super principium Ioan. Vno modo secundum quod est copula verbalis signans compositionem cuiuslibet enunciationis quam anima format: vnde hoc esse non est aliquid in rerum natura, sed tantum in actu animae componentis, & diuidentis. & sic esse attribuimus omni ei. de quo propositio formari potest, siue sit ens, siue priuatio. dicimus enim caecitatem esse. aliud, dicitur esse actus entis inquantum est ens, id est quo denominatur aliquid ens in actu rerum natura, & sic esse non attribuitur nisi rebus ipsis, quae in decem genera diuiduntur. Haec Sanctus Thomas Tale autem esse secundo modo dictum, vt ponit Egidius primo quolibet q. nihil aliud est quam quaedam actualitas impressa omnibus entibus a primo ente, nulla enim essentia creaturae est tantae actualitatis, quod possit actu existere, nisi ei imprimatur actualitas quaedam a primo ente, & illa actualitas impressa vocatur esse, sicut ergo res corporales aliae a quantitate non sunt actu de se extense, sed sunt in potentia vt extendantur per quantitatem, sic omnes aliae naturae a primo ente de se non existunt actu, sed sunt in potentia ad esse. Haec Egidius. Cui concordat Sanctus Thomas prima parte. q. 3. arti. 4. dicens, quod esse est actualitas omnis formae vel naturae, non enim bonitas vel humanitas signatur in actu nisi prout signamus eam esse, oportet igitur quod esse comparetur ad essentiam, sicut actus ad potentiam. Haec Sanctus Thomas Et in hoc primus articulus terminatur.
Articulus 2
Vantum ad secundum articulum mouentur dubitationes: vnde contra primam conclusionem arguitur. multis potissime Henrico Godofredo Gerardo de Carmelo & Aureolo: vnde Hericus primo quolibet q. 7. arguit sic primo. Quoniam si nihil in creaturis haberet esse per essentiam suam, sed per rem additam suae essentiae, nihil in creaturis esset ens per se. Secundo. Quoniam si illud esse sit res aliqua super essentiam creaturae cum non sit dare, quod sit Deus & res increata. ergo esset res creata. res autem quaelibet creata de se habet non esse sed si habet esse, hoc est participatum, & acquisitum. si ergo esse pi rticipatum, & acquisitum semper aliud re est ab eo cuiacquiritur, & a quo participatur de illo esse illius rei additae primae creaturae, per quam habuit esse. quaero vtrum sit aliud re ab esse illius rei cui acquiritur, & tunc aut erit procedere in infinitum, aut status erit in aliqua essentia, cui acquiritur esse, quod nullo modo est aliud re ab illa essentia cui acquiritur & qua ratione statur in vna essentia & natura creata eadem ratione in qualibet natura.
Tertio. Quoniam illud esse quod ponitur esse re aliud ab essentia, quae ipsum participat, quaero aut est substantia, aut accidens. medium enim non est ponere, nisi in creatore, qui neque est substantia, neque accieus praedicamenti alicuius. Et in lib. Alph. de diuisione scientiarum dicitur, quod omne quod est, aut est substantia, aut accens, aut creator substantiae, aut accidentis. Si dicas quod sit acceens sequitur, quod substantia habet esse per suum accidens, & ita non per se & primo, sed accemens illud, per quod habet esse magis est ens per se & primo, quod est contra Philosophiam & omnem rationem, esto etiam quod sit accidens, dic in quo praedicamento accnntis est quod si attentes nouem genera accuntium, non sufficiunt tibi. Si dicas quod sit substantia aut ergo substantia materia, aut forma, aut compositum, & habebit tunc materia materiam, aut forma hebit esse per materiam aut compositum erit materia alia, a qua hebtm esse, quae omnia sunt absurda. Si dicas compositum. hoc non potest esse, quia omnis talis substantia est per se subsistens. Si dicas quod forma: quia ibi vis esse, aut ergo subalis, aut accnentalis si acctentalis per illam non hebtem esse sunbia, vt dictum est, si substantialis aut est per se subsistens, & tunc est essentia quaedam, & intelligentia quae habent esse per sua essentiam a se indifferentem. Si vero sit alteri inherens & informans, tunc ipsa est essentia rei, vel pars essentiae, quae in ipsa creat, & sic oibu. modis oportebit dare, quod quaelibet res hebetam esse per sua essentiam, vt esse non sit res aliqua addita essentiae. Haec ille in forma. Arguit etiam Guido vel Gerardus de Carmelo 5. quolibet. q. 9. sic. Illa sunt idem realiter, quae eadem generatione generantur primo, & corrumpuntur, sed non minus vna generatione generatur existens homo, & homo, quam homo & hic hodod. igitur &c. minor probatur tripliciter. Primo. Nam per se terminus generationis est natura 2. Physicor. & 2. de Anima, & per se terminus generationis est esse actu compositi 7. Meta. nanque redditur ratio quare compositum sit & non pars, quia eius est esse igitur eadem ratione generatur natura hominis, & esse illius.
Secundo. Quia sicut generationis vnius est vnus per se terminus quo, sic est vnus per se terminus quod, sed terminus generationis quo est forma, quae seipsa & nullo alio dat esse. ergo per se terminus generationis, quod est compositum ex materia & forma, & nullo alio formaliter existens, sicut habens esse. Tertio. Quia Philosophus 8. Metaphysic. dicit, quod generatum est vnum: quia generans transferet illud, quod erat in potentia ad actum, ita quod vt Commentator dicit ibidem, translatio non largitur multitudinem, sed perfectionem, eo quod eadem realitas, quae erat in potentia, est per translationem in actu, modo certum est quod realitas quae erat in potentia, nihil dicit nisi materiam cum forma possibili. igitur cum est actu non dicit nisi materiam cum actu perficiente, & ita ipsum generatum non dicet aliud esse formaliter quam materiam, & formam, quae pertinent ad essentiam. Vnde Philosophus ponens principia intrinseca producti in esse nunquam posuit nisi materiam, & formam 1. Physicor. primo de generatione 7. & 6. Metaphysic. & 12. constat autem quod si esse esset actus distinctus a materia & forma vnitis in recreata & facta, inuestigasset vltra materiam, & formam. tertium principium generati, quod non fecit, praesertim cum omnis processus terminetur ad esse existentiae.
Secundo arguit sic. Substantia naturaliter prior est omni accidente absoluto, quod patet: quia causa est prior suo effectu, sed existentia subiecti est causa existentiae accidentis, cui inest. vnde est ens: quia entis 7. Metaphysicae: quia hoc esse in esse alterius, vbi Commentator dicit. Indiuiduum substantiae prius est indiuiduo accidentis, eo quod nihil inest alicui, vt subiecto, nisi illud quod subiicitur habeat esse.
Confirmatur secundum Sanctum Thomam qui non ponit nisi vnam formam in composito: quia in generatione forma substantialis immediate vnitur materiae primae, ita quod omnia accidentia absoluta sequuntur naturaliter substantiam generatam, & ita in illo priori est substantia actu, ante omne accidens absolutum. igitur esse quod habet substantia generata actu ante omne accidens absolutum est substantia: quia substantiae absolutae non est accidens principium, aut ratio prima essendi 1. Physic. sed non est sola materia, nec sola forma: quia sola forma non est, totum esse compositi. igitur est substantia composita. Et similiter potest argui de substantia simplici: quia eo primo existit, quo primo est actu: quia esse est illud, quo aliquid est actu, sed natura rei simplicis est essentialiter actus. igitur simplex sua natura, & nullo alio superaddito existit.
Tertio arguit. Non minus perficit actus substantialis in esse actu quam accidentalis, cum actus substantialis det esse simpliciter, sed actus accidentalis dat seipso, & nullo alio esse accidentale, vt albedo dat seipsa esse album actu, dum actu perficit, nec requiritur aliud esse praeter naturam albedinis & subiecti susceptiui. igitur actus substantialis, qui est forma, dum seipsa actu perficit materiam, dat esse actu, puta forma ignis actu perficiens materiam dat esse actu in esse existentiae ignis, nec requiritur aliud esse praeter materiam, & formam actu vnitam.
Quarto arguit. vt dicit, ex principiis Sanctus Thomas qui probat, quod in composito non est nisi vna forma. Quia quod aduenit alicui post completam essentiam est necessario accidens: quia aduenit habenti formam & actum. igitur si esse differat ab essentia aduenit enti habenti formam & actum, & per consequens esse est accidens, & sic substantia non est actu per se, sed per accidens. Quinto per eadem principia. Nam Sanctus Thomas alia forma arguit in dicto proposito: quia prima substantia non esset vnum per se: quia includeret plures actus, sed si per rem additam prima substantia esset existens, ipsa includeret plures actus, & ita prima substantia non esset vnum per se. Sexto. Quia secundum eum hic homo, & homo non esset idem: quia hic homo dicit naturam cum essentia. homo autem solum dicit naturam, & ita hic homo comparatur ad hominem, vt totum reale ad suam partem, & est contra Philosophum 7. Met. & pluribus locis.
Septimo arguit. Quia sicut substantia est vna per se, ne sit processus in infinitum. sic videtur per se existere: quia quaeram, aut per se existit, aut per aliud, & sic de illo in infinitum. Nec valet si dicatur, quod esse non est quod existit, sed quo existit. Tum quia sic posset impediri ratio Commentatoris: quia vnitas non est vna, sed esset quo aliquid est vnum, & tamen ratio illa conceditur procedere. igitur & hic: quia non magis est dubium de vnitate quam de esse. Tum quia transcendentia ratione suae conmunitatis, de quibus praedicantur in concreto, praedicantur in abstracto, nam vnitas est vnum, & quod est ens est essentia. Tum tertio, quia non minus est de transcendentibus existere quam vnum: quia sicut omne ens est vnum, ita omne ens existit, & sicut est ens in potentia, ita est existens in potentia. Ex hoc vlterius arguo secundum Philosophum 10. Metaphysic. Ttranscendentia conuertibilia cum ente non aliud praedicant quam substantiam, & naturam eius, de quo dicuntur, & ratio est: quia quandocunque aliqua in creaturis sunt idem realiter, de quo praedicatur vnum per realem identitatem praedicatur reliquum, sed transcendentia sunt idem realiter. igitur cum existentia sit transcendens, sicut est res vel natura, cum natura non differat ab eo, cuius est, sequitur quod existere non differt ab eo, cuius est.
Octauo arguit. Resolutio rei stat in his ex quibus consistit ipsa res, sed res exitens non resolutur nisi per resolutionem principiorum pertinentium ad naturam, & quidditatem eius, vt corruptio sortis, qua fit non existens non consistit nisi in separatione animae a corpore. igitur non alio sortes existit nisi per animae & corporis vnionem: vnde ad existentiam rei non plus requiritur nisi realis entitas essentialis actualitatis, quare enim essentia rosae non existit: quia non est realis entitas secundum propriam essentiam, & naturam, sed est solum in potentia suarum causarum, ideo non est realis essentia nisi in potentia, ita quod rosa eo modo quo est secundum esse essentiae, est secundum esse existentiae: vnde sicut rosa est essentia & res non actu, sed in potentia, ita existit in potentia & non in actu, quia tamen existentia magis concernit actum quam existentia, ideo secundum rationem magis verificatur essentia de non ente actu quam existere. Arguit etiam Godofrius in quolibet primo sic. Abstractum enim & concretum solum grammaticaliter distinguuntur, sed esse & essentia distinguuntur sicut abstractum, & concretum, essentia nanque est nomen abstractum ab esse sicut humanitas ab homine. ergo videtur quod solum grammaticaliter distinguantur.
Secundo arguit. Quia Augustnus dicit 5. de Triniteus quod sicut ab eo quod est sapere dicta est sapientia, ita ab eo quod est esse dicta est essentia, sed sapere & sapientia solum grammaticaliter distinguuntur, sicut cursus & currere, lux ac lucere. igitur esse & essentia solum differunt grammaticaliter. Tertio arguit. Quae differunt solum sicut nomen, & verbum, solum differunt grammaticaliter, sed esse & essentia se habent sicut nomen & verbum: quia sicut calor & calere, cursus & currere. igitur. Quarto. Sicut se habet vita ad viuere, sic se habet essentia ad esse. viuere nanque viuentibus est esse secundum Philosophum 2. de Anima, sed vita & viuere solum differunt sicut nomen, & verbum. ergo hoc modo differunt essentia & esse. Quin toarguit. Si essentia & esse componunt sicut actus & potentia, aut essentia est in potentia simpliciter aut secundum quid, si in potentia simpliciter, sequitur quod sit materia & esse forma substantialis. si vero sit in potentia secundum quid, tunc erit in actu simpliciter, & per consequens erit in actu simpliciter sine esse, quod est impossibile. ergo essentia & esse non componunt ens creatum.
Sexto arguit sic. Omne esse est a forma, aut ergo est ipsamet forma, aut aliquid effectum a forma. si ipsamet forma, habetur propositum: quia forma est pars essentiae. si vero sit aliquid derelictum a forma, tunc effectus causae formalis est effectus causae efficientis, quod est falsum, cum haec sit differentia inter causalitatem efficientis, & formae, quod effectus formalis est ipsamet forma. ergo non potest poni quod esse sit aliud ab essentia. Septimo. Si esse differat ab essentia tanquam res alia, aut est creatura aut creatrix essentia, sicut dicit Boetius in libro de ortu scientiarum, sed constat quod essentia non est creatrix essentia. ergo creatur. quaeritur ergo de illa. vtrum sit aliqua essentia vel nulla. si aliqua habetur p opositum quod esse & essentia sunt idem in creatura. & vero nulla. penitus nihil est, quod enim nulla essentia est penitus nihil est secundum Augustinum ergo non possunt, distingui realiter esse, & essentia. Octauo. Manente eadem causa manet idem effectus. & si est eadem ratio, debet idem poni, sed omnes rationes, quibus probatur quod esse differat ab essentia probant, quod esse differat ab esse, vt patet per illam, quae est de indifferentia, aeque enim indifferens est esse ab esse & non esse, sicut essentia cum sit creatura, & per illam de participatione: quia esse ita participat sicut essentia, cum vtrunque sit quaedam similitudo Dei, & per illam de reductione in nihil: quia esse ita potest redire in nihil sicut essentia, & sic de omnibus aliis rationibus. ergo cum constet quod esse non differt realiter ab esse, non oportet dicere propter illas rationes: quod essentia differat ab essentia realiter. Nono arguitur. Quandocunque sunt aliqua distincta realiter: vnum potest per diuinam potentiam ab alio separari, sed essentia non potest separari ab esse: alias si separaretur essentia, esset sine esse, & esse absque essentia, quod implicat contradictionem. igitur illud non potest poni. Arguit etiam Aureolus. Primo. Nulla res est alia ab co, quo formaliter est extra nihil: quia dato opposito sequitur quod inquantum alia est extra nihil, & inquantum alia, non est extra nihil, non enim est alia inquantum nihil, immo si alia est extra nihil, non tamen est extra nihil inquantum alia. alioquin non per illam erit extra nihil, sed constat quod essentia est extra nihil per esse actualis existentiae, nihil enim aliud accipimus hic per actualem existentiam, nisi positionem in rerum natura, quod est poni extra nihil, omnis autem essentia ponitur extra nihil per positionem extra nihil formaliter. ergo positio extra nihil erit actualis existentia, & per consequens essentia ponitur extra nihil per actualem existentiam, necesse est igitur, quod positio extra nihil, siue actualis existentia non sit alia res ab illa, qua ponitur extra nihil, & existit pe. eam.
Nec valet (inquit) si dicatur, quod essentia est quaedam alia res, qua formaliter est extra nihil per esse. subiectiue autem est extra nihil seipsa, nec ostendet quod sit vna res, sicut subiectum, & illud cui subiicitur non sunt vna res. Illud inquam non valet: quia esse, quod perficit essentiam tanquam subiectum, & ponit eam extra nihil subiectiue quidem ex parte ipsius, formaliter autem ex parte sui. illud inquam esse aut perficit nihil tanquam subiectum proprium, & trahit nihil extra nihil, aut ipsam essentiam, quae est extra nihil: sed primum dari non potest, alioquin nihil esset sub esse, & nihil traheretur ad esse, quod est impossibile, si autem detur secundum habetur propositum, quod idem abstractum est res posita extra nihil seipsa, & per consequens in lapide res lapidis non per esse additum, sed seipsa formaliter est extra nihil.
Secundo arguit sic. Nulla res est alia ab ea, qua ponitur in rerum natura. si enim sunt duae res, illa res, qua ponitur in rerum natura prout subiicitur vel est res posita in rerum naturasseipsa, aut per aliam cui subiicitur, si seipsa habetur propositum, si per aliam cui subiicitur, aut illa imprimit aliam realitatem ei, quae subiicitur a propria realitate sua, aut communicat sibi eadem: non potest dici quod aliam sibi imprimat, quia tunc se haberet per modum agentis, & non per modum formae, & iterum illa realitas impressa suscipienti recipiet recipiens tanquam subiectum, & quaeritur, vtrum subiectum & realitas impressa erunt eadem res, & si sic standum erat in primo, si non tunc proceditur in infinitum. non potest ergo poni, quod aliam realitatem imprimat. relinquitur ergo quod communicet sibi propriam suam realitatem, & suam propriam positionem in rerum natura, & per consequens non est ibi nisi vnum positum in rerum natura, cum subiectum seipso non sit positum sed per illud cui subiicitur aliud, nec per illud cui subiicitur aliquid sit positum, nisi illud quod est idipsum, propositio ergo per se nota est, quod nulla res est alia ab ea, qua ponitur in rerum natura extra nihil, sed lapis est extra nihil in rerum natura per suum esse. ergo lapis non est alia res a suo esse.
Tertio sic. Nulla perfectio ponit suum perfectibile vel susceptibile in rerum natura, nulla nanque perfectio dat suo susceptibili, quod possit subiici, & perfici, sed supponendo quod possit subiici, & perfici, & recipere perfectionem. perficit illud in actu. de ratione autem eius quod potest subiici, & perfici, & deferre est, quod sit extra nihil positum in rerum natura, nihil enim non potest subiici, nec perfici, nec deferre, & similiter nec positum ex. tra nihil in rerum natura potest deferre, aut sustentare niti rem, & perfici nisi per rem, sed constat quod esse ponit essentiam extra nihil in rerum natura. ergo impossibile est, quod respiciat ipsam, vt suum perfectibile, ita quod sit alia res, sicut perfectio & perfectibile reale.
Nec valet si dicatur, quod per istam rationem materia non differt a forma realiter eo quod materia ponitur extra nihil per formam. nec est in rerum natura nisi per formam, alias esset praecisa res, & actualis, cuius oppositum declaratum est in tractatu de principiis Physicis. Si quidem hoc non valet, non enim est verum, quin materia sit extra nihil seipsa, & quin sit posita extra in rerum natura seipsa, quod patet: quia eius entitas est quod est purum perfectibile, & actuabile, & purum terminabile carens omui perfectione, & termino, & actu, nec tamen propter hoc est nihil, cum nihil nec sit perfectibile, nec terminabile, nec actuabile: vnde materia non est actu, sed actuabilis per actum. nec perfecta, sed perfectibilis per perfectionem, nec terminata, sed terminabilis per formam, quae est perfectio, & terminus, & actus. sic igitur per formam non ponitur extra nihil, cum per formam non sit purum perfectibile, immo actu perficiatur, est tamen extra nihil per hoc, quod est purum perfectibile, & per hoc est aliquid in rerum natura, & per consequens ratio concludit, quod lapis est in rerum natura positus, & existens penitus extra nihil, non per aliquid additum, & per consequens superflue ponitur aliud esse distinctum.
Nec valet etiam si dicatur, quod eodem modo essentia est quoddam potentiale & ita non potest poni per se in rerum natura, sicut nec materia. Hoc siquidem non valet, sufficit enim quod tota realitas cum sua materia, & forma actuali sit posita extra in rerum natura. & extra nihil seipsa, tunc enim erit actualis quidditatiue inquantum materia est actuata. lapis etiam erit actualis: quia omnino extra nihil est positus in rerum natura & sic esset penitus actualis, & in nullo potentialis, nec apparet quid habeat lapis amplius expectare, ex quo est seipso positus in rerum natura.
Quarto sic. Nulla res differt a sua realitate. si enim differt. iam est alia realitas, & per consequens non sua. sed esse est realitas essentiae, sicut patet, quod non esse lapidis est nihileitas lapidis, lapis enim dum non est nihil est ipsum esse, igitur aliquid aut aliqua realitas est ipsum esse. ergo esse lapidis est sua realitas & sic de omni esse. & omni essentia. ergo impossibile est, quod esse sit alia res ab essentia. Et si dicatur, quod res sumitur dupliciter. Vnomodo pro re essentiali, & sic non est verum. quod esse lapidis sit sua realitas. Aliomodo prorealitate actuali, & sic est verum: vnde in lapide actualiter existente sunt duae realitates, vna quidem essentialis puta lapideitas, & alia actualis puta esse. Si quidem hoc non valet, quoniam realitas essentialis lapidis habet quod sit realitas ex ipso esse, aut seipsa & sine esse, si habet sine esse, quod sit realitas extra in rerum natura. ergo res sine esse potest esse in rerum natura, & extra nihil, quod est contradictio. si vero habet quod sit realitas non a se sed per esse, aut esse imprimit illam realitatem, & sic erit efficiens & imprimens, quod est impossibile, aut non imprimit suam realitatem, sed eandem communicat & tunc habetur propositum, quod esse est realitas essentiae indifferens ab ea.
Quinto arguit sic. Nulla res differt a sua actualitate, qua est extra nihil, non loquor de actualitate, quae est terminus & perfectio, & complementum, qualem actualitatem importat forma respectu materiae, non enim ponit eam extra nihil. vt supra dictum est, sed ponit eam in esse terminato & perfecto, quoniam ante erat perfectibile purum & purum indistinguibile sed constat quod esse est actualitas non sconmo modo, videlicet tanquam terminus & modus & complementum, sed tanquam ponens extra nihil & in rerum natura. essentia enim dum actu non est, nihil est, & in rerum natura non est. ergo impossibile est, cum esse sit talis actualitas, quod differat ab essentia.
Et confirmatur, quoniam quaelibet essentia est quaedam actualitas, lapideitas enim est quaedam actualitas: vnde non oportet dum ponitur in esse, quod addatur sibi aliqua actualitas. Sexto arguit sic. Affirmatio rei nihil addit ad rem affirmatiuam, sicut nec negatio tollit aliquid nisi rem quam negat, patet enim quod non homo negat solum hominem, & affirmatio hominis nihil aliud ponit, sed illud affirmat. si enim poneretur aliud iam non esset affirmatio praecedentis, sed appositio ante negati, sed positio lapidis in rerum natura non est aliud quam affirmatio realitatis lapidis, quod patet ex hoc, quod quando negatur lapis poni in rerum natura, negatur lapis, & realitas illius: vnde nihil est dictu lapidem esse, quam lapidem realitatem habere. ergo poni lapidem in rerum natura non est alicuius nonae rei additio, sed eiusdem rei affirmatio. Et si dicatur, quod affirmatio est aliud a re, pari ratione dicetur, quod negatio est aliud a non re. Et si dicatur vlterius, quod affirmatio & negatio respiciunt lapidem, per modum substracti non valet. Affirmatio enim non respicit rem per modum substracti, sed est ipsamet res, homo enim & non homo opponuntur, sicut affirmatio & negatio, & eodem modo opponuntur res, & non res.
Septimo arguit sic. Illa sunt penitus idem, quibus opponitur penitus eadem negatio, sed nihil opponitur directe realitati essentiae, & realitati esse, priuatio enim esse lapidis est lapidem simpliciter nihil esse, & nullam realitatem habere, nec essentialem, nec actualem, nec aliam. ergo manifeste apparet quod nulla realitas erat in lapide nisi esse, & per consequens realiter idem sunt in eo essentia & esse. Et si dicatur, quod duplex est nihil, vnum quod opponitur realitati essentiae, aliud quod opponitur realitati esse. Sed si sic, dicatur distinguenti de nihilo do nihili medietatem, & eliget quam vult. constat enim quod in nihilo distinctio non cadit. Octauo arguit sic. Conceptus entis applicatus ad lapidem non addit sibi aliquam rem, vt supra fuit probatum. Et patet: quia si adderet, lapis esset nihil, quia existens extra conceptum entis, sed conceptus entis & conceptus esse est vnus & idem, nisi quod ens concipitur per modum status, & quietis, esse vero per modum cuiusdam fieri, & egressus. ergo esse additum lapidi, & sibi applicatum penitus nullam rem addit.
Nono arguit sic. Quandocunque aliquid diuiditur per duas differentias, si vna totaliter destruit diuisum reliqua nihil addit ad diuisum, nec secundum rem, nec secundum rationem, sed tantum aflirmat ipsum. verbi gratia, homo diuiditur per verum, & pictum, pictum autem totaliter tollit hominem, sequitur enim homo est pictus. ergo non est homo, & ideo verum nihil addit ad hominem. homo enim verus non est nisi homo nec secundum rem, nec secundum rationem, sed constat quod ens diuiditur per ens actu existens & per ens in potentia, & altera differentiarum, puta potentia totaliter destruit ens, sequitur enim, est lapis in potentia. ergo non est lapis. ergo altera differentia puta actualitas & existere nihil addit ad ens, nec secundum rem, nec secundum rationem.
Confirmatur: quia si lapis concipiatur, vt non positus in esse, statim concipitur vt nihil, ita quod destruitur tota realitas lapidis. ergo quando concipietur, vt positus in effectu, nihil addetur nec secundum rem, nec secundum rationem:: vnde quia non positio lapidis est pura negatio lapidis, sequitur quod positio lapidis est pura affirmatio eius, & pura veritas, & per consequens nihil addit.
Decimo arguit sic. Istae duae aequipollent. lapis est ens nunc & in actu, sed ens non addit rem, nec rationem ad lapideitatem, nec econuerso, sed est eadem ratio implicita, & explicita. explicita quidem per lapidem & implicita in ente. ergo dicendo. lapis est ens, non additur res, nec ratio, quae praedicetur de lapide. Vndecimo arguit. Ita se habet esse, ad essentiam, sicut se habet conceptus alicuius rei signatus verbaliter ad conceptum eiusdem rei significatum nominaliter, & econtra. esse enim & ens & essentia se habent sicut cursus, currere, & currens, & sicut flos, floritio, & florere, sed eadem res & ratio & intentio clauditur in conceptu importato per nomen, & in conceptu importato per verbum, nec ibi duo conceptus aliquo modo differunt ratione, sed tantum in modo concipiendi illam rem, & rationem, & hoc est quod dicit Commentator. 5. Phys. commento 5. ait enim. Quia propter famositatem istius distinctionis, scilicet quomodo omnes intentiones diuiduntur in habitus quiescentes, & mobiles, omnes gentes in hoc conuenerunt, quod posuerunt nominationum principium nomen, & verbum, & posuerunt cuilibet formae quiescenti nomen, & verbum cuilibet formae mobili, & posuerunt nartaes indeclinabiles ad collationem inter illa duo. Haec Commentator: vnde patet quod omnis ratio potest concipi modo quiescentis, & talis conceptus exprimitur per nomen, & modo fieri, & egressus, & talis exprimitur per verbum. ergo esse & essentia non differunt penes rem, aut rationem additam.
Nec valet si dicatur quod hoc habet verum de esse essentiae, & non de esse existentiae. Non valet inquam: quia hic loquimur de esse, quod praedicatur in ista propositione, rosa est. constat enim quod attribuit rosae, & enunciat de ea conceptum entis in actu: vnde sensus est, quod rosa est extra nihil, & quod conceptus entis actualiter sibi competit, & per consequens ly est praedicat conceptum entis, & importat ipsum per modum verbi, & sic procedit ratio facta, quod non addit rem nec rationem, aut intentionem aliquam sed dicit conceptum entis alio modo. Duodecimo arguit. Quia secundum Commentatorem 10. Metaphysi. Commento. 8. Auicenna fuit in hoc deceptus: quia credebat quod ens significaret aliquid additum essentiae rei: vnde verba Commentator. sunt haec. Auicenna dixit, quod ens & vnum significat intentionem additam essentiae rei, non enim opinatur quod res est ens per se sed per dispositionem additam ei, vt dicimus aliquid esse album, vnum igitur & ens apud ipsum significant accidens in re, & iam diximus impossibilia huic opinioni in aliis locis. & post continget ei hoc scilicet quod aut illud accidens est ens & vnum per aliud additum, aut per se si per illud additum procedit in infinitum. si per se. ergo concessum est aliquid esse vnum & ens per se, sed deceperunt eum duo scilicet quia opinabatur, quod vnum quod est principium quantitatis, est vnum quod est synonimum enti: & quia hoc vnum numeratur in accidentibus aestimauit, quod vnum quod significat omnia praedicamenta, est accidens, & etiam fuit deceptus: quia ig norauit differentiam inter hoc nomen ens, quod significat genus, & quod significat verum. quod enim significat genus est accidens, & quod significat verum significat vnumquodque decem praedicamentorum multipliciter. Haec ille.
Item. 4. Metaphysic. commento. 3. dicit Commenta. Auicenna multum peccauit in hoc quod aestimauit, quod vnum & ens significant dispositiones additas essentiae, & mirum de isto homine quomodo errauit talierrore. Et post subdit. Ideo dicimus quod substantia cuiuslibet vnius est esse eius, & ideo dicimus quod substantia cuiuslibet vnius per quam est vnum, est suum esse, per quod est ens. Haec Commentator. Ex quibus videtur quod opinio ista est contra Commentatorem, & contra Arisoteles Arguit etiam sic Garrou.s Si esse differat ab essentia realiter, tunc quaestio an est, esset quaestio ponens in numerum, sicut quaestio quia est: & propter quid, consequens est falsum, & contra Aristote 2. Physic. cap. 1. tenet consequentia: quia si esse differat ab essentia, tunc cum quaeritur an rosa sit, importabatur an esse conueniat rosae, sicut alia res a rosa, qodod enim an est habet pro subiecto essentiam, & pro praedicato esse.
Secundo arguit idem sic. Quia Linconiensis dicit super illo verbo Aristotelis quod esse & essentia nec in Deo, nec in prima causa ponunt in numerum. Tertio arguit. Quia si esse differat ab essentia realiter, tunc prius crearetur essentia quam esse Augusti enim dicit 7. super Gen.s quod prius creatur materia quam forma, quia potentialis est. Quarto arguit. Quia creatura secundum illud quod est, est terminus creationis, & per consequens quicquid est in ea, est aliquis actus & aliquod esse. ergo relinquitur quod esse non differt realiter ab essentia. Primo arguit sic ab aliis. Creatio terminatur ad esse, sed per creationem nihil acquiritur, nisi respectus ad efficiens, tota enim realitas quae fit, ab aeterno fuit, vt exemplata, & per consequens habuit esse essentiae. ergo esse exnentiae nihil addit ad essentiam nisi esse productum & respectum ad producens. Scdo Existere non est aliud quam extra sistere, extra scilicet suas causas, sed poni extra virtutem causae efficientis, & vniuersaliter poni extra causam dicit respectum ad causam, extra quam est. ergo esse dicit formaliter respectum ad causam. Tertio. Quicunque aliquid vnum & idem transfertur de potentia in actum, nihil acquisiuit: absolutum, alioquin iam non esset idem numero, sed res quae prius fuit possibilis, eadem numero ponitur in effectu, lapis enim qui prius non erat, postmodum est idem numero. ergo per esse non est acquisitum aliquid absolutum, sed tantummodo respectus ad transferens de potentia in actum. Quarto. Philosophus dicit 9. Metaphysic. quod nomen actus transumptum est ab actione. vnde poni in esse, & poni de facto idem esse videntur, sed poni in actu vel in actu esse, & perfecto non dicit nisi respectum ad producens, & agens & faciens. ergo esse existentiae solum addit ad essentiam respectum ad agens. &c.
Ad ista argumenta dicitur. Ad primum quidem quod ly per se potest excludere per aliud tanquam subiectum vel receptiuum, & tunc conceditur, quod aliquod creatum est ens per se, sicut substantia, quae non est ens per aliud susceptiuum, & ideo dicitur ens per se. Linconiensis 1. Poster. cap. 4. dicit. Dicitur autem per se esse, quod per efficientem causam non est, sic sola prima causa per se est. Dicitur secundo per se esse quod per causam materialem non est, & sic dicuntur intelligentiae per se entes, vel per se stantes. Dicitur etiam per se esse quod per subiectum non est, & sic dicitur, omnis substantia & sola per se esse. Haec ille. Alio modo ly per se potest excludere per aliud tanquam formale, & sic nec essentia substantiae, nec accidentis essentia est ens per se, sed per aliud formaliter, scilicet per esse, & hoc loquendo de ly ens prout est participium, & signat tantum quantum hoc quod dico existens. Isto modo enim quaelibet essentia creata est ens per aliud & non per se, prout ly per se excludit formale, & non solum susceptiuum illius quod est.
Ad secundum dicitur, quod esse creaturae, vt prius dictum fuit in primo articuli non subsistit, & ideo nec illi debetur proprie esse, nec fieri, nec creari, ac per hoc nec dicitur proprie creatura, sed quid concreatum, tale autem non oportet, quod participet aliud esse distinctum a se, aut quod acquirat esse, si enim tale quid dicatur esse hoc est alio modo quam essentia sit: vnde secundum Sanctum Thomam. de veritate. q. 21. ar. 4.
Ad secundum. Tripliciter dicitur aliquid ens. Primo modo dicitur aliquid esse:quia in se subsistit. Secundo modo quia est principium subsistendi, vt forma. Tertio modo quia est dispositio subsistentis, vt caecitas, & ideo cum dicimus, esse est ens si procedatur sic, igitur est aliquo ens vel se, vel alio, processus non sequitur : quia non dicebatur hoc modo ens, sicut aliquid in suo esse subsistens est ens, sed sicut quo aliquid est : vnde non oportet quaerere ipsi esse aliquid quo sit, sed vtrum ipso esse aliquid sit, quod sit idem ei, vel distinctum ab eo. Haec ille in forma. Ex quibus patet quod non sequitur, essentia creata participat esse. ergo a simili esse creatum participat esse, nec sequitur, essentia creata est per aliud a se. igitur esse creatum est per aliud a se. Nec valet si dicatur, esse creatum est extra nihil. igitur est proprie ens, quia extra nihil non solum est quod est, immo etiam dispositiones entis, quae non dicuntur proprie, & formaliter entia, sed entis, & in hoc differunt a penitus nihilo.
Ad tertium negatur diuisio quae ibi fit, illa enim diuisio entis in substantiam & accidens est diuisio entis prout dicit essentiam, & non prout dicit actum existendi secundum quod ponit Sanctus Thomas secundo quolibet. q. 2. artic. 1. & ideo licet omnis essentia sit substantia, vel accidens, non tamen omne quod est aliquid entis est substantia vel accidens, nisi reductiue. esse enim substantiae reducitur ad genus substantiae, & esse qualitatis ad genus qualitatis, sicut enim punctus reducitur ad genus quantitatis tanquam principium eorum, quae sunt in illo genere, vel vna illius species, ita esse substantiae reducitur ad genus substantiae quasi formale omnium quae sunt in illo, actus enim & potentia ad idem genus reducuntur. Isto modo ergo concesso quod esse substantiae sit de genere substantiae, non sequitur quod sit materia, vel forma, vel compositum, nec quod tres substantiae sint in composito, sed duae, & actualitas compositi quae reducitur ad idem genus, esse enim lapidis non est in genere substantiae, sicut essentia per se contenta sub genere, nec sicut pars essentiae, ideo nec est compositum substantiale, nec pars eius. Sed quia est actus compositi, & suarum partium. dico tamen quod esse substantiae posset dici accidens, iuxta alium modum loquendi, vt prius in primo articulo dicebatur, secundum quod omne quod est praeter rationem alicuius dicitur ei accidere, & de tali accidente loquendo non oportet quod supponat suum subiectum existere, nec est inconueniens, quod substantia sit per illud & existat, aut quod sit actualius. Similiter non sequitur quod substantia, quae habet esse per illud accidens, sit ens per accidens eo modo quo Aristoteles loquitur de ente per accidens, scilicet quod includit res diuersorum generum, nec sequitur quod tale accidens sit ens per se primo, non enim proprie est quod est, sed quo est.
Ad primum Gerardi dicitur, quod minor est vera loquendo de illis, quae generantur vnica generatione, sic quod quodlibet illorum est quod generatur, & ideo conceditur, quod homo, & existens homo, & vnus homo idem sunt realiter : quia vnica generatione generantur illo modo. Si autem maior intelligatur de generatis, quorum vnum se habet vt quod, aliud vt quo, vel ambo vt quo, non est vera, quod patet: quia lapis & partes eius essentiales vnica generatione generatur, & tamen lapis non est sua pars essentialis, & ideo quia minor ad sensum istum negatum est vera, & ad sensum quo concessum est argumentum non valet. Vnde prima probatio minoris falsum assumit dicendo, quod per se terminus generationis est esse compositi, si loquatur de termino quod, esse enim non est terminus generationis. Secunda similiter probatio deficit supponendo, quod sola forma sit terminus generationis compositi, vt quo, & esse teneat se a parte termini vt quod, hoc enim falsum est, cum esse minus subsistat quam forma, & consequenter minus habeat rationem generati quam forma, immo potius est terminus quo quam forma. Tertia denique probatio deficit, licet enim realitas, quae actualiter generatur, non dicat intrinsece nisi materiam & formam actuantem, tamen illa realitas nunquam terminaret generationem, nisi vt substracta actui qui est esse, ita quod esse est tali realitati ratio terminandi generationem, nec tamen est pars illius, nec intrinsecum illi, sed actus eius. ergo sunt ibi duo termini quo, vnus est forma. alius est esse, forma est terminus quo inquantum est principium terminandi productionem, sed esse est terminus quo tanquam formalis terminatio fluens a forma. Illud autem quod addit arguens de negligentia Aristotelis &c Dico quod Aristoteles inuestigauit principia intrinseca substantiae compositae scilicet materiam, & formam, esse autem non est principium intrinsecum substantiae. immo est totaliter extra quidditatem eius, & cuiuslibet substantiae creatae, cum sit participatio essentiae increatae, ideo ista inquisitio non spectat ad tractatum de rerum quidditate, vel de principiis rerum, vel substantiae compositae. sed in multis locis dicit Aristoteles quod generatio terminatur ad esse, sicut 5. Phys. & primo de generatione. Vtrum autem esse distinguatur ab eo quod est & subsistat, habetur partim ab eo 2. Posterior. vbi supra. allegatum est. & partim a suis discipulis puta Auicen. Alpha. Algazele. Boetio. Auctore de causis. & a Sanctis Doctoribus.
Ad secundum dicitur, quod esse non est accidens loquendo de esse substantiali illo modo, quo res collocata in alio praedicamento quam substantiae dicitur accidens, sed potest dici accidens modo superius expresso: quia est extra rationem essentiae creatae, & participatio essentiae increatae. tale ergo esse licet non sit accidens ad mentem arguentis, non tamen est substantia, sed substantiale quid, & ideo non oportet quod sit materia, vel forma vel compositum, sed actus substantiae subsistentis, & quaedam primae formae. Quod autem additur de substantia simplici, dicitur quod ipsa est seipsa in actu non tanquam ipsa sit actualitas essendi, sed potius quia se tota est forma, & per consequens essentia eius secundum quodlibet sui est principium essendi, non sic de substantia composita, cuius sola vna pars est principium essendi.
Ad tertium negatur minor, nec enim esse accidentis est ipsummet accidens, sicut nec esse lapidis est lapis. Similiter nec esse quod dat accidens ipsi subiecto, est ipsum accidens. vnde secundum quod ostendit Sanctus Thomas in tractatu de esse & essentia. Illud (inquit) cui aduenit accidens est ens in se completum subsistens in suo esse, quod quidem esse naturaliter praeuenit accidens quod superuenit, & ideo accidens superueniens ex coniunctione sui cum eo cui superuenit, non causat illud esse, in quo res subsistit, per quod res est ens per se, sed causat quoddam esse secundum, sine quo res subsistens intelligi potest esse, sicut primum potest intelligi sine secundo. Haec ille.
Et si dicatur quod qua ratione roima accidentalis imprimit subiecto suo tale esse distinctum ab vtroque, sic illud esse imprimet aliud esse, & aliam realitatem, & illa aliam, & sic in infinitum. Dicitur quod non sequitur, non enim forma sic dat esse quasi ponat inter se, & subiectum vnam tertiam entitatem, sic enim argumentum procederet, sed isto modo forma est principium essendi: quia ex coniunctione sui ad subiectum resultat esse subiecti per formam, si sit forma accidentalis, vel esse totius compositi, si sit substantialis: quia esse, quod dat forma non est in subiecto per illum modum, quo accidens est in subiecto, vel forma in materia, sed illo modo quo actus est in potentia, actus enim abstrahit a forma & potentia a subiecto vel materia, & ideo quia subiectum sub forma est potentiale ad esse: quia forma quaelibet, ideo dicitur esse principium essendi, quia constituit proprium susceptiuum actus qui est esse, esse autem quia est actualissimum in genere actus primi non constituit aliud potentiale, sicut forma faciebat. non igitur oportet quod si ex vnione formae ad subiectum resultat esse, quod iterum ex esse & ex illo, in quo est, resultet aliud: quia dum aliquid est sub esse, iam est in termino actus primi, quod non erat dum fuit sub forma, non enim restat potentia ad actum primum, sed solum ad secundum qui est operatio. instantia ergo procedit ex falso intellectu: quia imaginatur quod esse causetur ab ipsa forma sicut ab agente, quod non est verum, sed illo modo quo propria potentia dicitur esse causa actus, quem suscipit. Si loquamur de forma subsistente, vt est anima rationalis, vel angelus, aut sicut illud quod complet rationem potentiae propriae, vel proprii susceptiui actus alicuius, dicitur esse illius causa, & isto modo accidens, & forma substantialis non subsistens dicitur causare esse, constat autem quod non sequitur, si forma isto modo causat esse quod iterum istud esse causet aliud esse: quia esse nec est potentia, nec constitutiuum potentiae ad vlteriorem actum primum, sed est terminus finalis potentiae ad actum primum, & quaedam inchoatio secundi actus: vnde Sanctus Thomas primo sent. dist. 8. q. 4. art. 2. ex dictis Auicennae ait sic. Omne quod est in genere habet quidditatem differentem ab esse sicut homo, humanitati enim ex lioc quod est humanitas non debetur esse in actu, potest enim cogitari humanitas, & tamen ignorari an aliquis sit homo. Et ratio huius est, quia omne, quod praedicatur de his, quae sunt in genere, praedicat quidditatem, cum genus & species praedicentur in eo quod quid. illi autem quidditati non debetur esse nisi per hoc quod suscepta in illo vel in illo, & ideo quidditas generis vel speciei non communicatur secundum vnum esse omnibus, sed solum secundum vnam communem rationem: vnde constat quod esse eius non est sua quidditas. Haec ille.
Ex hoc habetur quod cum forma accidentalis ponatur in genere, quod ipsa non est suum esse plusquam substantia posita in genere sit suum esse. Quod etiam clarius dicit. 4. sent. dist. 12. q. 1. artic. 1. quaestiunc. 3. in responsione ad quintum vbi dicit, quod in accidentibus separatis in Sacramento Eucharistiae differt esse ab essentia, & est ibi compositio ex quod & quo est, si sit in Angelis.
Nec valet si quis dicat, quod per idem esse existit accidens & subiectum eius, hoc enim falsum est: vnde Sanctus Thomas primo sent. dist. 3. q. 2. artic. 3. dicit, quod secundum quodlibet accidens additur aliquod esse ipsi substantiae. Et dist. 20. q. 1. artic. 1. dicit, quod relatio, quae habet esse in creatura habet aliud esse quam sit esse sui subiecti: vnde est aliud a suo subiecto, & sicut ponit de relatione, ita habet ponere de alus accidentibus: vnde quarto contra Gentiles capit. 14. dicit. In nobis (inquit) relationes habent esse dependens: quia earum esse est aliud ab essentia sui subiecti: vnde habent proprium modum essendi secundum propriam rationem, sicut & in aliis accidentibus contingit: quia enim omnia accidentia sunt formae quaedam substantiae superadditae, & a principiis substantiae causatae, oportet quod earum esse sit superadditum super esse substantiae & ab ipso dependens, & tanto vniuscuiusque eorum esse est prius vel posterius, quanto forma accidentalis secundum propriam rationem fuerit propinquior substantiae. Eandem ponit sententiam tertia parte q. 17. art. 2. vbi sic ait. Est autem considerandum, quod si aliqua forma vel natura sit, quae non pertineat ad esse personale substantiae, vel hypostasis subsistentis, illud esse non dicitur esse eius, per se simpliciter, sed secundum quid, sicut esse album est esse sortis non inquantum est sortes, sed inquantum est albus, & huiusmodi esse nihil prohibet multiplicari in vna hypostasi vel persona, aliud enim est esse, quo sortes est albus, & quo sortes est musicus, sed illud esse quod pertinet ad ipsam hypostasim vel personam secundum se impossibile est in vna hypostasi vel persona multiplicari, aliud enim esse ponitur in sorte secundum quod est albus, & aliud secundum quod est homo: quia esse album non pertinet ad esse personale sortis, esse aut em capitatum, & esse corporeum, & esse animatum totum pertinet ad vnam personam sortis, & ideo ex omnibus his non fit nisi vnum esse sortis, & sic contingeret quod post constitutionem personae sortis adueniret sorti manus, vel pes, vel oculus, sicut accidit in caeco nato, ex his non accresceret sorti aliud esse, sed solum relatio quaedam ad illud esse: quia diceretur esse non solum secundum illa quae prius habebat, sed etiam secundum ea quae posmodum sibi adueneruntem. Haec ille.
Patet igitur ex praedictis, quod quodlibet accidens habet aliud esse ab esse sui subiecti. Secundo quod illud esse differt ab ipso accidente. Ex quibus tertio sequitur, quod actus accidentalis dat subiecto suo esse distinctum a seipso accidente, vtpote albedo non solum actuat subiectum, immo dat sibi quoddam esse, quod nec est albedo, nec est substantiale sibi, & sic patet, quod minor dicti argumenti falsa est.
Ad quartum dicitur, quod esse substantiale potest dici accidens substantiae completae modo superius dicto: quia scilicet nec est eius essentia, nec pars essentiae, nec de ratione essentiae, non autem quod sit accidens, id est forma accidentalis: quia licet adueniat post essentiam completam, non tamen post esse completum, secus autem est de forma substantiali: quia si adueniat essentiae completae per aliam formam substantialem prior est, necessario etiam aduenit esse completo: quia omnis forma substantialis dat esse substantiale completum in aliqua specie, sicut quaelibet vnitas constituit nouam speciem numeri 8. Metaphysic. talis ergo forma sic adueniens potest esscntiam completam & esse completum necessario esset forma accidentalis. Nec posset dare esse substantiale cum vnius entis vnum sit ens substantiale quo existit. Et sic patet quod non est simile de forma substantiali superueniente essentiae completae, veruntamen cum dicimus quod esse superueniat essentiae completae. intelligendum quod superuenit essentiae completae quantum ad suam rationem specificam, non tamen superuenit essentiae completae quantum ad suum proprium modum essendi: quia antequam veniat esse, nullum praecedit complementum in actu in rerum natura, & in hoc differt a forma accidentali, quae supponit vtrunque complementum essentiae cui aduenit.
Ad quintum, dico similiter, quod similitudo ibidem facta non valet. plures enim formae si essent in composito, necessario dicerent plures actus nullo modo se perficientes, & ideo illud compositum nullo modo esset vnum: quia non posset assignari illud quo fierent vnum: quia nec seipsis, cum quaelibet forma alterius rationis constituat aliam speciem, nec per corpus: quia materia non continet formam, sed continetur, nec vnit, sed vnitur, vt deducit Arisoteles 1. de Anima. particula. 86. 2. Metaphysi. particula. 53. sed si ponamus in sorte vnam formam substantialem. & praeter hanc ponamus ibidem alium actum qui est esse, tales actus seinuicem perficiunt, immo vnus est actualitas alterius & alter comparatur ad alium, vt potentia ad actum scilicet forma ad ipsum esse. Sicut enim dicit Sanctus Thomas prima parte. q. 3. art. 4. Esse est actualitas omnis formae vel naturae, non enim bonitas vel humanitas signatur in actu nisi prout significamus eam esse. Haec ille. Non enim est inconueniens illud, in quo tales duo actus sunt, esse simpliciter vnum cum actus & potentia sint vnum vt dicit Aristoteles 2. de Ani. particula. 7. Veruntamen est alia dissimilitudo in proposito: quia si plures formae essent in composito secundum taliter opinantes, omnes sunt de quidditate illius compositi, & ideo argumenti Sanus Thoma bonum est contra eos, ex hoc enim sequitur quod illud non est vere vnum, sed Sanctus Thomas non ponit, quod esse, & forma substantialis sint duo actus constituentes quidditatem compositi, immo dicit quod esse accidit illi quidditati. Dicit etiam secundo quolibet. q. 2. arti. 1.
Ad primum, quod ex esse, & essentia non resultat aliqua tertia res, sicut dicebant illi qui ponunt pluralitatem formarum in composito.
Ad sextum dicitur, quod quicquid importatur per nomen sortis explicite, importatur nomine hominis implicite, & ideo hic homo non se habet ad hominem, vt totum reale ad suam partem, & illo modo forte se habet ad humanitatem, vt alias dictum est.
Ad septimum dico, quod responsio ibidem posita bona est, nec prima illius improbatio valet: quia ratio vnius est negatiua, ratio vero entis est positiua: vnde vnitas non addit super essentiam nisi negationem diuisionis, ens vero dicit actum existendi, qui non ita consequitur necessario essentiam creatam, sicut negatio indiuisionis. Ista responsio est Sanctus Thomas prima parte q. 6. artic. 3. Et ideo ratio Commentatoris bene concludit, quod vnum non dicit aliquid distinctum a re qua dicitur vna, sed non probat quod ens participialiter sumptum dicat aliud ab illo quod existit. vnde dicens, quod lapis est vnus per entitatem superadditam non potest negare quin illud sit indiuisum, sed dicens, quod lapis non existit per suam essentiam, sed per esse distinctum a sua essentia, vtique dicet, quod illud esse, quo lapis est, non est quod existit, sicut nec albedo est illud quod albatur, veruntamen dico quod sumendo ens nominaliter prout dicit essentiam decem p. aedicamentorum ita bene concludit ratio Commentatoris de ente sicut de vno, quod nullum eorum dicat rem superadditam essentiae illius, de quo dicuntur. Secunda similiter improbatio dictae responsionis non procedit: quia ens sumptum participialiter, quod conuertitur cum hoc quod dico existens, non sic est transcendens quod sit essentialiter superius ad decem praedicamenta: quia accidit cuilibet praedicamento quod sit ens illo modo, sed ens nominaliter sumptum est illo modo transcendens, & essentialiter superius ad decem praedicamenta, scilicet ad omne quod per se reponitur in praedicamento, & ad omne quod est in praedicamento reductiue quocunque modo, & ideo de quocunque praedicatur eius concretum scilicet ens praedicatur esse eius abstractum. Tertia denique improbatio nulla est: quia sicut dictum est, existens non est essentialiter transcendens, sed ideo dicitur transcendens, quia praedicatur de rebus diuersorum generum, licet contingenter, talia autem taliter transcendentia non conuertuntur cum ente nominaliter sumpto, & ideo licet ens non praedicat de aliquo nisi essentiam illius de quo dicitur, secus est de hoc transcendente ens participialiter sumpto. veruntamen concesso quod esse quo substantia est, sit ens vel existens illo modo, dictum est in solutione secundi argumenti. Si tunc vlterius arguatur, aut illud esse est existens seipso, vel per aliud esse. Dicitur quod non valet diuisio nisi in illo, quod sic dicitur ens, quod est in suo esse subsistens, non autem in illo quod. ideo dicitur ens, quia est dispositio existentis, tale enim nec est seipso, nec alio, sed illo aliquid est, quod est idem illi, vt in Deo, vel aliud, vt in creatura.
Ad octauum dicitur, quod bene concludit, quod esse non est principium intrinsecum hominis vel humanitatis aut sortis, sed vlterior deductio non valet. igitur sortes non existit per aliud a sua materia, vel forma, dictum est enim prius in probatione secundae conclusionis, quomodo compositum ex materia, & forma existit per formam sicut principium essendi, & existit suo esse, sicut sua actuali existentia: vnde accipiendo existens pro illo, quod denominatur ab existentia, tunc ipsum non includit intrinsece nisi materiam, & formam. Dico tamen quod si accipiatur existens pro illo quod includit existentiam, & subiectum existentiae, ipsum includit aliquid intrinsece praeter materiam, & formam scilicet esse. Patet igitur quod vlterius non valet illatio, qua infertur quod ad existentiam nihil requiritur nisi principia eius intrinseca, hoc enim falsum est, nullum enim principium sortis est existentia sortis, sed bene conceditur quod ad causandum existentiam sortis sufficiunt eius principia intrinseca, loquendo de causa formali, & non de efficienre. Illud autem quod ibi additur, quod existentia quandoque est in potentia, quandoque in actu, superius est multipliciter improbatum, hoc enim adeo est absurdum. sicut si diceretur, quod albedo quandoque est alba, quandoque nigra.
Ad primum Godo. dicitur quod maior habet multas insolubiles instantias. Nam album, & albedo se habent vt abstractum, & concretum, quae tamen realiter necdum grammaticaliter distinguuntur, non enim sine causa vnum nominatur abstractum, aliud concretum, abstractum dicit illud solum, quo solo, & toto aliquid dicitur tale: concretum aut dicitur, quia habet illud cum aliis coniunctum, & commassatum, vt alias est dictum. Nec valet instare in diuinis: quia ibi nec abstractum nec concretum inquantum huiusmodi proprie praedicantur, vt dicit auctor de causis. Ad secundum dico, quod minor est falsa: quia sapere non est sapientia, sed esse sapientem, nec cursus est currere, sed esse currentem, nec lux est lucere, sed esse lucentem: vnde talia dicunt quaedam esse accidentalia causata a formis in subiecto illarum.
Ad tertium negatur maior, verbum enim non dicit formam signatam per nomen, sed potius dicit actionem vel passionem secundum formam signatam per nomen & hoc in verbis actiuis & passiuis, vt calefacio, calefio. Si autem sint verba neutra sufficit, quod significent actum preuiae formae signatae per nomen, vel ipsum suppositi esse secundum talem formam. Patet enim quod curro resoluitur in hoc quod dico sum currens, non igitur curro dicit solum cursum sed esse cursus in subiecto secundum formam quae dicit cursus vel huiusmodi.
Ad quartum negatur minor, vita enim dicit essentiam rei viuentis, sed viuere dicit actum illius essentiae. Ad quintum dicitur, quod positio nostra non tenet, quod aliqua creatura per se vna per se componitur ex essentia & esse, sed quod in qualibet creatura per se in genere existente sit talis compositio, vnde Sanctus Thomas quolibet. 2. q. 2. art. 1. ad primum dicit sic. Aliquando ex his, quae simul iunguntur, relinquitur aliqua tertia res, sicut ex anima, & corpore constituitur humanitas, quae est homo, vnde homo componitur ex anima, & carne, aliquando autem ex his, quae simul iunguntur, non resultat aliqua tertia res, sed resultat quaedam ratio composita, sicut ratio homnins albi resoluitur in rationem hominis, & in rationem albi & in talibus aliquid componitur ex se, & ex alio, sicut album componitur ex eo, quod est album & ex albedine. Haec ille. Et intendit, vt patet in argumento, pro cuius solutione illa dixerat, quod ex essentia angeli, & ex esse illius non resultat res tertia. hoc ergo supposito dico, quod in qualibet creatura est compositio esse, & essentiae, & si tolleretur improprietas loquendi, conceditur quod omnis creatura est composita ex esse & essentia sicut enim dicit Sanctus Thomas tertia parte q. 2. artic. 4.
Ad secundum. Omne illud, in quo duo conueniunt, potest dici compositum ex illis. Et cum quaeritur an essentia creaturae sit in potentia simpliciter. Distinguo. Aliquid enim esse in potentia mpliciter dupliciter potest intelligi. Primo modo quod tale quod dicitur esse in potentia simpliciter nullo modo est actus, nec actuans aliud, sed purum actuabile. Secundo modo: quia illud tale non seipso sufficit ad hoc quod simpliciter sit in actu, nisi aliud adderetur ei sed est in potentia ad aliud, quo sit in actu formaliter, licet ipsum dum est per illud in actu possit aliud actuare, & sit quid est actuabile. Tunc dico quod essentia est in potentia simpliciter secundo modo, non autem primo modo, sed solum materia prima est illo modo simpliciter in potentia, & tunc negatur consequentia. Essentia creaturae est in potentia simpliciter. ergo est materia. Et similiter ista est in potentia secundum quid, igitur est simpliciter in actu seipsa, patet enim quod ista consequentia non valet propter multiplicem acceptionem eius, quod est in potentia simpliciter & in potentia secundum quid, & in actu simpliciter, & in actu secundum quid. Sicut enim distinctum est de hoc quod dico in potentia simpliciter, ita potest distingui de hoc quod dico ens in actu simpliciter: vnde illud quod est in potentia scdo modo nihil prohibet esse actum vel formam. Aliter tamen posset dici, quod aliquid esse in potentia simpliciter potest dupliciter contingere scilicet quia possumus loqui de actu & potentia in genere entis quod diuiditur in decem praedicamenta vel de actu, & potentia in genere entis quod dicit actum existendi, primo modo quod est in potentia simpliciter est materia propria, non autem secundo modo tantum, & tunc consequentia nulla est: nam essentia lapidis, licet sit in potentia simpliciter secundo modo, non tamen primo modo, sed materia prima vtroque modo.
Ad sextum dicitur, quod esse quod est a forma, fluit a forma non per modum effecti ab ea sed per modum sequelae, forma enim dicitur esse principium ipsius esse non proprie agendo ipsum: quia tunc prius esset quam ageret illud esse, & consequenter prius esset quam esset: quia non est nisi per esse, dicitur tamen forma facere esse improprie, quo modo loquendi vtitur Sanctus Thomas prima parte. q. 77. artic. 6. vbi dicit. Forma substantialis facit esse simpliciter, forma autem accidentalis facit tantum esse tale. illud autem facere secundum quod dicit ibidem ad tertium ostendendo quo anima est causa suorum actuum, non inquam per aliquam transmutationem, sed per naturalem consequentiam. sicut ex vno naturaliter resultat aliud, vt ex luce calor. Haec ille. Vnde dico, quod forma ideo dicitur facere esse: quia per ipsam essentiam est proprium susceptiuum illius actualitatis, qui est esse, secundum quod fuit dictum superius in probatione secundae conclusionis per Sanctum Thomam secundo contra Gentiles. capitu. 53. Illud autem quod iste addit, quod effectus causae formalis est ipsa forma, falsum est, nec ab ipso probatur.
Ad septimum dictum est superius in vltima conclusione quia esse creaturae, nec est creator, nec proprie creatura, sed quid concreatum, & tale non est proprie ens, sed coexistens, nec tamen sequitur, quod sit nihil. Et ad argumentum dicitur, quod intelligit per illud, quod nec est res, nec aliquid rei, tale nihil est cuiusmodi non est esse existentiae. Aliter potest dici, quod est res, sed non subsistens, tale autem nihil prohibet esse suum esse. Hanc responsionem ponit Sanctus Thomas de veritate q. 1. artic. 4.
Ad quartum. Praesertim enim cum dicitur, quod nihil creatum est suum esse, intelligitur de essentiis in genere praedicamentali proprie repositis, nulla enim talis essentia potest esse suum esse, nisi sit Deus, vt probat Sanctus Thomas secundo contra Gentiles cap. 51. sic dicens. Ipsum esse competit primo agenti secundum propriam naturam, esse enim Dei est eius substantia, vt supra ostensum est. Quod autem competit alicui secundum propriam naturam non conuenit aliis nisi per modum participationis, sicut calor aliis corporibus ab igne: ipsum igitur esse competit aliis a primo agente per quadam participationem, quod autem competit alicui per participationem non est substantia eius, impossibile est igitur quod substantia alterius entis praeter agens primum sit ipsum esse. Haec ille. Ex quo patet, quod quia esse est ipsa Dei essentia, nulli creatae essentiae potest communicari, quod sit esse, nec quod sit diuina natura, sed solum quod participet esse.
Ad octauum negatur minor, nulla enim ratio superius facta ad probandum, nulla essentia creaturae sit suum esse, probat distinctionem inter esse & esse. Nec valet quod iste fingit. Falsum enim est & absonum, quod esse sit indifferens ad esse, & ad suum oppositum. Falsum etiam est quod actualitas participet actualitatem, vel esse participet esse, sicut absonum est, quod forma participet formam, vel albedo albedine, aut idem seipsum, licet dicatur quod subiectum participat formam, maxime quia secundum quod probatum est in prima conclusione, si esse sit subsistens in nullo receptum non potest esse participatum, nec finitum, nec multiplicatum, immo esset illuminatum omnem perfectionem essendi continens, & sic non remanet etiam volentibus fingere aliquis modus participandi.
Nec valet consequentia, esse lapidis est creatura. ergo est indifferens ad esse, & non esse, & participat esse. Ista in quam consequentia non valet, nisi aliquis loquatur proprie de creatura, scilicet quae est subiectum creationis, si enim loquatur de creatura generaliter prout extendit se tam ad illud quod creatur, quam ad illud quod est ratio creationis, & formalis terminus tunc consequentia nulla est, sed antecedens est verum. In primo autem sensu est falsum: quia esse creaturae non proprie fit, nec creatur, sed est formalis terminus creationis, & ideo potius dicitur concreari quam creari, & potius concreatum quam creatum, nec proprie corrumpitur, aut redit in nihilum, sed essentia creaturae acquirendo vel prodendo esse fit, & corrumpitur, sicut enim dicit Aristoteles 3. Metaphy. particula. 17. Puncta, & lineae, & superficies non generantur, nec corrumpuntur nec sunt talia, vt quandoque sint quandoque non sint. Et idem ponit de omni forma existete alicui, & non subsistente in septimo Metaphysi. particula. 25. vbi vult quod nec sphaera sit, nec cuprum, sed compositum. Ex quo potest colligi, quod nihil non subsistens proprie fit, aut corrumpitur, aut desinit esse, vel incipit esse. cum ergo esse creaturae minimae subsistat non proprie creatur, aut annihilatur, aut est, aut non est, aut incipit & desinit, sed omnia talia dicuntur de illo, quod est per illud esse, & non de ipso esse.
Ad nonum dicitur, quod licet maior a multis multipliciter glosetur, tamen in proposito dico, quod solum habet verum in illis distinctis realiter, quorum vnum non dependet ab alio essentialiter, nec essentialiter sequitur ad aliud, sed in aliis non tenet exemplum propter defectum primi: quia totum essentialiter dependet a partibus suis, & materia a forma, & esse ab essentia, ideo nec totum sine parte nec materia sine forma, nec esse sine essentia, nec essentia sine esse potest existere: quia esse dependet ab essentia, sicut a sustentante illud, essentia vero dependet ab esse, sicut perfectibile a sua perfectione, a simili ratione, & propter consimilem defectum relatio non potest inesse sine sui fundamento & terminis, a quibus essentialiter dependet, & propter defectum secundi: quia propria passio naturaliter sequitur ex propriis principiis essentialibus subiecti, & relatio ex fundamento, & termino, ideo posito subiecto necessario ponitur passio, & positis duobus albis necessario similitudo resultat, secus de relationibus, quas quidam dicunt extrinsecus aduenientes.
Ad primum Aureolum de primo quod esse, & essentia non proprie dicuntur duae res, aut duo essentia. Secundum enim quod dicit Sanctus Thomas primo sent. dist. 15. q. 1. artic. 4. & allegat Auicennam, hoc nomen res, & hoc nomen ens diferunt, secundum quod est duo considerare in re scilicet quidditatem, & rationem eius, & esse illius, & a quidditate sumitur hoc nomen res, sed hoc nomen ens sumitur ab esse rei. Haec ille sententialiter. Sciendum etiam sicut supra tactum est, quod ens potest dupliciter sumi, scilicet secundum quod signat essentiam rei, & sic dividitur in decem praedicamenta, vel secundum quod signat actum essendi. Ex quibus patet, quod esse actualis existentiae non est res proprie loquendo cum non sit aliqua quidditas, & consequenter non est alia res ab essentia creaturae.
Item sequitur quod non est proprie ens secundum quod ens signat actum essendi, cum non sit quod existit, nec est ens proprie secundum quod ens signat essentiam, dicitur tamen entis vel rei, & ideo non proprie dicitur aliud ens ab essentia, nisi dicatur ens esse illud quod existit in suo esse, vel est principium essendi, vel est dispositio entis, vt supradictum fuit in solutione secundi, sed proprie loquendo non est aliud ens praesertim prout ens dicit actum existendi & est substantiuum: quia enim forma vel actus importatus per ly ens non plurificatur in essentia, & esse, ita quod per aliud esse formaliter sit ipsa essentia, & per aliud ipsum esse, ideo non dicitur proprie quod sint duo entia, sicut nec album, nec albedo proprie sunt duo alba: quia nomen substantiuum ad hoc quod dicatur pluraliter requirit plurificationem formae significatae & nomen adiectiuum requirit plurificationem suppositorum, vt dictum est alias, & ideo esse, & essentia non sunt duo existentia, siue ly existens sit substantiuum siue adiectiuum. Dicitur secundo quod concesso licet abusiue quod esse & essentia sint duae res, vel duo entia prout ly ens dicit illud quod ponitur in praedicamento. negatur maior argumenti facti. Dico enim quod isto modo loquendi essentia est alia res ab illo, quo formaliter ponitur in rerum natura & extra nihil. Dico enim quod essentia est extra nihil formaliter per esse prout ly nihil opponitur enti, quod dicit actum existendi, sed tamen cum hoc concedo, quod essentia seipsa est extra nihil, quod opponitur enti, quod dicit essentiam alicuius praedicati. Et si probatur, quod immo essentia seipsa sit formaliter extra nihil etiam primo modo, tunc probatio non valet, non enim sequitur, essentia lapidis est alia ab eo, quo formaliter est extra nihil illo modo. ergo inquantum alia est extra nihil, licet bene sequatur. ergo inquantum alia non est extra nihil, & ita non sequitur contradictio. Et cum probatur illa consequentia negata: quia inquantum alia non est nihil, distinguo antecedens. Dico. quod essentia inquantum alia esse quandiu est sub esse est aliquid denominatiue & subiectiue, sed non est aliquid formaliter, immo est nihil isto modo, scilicet non existens, sed non est nihil primo modo id est non essentia, & ircut distinguitur. de nihilo non est in se, sed secundum distinctionem sui oppositi, scilicet entis, quotiens enim dicitur vnum oppositorum totiens dicitur reliquum 1. Topicorum, ita potest distingui de alietate, essentia enim praecisa ab esse est alia ab esse alietate essentiae, sed non alietate existendi actualiter, ita quod sit aliud existens. Ad replicam contra solutionem ibi datam dico, quod esse perficit & trahit extra nihil aliud, & non nihil, scilicet essentiam, essentia enim praecisa ab esle, licet nihil sit actu in genere existentium, est tamen ens & aliquid in genere essentialium, hoc est, non est ens prout dicit actum existendi, sed est ens prout dicit essentiam aliceuius praedicti, sed tamen quandiu essentia est sub esse, ipsa est aliquid vtroque modo, & ideo consequentia vltima non valet qua dicitur, esse perficit essentiam, quae est extra nihil ergo essentia seipsa est extra nihil illo modo, sicut nec ista, albedo perficit lignum, quod est album, ergo lignum seipso est album, sic in proposito, essentia enim quandiu est sub esse seipsa estformaliter ens, & aliquid in genere entis praedicamentalis, & ita etiam esset posito, quod non esset sub esse actualis, sed loquendo de ente prout dicit existentiam, & de ly aliquid prout conuertitur cum ente illo modo dicto, & ly nihil vt opponitur enti tunc dico, quod essentia inquantum alia ab esse quandiu est sub esse non seipsa formaliter est ens, nec aliquid, sed tamen denominatiue & subiectiue est ens & aliquid, sicut lignum quandiu stat sub albedine, si quaeratur an inquantum aliud ab albedine sit album, dicetur quod sic denominatiue, sed non formaliter & intrinsece, sed album formaliter & intrinsece est compositum ex esse & essentia, sed existens denominatiue dicitur essentia, vt praescindit ab esse, sicut subiectum praescindit ab esse, sic et subiectum praescindit ab actu, patet ergo quod non sequitur, esse perficit aliquid:igitur illud aliquid seipso est ens, & aliquid intrinsece & formaliter. Ad secundum negatur maior, nec probatio valet, quia cum quaeritur an essentia posita in rerum natura prout subiicitur illi quo &c. sit res posita seipsa in rerum natura, vel per aliam cui subijciatur, dico quod essentia quae subijcitur ponitur seipsa in rerum natura prout res dicit quidditatem, si autem dicat actum, dico quod essentia sic subiecta ponitur in rerum natura per esse cui substat.. Ht cum probatur quod non, quia aut esse imprimit aliam realitatem &c. dico quod esse est realitas, id est actualitas essentiae, si realitas dicit ratitudinem actualiter existendi, & ideo distinctio arguentis nulla est, nec enim esse imprimit ipsi essentiae aliquam realitatem, nec communicat ei suam, sed est actus & realitas essentiae, esse enim non debet concipi per modum alicuius habentis realitatem vel esse, nec per modum principij essendi vel entis, sed per modum dispositionis & actus entis inquantum ens. Concesso tamen ad bonum intellectum, quod esse communicat essentiae realitatem, cum vlterius infertur, quod tunc si esse communicat essentiae suam propriam realitatem, tunc non ponitur in rerum natura nisi vnum & caet. Dico vt prius quod esse & essentia non sic ponuntur in rerum natura, quasi duo quorum quodlibet sit proprie, quod est vel quod existit, sed tanquam duo quorum vnum est quod est, aliud quo est, vnde argumentum bene probat, quod esse & essentia non sint proprie loquendo duo existentia, nec duae res prout res dicit illud, quod rate existit. Cum hoc tamen stat quod large loquendo sunt duae res & duo posita in rerum natura. Nec valent consequentiae ibi factae, essentia ponitur per illud cui subijcitur: ergo non sunt duo isto modo posita, & similiter nec sequitur: ergo nihil ponitur, non vt quodlibet eorum sit quod, sed quia vnum est quod ponitur & aliud est illius positio.
Ad tertium negatur maior. Dico enim quod esse ponit essentiam in rerum natura, & forma ponit ipsam materiam, & tamen esse est perfectio essentiae, & forma est perfectio materiae. Ad probationem maioris dico, quod concesso quod perfectio supponit suum perfectibile posse subijci, & perfici, ac recipere, tamen bene stat, cum hoc, quod licet perfectibile habeat illa tria ex se, ipsum tamen de se nihil est prout nihil opponitur enti, quod signat actum existendi, sed non est nihil prout nihil opponitur enti, quod dicit quidditatem aut essentiam praedicamentalem, tale autem quod de se nihil est primo modo potest subijci, perfici, & recipere, & deferre perfectionem ac trahi extra nihil. Et ad illud quod replicatur de materia prima, dicitur vt prius quod materia est extra nihil seipsa illo modo quo dictum est de essentia, & illo modo est vel non est nihil seipsa, sicut de essentia dicebatur. Et cum probatur quod non sit simile de materia prima, & de essentia creaturae. Dico quod non est per omnia simile vt patuit in secunda conclusione, tamen sufficit similitudo quo ad hoc quod sicut materia non ponitur extra nihileitatem existentiae nisi per formam, ita nec aliqua creatura subsistens, vel quae est quidditas, aut pars quidditatis creatae ponitur extra nihil existentiae, nisi per actualitatem sibi impressam ab actualitate subsistente, scilicet a Deo, & hoc habet expectare lapis antequam actualiter existat, licet forma lapidis sit actus & perfectio materiae in genere entis, quod dicit essentiam, non tamen est actus sufficiens ad hoc quod lapis existat, nisi aliud surperueniat, esse enim est actus primus in via resolutionis essentialis, sed est actus vltimus in via compositionis, vt fuit tactum in secunda conclusione.
Ad quartum negatur maior, si realitas dicat ratitudinem existendi, conceditur tamen si dicat quidditatem secundum quod proprie sumitur vt dictum fuit, & cum probatur negatum, quia si differt iam non est sua negatur &c. Et ad replicam contra distinctionem dicitur, quod essentia lapidis seipsa habet quod sit realitas, secundo modo, sed tamen ex hoc non sequitur quod sit realitas actu, licet semper sit realitas in rerum natura illo modo capiendo rem & realitatem, nec sequitur quod res sine esse possit esse, sed solum sequitur, quod essentia lapidis sine existentia est realitas illo modo, si vero realitas lapidis primo modo sumatur, qui satis est improprius, tunc essentia lapidis non est realitas nec a se, nec ab alio, quia non est illo modo realitas, scilicet ratitudo vel actualitas existendi, sed ipsum esse est eius realitas, concedo tamen quod illo modo est res per ipsum esse. Et tunc cum infertur, quod si esse est realitas essentiae, sequitur quod est idem cum ea: negatur consequentia, licet posset concedi, quod est idem secundum esse, nec est aliud existens. negatur tamen quod illa essentia sit esse, quo existit.
Ad quintum negatur maior, nec valet sua probatio, dictum est enim supra, quod actualitas qua aliquid ponitur extra nihil in rerum natura, accipiendo rem pro illo quod habet ratum modum existendi, non est ipsa res qua existit. Nec valet distinctio de actualitate materiae, & de actualitate essentiae per esse, generaliter enim verum est, quod tam hic quam ibi actus distinguitur a potentia. Confirmatio etiam nulla est, non enim est verum, quod omnis essentia sit quaedam actualitas in genere existentium, quicquid sit de genere entium praedicamentalium, omnis enim essentia creata est in potentia ad actualitatem essendi, vt probat Auicens ex hoc, quod habet actum existendi ab alio, modo nihil est in potentia ad seipsum.
Ad sextum negatur minor, affirmatio enim hominis non est ipsum existere hominis, sed est essentia hominis, quod ex hoc patet quia siue homo existat, siue non, semper tamen homo & non homo opponuntur sicut affirmatio & negatio. Tunc ad probationem minoris dicitur, quod positio lapidis in rerum natura non dicit solam lapidis affirmationem, sed superaddit actum illius affirmationis, & ideo cum negatur lapis poni in rerum natura, non solum negatur lapis, immo actualitas lapidis, & actualitas afsirmationis: similiter falsum est, quod lapidem esse vel existere, & lapidem habere realitatem idem sint sumendo realitatem pro quidditate, sumendo autem realitatem pro actualitate, verum esset, sed tunc negatur, quod realitas lapidis ut essentia, aut affirmatio lapidis.
Ad septimum dicitur, quod minor est falsa, quia realitati, hoc est essentiae lapidis opponitur negatio quaedam in genere entis, quod dicit essentiam praedicamentalem, realitati vero existentiae lapidis id est actualitati, quae est esse lapidis directe opponitur negatio in genere existentis, constat autem primam negationem & secundam non esse eandem negationem, cum secunda conueniat quandoque essentiae lapidis, prima autem nullo modo sibi possit conuenire, Et cum dicitur, quod distinctio ista de negatione vel nihilo non valet, dicitur quod licet arguens illam non sustineat, tamen ex eius inaduertentia adeo deceptus est quod per illam omnia sua argumenta soluuntur, non plus enim ridiculum est distinguere de nihilo quam de non ente, sed constat quod Philosophus 5. Phync. particula. & 4. Metaphys particula 2. distinguit de multiplici non ente, quare non est inconueniens distinguere de nihilo prout negat existentiam.
Ad octauum dicitur, quod conceptus entis, quod dicit essentiam nihil addit ad illud de quo praedicatur, sed conceptus entis, quod dicit existentiam aliquid superaddit. Et ideo ad probationem antecedentis in sensu, quem nego, dicitur quod lapis protit praescindit ab esse, est nihil modo superius exposito.
Ad nonum dicitur quod lapis in potentia potest dici dupliciter. Primo modo prout potentia respicit actum qui est, vt illud dicatur lapis in potentia quod non habet existere, sed est in potentia ad existere, secundo modo prout potentia respicit actum qui est forma, vt illud dicatur lapis in potentia quod non habet formam substantialem lapidis, sed potest habere, & ita potessgeneraliter distingui de ente in potentia, scilicet de ente in potentia in genere essentiarum, vel de esse in potentia in genere existentiarum, siue quod idem est de potentia in genere entis, quod dicit essentiam vel in genere entis, quod dicit existentiam, tunc dico quod ens in potentia in genere essentiarum destruit ens totaliter, sed ens in potentia in genere existentiarum non destruit ens, rosa enim licet non existat, adhuc est rosa, & ens in potentia in genere existentiae adhuc est ens & essentia quaedam, negatur ergo quod ens in potentia isto modo quo dictum est totaliter destruat ens, & ideo actus oppositus illi potentiae aliquid addit ad illa quibus conuenit.
Ad confirmationem dico, quod lapis conceptus vt non positus in esse, concipitur vt nihil in genere existentiae, non tamen vt nihil in genere essentiae. Ad decimum dicitur, quod cum dicimus lapis est ens ly ens potest dicere actum existendi, vel essentiam praedicamentalem, vel compositionem animae, seu veritatem propositionis, si primo modo sumatur. tunc dico, quod ens addit ad lapidem, si secundo modo vel tertio, nihil est ad propositum.
Ad vndecimum negatur minor, dico enim quod verbum non omnino significat idem quod nomen verbale, vt amor & amare, cursus & currere, currere enim dicit esse cursus in subiecto, siue participationem cursus in subiecto, & non dicit directe ipsum cursum, similiter lucere dicit esse quod subiectum habet a forma, quae dicitur lux, nomina autem verbalia, vt cursus & huiusmodi, dicunt principaliter ipsas formas & non esse, quod fluit ab eis. De verbis Commenta. sciendum quod ipse vocat formam mobilem esse fluens a forma. Formam quiescentem vocat illud, quod est principium talis esse.
Ad duodecimum responsum est in conclusione tertia. Auicenus enim aliter ponebat distinctionem inter esse & essentiam quam ponat Sanctus Thomas vt ibidem patuit ex verbis eius, esse enim non distinguitur ab essentia quasi accidens a subiecto, vel quasi aliquid totaliter extraneum a quidditate rei, sed sicut aliquid per principia essentiae constitutum, non quidem illo constitutionis modo, quo totum constituitur ex partibus, sed illo modo quo effectus formaliter constituitur per formam tanquam naturalis formae sequela, sicut esse hominem ex humanitate, esse album ex albedine.
Ad primum Garronis dico, quod consequentia non valet, quia esse proprie loquendo non est aliud ens, nec alia res ab essentia, & ideo quaestio an est non ponit in numerum rerum proprie loquendo, sicut aliae quaestiones, scilicet quia est, propter quid est, & quid est. Ad secundum dico, quod Linconiensis solum intendit, quod esse dictum de prima causa, vel de creatura non ponit multiplicitatem essentiarum, nec rerum proprie loquendo in illo, de quo dicitur, cum hoc tamen stat, quod essentia creaturae sit aliud a suo esse.
Ad tertium dicendum, quod Augustnus non intendit quod prima materia proprie creetur, & consequenter, nec prius, nec post creatur quam forma, sed intendit loqui de materia prout subiectum accidentium dicitur materia, tale enim prius natura producitur quam sua accidentia sibi insint, & hoc quia prius natura est potentia respectu actus accidentalis quam actus accidentalis. Sed hoc non est ad propositum, quia esse non se habet ad essentiam, vt accidens ad subiectum. & ideo non oportet, quod essentia prius creetur quam esse, sed eadem qreatione prodiucitur essentia & acquirit esse. ad quartum dicendum, quod creatura seipsa primo, & non ratione alicuius partis solum est terminus creationis, vt quod terminat, & ideo non oportet, quod quaelibet pars eius sit actualitas quaedam, sed sufncit, quod essentia quae primo & per se creatur, sit actus modo exposito non autem actualitas, sed esse creaturae, quod est eius actualitas est formalis terminus creationis.
Ad primum aliorum negatur minor, per creationem enim nunquam acquireretur respectus ad agens nisi acquireretur esse, in quo fundatur talis respectus. Et ad probationem dico, quod accipiendo realitatem pro actualitate, negatur quod tota realitas praecesserit ab aeterno, vel praefuerit ab aeterno extra Deum. Similiter accipiendo realitatem pro quidditate negatur quod illa praefuerit ab aeterno extra Deum, sed conceditur, quod tam essentiam quam ipsum eius esse Deus aeternaliter intellexit, ac per hoc quodlibet eorum fuit in Deo aeternaliter vt intellectum in intelligente. Ex quo prouenit quod aeternaliter rosa est rosa, rosa est essentia, sed non aeternaliter fuit, nec aeternaliter existebat. Ad secundum dicitur, quod licet forte secundum ethimologiam vocabuli existere sit extra suas causas sistere, in se tamen Deus existit qui nullam habet causam, sed quicquid sit de hoc, tamen argumentum non plus concludit, nisi quod effectus positus extra suas causas acquirit respectum ad eas, sed non prohar, quod solum respectum acquirat, immo videtur implicari contradictio in dictis istorum, vt probat vnus alius Doctor. Isti enim ponunt, quod esse & essentia sunt penitur. eadem res, sed differunt sola intentione, & cum hoc dicunt quod res essentiae fuit ab aeterno, esse vero rerum non fuit ab aeterno. Si quidem hoc est expressa contradictio, quia res aeterna & res non aeterna non sunt eadem res, sicut dicit Commenta. 10. Metaphys. commento 26. & sine eo patet, quod est expressa contradictio, res enim aeterna est ab aeterno, res vero non aeterna non est ab aeterno, si igitur est eadem res, idem erit & non erit, & iterum idem erit prius se & multa alia inconuenientia.
Ad tertium dico, quod maior implicat contradictionem, quia si transfertur de potentia in actum saltem acquirit actum, nisi dicatur, quod potentia efficitur actus & conuertitur m actum, veruntamen concedo quod illud idem, quod prius fuit in potentia, postea illud idem numero est in actu, & sic est in proposito: nam essentia creaturae prius fuit in potentia ad esse, & illa eadem acquirit esse: vnde argumentum imaginatur quod quicquid est in creatura transferatur de potentia in actu, quod est in intelligibile, nisi actus transferatur de potentia in actum.
Ad quartum dicitur negando minorem, essentiam enim poni in actu non dicit essentiam, & solum respectum ad agens sed etiam dicit actum, qui est ratio quod essentia fundet illum respectum, vnde secundum quod ponit Sanctus Thomas in tractatu de quatuor oppositionibus.
In prioribus codicibus aliud non habetur, eutamen vide Opusculum trigesimum septimum capitulo quarto, circa principium vbi dicit. Ad huius euidentiam considerandum est, quod esse diuersimode se habet ad creationem vel ad generationem &c. vsque ibi. Ex dictis ergo manifestum est oc. vbi declarat sibtiliter quomodo esse est ratio fundandi talem respectum.