Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum Deus sit in genere
Et arguitur quod non. Quia genus est prius eo, quod in genere continetur, sed nihil est prius Deo secundum rem, nec secundum intellectum:
IN oppositum arguitur sic. Vnumquodque mensuratur per aliquid sui generis, sicut longitudines per longitudinem, numeri per numerum, sed Deus est mensura omnium substantiarum, vt patet per Commenta. 10. Metaph. ergo Deus est in genere substantiae.
In hac quaestione erunt duo articuli, in quorum primo ponam conclusiones. In secundo mouebuntur obiectiones.
Articulus 1
Quantum ad primum sit prima conclusio. Licet non omne quod est in genere sit compositum ex materia & forma, omne tamen quod habet genus & differentiam est ad aliquem gradum entium terminatum. Istam conclusionem ponit Sanctus Thomas 2. contra Gentiles. cap. 95. dicens. Scire oportet, quod diuersae rerum species gradatim naturam entis possident, statim enim in prima diuisione entis inuenitur hoc quidem perfectum, scilicet ens per se & ens in actu, aliud vero imperfectum, scilicet ens in alio & ens in potentia, & eodem modo discurrenti per singula apparet vnam speciem super aliam aliquem gradum perfectionis adicere, sicut animalia progressiua super animalia immobilia, in coloribus etiam vna species perfectior inuenitur secundum quod est albedini propinquior, propter quod Aristoteles in 8. Metaphys. dicit, quod rerum diffinitiones sunt sicut numerus, in quo vnitas addita vel subtracta speciem numeri variat, per quem modum in diffinitionibus vna differentia subtrahatur vel addatur diuersa species inuenitur. Ratio ergo determinatae speciei consistit in hoc quod natura communis in determinato gradu entis collocatur, & quia in rebus ex materia & forma compositis forma est quasi terminus, illud autem quod terminatur per eam est materia vel materiale, oportet quod ratio generis sumatur ex materiali, differentia vero specifica ex formali, & ideo ex differentia & genere fit vnum, sicut ex materia & forma, & sicut vna & eadem est natura, quae ex materia & forma constituitur, ita differentia non addit quandam naturam extraneam ad genus vel super genus, sed est quaedam determinatio naturae generis, vt si genus accipiatur, animal pedes habens, differentia eius est, animal duos pedes habens, quam quidem differentiam nihil extraneum super genus addere manifestum est, vnde patet quod accidit generi & differentiae, quod determinatio quam differentia importat ex alio principio causetur quam natura generis ex hoc quod natura quam significat diffinitio ex materia & forma est composita, sicut ex terminato & terminante. si igitur sit aliqua natura simplex, ipsa quidem per seipsam erit terminata, nec oportebit, quod habeat duas partes, quarum vna sit terminans & alia terminata, ex ipsa igitur ratione naturae sumetur ratio generis, ex terminatione autem secundum quod est in in tali gradu etiam sumetur eius differentia specifica. Ex quo etiam patet, quod si aliqua natura non sit terminata, sed infinita in se, non est in ea accipere neque genus, neque speciem. Haec ille.
Eandem ponit conclusionem prima parte. q. 50. artic. 2. ad primum. Differentia (inquit) est, quae constituit speciem, vnumquodque autem constituitur in specie secundum quod terminatur ad aliquem gradum specialem in entibus, quia species rerum sunt sicut numeri, qui differunt per additionem & subtractionem vnitatis, vt dicitur 8. Metaph. In rebus autem materialibus aliud est, quod determinat ad specialem gradum, scilicet forma, & aliud quod terminatur, scilicet materia, vnde ab alio sumitur genus & ab alio sumitur differentia, sed in rebus immaterialibus non est aliud determinans & determinatum; sed vnaquaeque earum secundum seipsam tenet determinatum gradum in entibus, & ideo genus & differentia in eis non accipiuntur secundum aliud, & aliud, sed secundum vnum & idem, quod tamen differt secundum considerationem nostram inquantum intellectus noster considerat illam rem vt indeterminatam, vel vt indeterminate accipitur in eis ratio generis, inquantum vero consideratur vt determinata, accipitur ratio differentiae in eis. Haec ille.
Secunda conclusio. In omni re quae proprie reponitur in genere praedicamentali differt quidditas a suo esse. Istam conclusionem probat Sanctus Thomas prima parte. q. 3. artic. vbi sic dicit. Omnia quae sunt in genere vno communicant in quidditate, vel essentia generis, quod praedicatur de eis in eo quod quid, differunt autem secundum esse, non enim est idem esse hominis & aequi, nec huius hominis & illius hominis, & sic oportet quod quaecunque sunt in genere differant in eis esse, & quod est, scilicet essentia. Haec ille.
Item primo contra Gentiles cap. 26. sic dicit. Quicquid est in genere secundum esse differt ab aliis, quae sunt in eodem genere, alias de pluribus non praedicaretur, oportet autem omnia quae sunt in eodem genere in quidditate generis conuenire, quia de omnibus in eo quod quid est praedicatur, esse igitur cuiuslibet in genere existentis est praeter eius quidditatem. Haec ille.
Item de potentia Dei. q. 7. artic. 3. Nihil (inquit) ponitur in genere secundum suum esse, sed ratione suae quidditatis, quod ex hoc patet, quia esse vniuscuiusque est ei proprium, & distinctum ab esse alterius, sed ratio substantiae potest esse communis, propter hoc etiam Philosophus dicit, quod ens non potest esse genus, & ideo illud, quod est suum esse, non est in genere.
Item primo senten. dist. 8. q. 4. artic. 2. ponit eandem rationem. Omne (inquit) quod est in genere habet quidditatem differentem ab esse, sicut homo, humanitati enim ex hoc quod est humanitas non debetur esse in actu, potest enim cogitari humanitas, & tamen ignorari an aliquis sit homo, & ratio huius est, quia omne quod praedicatur de his, quae sunt in genere praedicat quidditatem, cum genus & species praedicentur in eo quod quid. illi autem quidditati non debetur esse nisi per hoc quod suscepta est in isto vel in illo, & ideo quidditas generis vel speciei non communicatur secundum vnum esse omnibus, sed solum secundum vnam rationem communem, vnde constat quod esse eius non est sua quidditas. Haec ille.
Tertia conclusio est. Omne quod proprie est in genere habet actum admixtum potentiae. Istam conclusionem ponit Sanctus Thomas prima parte. q. 3. artic. 5. Species (inquit) constituitur ex genere & differentia: differentia autem constituens speciem se habet ad illud, vnde sumitur genus sicut actus ad potentiam: animal enim sumitur a natura sensitiua per modum concretionis, hoc enim dicitur animal, quod habet naturam sensitiuam: rationale vero sumitur a natura intellectiua, quia rationale est, quod habet naturam intellectiuam. Intellectiuum autem comparatur ad sensitiuum sicut actus ad potentiam, & similiter manifestum est in alijs. Haec ille.
Ex quibus patet, quod cum omnis species habeat genus & differentiam, in ea est aliquid quasi potentiale, & aliud quasi actuale, & consequenter omne quod ponitur in genere proprie, vt species aut per se indiuiduum generis, habet actum potentiae admixtum. Vnde idem Doctor 2. senten. distin. 3. artic. 5. primae quaestionis sic dicit. Omne illud quod habet esse aliud a sua quidditate, oportet quod sit in genere secundum Auicennam. & ita oportet quod omnes angeli ponantur in praedicamento substantiae, haec enim est ratio substantiae prout est praedicamentum secundum Auicennam vt sit res quidditatem habens, cui debeatur esse per se, non in alio scilicet quod sit aliud ab ipsa quidditate, & ideo ex ipsa possibilitate quidditatis trahitur ratio generis. Ex complemento autem quidditatis trahitur ratio differentiae secundum quod appropinquat ad esse in actu, sed hoc differenter contingit in substantijs compositis & simplicibus, quia in compositis possibilitas est ex parte materiae, sed complementum ex parte formae, & ideo ex parte materiae sumitur genus, & ex parte formae differentia, non autem ita quod materia sit genus, aut differentia forma, cum vtrunque sit pars, & neutrum praedicetur, sed quia materia est materia totius non solum formae, & forma perfectio totius non solum materiae, ideo totum potest designari & ex materia, & ex forma, & ex vtroque, nomen autem designans totum ex materia, est nomen generis, & nomen designans totum ex forma est nomen differentiae, & nomen designans totum ex vtroque est nomen speciei, & hoc patet si consideretur quomodo corpus est genus animati corporis, & animatum est differentia, semper enim inuenitur genus sumptum ab eo, quod est materiale, & differentia ab eo, quod est formale, & idem est quod differentia determinat genus sicut forma materiam. In simplicibus autem naturis non sumitur genus & differentia ab aliquibus partibus, eo quod complementum in eis & possibilitas non fundatur super diuersas partes quidditatis, sed super idem simplex. quod quidem habet possibilitatem secundum quod de se non habet esse, & complementum, prout est quaedam similitudo diuini esse, sed hoc quod appropinquat magis & minus ad participandum diuinum esse, & ideo quot sunt gradus complementi, tot sunt differentiae specificae. Haec ille.
Item de potentia Dei. q. 7. artic. 3. Quamuis materia non sit genus, nec forma sit differentia, tamen ratio generis sumitur ex materia, ratio differentiae sumitur a forma sicut patet, quod in homine natura sensibilis, ex qua sumitur ratio animalis est materialis respectu rationis, ex qua sumitur rationale, nam animal est quod habet materiam sensitiuam, rationale autem quod habet rationem, vnde in omni eo, quod est in genere oportet esse compositionem materiae & formae, vel actus & potentiae. Item de spiritualibus creaturis. q. 5. ad 24. In rebus (inquit) compositis ex materia & forma genus sumitur a materia & differentia a forma, ita tamen quod per materiam non intelligatur materia prima, sed quoddam esse imperfectum & materiale respectu esse specifici, quod per formam recipit, sicut esse animalis est imperfectum & materiale respectu esse hominis, tamen illud duplex esse non est secundum aliam & aliam formam, sed secundum vnam formam, quae homini dat non solum hoc, quod est esse animal, sed etiam hoc, quod est esse hominem, anima autem alterius animalis dat ei solum esse animal, vnde animal commune non est vnum re, sed tantum ratione, quia non ab vna& eadem forma homo est animal & asinus. Subtracta igitur materia a spiritualibus substantijs remanebit ibi genus & differentia non secundum materiam & formam, sed secundum quod consideratur in natura spirituali illud, quod est commune sibi proprium. Haec ille.
Quarta conclusio est. Deus non est proprie in aliquo genere, & dico proprie in genere, sicut scilicet species vel indiuiduum. Ista conclusio sequitur ex praedictis, si enim omne quod est in genere, oportet esse finitum & terminatum ad aliquem certum gradum in entibus iuxta primam conclusionem, & vlterius oportet quod eius esse sit aliud a sua quidditate iuxta secundam. rursus oportet illud esse partim actu partim in potentia, cum Deus sit omnino illimitatus, & sit suum esse, & sit actus purus, sequitur quod Deus non sit proprie in genere. Et istas probationes ponit ad istam conclusionem Sanctus Thomas locis praeallegatis.
Secundo probatur eadem conclusio secundum eum primo contra Genti. cap. 26. Omne( inquit) quod est in genere habet aliquid in se, per quod natura generis designatur & determinatur ad speciem, nihil enim est in genere, quod non sit in aliqua eius specie, hoc autem in Deo est impossibile, impossibile est igitur Deum esse in aliquo genere. Minorem huius argumenti probat cap. 25. multipliciter. Tum primo, quia impossibile est aliquid esse in actu, nisi omnibus existentibus, quibus esse illius substantiale designatur, non enim potest esse animal in actu, quin sit animal rationale vel irrationale, vnde secundum hoc etiam Platonici ponentes ideas non posuerunt ideas generum per se existentes, quae designantur ad esse speciei per differentias essentiales, sed posuerunt ideas per se existentes solarum specierum, quae ad sui designationem non indigent essentialibus differentijs. Si igitur diuinum esse per aliquid superadditum designetur designatione essentiali, ipsum esse non erit in actu, nisi illi superaddito existente, sed ipsum esse diuinum est sua substantia: ergo substantia diuina non potest esse in actu, nisi aliquo superueniente. Ex primo potest concludi, quod non sit per se necesse esse, cuius contrarium superius dicit se probasse. Tum secundo, quia illud quod additur alicui ad designationem illius designatione essentiali non constituit rationem eius, sed solum esse in actu, rationale enim additum animali acquirit animali esse in actu, non autem constituit rationem animalis inquantum animal est, nam differentia non intrat diffinitionem generis, sed si in Deo addatur aliquid de significatione essentiali ipsum designans oportet quod illud constituat ei, cui additur, rationem proprie quidditatis eius seunaturae, nam quod sic additur acquirit esse in actu ipsi rei, hoc autem scilicet esse in actu est ipsa diuina essentia, vt supra dicit se ostendisse: ergo infert quod supra diuinum esse nihil, potest addi, quod designet ipsum designatione essentiali. Tum tertio, quia omne illud. per quod res conscquitur esse in actu, & est intrinsecum rei, vel est tota essentia, vel pars essentiae, quod autem desigr at aliquid designatione essentiali facit rem esse in actu, & est intrinsecum reidesignatae, alias per illud non posset designari substantialiter: ergo oportet quod sit vel ipsa essentia rei, vel pars essentiae, sed si aliquid addatur ad esse diuinum, hoc non potest esse tota essentia Dei, quia iam ostensum est, quod esse Dei non est aliud ab eius essentia: relinquitur ergo, quod sit pars essentiae, & sic Deus erit erit compositus ex partibus essentialibus, cuius contrarium dicit superius se monstrasse. Tum quarto, quia omne illud quod indiget aliquo superaddito, ad hoc quod possit esse est in potentia respectu eius, sed diuina substantia non est aliquo modo in potentia, vt supra dicit se monstrasse, sed sua substantia est suum esse, igitur esse suum non potest designari designatione substantiali per aliquid sibi superadditum. Ecce quatuor probationes, quod diuina essentia non potest habere differentiam sui constitutiuam, ac per hoc nec est in genere, sicut species.
Tertio probatur eadem conclusio per eum ibidem cap. 36. Vnumquodque collocatur in genere ratione suae quidditatis, genus enim praedicatur in quid est, sed quidditas Dei est ipsum esse eius secundum quod non collocatur aliquid in genere, quia sic ens erit genus, quod signat ipsum esse, relinquitur ergo quod Deus non sit in genere. Quia autem ens non possit esse genus probatur per Philosophum in hunc modum. Si ens esset genus, oporteret aliquam differentiam inueniri, per quam traheretur ad speciem, nulla autem differentia participat genus, ita scilicet quod genus sit in ratione differentiae, quia sic genus poneretur bis in diffinitione speciei, sed oportet differentiam esse praeter illud, quod intelligitur in ratione generis, nihil autem potest esse praeter illud, quod intelligitur per ens, si ens sit de intellectu eorum, de quibus praedicatur, & sic per nullam differentiam contrahi potest, relinquitur ergo quod ens non sit genus, vnde ex hoc de necessitate concluditur, quod Deus non sit in genere. Ex quo etiam patet, quod Deus diffiniri non potest, quia omnis diffinitio est ex genere & differentijs, patet etiam quod non potest demonstratio de ipsofieri, nisi per effectum, quia principium demonstrationis est diffinitio eius, de quo fit demonstratio. Haec ille.
Eandem scilicet vltimam rationem ponit prima parte. q. 3. artic. 5. vbi sic ait. Cum esse Dei sit eius essentia, si Deus esset in aliquo genere, oporteret quod ens esset genus illius, nam genus signat substantiam rei, cum praedicetur in eo quod quid, ostendit autem Philosophus 3. Metaphysicae, quod ens non potest esse genus alicuius, omne enim genus habet differentias, quae non participant essentiam generis, nulla autem differentia potest inueniri, quae sit extra ens, quia non ens non potest esse differentia, vnde relinquitur quod Deus non sit in genere. Haec ille.
Quinta conclunto est. Quia Deus non est in genere reductiue. Hanc conclusionem probat Sanctus Thomas prima parte vbi supra Aliquid (inquit) est in genere dupliciter, vno modo simpliciter & proprie, sicut species & quae sub eis continentur, alio modo per reductionem, sicut principia & priuationes, sicut punctum & vnitas reducuntur ad genus quantitatis, caecitas autem & priuatio quaelibet reducitur ad genus sui habitus: neutro aut modo Deus est in genere. Quia enim Deus non possit esse species alicuius generis, tripliciter ostendi potest. Haec ille. Et ostensa triplici ratione, quarum sententia superius recitata est, subdit. Quia autem Deus non sit in genere per reductionem vt principium, manifestum est ex eo, quod principium, quod reducitur in aliquod genus, non se extendit vltra illud genus, sicut punctum non est principium nisi quantitatis continuae, & vnitas quantitatis discretae, Deus autem est principium totius esse, vnde non continetur in aliquo genere, sicut principium. Haec ille.
Sciendum tamen quod oppositum huius conclusionis, dum fuit iuuenis tenuit in scripto primo senten. dist. 8. vbi q. 4. artic. 2. ad 3. sic ait. Non oportet quod Deus sit in genere substantiae sicut contentum, sed solum sicut principium habens in se omnem perfectionem generis, sicut vnitas in numeris. Haec ille. Item de potentia Dei. q. 7. artic. 3. ad septimum. Licet (inquit) Deus non pertineat ad genus substantiae quasi in genere contentum sicut species, vel indiuiduum sub genere continetur, potest tamen dici, quod sit in genere substantiae per reductionem sicut principium, & sicut punctus est principium quantitatis continuae, & vnitas in genere numeri. Haec ille. Sed tenendum est quod vltimo dixit in summa. Et in hoc primus articulus terminatur.
Articulus 2
Vantum ad secundum articulum mouentur dubitationes contra conclusiones supra positas. Et quidem contra primam arguit vnus Doctor scilicet Scotus, & quidam alij probare volentes, quod omnis res, quae per se ponitur in genere est intrinsece composita ex aliquo materiali, & aliquo potentiali, cuius oppositum ponit prima pars illius conclusionis. Arguunt igitur primo. Nam Commentator dicit. 12. Metaphysicae commen. 10. Omnia quae transmutantur habent materiam, sed naturae materiarum diuersantur secundum modos naturae transmutationis. cum ergo sint modi transmutationis diuersorum generum, sequitur quod sint materiae etiam diuersorum generum: ergo quodlibet ens compositum est ex proprio actu, & propria potentia illius generis. Secundo, quia eodem libro commento 11. dicit. Quia quamuis materia prima sit vna, tamen multa est in potentia & habilitate, & quodlibet ens cum materia communi habet materiam propriam: & subdit. Non enim quodlibet ens fit ex qualibet potentia, sed vnumquodque entium fit ex eo, quod est in potentia illud, quod fit, id est ex propria potentia, ita quod numerus potentiarum est sicut numerus specierum generabilium, & dixit hoc Aristoteles quia opinatur, quod prima materia est vnum secundum subiectum, & multa secundum habilitatem. Haec commentator. Ex qua auctoritate patet, quod quaelibet species entium generabilium habet vltra communem materiam propriam materiam & potentiam ex qua sit, & sunt tot tales potentiae propriae, quot sunt species generabilium entium. Tertio, quia eodem libro comment. 22. vbi soluit quaestionem motam in tertio. An scilicet principia omnium praedicamentorum sint eadem vel diuersa, dicit commentator cum Philosopho, quod omnium principia sunt eadem secundum proportionem, non autem secundum numerum vnde commentator ait. In vnoquoque praedicamentorum accidentium inueniuntur principia, quorum proportio ad illa sicut proportio principiorum substantiae ad substantiam, non quod habeant illam eandem naturam & sequitur. Et dicere quod principia sunt eadem proportionaliter est vt dicere quod materia, & forma, & priuatio sunt principia decem predicamentorum, sed quae sunt in substantia differunt ab eis, quae sunt cuiuslibet praedicamenti, & similiter ea quae sunt vniuscuiusque praedicamenti differunt ab alijs. Haec commentator. Quia Auicenus 2. suae Metaphysi. dicit. Nulla cathegoria est, quae non habet exitum de potentia sua & suum effectum: vult ergo quod in quolibet praedicamento sit propria potentia, & proprius actus. Quinto arguitur rationibus. Omnis res diffinibilis est composita ex distinctis partibus intrinsecis, sed omnis res per se existens in genere est diffinibilis, igitur &c. maior patet per Philosophum 7. Metaphysicae vbi ait. Quoniam omnis diffinitio ratio est, & omnis ratio habet partes, vt autem ratio ad rem, & pars rationis ad partem rei similiter se habet. Vbi patet, quod Philosophus vult, quod sicut tota diffinitio totam rem signat, sic pars diffinitionis signat partem rei, & per consequens omne diffinibile habet partem.
Confirmatur, quia commentator commento 33. dicit. Quemadmodum inquit diffinitio declarat quidditatem rei, ita pars diffinitionis declarat partem quidditatis rei. Confirmatur vlterius, quia Philosophus eodem libro dicit. Quia si neque vna substantia est ex substantijs, in potentia esset substantia omnino, quare neque ratio vtique esset neque vnius substantiae. Ecce quod Philosophus infert, quod si omnis substantia erit simplex, nullius substantiae esset diffinitio, quae consequentia super hoc fundatur, quod omne diffinibile est compositum, vnde commentator ibidem commento 50. ait. Quia omnes aestimauerunt quod substantiae sint compositae, ex hoc quod concedunt quod diffinitiones signat compositum, patet igitur maior praedictae rationis. Sed minor probatur, quia vt patet ex eodem septimo, ad diffinitionem sufficit genus & differentia. cum ergo omnis species habeat genus & differentias, sequitur quod quaelibet sit diffinibilis. Nec obstat, vt dicunt, si quis dicat quod accidentia diffiniuntur per additamenta, quia hoc non est quia sint simplicia, sed propter eorum realem dependentiam essentialem ad subiectum, propter quam diffiniuntur per subiectum, & etiam quia eorum differentiae non sunt nobis notae, quoniam si essent nobis notae, ita diffinirentur sine addito sicut substantiae.
Sexto. Quia si hoc non esset, hoc maxime videretur verum de accidentibus, quae videntur esse formae simplices, sed hoc falsum est quod patet. Tum primo, quia omnis mutatio per se vna est ad terminum per se vnum, sed dealbatio est per se vna mutatio vt patet: ergo est ad terminum per se vnum, ille autem terminus non est aliqua forma simplex, quia illa non fit nisi per accidens, vt patet ex 5. Metaphysicae: ergo est compositum per se de genere accidentis, & sic potest argui de qualibet alia forma accidentali. Tum secundo, quia simplicitas est perfectio simpliciter secundum omnes: ergo quanto aliquod ens est simplicius, tanto est simpliciter perfectius, & per consequens, si accidens non esset compositum, sed penitus simplex intrinsece, ipsum esset simpliciter perfectius substantia composita, quod est falsum. Tum tertio, quia idem est susceptiuum motus & termini motus, sed dealbationis superficies non est primum susceptiuum, cum sit actus & forma, motus autem est actus entis in potentia secundum quod est in potentia, qua propter oportet susceptiuum eius esse potentiam, sed potentia receptiua alicuius rei est de genere illius rei, vt dicit commentator. 5. Physicorum commto 9. in fine. igitur.
Septimo. Quia genus & differentia semper sumuntur a diuersis realitatibus illius, quod est in tali genere, & habet talem differentiam, quod patet. Tum auctoritate Aristoteles 8. Metaphysicae dicentis. Oportet rationem, idest diffinitionem esse orationem longam, quae signat aliquid de aliquo, ita quod oportet illud esse materiam, illud vero formam. Tum secundo, quia si illa realitas, a qua accipitur genus, esset vere tota quidditas rei, solum genus complete diffiniret. Tum tertio, quia genus & differentia non diffinirent, quia ratio ex eis composita non indicaret primo idem diffinito, vnaquaeque enim ratio est semel ipsa, & ideo illa ratio, quae exprimeret eam bis non indicaret primo idem quidditati illius rei. Tum quarto, quia realitas, a qua sumitur genus, est principium realis conuenientiae cum specie illa, & realitas a qua sumitur differentia est reale principium disconuenientiae & differentiae, sed non est possibile eandem realitatem esse prinpium realis conuenientiae, & realis differentiae aliquorum adinuicem: ergo alia est realitas, a qua sumitur genus, & alia a qua sumitur differentia. Tum quinto, quia ni non essent duae tales realitates in diffinitione, semper committeretur nugatio, quia idem diceretur realiter per genus & differentiam.
Nec valet si dicatur, quod differunt penes modos, siue rationes considerandi, scilicet ratio determinabilis & determinatiui, hoc inquam non valet, quia tunc est nugatio quando positis diffinitionibus pro rebus idem bis dicitur primo Perihermenias, sed positis rationibus generis & differentiae, idem bis diceretur.
Confirmatur quia secundum Aristotele 1. Perihermenias hic est nugatio, pedes habens bipes, & tamen est alia ratio concipiendi. Tum sexto, quia dato quod intellectus nunquam consideraret, tamen natura generis ex natura rei erit contrahibilis, & differentia esset contrahens, & hoc secundum eandem contractionem numero respectu eiusdem, & secundum idem, quia secundum proprium conceptum: ergo praeter intellectum distinguuntur. Tum septimo, quia concipiendo genus, aut concipitur aliquid rei in specie, aut nihil, & similiter de differentia:si nihil: ergo sunt conceptus ficticij, si aliquid aut idem, aut aliud in re. Si secundo, habetur propositum. Si detur quod eadem realitas concipitur, quae nata est formare distinctos conceptus, scilicet generis & differentiae. Contra, quia vnaquaeque res nata est formare vnum conceptum sibi adaequatum, alias non cssct vnum cognoscibilae, quia nec vnico actu, sed illum formando videtur immutare intellectum quantum in se possibilis est immutare. Tum 8. quia licet forte aliqua res posset immutare intellectum ad diuersos conceptus, tamen hoc non videtur esse possibile, vbi obiectiue nata est res facere conceptus, & habitus in intellectu ita diuersos actus essent diuersarum rerum, sed sic est de genere & differentia, vt patet de geometria, & perspectiua. Tum nono, quia obiecta praecedunt actus: ergo distinctio obiectorum non est per actus, igitur cum genus & differentia conceptibiliter distinguantur, illa distinctio supponit distinctionem priorem in obiectis conceptis. Tum decimo, quia ex natura rei accipiendo conceptum obiectiue, vt possibile concipi absque actuali conceptione, aut est idem conceptus generis & differentiae, aut non. si non. habetur propositum. si sic, aut est idem conceptui vnius differentiae tantum, & tunc non praedicabitur nisi de vna specie, aut cuiuslibet differentiae, & tunc vel tot erunt conceptus generis, conceptus differentiarum erunt omnino idem illi conceptui, ac per hoc inter se erunt idem omnino. Tum 11. quia tunc duae visiones intellectuales non possent esse respectu generis & differentiae, probatur, quia visio non est nisi obiecti primi realiter existentis & principaliter.
Ex quo sequitur, quod intellectus diuinus non cognosceret illa vt distincta obiectiua, nisi ponatur in eo cognitio abstractiua, & tunc imperfecta. Tum 12. quia conceptus generis & differentiae sunt primo diuersi in nullo quidditatiue conuenientes, alias differentia iterum differret per aliam differentiam. Tum 13. quia aliquid quidditatiue includitur in genere, quod non includitur in differentia: quia genus proximum puta animal includit omnes differentias superiores, sed differentia proxima, puta rationale, non includit differentias praecedentes quidditatiue & formaliter: alias in omni diffinitione composita ex genere proximo & differentia proxima, vel vltima esset nugatio. Tum 14. quia si inter realitatem generis & realitatem differentiae non erit distinctio ex natura rei ante considerationem intellectus, tunc vbicunque realiter includeretur conceptus generis, includeraetur conceptus differentiae, & tunc afnus includeret rationale. Et sic patet ex istis, quod assumptum dicti argumenti est verum, scilicet quod genus & differentia sumuntur a diuersis realitatibus, & consequenter quod omnis species contenta sub genere includit plures realitates intrinsecas. Contra secundam partem dictae conclusionis arguit Gregorius de Arimino, quia dicere, quod omnis res contenta in genere sit terminata & finita in entitate, & perfectione, est apud placitum dictum & sine ratione, quamuis enim instantia darinon possit nisi in proposito, quia solum Deus est infinitus secundum perfectionem, ipsa tamen non habet necessariam apparentiam veritatis, quia quod non tollit a re illud propter quod ponitur in aliquo praedicamento non impedit illam esse in aliquo praedicamento, infinitas autem perfectionis non tollit a re quin ipsa sit ens per se, & per consequens quin ipsa sit substantia, immo tali rei maxime conuenit esse per se ens, & non alio. Et si dicatur, quod Commentator dicit 2. Metaphysicae commen. 33. Genus differt materia, quia materia dicit potentiam puram, genus autem dicit formam mediam inter potentiam & actum, actus autem receptus a potentia contrahitur ad determinatam perfectionem.
Non valet hoc siquidem. Tum primo, quia illud est contra te, qui non ponis plures formas substantiales in eodem, & per consequens fingere non potes, quae sit illa forma media inter potentiam & actum. Tum 2. quia si essent plures formae, adhuc genus totum signaret, & non tantum partem, & per consequens ita signat vltimam, sicut mediam. Tum 3. quia in substantijs creatis abstractis, & in qualitatibus, quae omnes sunt in praedicamentis secundum te, impossibile est assignare talem formam mediam. Tum quarto, quia illud dictum non inducitur ad mentem commentatoris, vnde Commentator non dicit, quod genus significet formam mediam, sed dicit, quod genus est forma vniuersalis, & post dicit, quod est vnum in forma media inter potentiam & actum, nec aliud intendit nisi quod genus, quod ideo dicitur forma, quia est pars diffinitionis, & quaelibet pars diffinitionis dicitur forma 2. Physicorum, aut quia ipsum est praedicabile de alio, & praedicabile vel praedicatum respectu subiecti dicit similitudinem forinae. Vnde frequenter Commentator vocat praedicatum dispositionem, & subiectum dispositum, vt patet 12. Metaphys. dicitur vero forma media i. ter potentiam & actum quia genus signat totam rem, & per consequens magis distincte quam nomen significans praecise materiam rei, quae non est res nisi in potentia pura, & quia ipsum signat rem vniuersalius quam species vel differentia, & per consequens ininus distincte & in actu, ideo dicitur medium inter potentiam & actum, & hoc magis potest haberi ab eodem 8. Metaphysicae commento 6. Et similiter 7. libro com. 43. & sic patet, quod defensio illa non valet. Similiter contra eandem partem conclusionis arguit Aureolus, quia praedicamentum substantiae videtur sumi a per se. Vtrum autem illud, quod est per se sit limitatum aut illimitatum videtur accidere, vnde Philosophus dicit 6. Topicorum, quod quod si linea esset infinita, adhuc competeret sibi ratio lineae & diffinitio, & Auicens 2. Metaphys. cap. 2. dicit, quod qui imaginatur corpus infinitum, non imaginatur non corpus. Et similiter videtur quod qui imaginatur substantiam infinitam, non imaginatur non substantiam, igitur illimitatio & indeterminatio non tollit quin aliquid sit in genere.
Contra secundam conclusionem arguit Aureolus primo, quia si illa nt vera, nulla creatura erit in praedicamento, cum in qieatura cise non differat ab essentia, sicut nec in creatore. Secundo. Quia conclusio assignat non causam pro causa, esto enim quod quidditas habeat plures conceptus vnum communem, & alium specifice determinantem, non apparet, cur non sit in genere, quamuis esse illius non differat a quidditate. Tertio. Quia praedicamentum sic abstrahit ab esse, vt tamen res quando sunt, sint in praedicamento, vnde si semper essent, & de necessitate adhuc remanerent in praedicamento, vt patet de coelo, & intelligentijs secundum Philosophos. Arguit autem Gregorius Quia esto, quod esse creaturae differret ab essentia, constat tamen quod ipsa essentia rei non est composita ex esse & essentia, alias in vna re essent infinitae essentiae, vel infinita esse, vel dabitur essentia non composita ex esse & essentia, sed secundum teessentia est de per se & directe in praedicamento, & per suam quidditatem & essentiam reponitur res in praedicamento, & in genere, & in specie, ipsum autem esse in genere est per reductionem secundum te: ergo non omne quod est per se in praedicamento est compositum ex esse & essentia.
Secundo arguit sic. Quia secundum te accidentia non habent proprium esse aliud ab esse substantiae, & tamen accidentia sunt per se in praedicamento. Nec potest dici, quod compositum ex essentia. quae est accidens & esse, sit in praedicamento, quia vt dictum est, accidens non habet proprium, esse, sed existit per esse substantiae vt dicis, sed tale esse non est in genere accidentis, sed per reductionem est in genere substantiae, & per consequens compositum vel aggregatum ex ipso & ex accidente non est per se in genere accidentis.
Contra tertiam conclusionem arguit Aureolus. Ratio (inquit) generis & differentiae accipitur ab intrinseco, cum sint de conceptu quidditatiuo & absoluto cuiuslibet rei, siue ergo res habeat aliquid superius & actualius, siue non, adhuc ratio generis sumi potest ex intrinseco sui, & per consequens genus non sumitur ab aliquo potentiali in comparatione ad aliquid superius se. Arguit etiam Gregorius quod ista conclusio scilicet. Quia illud, a quo sumitur differentia, se habet ad illud, a quo sumitur genus, vt actus ad potentiam, contradicit alijs dictis Sancti Thomae quoniam ipse vult, quod in homine & in qualibet substantia composita sit tantum vna forma substantialis, & per eandem formam sit homo intellectiuus & sensitiuus, & per consequens sensitiuum in homine non est in potentia ad intellectiuum plusquam sensitiuum ad sensitiuum, & intellectiuum ad intellectiuum, hic autem expresse dicit oppositum. Item super 7. Metaphysicae in scripto dicit, quod genus dicit totam essentiam rei, & non tantum formam, & eadem ratione nec tantum materiam.
Contra quartam conclusionem arguit multipliciter Gregorius primo sic. Omne quod vere praedicatur in quidde pronomine demonstrante rem aliquam, & etiam de pronomine demonstrante rem aliam specifice distinctam a prima, nec tamen sic praedicatur de quolibet, est genus illius rei, & illa res est in genere illo, & per consequens in praedicamento vbi est genus illud, sed hoc nomen spuitus vere praedicatur in quid de pronomine demonstrante rem illam, quam vocamus Deum, & etiam de pronomine demonstrante aliquam rem specie distinctam ab illa, & non eodem modo praedicatur de omnibus: ergo ipsum est genus illius rei, & ipse est res huius generis, & per consequens de praedicamento substantiae, cuius praedicamenti genus est hoc commune spiritus, maior propositio nota est per diffinitionem generis etiam strictissime sumendo genus. Genus enim diffinitur quod praedicatur de pluribus differentibus specie in eo quod quid est, siue in quid. Praedicari autem in quid strictissime sumitur, sicut sumitur in maiori, dixi autem quod non praedicatur de omnibus propter ens, quod secundum aliquos in quid praedicatur de quolibet, nec tamen est genus, patet etiam haec propositio inducendo, quia enim animal praedicatur in quid de pronomine demonstrante rem, quae est homo, & de pronomine demonstrante rem, quae est leo, & sic de pluribus, ideo animal est genus illarum rerum, & illae dicuntur esse in genere animalis, & in praedicamento substantiae, cuius praedicamenti est genus subalternum animal. Similiter, quia colorpraedicatur in quid de pronomine demonstrante illam rem, quae est albedo, ac etiam illam rem, quae est nigredo, & sic de pluribus distinctis secundum speciem, supposito gratia exempli, tales qualitates specie distingui, ideo genus illarum rerum & illae dicuntur esse in illo genere, & in praedicamento qualitatis, cuius ipsum est genus subalternum. Et sic in omnibus pateret similiter discurrenti. Quia si quis instaret in proposito, eadem ratione poterit qualibet aliam rem negari esse in aliquo genere, & dici quod nullus angelus est in praedicamento substantiae, nec aliquis color in praedicamento qualitatis, nec vnquam poterit probari oppositum, eo quod illa sit propria ratio generis, & illo modo tantum res proprijssime dicuntur esse in genere. minor probatur, nam constat quod hoc nomen spiritus vere dicitur de Deo.
Vnde Ioan. cap. 4. Deus ipsemet dixit. Deus Spiritus est, & per consequens de pronomine demonstrante rem illam, pro qua in propositione ista supponit hoc nomen Deus, praedicatur vere hoc praedicatum Spiritus dicendo, hoc est Spiritus, constat autem quod etiam in quid, vnde interroganti quid est hoc, bene respondebitur Spiritus, non autem si interrogetur quale est hoc, vel secundum aliquod aliud praedicamentum.
Item constat secundum scripturas & secundum omnes, quod hoc nomen Spiritus praedicatur de pronomine demonstrante aliam rem, quam vocamus Michaelem, & sic de multis, & constat etiam per similem rationem quod praedicatur in quid.
Item non praedicatur de omnibus, nam demonstrato leone non vere dicitur, hoc est Spiritus: ergo hoc commune spiritus est genus vere & proprie ad illam rem, quae dicitur Deus, hoc autem genus nullius alterius praedicamenti verius potest dici esse, immo nec vere nisi praedicamenti substantiae: quare &c. Forte diceretur quod hoc nomen Spiritus licet praedicetur de angelo, non tamen dicitur de eis secundum vnam rationem, & ideo non est genus. Sed istud est ad placitum & sine ratione, quia aut intelligitur, quod non dicitur de eis secundum vnam rationem specialissimam, & hoc verum est, sed hoc non impedit quin sit genus, licet impediat ipsum esse specialissimam, aut intelligitur de ratione generali, & hoc falsum est, nam secundum vnam rationem generalem huic nomini conuertibilem vniuersaliter dicitur de Deo & creatura spirituali, siue enim diffiniatur spiritus substantia incorporea & immaterialis, siue alia diffinitione, illa diffinitio tam Deo quam angelis erit conueniens. Quia si hoc proteruiendo negatur, simili modo negari poterit substantiam dici secundum vnam rationem de corporea & incorporea, immo vt videtur multo magis, & consequenter poterit negari angelum esse in praedicamento substantiae, quod nullus negat.
Secundo principaliter contra eandem conclusionem arguit sic. Pater, filius, creator, principium, & plura similia sunt praedicabilia ad aliquid & per se relatiua, ac per hoc de praedicamento relationis, & tamen proprie dicuntur de Deo. ergo de Deo proprie dicuntur praedicabilia, quae vere & proprie sunt in praedicamento, prima pars antecedentis patet, quoniam eis conueniunt omnia quae dicuntur a Sanctis & Philosophis requiri ad hoc, quod aliqua praedicabilia sint per se ad aliquid. Secunda etiam pars nullilcatholico dubia esse potest, verissime quidem ac proprijssime, ac primo & principaliter Deus est filius & pater, vnde Damascenus libro 2.
Sciendum inquit quod non ex nobis translatum est ad beatam diuinitatem paternitatis & filiationis ac processionis Gomem, econtrario autem nobis inde est traditum, vt ait diuinus Apostolus. Flecto genua mea ad patrem, ex quo omnis paternitas in coelo & terra nominatur. Et scribitur ad Ephe. 3. Creator etiam proprie de solo Deo dicitur similiter principium verissime est Deus.
Confirmatur hoc per Augustnus 5. de Trinitate, vbi prius quam distinxit praedicationes tam affirmatiuas quam negatiuas proprias singulis praedicamentis, concludit in fine, quod filius & non filius, genitus & non genitus, siue ingenitus dicuntur relatiue, & sunt in praedicamento relationis, vnde ait. Sicut enim genitus non ad seipsum dicitur sed quod ex genitore sit ostenditur, ita cum dicitur ingenitus non seipsum dicitur, sed quod ex genitore non sit ostenditur. In eodem tamen praedicamento quod relatiuum vocatur, vtrunque significatur veraciter. Et ante immediate dixit. Non receditur a relatiuo praedicamento cum dicitur ingenitus. Quia si quis velit dicere, quod praedicta nomina relatiua non sunt proprie de praedicamento relationis, potest etiam si placet plura alia relatiua & quaelibet ad placitum excipere a praedicto praedicamento. Ex hoc autem qnod praedicti termini sunt per se de praedicamento relationis, si rem quam significat pater & filius, & huiusmodi in creaturis ponimus in praedicamento relationis, necesse est eadem ratione rem etiam, in quam significat in Deo collocare in praedicamento relationis. Idem patet de praedicamento actionis scilicet quod de Deo vere ac proprie praedicatur, quinimmo vt dicit Augustin. 5. de Trinitate. Quod ad faciendum attinet fortassis de solo Deo rectissime dicitur, solus enim Deus facit, & non sit neque patitur quantum ad eius pertinet substantiam, quia Deus est.
Vnde Augustnus certissime fuit huius opinionis, scilicet quod aliqua praedicamenta vere dicuntur de Deo, quod patet in praedicto libro ex hoc, quod ipse singula praedicamenta distinguens & proprias eorum praedicationes determinans concludit cap. 8. quaedam de Deo dicisecundum substantiam, quaedam vero ad aliquid & secundum relationem, & hoc tanquam verissimo fundamento vtitur postmodum in toto lib.s de Trinitate. Et quod proprie talia praedicamenta de ipso dicantur euidenter insuper apparet: nam in eodem cap. ait alia praedicamenta quaedam dici de Deo, sed non proprie videlicet, situs habitus tempus & vbi: vnde ait. Situs vero & habitus, & loca, & tempora non proprie, sed translatiue dicuntur de Deo. Et praeterea remouet ab eo praedicamentum passionis, proxime allegatum est, remouet etiam a Deo praedicamenta qualitatis & quantitatis continuae, eo quod illa dicuntur ad se, & quaecunque dicuntur ad se secundum substantiam dicuntur de Deo, vnde mirum est, quod ipse sic diligenter distinxerit praedicamenta, & quaedam remouerit a Deo, quaedam autem proprie & solum dixerit ei conuenire, alia vero secundum substantiam relationem & actionem dixerit ei conuenire, nisi voluerit illa tria praedicamenta vere & proprie de Deo dici.
Tertio principaliter arguit auctoritate Arisotele Nam Philosophus 12. Metaphys. in principio volens loqui de substantia abstracta, & principaliter de prima, quae Deus est, innuens distinctionem entis in substantiam & alia praedicamenta saepe ab eo posita dicit substantiam esse principaliorem partem entis. Ait enim sic. Etenim si vt totum quoddam esse substantia est prima pars, & sic quod consequenter & ita primum substantia, deinde, qualitas aut quantitas. Quod exponens Commentator commento 2. dicit. Et intendebat Arisoteles quod ens aut demonstrat vnum genus & vnam naturam, aut genera diuersa, & quodcunque sit, manifestum est, quod substantia est prior pars entis, & statim Philosophus per hoc probat quod dixit, tum quia alia non dicuntur simpliciter entia, sed talia entia, tum quia nullum aliorum est separabile. Et Commenta. commento 3. Nullum (inquit) aliorum inuenitur simpliciter in se substantia. verbi gratia, quia qualitas non dicis ens simpliciter, neque motus, sed dicitur esse qualitas, & dicitur esse motus, ens igitur principaliter & simpliciter est substantia, & subdit. Et cum dixit quod substantia dicitur ens simpliciter & alia praedicamcuta secundum comparationem dedit causam in hoc, & dixit. Et etiam nullum aliorum est abstractum, & causa in hoc est, quod substantia est constans per se, & alia sunt in substantia. Ex quibus patet, quod Philosophus & Commentator in hac parte vtuntur hoc termino substantia secundum quod est praedicamentum distinctum contra alia praedicamenta, & pro rebus quae sunt in tali praedicamento. Sed statim post substantiam diuidit in sensibilem, & generabilem, & corruptibilem, & aeternum, & post considerationem de substantia sensibili probat esse substantiam insensibilem abstractam, & immobilem, & deinde inquit. An haec sit vnatantum vel plures, & terminat quod plures, inter quas est vna prima quae est nobilissima & finis & perfectio aliarum & totius vniuersi, quam nos Deum appellamus. Ex quibus euidenter concluditur, quod secunduin mentem Philosophi & Commentatoris Deus est substantia vere de praedicamento substantiae.
Quarto principaliter arguit contra vnam rationem factam pro conclusione, scilicet. Quia si Deus esset in genere, quod ens esset genus illius, quia scilicet esse Dei est eius essentia, & sic ens significaret essentiam Dei. Hoc inquit non valet, quia si ens ideo esset genus Dei, quia significaret eius essentiam, sequitur quod iam de facto ens sit genus, si ratio valeat, quia ens de facto signat essentiam cuiuslibet immediate, vt dicit Philosophus 10. Metaphys. & Commentator ibidem commento 8. Et 5. Metaphys. vult Philosophus quod ens significat illa quae significant dictiones praedicamentorum, & constat secundum Sanctus Thomas & secundum veritatem quod praedicamenta significant essentias aliquarum rerum, cum hoc tamen quod ens significat essentias rerum stat, & verum est quod ipsum non est genus, siue quia significat omnia, & praedicatur de quolibet, siue quia non significat omnia vnum conceptum. Quinto arguit ad motiuum superius tactum scilicet. Quia omnia quae sunt in genere communicant in essentia generis, non autem in genere, hoc enim non videtur valere, quia nulla res extra animam est communis multis substantijs indiuiduis, nec aliqua res de mundo est vniuersalis aut communis pluribus substantijs, sed omnis essentia est singularis, sicut & quodlibet esse est singulare, & sic illa ratio nihil concludit.
IDprimum contra primam conclusionem dicitur, quod non est ad propositum: nam Commentator non intendit ibidem dicere, quod materiae diuersificentur secundum diuersitatem translationum in rebus generabilibus, sic quod alia sit materia generationis, alia alterationis, alia augmenti, vel etiam materia huius alterationis sit alia a materia alterius secundum speciem, vt arguens exponit, sed solum intendit, quod translatio rerum ingenerabilium, & incorruptibilium qualia sunt corpora coelestia habet aliam materiam propriam a materia translationis rerum generabilium & corruptibilium, & hoc patet per verba, quae immediate adducit post, dicit enim sic. Materia enim generabilium est in potentia, translatorum autem est in actu, cum translatum sit aliquid actu, & ideo quod ex translatis in actu fuerit non generabile vel corruptibile, non habebit materiam, quam habet generabile & corruptibile, & est in potentia. Haec Commentator. Ex quo patet, quod in illo passu Commentator solum assignat differentiam inter materiam corruptibilium & materia incorruptibilium, quicquid dicat in alijs locis. Veruntamen concesso quod secundum diuersitatem translationis secundum genus sit alia materia secundum genus, vtputa quod subiectum motus localis sit aliud a subiecto alterationis, ex hoc non habetur quod forma, penes quam attenditur huiusmodi mutatio, sit composita ex materia & alio actu, sed quod diuersae formae secundum genus, quae sunt inducibiles per motum vel mutationem habent subiecta distincta secundum genus, secus est de formis separatis, illae enim non habent materiam in qua, nec ex qua, & tamen sunt multae vnius generis, quia communicant in vna intentione possibilitatis recipiendi actum existendi, scilicet sine materia & quantitate. Vnde Sanctus Thomas 2. senten. dist. 3. q. 1. artic. 1. arguit sic. Quaecunque sunt vnius communicant in vna potentia generis. 10. Metaphys ed angeli non communicant in vna potentia, quia sunt immateriales: ergoidetur quod non sunt vnius generis. Et respondet. Dicendum (inquit) quod non oportet quod illa, quae sunt vnius generis, conueniant nisi in vna intentione potentiae, quae est possibilitas recipiendi esse a Deo, in quo subsistant sine materia & quantitate.
Ad secundum consimiliter, quod non accipitur secundum mentem Commentatoris: nam Commentator per materiam propriam & habilitatem propriam non intelligit aliquam materiam distinstam a materia, quae est substantia, sed intelligit per materiam communem materiam remotam cuiuslibet, quae est praecise essentia materiae primae, per materiam aut propinquam intelligit ipsam essentiam eandem materiae dispositam per conuenientes dispositiones ad aliquam formam, quae quidem dispositiones sunt formae accidentales, per potentiam autem & habilitatem materiae intelligit vel inchoationem formae resultantem ex dispositionibus accidentalibus, quae reddunt primam materiam proprium susceptiuum formarum, & sunt ratio subi ciendi tali formae, vel tali, aut forte per hoc intelligit materiam sub tali inchoatione formae. Sic autem sumpta materia, dico quod alterius, & alterius speciei entium generabilium est alia & alia materia. vnde alia materia propinqua, idest materia aliter disposita requiritur ad generationem sanguinis quam ad generationem carnis, vel ossis, vel lapidis, & sic de alijs, & quod sic accipiat materiam propriam, & quod haec est eius intentio, demonstrant verba eius, quae nullo interposito sequuntur ea, quae arguens allegat: vnde dicto quod materia est multa secundum habilitates, ait immediate: primo enim habet habilitates ad recipiendum primas contrarietates, scilicet formas quatuor elementorum: secundo vero habet potentiam consimilium partium mediantibus formis quatuor elementorum. Et vocat corpora consimilium partium mixta homogenea, ad quae materia disponitur mediantibus formis elementorum. Et sequitur immediate. Istae potentiae diuersantur secundum quod diuersantur mixtiones quatuor elementorum, ita quod ex hoc diuersantur formae generabilium. Haec ille.
Ex quibus patet, quod secundum diuersam dispositionem materiae resultat alia & alia habilitas & inchoatio formae, quandocunque autem materia sic est disposita, quod vnico motore potest ex ea generari caro, in ea est proxima inchoatio carnis, & sic de alijs. Illud enim dicitur proprie in potentia in aliquo, quod potest fieri ex vnico motore, vt ex argento scyphus, quod vero indiget pluribus motoribus ad hoc vt fiat ex aliquo non dicitur esse in eo potentia, vt patet 9. Metaphysic. & talem potentiam proximam intelligoinchoationem actus. Vnde Sanctus Thomas 2 senten. dist. 14. q. 1. rtic. 2. dicit, quod habilitas materiae ad recipiendum actionem dicitur appetitus materiae & inchoatio formae, & illa habilitas quae dicitur inchoatio formae est aliquid potentiale de genere formae inducendae. Huic videtur consentire Sanctus Thomas 1. sent. dist. 17. q. 2. vbi dicit. Per actionem calidi efficitur de non calido calidum, non quod ponatur ibi aliquis calor, sed quia calor qui est in potentia educitur in actum, & consimiliter aliquid efficitur magis calidum per actionem calidi, inquantum educitur calor, qui erat vt actus imperfectus in maiorem perfectionem, qualitates enim naturales educuntur de potentia materiae, quarum inchoationes quasdam Deus indidit materiae in opere creationis, & ideo quando in actum prodeunt, est exitus de imperfecto ad perfectum. Haec ille.
Ex quibus patet quomodo secundum eum aliquae qualitates sunt inchoatae in materia in opere creationis, & intendit loqui de qualitatibus primis, puta caliditate, frigiditate. Istae enim sunt inchoatae in omni materia generabilium, sed qualitates secundae: puta sapor, odor, color non sunt sicut inchoatae ab initio, sed tales inchoationes resultant ex alia & alia mixtione primarum qualitatum. illa ergo inchoatio formae est aliquid de genere formae inducendae, immo est tota essentia formae inducendae in potentia, & in esse incompleto.
Ad tertium dicitur, quod verum est, quod omne praedicamentum habet talia propria principia, non tamen oportet illa semper esse res eiusdem generis cum principiato, licet sint propria principia illius generis: aliquid enim est vnius generis, & tamen est materia & principium materiale alterius generis, sicut aliquid quod est vnius generis, est proprium mouens alterius generis. igitur non oportet in quolibet genere dare proprium mouens illius, quod sit res illius generis, & tamen sicut Philosophus dicit oportet dare in quolibet genere ista tria principia propria scilicet formam, priuationem, & subiectum vel materia, ita immediate dicit, quod oportet dare proprium mouens, & exemplificat statim, vnde mouens in genere sanitatis est medicina. Et in mente artificis in factione domus ars aedificatiua, & tamen non in quolibet genere proprium mouens est res illius generis. verbi gratia. in genere quantitatis, cum quantitas non sit forma actiua secundum Commentatorem, & sic in multis alijs, & similiter est de principio materiali. Nam esse propriam materiam alicuius generis, non est aliud quam esse materiam propinquam ad formam illius generis. Similiter esse mouens proprium alicuius generis non est aliud, quam esse mouens aptum natum inducere determinate formam illius generis. Cum hoc tamen stat, quod materia talis sit res alterius generis, & similiter mouens. Concedo tamen quod licet nulla forma accidentalis habeat materiam, vel aliquid potentiale eiusdem generis, & quo tanquam ex intrinseco sibi componitur, sicut quaerit arguens, non tamen nego quin omnis actus & forma receptibilis in subiecto habeat proprium potentiale in illo subiecto. verbi gratia, albedo non est intrinsece composita ex actu & potentia: tamen nunquam materia reciperet actum qui albedo, nisi haberet in se aliquid potentiale de genere albedinis, per quod materia efficitur proprium susceptibile albedinis, actus enim & potentia propria semper sunt in eodem genere, vt alias dictum est. Et ponit Commentator 3. Physicor. com. 9. dicens. Potentia ad vnumquodque praedicamentum est in illo genere praedicamenti, in quo est actus, & similiter via de potentia ad actum scilicet potentia ad substantiam est quodammodo in praedicamento substantiae, & similiter via ad generationem substantiae, similiter ad quantum & ad alia praedicamenta: ideo visum est, quod illud esse quod est inter potentiam & actum in illo genere sit sub illo genere, quoniam esse medium inter potentiam & actum, quae sunt in illo genere, est de genere actus, qui est complementum, sed differunt secundum magis & minus. Haec Commentator. Vbi vult quod potentia ad rem illius praedicamenti est de genere illius praedicamenti, actus enim & potentia sunt in eodem genere, & hoc est verum siue accipiatur potentia pro forma, quae non est actu calor vel huiusmodi, & potest esse calor, quam dicimus inchoationem formae, siue accipiatur potentia pro materia existente sub tali inchoatione praedicta ipsius formae, quae non est in actu materia, nec in esse completo, sed imperfecto, & illud idem in numero erit quandoque forma in actu secundum quod ponit Commentator 12. Metaphysic. comment. 19. vbi sic dicit. Generans igitur animal non est dicere quod ponit animam in materia, sed quod extrahit illud, quod est anima in potentia ad esse animam in actu, & idem dicit ibidem de formis accidentalibus. Intentio inquit Aristotelis est, quod conueniens sit a conueniente, quia conueniens extrahit formam conuenientis ex potentia in actum, & non est agens, quia adducit in illam materiam aliquid extrinsecum, nec agit formam sibi conuenientis, & sic est in hoc de substantia, sicut in accidentibus, calorem enim non inducit calorem extrinsecum, sed facit calidum potentia esse calorem in actu, & sic de magnitudine. Et in fine commenti dicit. Omnes probationes & formae sunt in potentia in materia prima & in actu in primo motore.
Ex quo patet manifeste quod prius dictum fuit scilicet quod formae, ad quas materia transmutatur, sunt in potentia in materia, ita quod est in materia aliquod potentiale, quod prius est anima vel albedo in potentia, & post est anima, vel albedo in actu, semper enim actus & potentia, si loquamur de potentia passiua naturali, sunt eiusdem generis, materia, enim sub inchoatione caloris pertinet ad genus caloris, immo illa inchoatio caloris non differt a calore nisi secundum magis & minus, vt dictum est prius, vnde tam materia sub inchoatione, quam ipsa inchoatio dicitur potentia ad calorem, sed diuersimode, quia materia sub inchoatione caloris est susceptiua caloris in actu, & ideo dicitur esse potentia passiua ad calorem, & habere potentiam ad calorem, sed illa inchoatio est potentia ad calorem, quia est calor in potentia, illa enim inchoatio est potentia materiae, & eius appetitua Sed contra hoc instantiam facit Gregorius. contra dictam maximam scilicet quod potentia susceptiua est eiusdem generis cum actu, ad quem ordinatur adducit enim dictum Commenta. 12. Met. com. 22, dicentis. Principia coloris secundum formam & priuationem sunt album & nigrum, secundum autem materiam recipientem est superficies, quae est in potentia omnes colores, & principia noctis & diei secundum formam & priuationem sunt lux & obscuritas, & secundum materiam recipientem est aer, qui est potentia luminosus. Haec Commentator. vbi patet quod secundum Commentatorem superficies est materia coloris, & tamen est alterius generis a colore, & eodem modo patet de aere qui est materia lucis, & tamen non est in eodem genere cum luce. Instantia inquam ista non valet, quia licet superficies sit subiectum colorum, & sit omnis color in potentia, non tamen superficies nude considerata est proprium susceptiuum colorum, sed ad hoc quod fiat eorum propria materia vel subiectum requirit aliquid de genere qualitatis, quod dicitur potentia propria respectu omnium colorum, & inchoatio omnis coloris. Et idem dico de aere. Et si vlterius quaeratur, cum illud potentiale sit de genere qualitatis, requirit vlterius aliud potentiale in subiecto suo, & sic in infinitum. Ad hoc dicitur, quod talia potentialia non producuntur propria productione, nec per transmutationem, quae per se terminentur ad talia, & ideo non requirunt propriam potentiam, sed sicut eadem productione producuntur quam suum subiectum, ita eadem potentia suscipit primo subiecta illorum potentialium, & secundario dicta potentialia, vnde eadem productione producitur substantia composita & quantitas, & eadem productione producitur superficies & potentiale ad colores, vt alias dictum fuit, ideo quantitas & talia potentialia non requirunt in subiecto suo aliquid potentiale eiusdem generis, quia non habent propriam potentiam, quae per se primo ad talia ordinetur, secus est de formis educibilibus per transmutationem. Et illa quae dixi de quantitate intelligo de interminata, quia illa non praerequirit aliam potentiam, secus est de quantitate terminata, quia se habet ad aliam vt actus ad potentiam, patet igitur ex praedictis quod licet nulla forma inhaerens sit composita intrinsece ex actu & potentia, tamen in quolibet genere accidentis est reperire proprium actum & propriam potentiam susceptiua.
Ad quartum dicitur eodem modo, quod omne praedicamentum habet suum proprium susceptibile potentiale & suum proprium actum, non tamen vult Auicenna quod omnis forma posita in praedicamento sit composita intrinsece ex duobus scilicet ex aliquo actuali, & ex aliquo potentiali, quia illud potentiale quod ponimus respectu colorum non est pars coloris, immo color in potentia, & per actionem agentis fit color in actu, vt dictum fuit.
Ad quintum negatur maior scilicet quod omne diffinibile sit compositum, si intelligatur vniuersaliter de qualibet diffinitione sed tamen potest concedi loquendo de diffinitione simpliciter proprie dicta, ad quem sensum Philosophus tunc vbi allegatur loquebatur, Vnde secundum quod ponit Auicenna & recitat Sanctus Thomas in tractatu de esse & essentia, differentiam simplicem non habent nisi species, quarum essentiae sunt compositae ex materia & forma, & per consequens nec proprie diffinitionem, de qua Philosophus loquitur, vbi allegatur, sed tunc in eodem sensu minor est falsa, vt patet 7. Met. nam vt ibi habetur accidentia diffiniuntur tantum per additamenta & non diffinitione simpliciter proprie dicta. Et ad probationem dicitur, quod non quaelibet differentia cum genere sufficit ad diffinitionem proprie dictam, sed requiritur differentia essentialis exprimens determinatam partem essentialem rei & conuertibilis cum diffinito, talem autem differentiam non habent accidentia.
Ad illud autem quod contra hoc adducitur scilicet quod ideo diffiniuntur per extrinseca, quia dependent a subiecto, & non quia sint simplicia &c. Dico quod ipsa sic dependent a subiecto, quod differentia accidentium sumitur non ab aliqua parte essentiali accidentis, sed ex ipsa comparatione accidentis ad subiectum, ita quod subiectum tenet in diffinitione illorum locum differentiae, si diffiniatur in abstracto, vt dicendo, simitas est nasi curuitas, vel locum generis si diffiniantur in concreto, vt dicendo, simus est nasus curuus, vt ponit Sanctus Thomas in tractatu de esse & essentia. vbi sic ait, Quia accidentia non componuntur ex materia & forma, ideo non potest in eis genus sumi a materia, & differentia a forma, sicut in substantijs compositis, sed oportet vt primum sumatur genus ex ipso modo essendi, secundum quod ens diuersimode secundum prius & posterius de decem generibus praedicatur, sicut dicitur quantitas ex eo, quod est mensura substantiae, & qualitas secundum quod est dispositio sulstantiae secundum Philostts 12. Met. differentiae vero in eis sumuntur ex diuersitate principiorum, ex quibus causantur, quia propriae passiones ex proprijs principijs subiecti causantur ideo subiectum ponitur in eorum diffinitione loco dciturie si in abstracto diffiniuntur, secundum quod sunt propriae in genere, sicut quicatur quod simitas est nasi curuitas. Sed econuerso erit, si eorum diffinitio inueniretur secundum quod dicuntur concretiue, sic enim subiectum in eorum diffinitione poneretur sicut genus, quia tunc diffinirentur per modum substantiarum compositarum, in quibus ratio generis sumitur a materia, sicut dicimus quod simum est nasus curuus. Similiter etiam est, si vnum accidens sit principium alterius accidentis, sicut principium relationis est actio & passio & quantitas, & ideo secundum hoc Philomstcs diuidit relationem 5. Met. Sed quia propria principia accidentium non semper sunt manifesta, ideo quandoque sumimus diciturias acci dentium ex eorum effectibus, sicut congregatiuum & disgregatiuum sunt diciturae colorum, quae causantur ex abundantia vel paucitate luminis, ex qua diuersae species coloris causantur. Haec ille in forma. Ex quibus patet solutio ad aliud, quod arguens inducit de differentijs accidentium, quae sunt nobis ignotae &c. Dicitur enim quod licet essent nobis notae, tamen non sumerentur ex partibus intrinsecis ipsi formae accidentali, sed modo praedicto.
Ad sextum soluit Gregorius bene. Formae (inquit) accidentales sunt simplices. Cum probatur quod non, quia omnis mutatio per se vna &c. Dicendum quod terminus mutationis potest accipi dupliciter. Vno modo pro termino formali, ad quem transmutatur subiectum, sicut dicimus quod subiectum quando dealbatur mutatur ad albedinem, & materia ad formam in generatione substantiali. Alio modo potest accipi quamuis minus proprie pro composito ex subiecto & termino formali, sicut compositum substantiale potest dici terminus transmutationis substantialis, & tunc dicendum, quod sic sumendo in primo sensu terminum, maior est vera. in secundo sensu falsa est, quia nullius mutationis nisi substantialis terminus sic sumptus est quid vnum per se, cuius causam assignat Sanctus Thomas in tractatu praeallegato. Quia sicut forma substantialis non habet per se esse absolutum sine eo, cui aduenit, ita nec illud cui aduenit scilicet materia sed ex coniunctione vtriusque relinquitur illud esse, in quo res per se subsistit, & ex eis efficitur vnum per se, propter quod ex coniunctione relinquitur essentia quaedam: vnde forma quamuis in se considerata non habeat completam rationem essentiae, tamen est pars essentiae completae. Sed illud cui aduenit accidens est ens in se completum subsistens in suo esse, quod quidem esse naturaliter praecedit accidens quod superuenit, & ideo accidens superueniens ex coniunctione sui cum eo, cui superuenit non causat illud esse, in quo res subsistit, per quod res est ens per se, sed causat quoddam esse secundum, sine quo res subsistens intelligipotest esse, sicut primum intelligi potest sine secundo: vnde ex accidente & subiecto non efficitur vnum per se, sed vnum per accidens, & ideo ex eorum coniunctione non resultat essentia quaedam sicut ex coniunctione formae ad materiam, propter quod accidens neque habet rationem completae essentiae, nec est pars essentiae completae, sed sicut est ens secunduquid, ita est essentia secundum quid. Haec ille.
Ad secundam probationem dicitur, quod non oportet illud, quod est intrinsece simplicius alio esse perfectius, nisi loquamur de re simplicisubsistente, alias materia hominis esset perfectior homine. vnde Sanctus Thomas prima parte. q. 3. arti. 7. ad secundum sic ait. Apud nos composita sunt meliora simplicibus, quia perfectio bonitatis creaturae non inuenitur in vno, sed in multis, sed perfectio diuinae bonitatis inuenitur in vno simplici. Haec ille.
Sciendum enim quod secundum quod ipse ponit sunt gradus in perfectione rerum. Ait enim sic de veritate. q. 8. artic. 3. ad 12. Sicut dicit Philosophus in secundo coeli & mundi in rebus inuenitur multiplex gradus perfectionis. Primus & perfectissimus gradus est, vt aliquid habeat bonitatem suam sine motu & sine adminiculo alterius, sicut est perfectissima sanitas in eo, qui per se est sanus sine auxilio medicinae, & iste gradus est diuinae perfectionis. Secundus gradus est eius, quod potest consequi perfectam bonitatem cum modico auxilio & paruo motu, sicut eius qui habet sanitatem cum modico exercitio. Tertius gradus est eius, quod acquirit naerfectam bonitatem cum multis motibus, sicut qui acquirit sanitatem cum multis exercitijs. Quartus gradus est eius, quod nunquam potest acquirere bonitatem, sed acquirit aliquid de bonitate ex motibus. Quintus gradus est eius, quod non potest acquirere aliquid de bonitate, nec habet aliquem motum ad hoc, sicut est gradus illius in sanitate qui nunquam potest sanari: vnde nullam medicinam accipit. Haec ille.
Idem ponit prima parte. q. 77. arti. 2. Ex quo patet quod licet creatura simplicior si ad aequalem perfectionem se extendat, sicut creatura composita, sic erit propter simplicitatem, tamen si creatura composita habeat plures & nobiliores opiniones quam creatura simplex, eo facto erit perfectior simplici, sic autem est de forma accidentali& de substantia composita, ideo accidens licet sit simplicius tali substantia, non tamen perfectius, immo multo ignobilius ea.
Ad illud quod additur in tertia probatione, dico quod bene concludit, quod superficies nuda non sit proprium susceptiuum dealbationis, nisi inquantum efficitur proprium susceptiuum coloris per aliquid potentiale de genere coloris, vt prius dictum est. ex quo tamen non sequitur, quod aliqua qualitas, puta color sit intrinsece compositus ex illo potentiali & ex actuali, vt dictum fuit supra ad quartum. Sed contra hoc & contra praedicta arguit Gregorius quia si ponantur tales potentialitates in materia quae potest alterari, aut cuiuslibet speciei erit proprium potentiale, aut idem potentiale esset diuersarum specierum. v. g. idem potentiale albedinis & nigredinis, & eodem modo quarumlibet qualitatum, inter quas est per se transmutatio. Primum inquit dici non potest propter duo. primum est, quia cum sit transmutatio inter formas contrarias, & in qualibet transmutatione sit idem subiectum numero deferens vtrunqun terminum transmutationis, vt habetur ex 1. Physi. sequitur quod tale potentiale proprium non erit subiectum immediatum illius transmutationis, cuius oppositum tu dixisti, tenet consequentia, quia secundum te idem est subiectum motus & termini motus, sed secundum te, terminus motus est ipsa forma actualis quae inducitur, sed illius subiectum non est illud potentiale, quod est subiectum actualis formae quae abijcitur. Secundum est, quia aut istae potentialitates propriae sunt aeternaliter in materia communi, quae est substantia, aut aliquando de nouo fiunt in ea, si aeternaliter, sequitur quod in qualibet materia poterit induci quaelibet forma a proprio motore nullo alio motore interuenicte, sed materia aliquo modo transmutante, & per consequens agens albedinem poterit in igne causare albedinem: & erit possibile in aceto generari immediate accidentia vini a proprijs agentibus, & generaliter quodlibet fieri ex quolibet, quod est manifeste falsum, tenet consequentia, quia passiuo existente in propinqua potentia & dispositione ad formam, nulla causa est quare proprium agens non possit illam inducere, vt patet ex auctoritate Commentatoris 9. Met. comnmmen. 12. vbi dans differentiam inter materiam propinquam & remotam sic ait. Materia remota non est in potentia ad illud, cuius est materia, quia indiget in hoc vt exeat in actum alio motore ab eo, quod generat illud, quod est in potentia, v. g. quoniam terra non est idolum in potentia, sed est cuprum in potentia, quoniam cum transmutatur a corpore coelesti erit cuprum, & tunc cuprum erit idolum in potentia, quia est illud quod ab vnomotore fit idolum scilicet a faciente idola. Et intendit Aristoteles hic declarare, quod materia quae potest simpliciter, non iudiget in hoc quod exeat in actum nisi ab vno motore, materia, autem quae dicitur non posse simpliciter, sed per potentiam remotam, exit in actum per plures motores. Per materiam autem potentem simpliciter intelligit materiam siue potentiam propinquam, sicut infra in eodem commento patet, vbi ait. Illud quod est in potentia simpliciter est illud quod est in materia simpliciter, & haec est materia propinqua. Remota autem non dicitur materia simpliciter, neque in potentia simpir. Haec Comentator. Secundum autem responsionem sequitur, quod quaelibet materia erit in potentia propinqua ad talem formam, cum habeat propriam potentiam & habilitatem cuiuslibet. Si vero dicatur quod tales potentiae non semper sunt in materia, sed aliquando de nouo fiunt in ipsa, sequitur secundum te quod in materia sit alia potentia propria praeuia illi potentiae, per quam transmutatur ad ipsam & recipit eam eiusdem generis cum ea, & sic in infinitum, vel si non, sed immediate per se recipit illam & transmutatur ad ipsam, falsa sunt fundamenta tua & superflue ponuntur tales potentialitates in materia, sic ergo patet, quod non potest dici primum membrum dictae diuisionis. Secundum videlicet quod contrariarum formarum sit idem potentiale proprium non potes tu dicere, quia tunc numerus talium potentiarum non esset secundum numerum specierum entium generabilium, vt dicis.
Item quia tunc esset eadem potentia propinqua contrariarum formarum, & per consequens in quocunque & quandocunque potest induci vna forma contrariarum posset indifferenter induci reliqua, quod ad sensum patet esse falsam. Item illud proprium potentiale vg. albedinis aut est in aliquo subiecto, aut non. si non: ergo est substantia, & consequenter proprium susceptibile accidentis est substantia, si autem in aliquo vt in subiecto. ergo est actus & dispositio illius, in quo est subiectiue, & si sic etiam illud potentiale non esset receptiuum alicuius actus, oportebit etiam quod habeat aliud potentiale susceptiuum proprij generis, in quo sit subiectiue & illud aliud, & sic in infinitum, aut conceditur, quod omnis actus informat immediate potentiale alterius generis.
Ad ista dicitur concedendo secundum membrum dictae diuisionis scilicet quod formae contrariae habent idem potentiale & susceptiuum quod est eiusdem generis cum eis. Vnde Sanctus Thomas de veritate. q. 8. artic. 14. Sciendum (inquit) quod formarum quaedam sunt vnius generis, & quaedam diuersorum generum, formae quidem quae sunt diuersorum generum diuersas potentias respiciunt, cum vnitas generis ex vnitate materiae vel potentiae procedat secundum Philomstics vnde possibile est vnum subiectum simul perfici formis diuersorum generum, quia tunc vna potentia non determinabitur ad diuersos actus, sed diuersae, sicut si aliquod corpus simul est album & dulce, albedo inest ei secundum quod participat de natura diaphani, dulcedo autem secundum naturam humidi, formae vero quae sunt vnius generis vnam potentiam respiciunt siue sint contrariae, vt albedo & nigredo, siue non, vt triangulus & quadratum. Haec ille. Tunc ad primam huius partis improbationem dico quod Commentator 12. Met. cum dicit, quod numerus potentiarum materiae est secundum numerum specierum, large accipit speciem pro genere proximo.
Ad secundam probationem conceditur consequentia accipiendo potentiam propinquam, nec ipse arguens accepit pro illa potentia, quae vnico motore potest reduci in actum. Patet enim quod subiectum, quod substat vni contrariorum potest per vnicum motorem scilicet per agens contrarium reduci in actu formae oppositae, vt videtur quod ignis reducit aliquid de frigiditate in caliditatem. Et cum infert arguens, quod tunc quandocunque & in quocunque subiecto potest induci calor, potest induci frigus, conceditur quod in quocunque per se susceptiuo, sed negatur quod quandocunque, quia licet formae contrariae habeant idem susceptiuum, tamen alterum non compatitur aliquid, quod alteri annexum est, vel repugnans, & ideo illud auferri, non tamen nouam potentiam induci, sicut licet idem sit subiectum caloris & frigoris, tamen subiectum habens frigus non potest recipere calorem nisi frigore amoto, & aliquibus quae sequuntur frigus.
Ad tertiam improbationem dico, quod potentiale respectu colorum est in subiecto, nec valet prima consequentia ibi facta. ergo est actus & non potest recipere, dico enim quod est actus in latitudine entis & accidentis, non tamen in genere existentium. Similiter non dico, quod illud potentiale recipiat qualitates, sed efficitur qualitas in actu existentium de qualitate potentiali. Similiter nec valet secunda consequentia, dico enim quod illud potentiale non requirit in subiecto aliud potentiale eiusdem generis cum eo, & causa est, quia vt prius dicebatur, nulla transmutatio terminatur de per se ad talia potentialia, & tales inchoationes, sed emanant a suo subiecto sine transmutatione quadam naturali consequentia: vtpote quandocunque miscibilia sunt proportionata, per transmutationem talem acquiritur nouum mixtum, & in eodem instanti fluunt talia ab ipso subiecto, secus est do formis quae acquiruntur per transmutationem per se primo terminatam ad eas: tales enim sunt actus alicuius generis, & consequenter oportet quod habeant potentiam eiusdem generis, non autem potentia alicuius generis requirit vlterius aliam potentiam, quia non habet propriam potentiam per se respicientem talem potentialitatem, sed subiectum aliquod quod primo & per se respicit actum substantialem vel accidentalem, secundario respicit talia potentialia, & ideo est ibi duplex similitudo scilicet & quia talia non sunt actus alicuius generis, & quia non habent proprium per se susceptibile. aer enim qui per se est in potentia ad esse substantiale tanquam ad proprium actum secundario est in potentia ad talia potentialia, quae dicta sunt, quibus mediantibus recipit actus.
Ad septimum principale negatur antecedens scilicet quod genus & differentia semper sumantur a diuersis realitatibus in natura specici, cuius sunt genus & differentia. Et ad primam probationem dicitur, quod Aristotes vbi allegat loquitur solum de de diffinitione & quidditate substantiarum sen ibilium, vt patet, quia 8. Metaphy. dicit quod in simplicibus est alter modus quaestionis, vbi innuit ea quae dixit superius de quidditatibus rerum & diffinitionibus intellexisse de diffinitione sensibilium quidditatum. Potest etiam dici quod Aristoteles vocat materiam omne potentiale, & formam omne actuale, in quolibet autem quod in genere ponitur, est illa duo inuenire, licet non distincta realiter.
Ad secundam probationem dicitur, quod consequentia non valet. Nam ad diffiniendum non sufficit qualitercunque signare totam essentiam diffiniti, sed oportet signare explicite omnia principia intrinseca diffiniti. Vnde 1. Physic. dicitur, quod diffinitio diuidit in singula, genus autem & si significet totam essentiam compositam. non tamen exprimit quamlibet eius partem essentialem.
Ad tertiam probationem negatur consequentia, qua infertur, quia tunc genus & differentia non diffinirent, quia non significarent primo idem quidditati illius rei cum idem repetitum non sit idem sibi primo. Ista inquam probatio consequentiae non valet, non enim est ibi repetitio eiusdem rei eodem modo: nam licet genus significet totum quod significat diffinitio, non tamen eodem modo, quia genus non dicit partes nisi implicite, diffinitio vero explicite & distincte.
Item genus non solum dicit illam quidditatem, quam signat diffinitio, sed plures alias. Item genus non praedicatur conuertibiliter de diffinito, diffinitio vero illo modo praedicatur. sic ergo patet quod aliter dicit rem genus, aliter diffinitio. Et similiter dictria aliter quam genus, quia explicat partem essentialem quam genus non explicat, & ideo non est ibi talis repetitio. Ad quartam probationem dicitur, quod eadem realitas potest esse principium realis distinctionis & conuenientiae secundum rationem, constat enim quod conuenientia secundum rationem non opponitur distinctioni reali, nec conuenientia generica, distinctioni specifice, sic autem est de illa realitate, a qua sumitur differentia. Vnde Sanctus Thomas in tractatu de esse & essentia ostendens qualis sit vnitas generis, sic ait. Quamuis autem genus significet totam essentiam speciei, non tamen oportet vt diuersarum specierum, quarum est idem genus sit vna essentia, quia vnitas generis ex ipsa indeterminatione vel indifferentia procedit, non autem secundum illud quod significatur per genus sit vna natura numeratio in diuersis speciebus, cui superueniat alia res, quae sit dicituris determinans ipsum, sicut forma determinat materiam, quae est vna numeratio, sed quia genus signat aliquam formam, non tum determinate hanc vel illam, quam determinate dicitria exprimit quae non est alia quam illa, quae indeterminate significabatur per genus, & ideo dicit Commenta. in 12. Met. quod materia prima dicitur vna per remotionem omnium formarum, sed genus dicitur vnum per communitatem formae signatae. vnde patet quod per additionem dictriae ablata illa indeterminatione quae erat causa vnitatis, species remanent per essentiam diuersae. Haec ille.
Ex quo patet, quod natura generis non dicitur vna realiter in diuersis speciebus, nec ipsae diuersae species conueniunt in aliqua quidditate quae sit realiter vna & communis eis, sed solum dicitur vna propter indeterminationem, vel indeterminatam rationem, quae fundat intentionem generis.
Sed contra hanc solutionem arguitur, quia procedit vel innuit quod vnitas generica vel specifica vel alterius cuiuscunque vnierals non ut extra intellectum in actu, hoc autem videtur falsum propter multa. tum quia vniuersale est proprium obiectum intellectus. ergo praecedit potentiam ex 3. de anima. Nec valet si dicatur quod vniuersalitas non est obiectum, sed quod quid est. vniuersalitas autem est conditio obiecti, vel modus necessarius, non modus cognitus, sed quo connotatur obiectum. Hoc inquam non valet, quia autem ille modus est factus ab intellectu, aut non, si non habet propositum. si sic. ergo non est necessarius in obiecto, quia prius fuit obiectum intellectus sine illo modo causato per intentionem obiecti. Similiter obiectum inquantum est prius in actu non intelligitur sub hoc modo. ergo vel sub nullo modo, vel sub opposito, quia vt est obiectum determinat sibi aliquem modum.
Confirmatur in alio proposito, quia vnius actionis sensus est vnum obiectum secundum aliquam vnitatem realem, sed non numeralem. igitur est aliqua alia vnitas quam numeralis, probatur maior, quia potentia ipsum obiectum scit inquantum videt ipsum hac vnitate vnum, cognoscit ipsum inquantum distinctum a quolibet quod non est hac vnitate vnum, sed sensus non cognoscit obiectum inquantum est distinctum a quolibet, quod non est vnum illa vnitate numerali, quod patet, quia nullus sensus distinguit per hunc radium solis differre numeraliter ab alio, si circunscribantur omnia sensibilia communia: puta diuersitas loci vel situs, & si ponerentur duo quanta simul esse per potentiam diuinam, quae etiam essent omnino similia in albedine, visus non diceret sibi esse duo alba, si tamen cognosceret alterum illorum inquantum est vnum vnitate numerali, cognosceret ipsum inquantum est vnum distinctum a quolibet alio.
Secundo arguit sic. Si nulla vnitas generis est ante opus intellectus: ergo nec vnitas specifica, & tunc sequitur, quod nulla generatio erit vnica sine consideratione intellectus. Nec valet si dicatur quod generans & genitum non habent aliquam vnitatem realem, sed similitudinem. Contra hoc arguitur, quia proximum fundamentum realis similitudinis est vnitas 5. Metaphy. non autem generans nec genitum: ergo commune vtrique. Tertio arguitur sic. Si nulla vnitas sit in re nisi numeralis, sequitur quod omnis differentia esset numeralis tantum, consequens est falsum, probatur consequentia, quia omne diuersum eadem vnitate est diuersum ab alio, qua in se est vnum.
Secundo probatur consequentia, quia vnum & multa, idem & diuersum opponuntur. 4. Met. quotiens autem dicitur vnum oppositorum dicitur & reliquum ex 1. Topic. ergo cuilibet diuersitati correspondet sua vnitas propria. Tertio probatur. Quia cuiuslibet diuersitatis vtrunque extremum est in se vnum, & eodem modo quo est vnum in se, eo modo videtur esse diuersum a reliquo extremo, ita quod vnitas per se vnius extremi videtur esse ratio diuersitatis alterius extremi, sequitur etiam quod omnia differentia realiter differrent aeque realiter, & tunc non esset in re aliquid quare intellectus abstrahit magis vnum conceptum ab albo, & isto albo, quam ab albo & nigro. Probatur consequentia scilicet quod omnia differrent aeque realiter, quia ex quo omnis differentia realis est tantum numeralis, differentia numeralis erit praecisa causa differentiae realis, sed quaecunque aeque participant causam praecisam alicuius effectus, aequaliter participant illum scilicet differre numero: sequitur tertio, quod differentia genere & specie essent tantum differentia ratione, & ita secundum quid, differentia autem numeraliter, realiter, simpliciter, ergo sic arguendo, ista differunt specie, ergo numero, esset fallacia secundum quid ad simpliciter.
Quarto arguitur. Quia indiuidua eiusdem speciei, & species eiusdem generis vniuocantur: ergo habent eandem rationem substantiae. i. essentiae, non autem eandem numero, quia iam non differrent numero, non factam ab intellectu, quia iam non essent essentiae. i. essentialis, sed intentionalis. Quinto arguitur. Subiectum scientiae inquantum subiectum praecedit intellectionem, sed vt sic est vniuersale, quia vt sic est primo tale, & sic habet passionem adaequatam, & sic est incorruptibile, & vt sic est diffinibile.
Confirmatur. Quia si obiectum inquantum obiectum non esset vniuersale ante actum intellectus, non posset ab intellectu comparari ad plura extra. Sexto. Si vniuersale inquantum huiusmodi non esset nisi per actum intellectus, tunc vniuersale inquantum huiusmodi esset ens rationis secundum totum vel partem, consequens est falsum, quia tunc ens factum ab intellectu praedicaretur in quid de rebus primae intentionis, sicut essentialiter superius de inferiori. Similiter tunc nulla passio realis haberet subiectum adaequatum nisi ens rationis. Similiter quia tunc indiuiduum & sua species non haberent aliquid commune vniuocum, cum vnum sit ens reale, aliud ens rationis. Similiter tunc sciendo aliqua de vniuersalibus, nihil sciremus de rebus, sed tantum de conceptibus nostris, nec mutaretur opinio nostra de vera in falsam propter mutationem ex natura rei. Similiter scientia non esset de necessarijs, quia nec signa nec actus intellectus sunt illo modo necessario.
Septimo arguitur. Aut vniuersale est secundum se totum factum ab intellectu, aut est partim ab intellectu, & partim a re, vel in re. Non potest dici primum propter illa quinque inconuenientia quae dicta sunt, nec potest dari secundum propter alia sex inconuenientia. Quorum primum est, quod omne vniuersale erit ens per accidens, probatur consequentia, quia aggregat in se res diuersarum naturarum. Confirmatur. Quia substantia & accidens simul causant ens per accidens, cum tamen vtrunque sit reale: ergo multo magis ens rationis cum ente reali. Secundum est quod nullum vniuersale haberet diffinitionem, quia nullum partim a re, partim ab intellectu haberet vnam diffinitionem, quia ex 7. Met. oportet diffinitum esse vnum, & diffinitionem esse vnam, non quomodocunque sed quidditatiue. Tertium est, quod nullum vniuersale haberet passionem adaequatam. Quartum est, quod nullum vniuersale esset intelligibile vnico actu. Quintum est, quod nullum vniuersale esset in vno genere praedicamentali. Sextum est, quod nullum vniuersale praedicaretur vniuoce, cum ratio eius essentialis non sit vna, sed partim a re, & partim ab intellectu.
Octauo arguitur. Quia propria ratio vel descriptio vniuersalis secundum quod distinguitur a singularibus, & a praedicabili est, quod est natum aptum esse in pluribus per Porphyrium & Philosophum 1. Perihermenias, sed circunscripto quocunque actu intellectus res de se nata est esse in pluribus, quia si non, aptitudo sibi repugnaret, nec sibi conferri posset saltem ab intellectu, quia tunc posset dari sorti talem aptitudinem. Nono. Vniuersale est extra animam in potentia vel in actu, habetur propositum, si in potentia quaeritur quo intellectus reducit hanc potentiam in actum, aut quia facit vniuersale esse actu in multis, & tunc quodammodo nullo intelligente natura specifica est actu in pluribus indiuiduis, aut quia facit eam in actu dici de pluribus, & tunc quid ad propositum cum hoc non sit propria ratio vniuersalis inquantum vniuersale, sed inquantum est praedicabile, quia aliud est esse in, & aliud est esse de.
Decimo. Relatio mensurae est realis 5. Metap. sed ista fundatur in aliquo vniuersali. probatur, quia oportet esse aliquid vnam mensuram aliarum specierum, non autem illud est indiuiduum, aut vnum in numero, vt vna albedo mensurans omnes colores: igitur erit vnum specie, aut genere. Vndecimo. Aliqua realis operatio primo & adaequate inest vniuersali, vt patet: nam intelligere aut primo inest homini, aut non. Si dicatur quod non inest homini vt species, sed vt est in indiuiduis. Contra. Aut inest vniuersali secundum se, & tunc habet propositum, aut ratione indiuiduorum, & tunc primo inest eis contra Philosophum 1. Poster. de habere tres respectu trianguli. Duodecimo. Oppositio realis habet extrema realia, sed contrarietas est realis oppositio, & non habet extrema aliqua duo singularia, vt patet, nec aliquod ens rationis, ergo quidditatem realem vniuersalem, aut duo vniuersalia realia. Decimotertio. Secundae substantiae sunt in praedicamento substantiae, & sunt quaedam vniuersalia: ergo cum in praedicamento substantiae non ponatur aliquid factum ab intellectu, sequitur quod vniuersale est extra intellectum, non dependens ab operatione intellectus. Decimoquarto. Quod quid est, est vera res, quia principium est causa rei 7. Metaphys. sed quod quid est, est vniuersale, quia est diffinibile: igitur &c. Decimoquinto. Quia materia & forma pertinent ad quidditatem rei diffinibilis secundum Aristotelem 7. Met. sed non materia aut forma singularis, nec aliquid quod sit ens rationis, igitur materia vniuersalis erit & forma vniuersalis. Decimosexto. In praedicamento substantiae est ordo secundum sub & supra, sed extrema illius ordinis non sunt aliqua indiuidua, nec aliqua entia rationis. ergo in praedicamento substantiae sunt vniuersalia realia. Decimoseptimo. In praedicamento substantiae agitur de proprietatibus eorum, quae sunt in praedicamento illo, sed ibi non agitur de proprietatibus indiuiduorum, nec de proprietatibus entium rationis. igitur de proprietatibus vniuersalium realium. Decimooctauo. Praedicamenta diuidunt, sed non penes distinctionem indiuiduorum nec penes distinctionem entium rationis. ergo penes distinctionem vniuersalium realium. Quia enim praedicamenta non distinguantur penes distinctionem indiuiduorum patet, quia tunc tot essent praedicamenta quot indiuidua. Quia etiam praedicamenta non distinguantur penes distinctionem entium rationis patet, quia talia non sunt in praedicamento. Decimonono. Praedicamenta habent vnitatem realem, sed non habent vnitatem numeralem:igitur specificam vel genericam: minor nota est de se. maior probatur: quia si praedicamenta non habent nisi vnitatem rationis: ergo solum differunt secundum rationem. tenet consequentia ista, quia per idem est aliquid in se vnum & ab alijs distinctum. Vigesimo. Quia quicquid est per intellectum, est pura intentio & accidens intentionale, sed non omne vniuersale est huomiodi, alias nullum vniuersale esset in genere substantiae, nec illo praedicamento superius praedicaretur in quid de inferioribus. ergo aliquod vniuersale est sine opere intellectus. Vigesimoprimo. Scientia habitualis hebtam obiectum reale in actu, sed non hebntem ens rationis, nec aliquod indiuiduum pro obiecto. ergo habent aliquod vniuersale reale pro obiecto, quod est sine consideratione intellectus, quia iam ponitur, quod sit habitualis & non actualis. Ex istis omnibus apparet, quod extra animam & aliquod vniuersale reale, & consequenter vnitas generis est realis, cuius oppositum in solutione praedicta dicebatur.
Ad ista dicendo praemitto vnum quod ponit Sanctus Thomas 7. Phys. super partic. 13. secundum signationem Commentatoris, & est sunia Arisoteles Genus (inquit) non est aliquid vnum simpliciter, species autem est aliquid vnum simpliciter, & hoc sequitur ex ratione praecedenti, qua ostensum est, quod ea quae sunt vnius generis non sunt comparabilia, quae vero sunt vnius speciei sunt comparabilia, cum tamen supradictum sit, quod eadem natura comparabilis est, ex eo quidem videtur quod genus non sit vere vna natura, sed species sit vna natura, & ratio huius est, quia species sumitur a forma vltima, quae simpliciter est vna in natura rerum. genus autem non sumitur ab aliqua forma, quae sit vna in rerum natura, secundum rationem tantum. non enim est aliqua forma, ex qua homo sit animal, praeter illam, ex qua homo est homo. omnes igitur homines qui sunt vnius speciei conueniunt in forma, quae constituit hominem & speciem hominis, quia quilibet heet animam rationalem, sed non est in boue & aequo aliqua anima communis, quae constituat animal, praeter illam quae constituit bouem & equum aut asinum, quod si esset genus esset vnum & comparabile, sicut & species, sed in sola consideratione accipitur forma generis per abstractionem intellectus a diciturijs, sic igitur species est vnum quid a forma vna in rerum natura existente. genus autem non est vnum. quia secundum diuersas formas in rerum natura existentes diuersae species praedicationem generis suscipiunt, & sic cum logicus consideret rationes. genus est vnum logice, sed non physice. Haec ille.
Ex quibus manifeste sequitur, quod genus, vel nomen generis non dicit aliquam naturam vnam in omnibus speciebus. vnitate extra animam existente, sed tota vnitas eius consistit in intentione per intellectum facta, omnia enim de quibus praedicatur genus sunt indiuisa in illa intentione, non autem in aliqua natura extra intellectum. Praemitto secundo vnum quod ponit Sanctus Thomas exponendo Aristotelem 10. Met. partic. 1. Quaedam (inquit) dciir vnum non propter motum vnum, sed propter rationem vnam. huomodi autem sunt quorum est intelligentia vna, quae vna apprehensione apprehenduntur ab anima, & dicuntur vna appraehensione apprehendi talia, quorum est vna appraehensio indiuisibilis, quod quidem dupliciter contingit aut quia apprehensio indiuisibilis est eius, quod est vnum numero, aut eius, quod est vnum specie. numero quidem est indiuisibile ipsum singulare quod non potest praedicari de multis, specie autem indiuisibile quod est vnum secundum scientiam & notitiam, non enim in diuersis singularibus est aliqua natura vna numero quae possit dici species, sed intellectus appraehendit vt vnum illud, in quo omnia inferiora conueniunt, & sic in apprehensione intellectus species fit indiuisibilis, quae realiter est diuersa in diuersis indiuiduis. Haec ille.
Patet ergo quod secundum mentem Sancti Thomae nec genus nec species signat aliquam naturam vnam numero existente in diuersis suppositis, veruntamen species habet maiorem vnitatem, vel plus appropinquat ad vnitatem realem extra animam quam genus, quia nomen speciei dicit aliquam formam, quae in se & ex se indiuisibilis est, quod enim sit diuersificata non prouenit ex aliquo illius formae realiter, sed solum ex parte materiae quantitati subiectae, vel ex parte diuersorum recipientium, & ideo quia vnum est idem quod indiuisum, forma signata per nomen specici dicitur in se vna, quia de se indiuisa & vltimate est determinata formaliter & indiuisibilis formaliter, hoc est per diciturias formales, nomen autem generis dicit formam indeterminatam & in se habentem, vnde plurificetur realiter: nec enim talis natura solum plurificatur per extrinseca immoper intrinseca vel eadem sibiscilicet per differentias formales. non ergo habet de se indiuisionem extra animam, ac per hoc, nec aliquam vnitatem. sic ergo natura specifica dicitur vna ex se, sed diuersa propter recipientiam. natura vero generis extra animam non habet vnitatem ex se, nec ex receptiuis, & ideo species extra animam plus appropinquat ad vnitatem quam genus, quia ipsa non portat secum distinctiua, sed genus facit. Tunc ad principium istorum dicitur, quod responsio ibidem posita bona est. Ad replicam dicitur, quod vniuersalitas est conditio fabricata per intellectum.
Nec valet consequentia ibi facta qua infertur, ergo ille modus non est necessarius &c. Dico enim quod talis conditio necessario sequitur actum intellectus, sicut ista conditio, esse intellectum, esse abstractum, licet enim obiectum intellectus praefuit sine illa conditione, tamen eo facto quo obiectum attingitur per intellectum nostrum insurgit relatio vniuersalitatis abstracti. Ad aliud etiam quod ibi additur, dico quod obiectum intellectus ante actum intellectus non habet modum vniuersalitatis, nec proprie loquendo sub opposito modo, quia esse vniuersale in intellectu, & esse singulare in re non sunt oppositi modi, cum simul conueniant eidem naturae intellectae, natura enim specifica ante intellectionem est singularis prout consideratur in singulari extra animam, prout autem consideratur in se nec est vniuersalis nec singularis, & ideo quia natura specifica est obiectum intellectus in se considerata, & non ut in particulari. ideo ipsa vt sic neque est vniuersalis, nec particularis scilicet inquantum est obiectum terminans actum, sed inquantum est mouens intellectum possibilem est uniuersalis in intellectu scilicet per speciem suam, unde natura illa in se nec est uniuersalis, nec particularis, sed in intellectu est uninersalis. ergo uerum est, quod obiectum intellectus dum actu obijcitur est tunc in actu, sed dum non obijcitur actu non est urse nisi in potentia. unde pro istorum declaratione Sanctus Thomas in tractatu de esse & essentia. Natura (inquit) uel essentia dupliciter potest considerari: uno modo secundum rationem propriam, & haec est absoluta consideratio ipsius, & hoc modo nihil est verum de ea nisi quod conuenit sibi secundum quod huomod, unde quicquid aliorum attribuatur sibi falsa est attributio, verbi gratia homini in eo quod homo est conuenit rationale & animal & alia quae in diffinitione eius cadunt, album uero & nigrum, & quicquid huomsodi est quod non est de ratione humanitatis non conueniunt homini in eo quod homo, vnde si quaeratur utrum ista natura sic considerata possit dici una uel plures neutrum concedendum est, quia utrunque est extra intellectum humanitatis & utrinque potest sibi accidere. Si enim plunralitas esset de eius intellectu, nunquam posset esse una, cum tamen una sit secundum quod est in sorte. Similiter si unitas esset de ratione eius, tunc esset una & eadem in forte & in Platone, nec posset in pluribus plurificari.
Alio modo consideratur secundum esse quod habet in hoc uel in illo, & sic de ipsa aliquid praedicatur per accidens ratione eius in quo est, sicut dicitur quod homo est albus, quia sortes est albus quamuis hoc non conueniat homini in eo quod est homo. Nec etiam natura habet duplex esse unum in singularibus, & aliud in anima, & secundum utrunque consequuntur dictam naturam accidentia, & in singularibus habet multiplex esse secundum multiplicitatem singularium & diuersitatem, & tamen ipsi naturae secundum primam suam considerationem scilicet absolutam nullum istorum esse debetur, falsum enim est dicere, quod natura hominis inquantum est homo habeat esse in hoc singulari, quia si esse in hoc singulari conueniret homnin inquantum est homo, nunquam esset in alio, sed uerum est dicere quod homo non inquantum est homo hbtem quod sit in hoc singulari uel in illo aut in anima. Patet ergo, quod natura hominis absolute considerata abstrahit a quolibet esse, ita tamen quod non fiat praecisio alicuius eorum, & haec natura sic considerata est quae praedicatur de omnibus indiuiduis, non tamen potest dici quod ratio uniuersalis conueniat naturae sic acceptae, quia de ratione uniuersalis est contas & unitas, naturae autem humanae neutrum illorum conuenit secundum absolutam considerationem. Si enim comnitas esset de intellectu homnins, tunc in quocunque inueniretur humanitas inueniretur vnitas & communitas, sed hoc est falsum, quia in sorte non inuenitur aliqua comntas, sed quicquid est in eo est indiuiduatum. Similiter etiam non potest dici, quod ratio generis uel speciei conueniat & accidat naturae humanae secundum esse quod habet in singularibus vel indiuiduis, quia non inuenitur natura humana in indiuiduis secundum vnitatem vt sit vnum quid omnibus conueniens, quod ratio vniuersalis exigit. relinquitur ergo quod ratio speciei accidat naturae humanae secundum illud esse quod habet in intellectu. Ipsa enim natura humana habet esse in intellectu abstractum ab omnibus indiuiduantibus, & ideo habet rationem vniformem ad omnia indiuidua, quae sunt extra animam prout aequaliter est similitudo omnium & ducens in omnium cognitionem inquantum sunt homines, & ex hoc quod tale relationem habet ad omnia indiuidua, intellectus adinuenit rationem speciei & attribuit sibi. vnde dicit Commentator in 1. de anima, quod intellectus agens facit vniuersalitatem in rebus, & quamuis haec natura intellecta habeat rationem vniuersalem secundum quod comparatur ad res extra animam, quia est vna similitudo omnium tamen secundum quod habet esse in hoc intellectu vel in illo est quaedam species intellecta particularis, & ideo patet defectus Commentatoris 3. de anima qui voluit ex vniuersalitate formae intellectae vnitatem intellectus in hominibus omnibus concludere, quia non est vniuersalitas illius formae secundum esse quod habet in intellectu, sed secundum quod refertur ad res extra vt similitudo rerum, sicut etiam si esset vna statua corporalis repraesentans multos homines, constat quod illa imago haberet esse singulare & proprium, secundum quod esset in hac materia, sed haberet rationem communitatis secundum quod esset commune repraesentatiuum plurium. Et quia naturae humanae secundum suam absolutam considerationem conuenit quod praedicetur de sorte, & ratio speciei non conuenit sibi secundum suam absolutam considerationem, sed est de accidentibus quae consequuntur eam secundum esse quod habet in intellectu, ideo nomen speciei non praedicatur de sorte. vt dicatur, sortes est species, quod de necessitate accideret si ratio speciei conueniret homini secundum esse quod habet in forte, vel secundum suam considerationem absolutam scilicet inquantum est homo, quicquid enim conuenit homnim inquantum est homo praedicatur de sorte. & tamen praedicari conuenit generi per se, cum in eius diffinitione ponat. Praedicatio enim est quoddam quod completur p actum intellectus componentis & diuidentis, habens fundamentum in re ipsa vnitatem eorum, quorum vnum de altero dicitur, vnde ratio praedicabilitatis potest claudi in ratione huius intentionis genus, quae similiter & per actus intellectus completur, tamen illud cui intellectus nomen praedicabilitatis attribuit conmponens vnum cum altero, non est ipsa intentio generis, sed potius illud cui intellectus intentionem generis attribuit, quod signatur hoc nomine animal. sic ergo patet qualiter essentia vel natura se habet ad rationem speciei, quia ratio speciei non est de illis quae conueniunt ei secundum absolutam considerationem, neque est de accidentibus quae eam consequitur secundum esse quod habet extra animam, vt est albedo & nigredo, sed est de accidentibus, quae consequuntur eam secundum esse quod habet in intellectu, & per hunc modum conuenit sibi ratio generis vel dicitriae. Haec ille. Ista est clara mens Auicnus suae Metaphys. c. 2. vbi sic ait. Non est autem possibile vt qui sane mentis est intelligat, quod vnam & eandem humanitatem vestiant accidentia sortis, & ipsam eandem vestiant accidentia Platonis. Manifestum est ergo non esse possibile, vt vna natura habeat esse his sensibilibus, ita vt actu sit vniuersalis. 1. vt ipsa vna comns sit omnibus. vniuersalis enim non accidit alicui naturae nisi cum ceciderit informatione intelligibili, quod igitur intelligitur de homine est illud quod est vniuersale, eius autem vniuersalitas non est ex hoc quod est in anima, sed ex hoc quod comparatur ad multa signata habentia esse vel opinata. Eorum enim iudicium quantum ad ipsum idem est. haec igitur forma secundum hoc quod est in anima est aliqua formarum animae & singularis, & secundum hoc quod in ea multa conueniunt est vniuersalis. Haec ille.
Et post. Cum ergo dicimus quod natura vniuersalis habet esse in his sensibilibus non intelligimus ex hoc quod est vniuersalis scilicetsecundum modum vniuersalitatis, sed intelligimus quod natura cui accidit vniuersalitas habet esse in istis signatis, vniuersalitas autem de qua agimus non est nisi in anima. Haec ille.
Et cap. 1. sic ait. Sicut animal in esse habet plures modos, sic & in intellectu: in intellectu etenim forma animalis est abstracta, & hoc motdod ipsum dicitur forma intelligibilis, in intellectu enim forma animalis taliter est, quod in intellectu conuenit ex vna & eadem dispositione multis particularibus, quapropter vna forma apud intellectum erit relata ad multitudinem, & secundum hunc respectum est vniuersalis, quia ipsum est vna intentio in intelsectu, cuius comparatio non variatur ad quodcunque acceperis animalium. Haec autem forma quamuis respectu irdiuiduorum sit vniuersalis, tn respectu animae singularis, in qua imprimitur est indiuidua. ipsa enim est vna ex formis, quae sunt in intellectu, & quia animae singulae sunt multae numero, tunc eo modo quo sunt particulares, habebunt ipse aliud intellectum vniuersale. Haec Auicen. Ex quibus patet quomodo natura extra animam & ante actum intellectus agentis abstrahentis eam non habet modum vniuersalitatis, sed modum singularitatis, si consideretur vt in singulari scilicet enim consideretur absolute neuter modus conuenit sibi. Sed forte dices, quod natura secundum esse quod habet in in intellectu non est nisi vna species intelligibilis, & sic videtur quod tu ponas solas species intelligibiles esse vniuersalia, quod est falsum. Dicitur quod cum dicitur, natura secundum quod est in intellectu, ly secundum quod potest dicere illud, quod est formaliter in intellectu, vel illud quod est obiectiue in intellectu, vel illud quo obiectum est obiectiue in intellectu. Si denotet illud, quod est formaliter in intellectu. dico quod illud est species intelligibilis. si denotet illud, quod est obiectiue in intellectu, illud est natura humana extra animam. si denotet illud quo natura humana est obiectiue in intellectu, iterum illud est species intelligibilis, quia enim species homnins est formaliter in intellectu, ideo homo est obiectiue in intellectu, cum ngitur dicitur, homo secundum quod est in intellectu est species intdlligibilis, sensus verus est, quod illud quo est homo obiectiue in intellectu est species intelligibilis, quae talis est efficaciae, quod ipsa est vniuersalis formaliter, & facit quod res extra animam quam ponit obiectiue in intellectu denominetur vniuersalis. Ideo Sanctus Thomas 2. sen. dist. 3. q. 3. artic. 1. ad 2. distinguit triplex vniuersale. Dico (inquit) quod triplex est vniuersale, quoddam quod est in re scilicet natura ipsa quae est in particularibus, quamuis in eis non sit secundum rationem vniuersalitatis in actu. Est etiam quoddam vniuersale quod est a re acceptum per abstractionem, & hoc quidem posterius est, & hoc modo formae angelorum non sunt vniuersales. Est etiam vniuersale ante rem quod est prius re ipsa, sicut forma domus in mente aedificatoris, & per hunc modum sunt tales formae rerum in mente angelica existentes, non ita quod sint operatiue, sed quia sunt similes operatiuis, sicut aliquis speculatiuae scientiam operatiuam habet. Haec ille. Ex quo apparet quod ipsa species intelligibilis est quoddam vniuersale, & ipsa natura extra animam dicitur vniuersalis, sed diuermode vt apparet, quia vnum istorum vniuersalium est in re, & praedicatur de re, aliud non.
Ad 2. argumentum dicitur, quod generans & genitum conueniunt in forma & natura specifica, quae est vna in aptitudine vel in potentia. non autem in actu extra intellectum, & talis vnitas naturae sufficit ad fundandum similitudinem.
Ad 3. dicitur, quod nulla vnitas est actu extra intellectum nisi numeralis. Et tunc ad primam consequentiam ibi factam dicitur, quod cum ratio speciei aut generis non conueniat naturae secundum esse quod heete extra animam, sicut dicimus quod species inquantum huomodi non est extra animam, ita diuersitas, aut generum in actu quicquid sit de potentia vel de aptitudine. Similiter dico ad secundam consequentiam, quod non omnia, quae realiter differunt, aeque realiter differunt, quia licet sola diuersitas numeralis sit actu extra animam realis, tamen aliqua diuersitas numeralis habet sibi coniunctam diuersitatem specificam vel genericam in aptitudine & potentia propinqua, quia scilicet extrema illius distinctionis numeralis per intellectum possunt statui vt duae distinctae species vel genera. Similiter ad tertiam consequentiam dicitur, quod nihil valet, quia licet distinctio specifica compleatur modo praedicto per intellectum, tamen eius extrema semper sunt distincta realiter numero. Ista enim distinctio non fit isto modo per intellectum, quod intellectus faciat eius extrema, vel distinguat ea, sed quia dat eius extremis aliquam denominatiue, homo enim & asinus ante actum intellectus sunt distincti realiter, sed quia nullum extremum illius distinctionis ante actum intellectus denoniatur species, ideo ante actum intellectus non dicitur illa distinctio actu specifica, quia non est actu inter duas species. Hoc etiam non multum discordat a Scoto. Ipse enim 2. senten. dist. 3. q. 1. sic ait. Vniuersale actu est illud quod habet aliquam indifferentem vnitatem, secundum quam ipsum idem est in potentia proxima, vt dicatur de quolibet supposito, quia secundum Philosophum 1. Posteriorum. Vniuersale est quod est vnum in multis, nihil enim secundum quamcunque vnitatem in re est tale. quod secundum illam vnitatem praecisam sit in potentia proxima ad quodlibet suppositum, vt dicatur de quolibet supposito praedicatione dicente. hoc est hoc, quia licet alicui existenti in re non repugnet ex se esse in aliqua alia singularitate ab illa in qua est, non tamen illud vere potest dici de quolibet inferiori, quod quodlibet est ipsum. hoc enim est solum potentiale de obiecto eodem numero actu considerato ab intellectu, quod quidem vt intellectum habet vnitatem etiam numeralem obiecti, secundum quam ipsum idem est praedicabile de omni singulari, dicendo hoc est hoc, est igitur in re commune, quod non est de se hoc, & per consequens ei non repugnat vt sit hoc. sed tale non est vniuersale in actu, quia deficit illa indifferentia, secundum quam completiue vniuersale est vniuersale, secundum quam scilicet ipsum idem aliqua identitate est praedicabile de quolibet indiuiduo, ita quod quodlibet sit ipsum. Haec ille.
Ad 4. dicitur, quod indiuidua, & species indiuiduorum habent eandem rationem essentiae extra animam in aptitudine in intellectu actu, siue illa natura dicatur forma vel species intelligibilis, siue dicatur natura obiectiue existens in intellectu & non formaliter.
Ad 5. dicitur, quod obiectum scientiae non oportet quod sit vniuersale formaliter quod formaliter sit vnum, & sit in multis aliquo modo, & tale vniuersale est species intelligibilis, vel idea diuina, sed sufficit quod sit vniuersale in potentia vel aptitudine & fundamentaliter, sicut natura, quae obijcitur intellectioni, & talis natura dicitur vniuersalis denominatiue vel obiectiue.
Ad confirmationem negatur consequentia, licet enim natura ante actum intellectus non sit vniuersalis in actu, tamen est vniuersalis in aptitudine, & ideo potest obijci vt vna, & cum realiter sit in multis, intellectus faciens eam vnam comparabit ea ad ea, in quibus est, quod enim non possint comparari ad multa, non est, quia non sit in multis indiuiduis, sed quia non est vna in omnibus, & hoc dat sibi intellectus agens effectiue, intellectus possibilis materialiter, species intelligibilis formaliter.
Ad 6. dico, quod sicut alias dicebatur, vniuersale potest sumi dupliciter. Primo modo pro natura ipsa in rerum natura, quae est obiectiue in intellectu, cui intellectus attribuit relationem communitatis & vniuersalitatis. Secundo modo pro composito ex natura cum tali respectu sicut album potest sumi pro subiecto albedinis, vel pro composito ex albedine & ex subiecto suo. Tunc dico quod vniuersale primo modo non est ens rationis, sed vniuersale secundo modo est ens rationis secundum partem scilicet respectu communitatis, vniuersale autem primo modo solum praedicatur de inferioribus essentialiter, & vniuocatur eis, & est subiectum adaequatum passionis, & est subiectum scientiae, & est necessarium modo alias exposito. Et si dicat ex quo vniuersale primo modo non est ens rationis, igitur intellectus nihil facit ad eius vniuersalitatem, & sic illa natura est vniuersalis extra animam. Ad istud negatur prima consequentia, licet enim vniuersale illo modo sit ens reale, nec intellectus aliquid faciat ad eius entitatem, facit tamen quod denominetur vniuersale, nam talis natura consequitur relationem vniuersalitatis per operationem intellectus.
Ad 7. dico, quod vniuersale primo modo scilicet subiectum vniuersalitatis est sine opere intellectus, vniuersale autem secundo modo est partim in re, partim in intellectu, & ideo patet quod dicedum, argumentum enim procedit de vniuersali secundo modo.
Ad 8. dico, quod licet circumscripta operatione intellectus natura sit apta esse in pluribus, non tamen est vna nisi per intellectum, non solum autem est de ratione vniuersalis, quod sit aptum esse in pluribus, immo quod sit vnum existens aptum esse in pluribus.
Ad 9. dicitur, quod vniuersale est in rebus actu per considerationem intellectus, sed circunscripta tali operatione non est ibi nisi in potentia. Tunc quaeritur quomodo intellectus illam potentiam reducit in actum. dico quod dando naturae dispartitae in indiuiduis vnitatem & relationem rationis scilicet communitatem, non quod faciat eam esse in multis, quia prius erat, nec quod faciat eam dici de multis quia prius dicebatur.
Ad 10. dico quod talis relatio mensurae fundatur in natura vniuersali in aptitudine vel in potentia, veruntamen vtrum talis relatio sit realis dubium est.
Ad 11. dico, quod nulla operatio inest vniuersali tanquam quod operatur, sed bene conuenit aliqua operatio naturae vniuersali actu vel aptitudine, tanquam quo indiuiduum operatur, & illo modo inest vniuersali primo. & adaequate, quia vniuersale sumptum pro subiecto vniuersalitatis est quid reale.
Ad 12. dicitur, quod extrema contrarietatis sunt res singulares quae tanquam opponuntur, sed naturae vniuersales modo praeconcesso sunt extrema tanquam rationes fundandi oppositionem, vnde illud argumentum & duo praecedentia solum probant, quod aliquod vniuersale est reale, quod conceditur quantum ad subiectum vniuersalitatis, non autem quantum ad ipsam vniuersalitatem vel vnitatem vel communitatem.
Ad 13. dico quod vniuersalia sunt in praedicamento substantiae quantum ad illud quod est vniuersale, non autem quantum ad illud, quo est vniuersale, quia talis relatio non est quid reale, nec inest proprie alicui substantiae, nisi dicamus, quod illud cui attribuitur est eius subiectum.
Ad 14. dico quod quid est est vniuersale in potentia vel aptitudine praeter considerationem intellectus, non autem in actu, nisi per intellectum agentem.
Ad 15. dico quod ad quidditatem speciei pertinet materia vniuersalis & forma vniuersalis in aptitudine vel potentia, hoc est materia & forma vt considerantur impermixta conditionibus indiuiduantibus.
Ad 16. dico quod in praedicamento substantiae est ordo non inter indiuidua, quae sunt hoc aliquid, sed inter naturas indiuiduorum, quae sunt vniuersales aptitudine & in potentia. Veruntamen ille ordo est per intellectum adinuentus sicut & praedicatio & superioritas: nam extra intellectum non est ordo realis inter animal & hominem, ordo enim realis non est eiusdem ad se, & ideo ordo praedicabilium in praedicamento est secundum rationem, licet quodlibet extremum sit res.
Ad 17. conceditur quod in praedicamento substantiae agit de proprietatibus consequentibus res vniuersales. id est naturas, quae sunt substantia vniuersalitatis, actu quidem substantia per intellectum, aptitudine vero praeter intellectum.
Ad octauum dico quod praedicamenta distinguuntur non solum penes distinctionem indiuiduorum, immo penes distinctionem naturarum vniuersalium in aptitudine, quae naturae non sunt indiuidua, sed formae vel naturae indiuiduorum. Similiter non oportet, quod praedicamenta distinguantur per realem distinctionem naturarum semper, sed penes diuersum modum praedicandi secundum quod ponit Sanctus Thomas super 5. Metaphy. c. cap. de ente, vbi sic ait.
Sciendum (inquit) quod praedicatum ad subiectum tripliciter se potest habere. Vno modo cum praedicatum est illud quod est subiectum, vt cum dicitur Socrates est animal: nam Sortes est illud quod est animal, & hoc praedicatum dicitur signare substantiam primam, quae est substantia particularis, de qua omnia praedicantur. secundo modo vt sumatur praedicatum ab eo, quod inest subiecto, quod quidem vel inest ei de se absolute, vt consequens materiam, & sic est quantitas, vel vt consequens formam, & sic est qualitas, vel inest ei non absolute, sed in respectu ad aliud, & sic est ad aliquid. Tertio modo vt praedicatum sumatur ab eo, quod est extra subiectum, quod contingit dupliciter. Vno modo vt sit omnino extra subiectum, quod quidem si non sit mensura subiecti praedicatur per modum habitus, vt cum dicitur Sortes est calceatus vel vestitus. Si autem sit mensura eius, cum mensura sit vel tempus vel locus, sumetur praedicatum vel ex parte, & sic erit quando, vel ex loco, & sic erit vbi, non considerato ordine partium in loco, quo considerato erit situs. Alio modo vt illud, a quo sumitur praedicatum secundum aliquid, sit in subiecto, de quo praedicatur, & si quidem secundum sui principium, sic praedicabitur vt agere, nam actionis principium est in subiecto. Si autem secundum terminum, sic praedicabitur vt passio, nam passio in subiectum patiens terminatur, vnde patet, quod tot modis dicitur ens, quot modis sit praedicatio. Haec ille.
Ex quo patet quomodo praedicamenta distinguuntur penes diuersum modum praedicandi. Nec oportet quod quaecunque pertinent ad diuersa praedicamenta dicant diuersas res, sicut ipse testatur 11. Metaphys. cap. de motu, vbi sic dicit mouendo dubium. Si actio (inquit) & passio sunt idem secundum substantiam, videtur quod non sint diuersa praedicamenta. Et respondet. Sed sciendum quod praedicamenta diuersificantur secundum diuersos modos praedicandi, vnde licet idem sint, quia tamen diuersimode de diuersis praedicantur, ideo ad diuersa praedicamenta pertinent. Locus enim secundum quod praedicatur de locato pertinet ad genus quantitatis, secundum autem quod praedicatur denominatiue de locato constituit praedicamentum vbi. Similiter motus secundum quod praedicatur de subiecto, in quo est, constituit praedicamentum passionis, secundum autem quod praedicatur, de eo a quo est constituit praedicamentum actionis. Haec ille.
Idem ponit, scilicet duo quae recitata sunt tam de 5. Metaphysicae, quam de 11. 3. Physicorum cap. de actione. Ex quibus bene intellectis infero, quod praedicamenta non sic distinguuntur abinuicem, quod quodlibet praedicamentum dicat vnam naturam vniuersalem communem extra naturam omnibus contentis sub tali praedicamento, & distinctam realiter a natura vniuersali, quam dicit aliud praedicamentum, sicut argumentum istud false imaginatur, sed isto modo dicuntur praedicamenta quod omnia, quae sunt in vno praedicamento, habent eundem modum praedicnadi de subiecto primo, ita quod ordo praedicati ad subiectum semper est consimilis, omnia autem quae sunt alterius praedicamenti habent alium modum praedicandi de primo subiecto, vnitas igitur modi praedicandi facit vnitatem praedicamenti, & diuersitas diuersitatem, & non vnitas nec diuersitas communium naturarum, non enim est quaecunque natura communis omnibus, quae sunt in praedicamento substantiae, sicut docet Aristotele 10. Metaphysicae in sine, vbi Sanctus Thomas dicit. Corruptibile & incorruptibile non communicant in aliquo genere, & hoc rationabiliter accidit: nam corruptibilium & incorruptibilium non potest esse materia vna, genus autem physice loquendo a materia sumitur: vnde vt supra dictum est, oportet quod ea, quae non communicant in materia, sint diuersa genere, loquendo autem logice nihil prohibet, quin conueniant in genere inquantum conueniunt in vna communi ratione substantiae, vel qualitatis, vel huiusmodi. Haec ille.
Ex quo & multis superius dictis patet, quod ad vnitatem generis logici cuiusmodi est praedicamentum substantiae sufficit vnitas rationis facta per intellectum, & vnitas modi praedicandi facta per intellectum.
Ad 19. dico vt prius, quod praedicamenta non oportet habere vnitatem realem, sic quod omnia contenta sub aliquo praedicamento conueniant in aliqua natura, quae sit vna in omnibus realiter & extra intellectum, sed sufficit quod habeant vnum modum praedicandi de substantia prima. Praedicamentum enim non est aliquid extra animam inquantum praedicabile, sed est coordinatio praedicabilium secundum sub & supra essentialiter ordinatorum ab indiuiduis vsque ad generalissimum habentium eundem modum praedicandi. Ille autem ordo cum non habeat extrema realiter distincta est ordo inuentus ab intellectu comparante idem ad seipsum aliter & aliter intellectum, vel in generali, vel in speciali.
Nec valet consequentia, praedicatum non habet realem virtutem modo praedicto, scilicet quo ad omnia contenta sub genere, sed solum vnitatem rationis: ergo praedicamenta non distinguuntur nisi secundum rationem, sicut non sequitur, substantia & qualitas non habent adinuicem vnitatem, nec qualitas & relatio habent adinuicem vnitatem nisi secundum rationem: ergo ista duo non distinguuntur realiter ab illis duobus, patet quod consequentia nulla est. Similiter si dicatur, praedicamentum substantiae inquantum praedicamentum non est quid extra animam, nec praedicamentum qualitatis inquantum praedicamentum: ergo ens reale non diuiditur in decem praedicamenta, cum talia non sint res.
Dico quod cum dicimus, ens diuiditur in decem praedicamenta, sensus est quod diuiditur in decem genera, quorum quodlibet est generalissimum in aliquo praedicamento, non quod diuisio fiat in illas intentiones, quas intellectus attribuit rebus, sed in illas naturas, quibus attribuit intentionem generis scilicet naturam substantiae, cui intellectus attribuit intentionem generis, in naturam & quantitatis &c. natura autem substantiae non est vna extra intellectum, non ergo illa diuisio sit in aliquas naturas realiter vniuersales in actu extra animas, sed in decem naturas vniuersales in potentia.
Ad 20. dicitur, quod vniuersale potest considerari quantum ad illum respectum rationis, qui se habet vt formale in diffinitione vniuersalis scilicet habitudo vnius ad multa, & ille non est substantia, sed ens rationis. Alio modo quantum ad suum materiale scilicet subiectum remotum dicti respectus, & quo ad illud vniuersalia de praedicamento substantiae sunt quaedam substantiae, vniuersale quo ad primum sit ab intellectu non quo ad 2. vnde dicitur quod omne quod sit ab intellectu est accidens, sed vniuersale non fit ab intellectu nisi quo ad formale.
Ad 21. dicitur, quod scientia habitualis habet pro obiecto naturam extra animam, quae est vniuersalis in potentia vel aptitudine, sed est indiuiduata in actu, vel forte nullum esse habet extra animam in se, non tamen habet pro obiecto compositum ex natura & indiuiduantibus, quod est formaliter singulare indiuiduum. Et sic patet ex dictis quod non oportet propter rationes factas ponere vniuersalia extra animam in actu ante opus intellectus, vt dictum fuit in solutione quartae probationis antecedentis septimi argumenti principalis contra primam partem primae conclusionis.
Ad quintam probationem eiusdem antecedentis negatur consequentia, licet enim genus & differentia dicant eandem rem, tamen sub alia & alia ratione, quia genus dicit rem indeterminate, differentia vero dicit rem determinate & explicite, & ideo nulla est nugatio, quia non repetitur eadem ratio, si diffiniatur genus & differentia nunquam eadem ratio repetetur, & sic non dicitur idem bis scilicet idem conceptus. Confirmatio similiter non valet, quia cum dicitur, pedes habens bipes, conceptus pedis repetitur non sic in proposito.
Sed contra potest instari secundum Aureoluma. Quia si genus & differentia non differunt realiter, sed acciperentur per intellectum considerantem rem vt determinatam & vt indeterminatam, sequitur quod nunquam in rebus materialibus simul esset genus & differentia apud eundem intelligentem, quando enim aliquis intellectus intelligit eam vt indeterminatam, & ita quando intelligit aliquid sb ratione generis, non poterit ei copulare intellectum differentiae, nec econuerso, quod patet esse falsum. Secundo. Quia propter considerationem nostram non attribuuntur rebus materialibus aut immaterialibus praedicata accidentalia, nam si considero angelum vt bonum, non propter hoc est bonus, aut vt malum, non propter hoc est malus, vel vt scientem, quae ventura sunt vsque ad mille annos, non propter hoc ipse scit. Similiter est de rebus materialibus, si enim considerem coruum vel ethiopem vt nitentem intenso colore albedinis, non propter hoc sunt tales: si ergo consideratio nostra non potest attribuere praedicata accidentalia rei, multo minus nec essentialia, cuius modi sunt genus & differentia.
Ad primum dico quod procedit ex falso intellectu, ac si genus diceret rem cum indeterminatione sic, quod determinatio & indeterminatio essent de principali intellectu & signato generis & differentiae, iste enim intellectus falsus est. Similiter non intendimus, quod res quam dicit genus sit realiter extra animam indeterminata, & res quam dicit differentia sit realiter determinata, hoc enim inferret distinctionem realem inter rem generis & rem differentiae, sed est sensus quod conceptus generis dicit rem indeterminate, differentia vero determinate, ita quod determinatio & indeterminatio nec sunt modi rei extra animam, nec sunt principaliter de ratione generis, aut differentiae, sed sunt modi rationis aut conceptus generis & differentiae, tales autem modi concipiendi eandem rem sunt compossibiles in intellectu.
Ad secundum dico, quod similiter procedit ex falso intellectu, ac si intellectus noster poneret in renaturam importatam per genus, aut differentiam, nos enim non intelligimus aliud, nisi quod dum intellectus noster concipit rem indeterminate attribuit sibi intentionem generis, non quod det ei naturam illam, cui attribuit talem intentionem. Et similiter de differentia, genus enim & differentia quantum ad materiale & fundamentum non sunt per intellectum, licet illud, per quod formaliter natura dicitur genus factum per intellectum, sicut animal est in re, licet relatio contatis eius ad multa sit per intellectum comparantem rem quam concipit ad illa, in quibus est.
Ad sextam probationem praedicti antecedentis dico, quod solum probat genus & differentiam distingui secundum rationem, contrahere enim & contrahi non sunt talia praedicata, quae inferant realem distinctionem inter illa, quibus conueniunt, nam non praedicant rem simpliciter, sed rem sic signatam vel conceptam, & conueniunt rei vt est sub intentione comnitatis vel particularitatis, non potest enim contrahi nisi cone, & ideo nulla comntas est in actu in rebus ante considerationem intellectus possibilis, vel potius ante abstractionem intellectus agentis, sicut nec vlla contrahibilitas est in actu, sed tunc primo natura sit contrahibilis, cum fit actu comns.
Ad 7. probationem dicitur, quod concipiendo genus concipitur aliquid in re, immo ipsa natura specifica, & eadem res concipitur dum concipitur differentia, quae quidem res, licet sit vnum cognoscibile, non tamen oportet, quod sit nata facere vnum simplicem conceptum perfecte explicantem illud in quo conuenit cum angelis, & illud in quo differt ab angelis, sed facit vnum compositum ex multis, & per quos idem realiter illo duplici modo explicatur, & talis conceptus est ratio rei, potest tamen illa res multos conceptus alios facere, quorum quilibet imperfecte explicat rem, qui non sunt ita compositi. Si autem quaeritur, ad quid intellectus noster format prius conceptum generis quam differentiae, quare non primo format conceptum differentiae qui determinate importat naturam speciei2 Dicitur quod hoc ideo est propter potentialitatem intellectus nostri, qua procedit in actibus suis de potentia in actum, & idem prius concipit confusae, quod est concipere potentialiter, quam concipiat determinate, quod est concipere in actu, & ideo primo diffiniendo quidditates concipit genus quam. differentiam. Ad octauam probationem eiusdem antecedentis negatur minor, non enim conceptus generis, & conceptus differentiae sunt ita diuersi, sicut conceptus diuersarum rerum omnino: quia per istos idem realiter importatur, non autem per alios. Similiter vnus istorum est determinatio alterius, & est in potentia in alio, scilicet conceptus differentiae respectu conceptus generis. Dico tamen quod non est inconueniens, quod in eadem re fundentur duo conceptus imperfecti, qui possent sumi a diuersis rebus, vt patet:quia sicut in duabus rebus fundantur conceptus entis, & albedinis, ita in eadem, non tamen eadem res simul fundat conceptus oppositos, sicut diuersae res possunt fundare differentias oppositas, sicut rationale & irrationale, non ergo est inconueniens eandem rem fundare diuersos conceptus imperfecte explicantes rem, non tamen oppositos, ac si essent diuersarum rerum, vel vnum imperfectum alium perfectum: quia vnus signat non solum istam rem quam alius dicit immo multas alias. Ad nonam probationem dicitur, quod licet obiectum praecedat actum, non tamen oportet quod omnes rationes, sub quibus aliquid obiicitur, praecedant actualiter in re actum intellectus, sed sufficit quod res sit apta fundare omnes illas rationes, quas intellectus format per suum actum quibusque vna res concepta per illos diuersimode, licet per quemlibet imperfecte corresiiondet, & ita non oportet quod illa, quae conceptibiliter distinguuntur, sint ante actum intellectus distincta, non enim ideo dicuntur conceptibiliter distincta, quasi sint diuersa obiecta ante actum intellectus, sed quia sunt eadem res, quae diuersimode obiicitur intellectui, nec intellectus simul vnico simplici actu attingit eam, vt talem & vt talem scilicet vt animal & vt rationale: vnde vtendo verbis. Philosophi, obiectum in actu non praecedit actum potentiae, sed obiectum in potentia praecedit actum potentiae, ideo in proposito genus & differentia inquantum talia sunt diuersa obiecta intellectus in potentia ante actum intellectus, sed per actum intellectus sunt diuersa obiecta in actu. Ad decimam probationem dicitur, quod ante actum intellectus conceptus obiectalis generis & differentiae, hoc est res conceptibilis vt genus, vel per conceptum generalem, & differentialem est eadem penitus, & dico quod conceptus generis illo modo dictus est idem cuilibet conceptui differentiali non vni tantum: quia conceptus generis illo modo non est vnus ante actum intellectus nisi in potentia, sed est diuisus secundum diuersitatem differentiarum, & ideo quantum ad illud quod de eo est in tali specie, est idem cum differentia talis speciei solum, & quantum ad illud, quod de illo est in alia specie, est idem cum differentia illius speciei. & sic de aliis. Et cum infertur. ergo tot genera quot differentiae, Dico quod si loquaris de illa re. cuiattribuitur intentio generis aut differentiae, conceditur quod ante actum intellectus tot sunt naturae, quibus potest attribui intentio generis, quot sunt illae, quibus potest attribui intentio differentiae, tamen nec hoc nec illae sunt genera aut differentiae in actu, sed sunt materialia generis aut differentiae. Si vero loqueris de illa re prout stat sub tali intentione vel tali, negatur consequentia: quia isto modo accipiendo genus, & differentiam non praecedunt actum intellectus, sed sunt obiectiue in anima tanquam distincta obiecta, conceditur ergo quod tot sunt genera quot differentiae loquendo de ipsis quo ad sua materialia, vt sunt genera vel differentiae in potentia, non autem loquendo de ipsis vt actu fundant intentionem generis aut differentiae: quia ante actum intellectus multae sunt animalitates & naturae, quibus potest attribui intentio generis & ideo multa genera in potentia, sed per actum intellectus considerantis animal vt animal prius natura fiunt omnia amimaliavnum in anima quam animali attribuatur intentio generis, & ideo tunc non est nisi vnum genus in actu sed differentiae sunt actu multae. Ad vndecimam probationem dico, quod genus & differentia vt sunt extra animam ita dicuntur genus & differentia in potentia & sunt idem realiter, & de illis potest intellectus creatus habere duas visiones intellectuales, tamen vna erit confusa, & alia determinata, & loquor de visione vt dicit intellectionem quidditatis in se, scilicet per speciem adaequatam, est enim in intellectu aliqua species repraesentans adaequate animal, vt animal, & per illam videtur essentia animalis, alia est repraesentans rationale vt rationale adaequate, & per illam videtur differentia, id est natura cui attribuitur intentio differentiae, intentio enim illa non cognoscitur nisi reffexe, vt alias dicetur.
Ad illud autem quod additur de Deo. Dico quod Deus cognoscit, & videt animal, & videt rationale vnica visione. Et cum arguens dicit quod visio est obiectum primi realiter existentis &c. Dico quod animal est in re, & rationale est in re sine opere intellectus, & animal est obie etum primum, & principale visionis confusae factae per speciem animalis vt animal, non enim dum concipio animal, aut aliud genus, concipio aliquid factum per intellectum principaliter, vel aliquid compositum ex re & ente rationis, vt arguens forte credit, sed concipio meram rem, sed imperfecte: quia per speciem repraesentantem rem imperfecte, est enim gradus visionis multiplex. Ad duodecimam probationem dico, quod conceptus generis, & differentiae sumendo conceptum illo modo non sunt primo modo diuersi extra animam: quia extra animam sunt vna res, sed in anima habent distinctas rationes, quarum vna non includit aliam, sicut partem essentiae suae: vnde Sanctus Thomas in tractatu de esse & essentia. Sicut (inquit) dicit Auicenus genus cointelligitur in differentia non sicut pars essentiae, sed solum sicut ens extra essentiam, sic & subiectum est de intellectu passionum, & ideo etiam genus non praedicatur de differentia per se loquendo, vt dicit Philosophus in 3. Metaphysi. & 4. Topic. nisi forte sicut subiectum praedicatur de passione. Haec ille.
Ex quo patet quomodo intelligi debet diuersitas inter conceptum generis & differentiae: quia scilicet differentia non est de ratione generis, nec genus per se praedicatur de differentia nisi modo praedicto, & si hoc vocatur primo diuersum transeat, veruntamen improprie dictum est. Ad decimam tertiam probationem dicitur, quod si per quidditatiue includi intelligatur includi in rationem quidditatiua, conceditur, quod genus aliquid includit quidditatiue, quod non includit differentia, sed ex hoc non habetur quod differentia ex natura rei distinguatur a genere, alias species distingueretur realiter a genere suo, scilicet homo ab animali: quia includit differentiam, quam non includit animal quidditatiue illo modo. Si autem per includi quidditatiue intelligatur includi in quidditate extra animam, tunc negatur antecedens.
Nec valet probatio, solum enim causatur nugatio quando idem subeadem ratione bis dicitur, non sic autem genus & differentia dicunt idem. Ad decimamquartam probationem dicitur, quod consequentia nulla est, sicut enim non sequitur, homo & sortes sunt idem realiter extra animam. ergo vbicunque est homo realiter, est sortes realiter, ita nec sequitur, natura animalis & natura rationalis, scilicet natura generis & natura differentiae sunt idem reaster, nec vllo modo distinguuntur extra animam. ergo vbicunque est natura generis, ibi est natura differentiae, sed est sophisma consequentis a non diftributo ad distributum, ac ni sic argueretur, animal est homo. ergo vbicunque includitur animal includitur homo. Sic ergo patet, quod probationes factae pro antecedente septimi argumenti non valet. Omnes istae solutiones sunt de mente Auicennae 5. Metaphys. cap. 5. vbi loquens de differentia generis & differentiae sic ait. Quamuis hic sit aliqua multitudo sine dubio, non tamen est multitudo, quae est partium, sed multitudo quae est rei, secundum quod est terminata & non terminata. Res enim terminata in se potest considerari secundum hoc, quod est non terminata quantum ad intellectum, erit ergo hic alietas secundum intellectum, cum autem fit terminata non fit altera nisi secundum respectum praedictum, qui est secundum intellectum tantum, determinatio enim non alterat, sed certificat, sic ergo intellige vnitionem, quae est ex genere & differentia. Haec ille. Ibidem etiam dicit, quod genus se habet ad differentiam, vt potentia ad actum, non tamen est illa potentia secundum esse extra, sed in intellectu.
Ad primum contra secundam partem primae conclusionis negatur antecedens, non enim est dictum sine ratione, quod omne quod est in genere sit finitum entitatiue, immo valde rationabiliter dictum. Tum quia omne quod est in genere est diffinibile, ac per hoc finibile per differentiam ad certum gradum entium: quia diffinitio dicitur terminus, vt habetur 5. Metaphysicae particula. 22. vbi Commentator. Finis (inquit) dicitur de quidditate in substantia rei, & de sermone, qui signat substantiam vniuscuiusque rei, diffinitio enim est finis in cognitione & esse rei, quod enim est finis in cognitione, est finis in esse. Haec Commentator. Tum etiam quia nihil contentum sub genere potest habere nobilitates omnium generum, Deus autem habet nobilitates omnium generum, vt dicit Commentator quinto Metaphysicae commento 21. Et ad probationem antecedentis dico, quod arguens fallitur de infinitate, nos enim loquimur de infinitate extra genus, argumenta autem sua procedunt de infinitate in aliqua specie, vt de linea infinita. Dico enim quod prima infinitas, qua, scilicet aliquid nullo modo in entitate finitum est, tollit ne aliquid sit in genere, non autem secunda infinitas. Et cum dicitur quod infinitas perfectionis non tollit quin aliquid sit ens per se, concedo, sed nego vlteriorem consequentiam. ergo tale est in genere substantiae. Ad hoc enim quod aliquid sit in genere substantiae requiritur, quod sic sit ens per se quod sit essentia distincta a suo esse nata habere esse in se, vt dicit Auicenna, & recitat Sanctus Thomas 1. sent. dist 8. q. 4. artic. 2. Ad secundum, & prima parte q. 3. artic. 6.
Ad primum. Deus non est illo modo ens per se. Improbatio autem solutionis ad istud argumentum non valet. Non quidem prima, non est enim contra Sanctus Thomas quod genus dicat formam mediam inter potentiam & actum: quia licet ipse non ponat plures formas substantiales in composito, ponit tamen ibi formam mediam ad hunc sensum, quod natura cui attribuitur intentio generis signatur indeterminate, & potest vlterius magis explicite, & determinate designari per nomen speciei, sicut natura, quam dicimus animal, vel animalitatem signatur indeterminate, nomen enim animalis, vt animal est signat quandam formam, ex qua potest prouenire sensus & motus, quaecunque sit illa forma, siue sit habens animam sensitiuam tantum, siue animam, quae sit sensitiua & rationalis. Natura autem cui attribuitur intentio speciei, puta homo vel humanitas signatur determinate cum specificatione propriae formae, quae non potest vlterius specificari nisi vt indiuidua. Et hunc intellectum ostendit se habere Sanctus Thomas in multis locis praesertim in tractatu praeallegato vbi sic dicit. Essentia generis, & essentia speciei differunt penes signatum, & non signatum, designatio enim respectu generis est per differentiam constitutiuam, quae ex forma rei sumitur. Haec autem determinatio vel designatio, quae est in specie respectu generis, non est aliquid existens in essentia speciei quod nullo modo sit in essentia generis, immo quicquid est in specie est in genere vt non determinatum. Hoc autem quomodo contingat potest videri si inspiciatur quomodo se habet genus ad hominem, si enim animal nominaret tantum quadam re, quae habet perfectionem, vt possit sentire, & moueri per principium in ipso existens cum praecisione alterius perfectionis, tunc quaecunque alia perfectio vlterior adueniet haberet se ad animal per modum partis, & non sicut implicite contenta in ratione animalis, & sic animal non esset genus. sed est genus secundum quod signat rem quandam, ex cuius forma potest prouenire sensus & motus quaecunque sit illa forma, siue sit anima sensibilis tantum, siue sit anima sensibilis, & rationalis simul. Sic ergo genus signat indeterminate totum illud quod: est in specie, non enim signat tantum materiam. Similiter etiam diffu etamia signat totum, & non tantum formam, & etiam dif.initio signat totum, & etiam species, sed tamen diuersimode: quia genus signat totum vt quaedam denominatio determinans illud, quod est materiale in re sine determinatione propriae formae, vnde genus sumitur ex materia quamuis non sit materia, vt patet, quod corpus dicitur ex hoc quod habet talem perfectionem vt possint in eo designari tres dimensiones, quae quidem est materialiter se habens ad vlteriorem perfectionem, differentia vero econuerso est sicut quaedam denominatio sumpta a forma determinata praeter hoc quod in primo intellectu eius sit materia determinata, vt patet cum dicitur animatum, scilicet quod habet animam, non enim determinatur quid sit vtrum corpus vel aliud: vnde dicit Auicenus quod genus non intelligitur in differentia vt pars essentiae eius, sed solum, vt ens extra essentiam, sicut etiam subiectum est de intellectu passionum, & ideo etiam genus non praedicatur per se de diffrentia, vt dicit Philosophus 3. Metaphysi. & 4. Topic. nisi forte sicut subiectum praedicatur de passione, sed difanitio vel species compraehendit vtrunque, scilicet determinatam materiam quam designat nomen generis, & determinatam formam quam dicit nomen differentiae. Et ex hoc patet ratio quare genus & differentia & species se habent proportionaliter ad materiam & formam, & compositum in natura, quamuis non sint idem quod illa: quia neque genus est materia, sed a materia sumptum vt signans totum, neque differentia forma, sed a forma sumpta vt signans totum: vnde dicimus hominem esse animal rationale, & non ex animali & rationali, sicut dicimus eum esse anima, & corpore, ex anima enim & corpore dicitur esse honto sicut ex duabus rebus quaedam res tertia constituta, quae neutra illarum est, homo enim neque est anima, neque corpus licet si homo ex animali, & rationali aliquo modo esse dicatur, non erit sicut res tertia ex duabus rebus, sed sicut intellectus tertius ex duobus intellectibus, intellectus enim animalis est sine determinatione specialis formae exprimens n¬turam rei ab eo, quod est materiale respectu vltimae perfectionis, intellectus autem huiusmodi differentiae rationalis consistit in determinatione formae specialis, ex quibus duobus intellectibus constituitur intellectus speciei vel diffinitionis. Haec ille.
Ex quibus patet, quod genus ideo dicitur esse forma media inter potentiam & actum: quia non est sola materia, nec dicit naturam exprimendo vltimate eius propriam formam, sed dicit naturam cum aliqua perfectione vlterius explicabili & determinabili: vnde intellectus nunquam alicui naturae intellectae attribuit intentionem generis, nisi intelligatur conceptu vlterius determinabili per conceptum differentiae, omnis autem quidditas sic intellecta assimilatur formae mediae inter potentiam & actum. Et sic patet quod illa prima improbatio non vadit ad mentem Sancti Thomae Secunda similiter impugnatio ex eodem falso fundamento procedit, immo ex duplici falso fundamento. Primo quia loquitur de forma quae est pars compositi, nos autem loquimur de forma totius, quam Aristes vocat quod quid est 2. Physicor. & 5. Metaphysicae. 2. quia supponit quod nos ponamus in specie diuersas formas secundum rem, quarum ista sit prima & ista sit vltima. Tertia similiter impugnatio nulla est: quia arguit de forma partis, nos autem de forma totius, licet enim lux non sit aliquid compositum ex multis formis, tamen nomen specificum lucis significat formam lucis vltimam, & nomen generis lucis signat formam lucis mediam interpotentiam & actum, puta qualitas sensibilis. Quarta nihilominus non impugnat nos, sed facit pro nobis qui nullum alium sensum damus dictis Commentatoris quam arguens det, nisi quod ipse ponit sola scripta vel voces aut conceptus esse genera vel vniuersalia, nos autem dicimus quod nullum scriptum, nulla vox est proprie aliquod vniuersale respectu substantiarum, sed dicimus quod concquptus naturarum sunt vniuersalia quaedam, scilicet posteriora indiuidius, naturae autem quarum conceptus sunt similitudines dicuntur, vniuersalia in re, vt superius dictum est. Errat etiam arguens ponens sola signa esse subiectum vel praedicatum.
Ad argumentum Aureoli contra eandem partem conclusionis dicitur primo quod praedicamentum substantiae non sumitur a quocunque per se esse, sed a tali per se esse, quod differt ab eo quod per se est. Dicitur secundo quod infinitas infra aliquam speciem limitata non ponit rem extra genus sicut si aliqua quantitas esset infinita, adhuc esset in genere quantitatis: quia adhuc esset limitata quantum ad certum genus: quia non haberet nobilitates omnium generum, nec esset suum esse, immo erit diffinibilis quo ad essentiam suam, sed infinitas omnimoda ponit rem extra genus, ita quod sicut ens inquantum huiusmodi non est in genere propter suam transcendentiam, ita nec Deus, vniuersalior enim est Deus, vt ita dicam in perfectione, & actualitate, quam ens in praedicabilitate.
Ad primum contra secundam conclusionem negatur consequentia, eius causa alias dicta est, nulla enim creatura est suum esse. Ad secundum dicitur quod impossibile est Deum habere conceptum specificum, vel aliquem conceptum vniuersalem sibi & alteri: quia nihil potest vniuoce dici de Deo, & creatura, quidditas enim quae est suum esse non potest esse vllo modo vniuersalis multis speciebus: quia si ipsa est suum esse, ad multiplicitatem esse multiplicatur ratio quidditatis, sicut ergo impossibile est duas species habere idem esse, ita impossibile est eas habere eandem rationem quidditatis, Deus autem secundum suam quidditatem est esse subsi& ens, vnde nullo modo potest habere aliquid commune alteri specie.
Ad tertium dicitur, quod licet coelum si esset aeternum adhuc esset in genere, tamen si caelum esset suum esse nullo modo esset in genere, non enim dicimus quod omnis res, quae est in praedicamento quandoque non sit, vel quod possit perdere esse, sed quod esse non est sua quidditas, species enim participant eandem rationem generis sub quo sunt, nulla autem species potest participare aliquam rationem generis vel speciei, nec nominis aequaliter cum Deo. In omnibus enim vniuocis communis est ratio nominis vtrique eorum, de quibus nomen vniuoce praedicatur, & sic quantum ad illius nominis rationem vniuocata sunt aequalia, quamuis secundum esse vnum altero possit esse prius vel posterius, sicut in ratione numeri omnes numeri sunt aequales, quamuis secundum naturam rei vnus alio sit prior: creatura autem quantumcunque imitetur Deum non potest attingere ad hoc, vt eadem ratione aliquid sibi conueniat, qua conuenit Deo, illa enim quae scilicet cundum eandem rationem sunt in diuersis, sunt eis communia secundum rationem substantiae vel quidditatis, sed secundum esse sunt distincta, quicquid autem est in Deo hoc est suum proprium esse, sicut essentia in Deo idem est quod esse, ita scientia idem est quod scientem esse: vnde cu esse quod est proprium vni rei, non possit alteri communicari, impossibile est, vt creatura pertingat ad eandem rationem habendi aliquid quod habet Deus, sicut & impossibile est quod ad idem esse perueniat. Similiter etiam in nobis esset. Si enim in Petro non differrent homo & hominem esse, impossibile erit quod homo vniuoce diceretur de Petro & Paulo, quibus est diuersum esse. Haec ille.
Et si dicatur quod eodem modo probabitur quod nunquam duae species conueniant in ratione generis: quia differentiae specificae est ipsa quidditas generis. ergo cum alteri speciei non communicetur differentia alterius, nec ei communicabitur ratio generis. Dicitur quod non est simile, nec ad propositum: quia Sanctus Thomas intendit quod esse diuinum non solum est idem realiter essentiae vel quidditati, immoest idem ratione quantum est ex parte rei, ita quod si haberetur propria ratio essentiae diuinae in ea poneretur esse, & ita de sapientia & qualibet diuina perfectione, quod enim nos distincte concipiamus sapientiam diuinam & seorsum suum esse, contingit, quia non concipimus sapientiam diuinam vt in se est. Si ergo differentia isto modo erit idem realiter quidditati generis, sicut differentia vnius speciei non est communis illi & alteri speciei, ita nec natura generis. Similiter licet genus & differentia dicant eandem naturam. tamen requirunt realem diuersitatem in re, & attribuunt, scilicet materiae & formae, vel esse & essentiae. Ad primum Gregorius dico, quod procedit ex falso intellectu, ac si Sanctus Thomas ponat quod omne quod est in praedicamento sit compositum ex esse & essentia sicut ex partibus eius. Hoc autem falsum est, sed intendit quod omne, quod est in praedicamento per se & directe est aliud a suo esse.
Ad secundum dico primo, quod falsum imponit Sanctus Thomas quia secundum eum aliud est esse substantiae, & aliud est esse accidentis, im mio quot sunt ibi accidentia, tot sunt ibi esse, licet tale esse sit subiecti, vt quod est, & accidentis vt principii essendi. Dico secundo quod supponit falsum quod nos dicamus solum compositum ex esse & essentia tanquam ex partibus esse in genere, non enim Sanctus Thomas ponit hoc. Si enim aliquando dicat, quod omne quod est in genere est compositum ex esse & quod est, talis compositio non est intelligenda sic, quod illud quod dicitur tali modo compositum sit aliquid tertium resultans ex duobus, sed potius accipit compositum pro illo, in quo multa conueniunt scilicet ipsum, & aliquid aliud, ita quod potius est compositio cum hiquam ex his.
Ad argumentum Aureolus contra tertiam conclusionem dicitur quod Sanctus Thomas non ponit quod genus sumatur per comparationem ad aliquid extrinsecum, immo ab ipsa natura rei, & ab illo quod est potentiale in re, non quidem vt illud potentiale comparetur ad aliquid extrinsecum, immo ad aliquid intrinsecum rei, quod se habet vt actuale respectu illius, a quo sumitur genus, sicut hoc quod dico habens animam sensitiuam est potentiale secundum ratione respectu huius, quod dico habens animam rationalem, vt superius prolixius est deductum in probatione dictae conclusionis, veruntamen in talibus simplicibus non est inconueniens, quod genus & differentia sumantur per comparationem ad extrinsecum quidditati, dum tamen dicant principaliter aliquid intrinsecum, vnde Sanctus Thomaquolibet 2. q. 3. artic. 2.
Ad tertium sic dicit. Ipsa substantia. Angeli quodammodo se habet ad eius esse sicut materia ad formam, materia autem si diffiniretur, eius essentia haberet pro differentia ipsum suum ordinem ad formam, & pro genere ad ipsam suam substantiam, & similiter in angelis ex ipsa natura substantiae eorum accipitur genus, ex proportione vero huius substantiae ad esse accipitur differentia specifica: vnde secundum hoc angeli differunt specic secundum quod in substantia vnius est plus vel minus de potentia quam in substantia alterius.
Ad argumentum Gregorius dicitur, quod licet per eandem formam homo sit intellectiuus & sensitiuus, tamen cum hoc stat quod hoc quod dico sensitiuum est potentiale ad intellectiuum, & non econtra: quia cum intelligitur aliquid vt sensitiuum, non exprimitur vltimate sua propria forma, an scilicet sit anima sensitiua tantum, vel anima sensitiua rationalis, vel hutusmodi. Cum autem dicitur intellectiuum, iam vltimate exprimitur forma sua, & ideo primum indeterminatum, & contrahibile erit determinabile per secundum, ac per hoc in potentia ad illud non secundum rem, sed quantum ad intelligi: vnde istud argumentum procedit ex falso intellectu arguendo de actu. & potentia quantum ad esse, vbi Sanctus Thomas intelligit quantum ad intellectionem. Ad primum contra quartam conclusionem respondetur sicut ibidem respondebatur, quod maior argumenti est falsa, nisiaddatur quod tale praedicatum dicatur vniuoce de illis pluribus. Et si addatur negatur minor. Et cum probatur quod eadem ratio spiritus generalis, licet non specialis conuenit Deo & creaturae. Dico quod ad vniuocationem non sufficit quod eadem ratio conueniat pluribus nisi illa plura sint aequalia in illa ratione, modo data quacunque ratione in qua conueniant Deus & creatura, nunquam aequabuntur in illa vt dictum est. Tum quia illarato diminute repraesentabit rem nominis, quae est 1Deo, sed complete repraesentabit rem nominis in creatura. Tum quia de ratione cuiuslibet diuinae perfectionis est esse, non nutem in creatura, & ideo nunquam conueniunt in aliqua ratione perfectionis aequaliter & multa alia, quae a. a. sunt deducta.
Ad secundum dico, quod talia nomina relatiua cum praedicantur de Deo non sunt in praedicamento relationis: quia relatio vt est praedicamentum est accidens, quod constat longe factum a Deo. Qualiter autem alia praedicamenta a substantia remaneant in diuinis ostendit Sanctus Thomas 1. sent. dist. 8. q. 4. arti. 3. vbi sic ait. Quicquid perfectionis inuentum est in creaturis de Deo praedicatur, vt dicit Dionysius, sicut etiam in omnibus aliis causis & causatis: vnde oportet omnem imperfectionem remouere ab eo, quod in diuinam praedicationem venit. In vnoquoque autem nouem praedicamentorum est duo inuenire, scilicet rationem accidentis, & rationem propriam illius generis, vt quantitatis qualitatis, ratio autem accidentis imperfectionem continet: quia esse accidentis est inesse, & dependere, & compositionem facere cum subiecto per consequens: vnde secundum rationem accidentis nihil potest de Deo praedicari. Si autem consideremus propriam rationem cuiuslibet generis, quodlibet aliorum praeter ad aliquid imperfectionem importat, quantitas enim propriam rationem habet per compositionem ad subiectum, est enim quantitas mensura substantiae, qualitas dispositio substantiae. Et sic patet in omnibus aliis: vnde eadem ratione remouentur a diuina praedicatione secundum rationem generis, sicut remouebantur secundum rationem accidentis. Si autem consideremus species ipsorum, tunc aliquae secundum differentias completiuas important quid perfectionis, vt scientia, virtutis, & huiusmodi & ideo ista praedicantur de Deo secundum propriam rationem speciei, & non secundum pr opriam rationem generis, relatio autem non importat aliquam dependentiam ad subiectum, immo refertur ad aliud extremum, ideo etiam secundum rationem generis in diuinis inuenitur, & propter hoc etiam tantum remanent in diuinis duo modi praedicandi substantiam & relationem, non enim speciei contentae in genere debetur aliquis modus praedicandi, sed ipsi generi. Haec ille. Quomodo autem intelligat aliqua in diuinis remanere secundum rationem generis vel specici ostendit distin. 19. q. 4. artic. 2.
Ad quartum. vbi sic ait. In creaturis quaedam inueniuntur, quae tam secundum rationem generis quam rationem speciei dicunt aliquid perfectionis, vnde attribuitur Deo vtrunque secundum propriam rationem, vt patet in cognitione & scientia, & haec quidem in creaturis se habent sicut genus & species, tamen in diuinis non sic se habent: quia vnum secundum rem nihil addit ad alterum, sed solum secundum rationem. Haec ille.
In illo enim articulo ostendit quadruplici ratione quod in diuinis nullo modo est totum vniuersale: vnde sic ait. In diuinis non potest esse vniuersale & particulare. Et huius ratio potest quadrupliciter assignari. Primo quia secundum Auicens vbicunque est genus, & species oportet esse quidditatem differentem a suo esse vt prius dictum est, & hoc in diuinis non competit. Secundo: quia essentia vniuersalis non est eadem numero in suis inferioribus, sed secundum rationem tantum, essentia autem diuina est eadem numero in tribus personis. Tertio: quia vniuersale exigit pluralitatem in his, quae sub ipso continentur, vel actu, vel potentia. In actu sicut in genere, quod semper habet plures species, in potentia sicut in aliquibus speciebus, quarum formam quantum est de se possibile est, inueniri in multis, cum omnis forma per se sit communicabilis, sed quod inueniatur tantum in vno est ex parte materiae debitae illispeciei, quae tota adunatur in vno indiuiduo, vt patet in sole, qui constat ex tota sua materia, & illa pluralitas est secundum numerum, qui simpliciter est numerus fundatus in substantiali diffinitione, tres autem personae non numerantur tali numero, vt dictum est, & ideo essentia non habet rationem vniuersalis. Quarto: quia particulare semper se habet ex additione ad vniuersale, in diuinis autem propter summam simplicitatem non est possibilis additio, & ideo nec vniuersale, nec particulare. Haec ille.
Ex quo patet, quod nihil quod praedicatur de Deo praedicatur de ipso vt genus, vel vt species, vel vt vniuersale, sicut cum dicitur, ista persona est Deus, ista persona est sciens, ista persona est pater, nec enim ly pater, nec ly Deus, nec ly sciens praedicatur de ista persona diuina sicut vniuersale de particulari, aut sicut genus vel species. Cum autem dicitur aliquid remanere in diuinis secundum rationem generis, sensus est quod illa, quae in creaturis dicuntur genera vel species remanent in diuinis secundum propriam rationem, sicut cognitio, quae in creatis est genus, iemarctin citrinis secundum propriam rationem cognitis. non tamen remanet ibi, vt genus.
Ad confirmationem patet, per praedicta, Augustinus enim nunquam vult, quod nomina relatiua vt dicuntur de Deo sint de praedicamento ad aliquid, selitendit quod illa quae in creatis verissime pertinent ad illud praedicamentum recipiunt in diuinis de posita ratione vniuersalitatis, vel particularitatis. Nec est simile in creituris, vt patet per quatuor rationes iam facta: in praecedenti solutione.
Ad illud quod additur de praedicamento actionis. Respondet Sanctus Thomas 1. sent. dist. 8. q. 4. arti. 3. ad tertium Actio (inquit) secundum quod est praedicamentum dicit aliquid fluens ab agente, & cum motu, sed in Deo non est al:quid medium secum dum rem inter ipsum & opus suum, & ideo non dicitur agere actione, quae est praedicamentum, sed actio sua est sua substantia. Haec ille.
Ad illud quod additur Augustnus fuisse huius mentis. Dico quod falsum est secundum quod ostendit magister in praesenti distinctione, sed verba eius intelligenda sunt ad mentem eius scilicet quod substantia, & relatio, & actio proprie conueniunt Deo, & ista in creatis habent rationem generis, & vniuersalis, tamen in diuinis omnia illa deponunt: quia substantia non est genus nisi vbi eius esse differt ab ea, nec relatio est genus nisi vbi est accidens, nec actio nisi vbi est fundata in motu vel mutatione, veruntamen actio non accipitur iu diuinis secundum eandem diffinitionem secundum quam in creatis, ita nec proprie remanet ibi sicut substantia & relatio: vnde antiqui dicebant duo praedicamenta remanere in diuinis, scilicet substantiam & relationem, non au em alia praedicamenta, quod sic intelligendum est, secundum quod dicit Sanctus Thomas prima parte q. 28. artic. 2. ad primum. Relatio (inquit) non praedicatur in diuinis secundum modum substantiae vt existens in eo, de quo dicitur, sed vt ad alterum se habens, & propter hoc dicuntur duo tantum esse praedicamenta in diuinis: quia alia praedicamenta important habitudinem ad illud, de quo dicuntur tam secundum suum esse, quam secundum rationem proprii goneris, nihil autem quod est in Deo potest habere habitudinem ad illud, in quo est, vel de quo dicitur ni habitudinem identitatis propter summam Dei simplicitatem. Haec ille. Ex quo patet quod praedicamentum dicitur remanere in diuinis non quo ad vniuersalitatem vel particul arita tem, aut quo ad intentionem generis aut speciei sed solum quo ad modum praedicandi scilicet quia aliqua dicuntur de Deo eo modo quo illa, quae sunt in praedicamento substantiae dicuntur de illis, de quibus praedicantur, vtpote quia dicunt essentiam subiecti, & aliqua dicuntur de Deo eo modo quo illa, quae sunt in praedicamento relationis dicuntur de aliquo, scilicet vt significantia habitudinem subiecti ad aliquid, non autem praedicatur aliquid de Deo illo modo quo illa, quae sunt in aliis praedicamentis, praedicantur de substantia prima vtpote significando mensuram subiectivel dispositionem subiecti aut aliquid fluens a subiecto cum motu, & ideo in diuinis solum remanent illi duo modi praedicandi, non tamen illa, quae praedicantur in diuinis sunt in praedicamento, sed bene cum dicuntur de creatis, non enim sufficit ad hoc quod aliquid sit in tali praedicamento, quod habeat simiicm modum prae sicandi cum illis, quae sunt in tali praedicamento sed requiritur aliud, ut dictum est.
Ad tertium quod sumitur ex auctoritate Ariue dico, quod licet Aristele inuestigando naturam primi principii prius distinguat ens in decem praedicamenta & post distinguat substantiam insensibilem & non sensibile enim & ponat primum principium esse substantiam insensibilem, non habetur ex hoc quod ipse ponat Deum esse in praedimento substantiae, substantia enim prout generaliter diuiditur in substantiam sensibilem, & insenubilem non constituit praedicamentum, nec habet rationem vniuocam omnibus, quae cadunt sub altero membro diuisionis, immoest analogum sicut & omnia nomina, quae comniunia sunt Deo & creaturae veruntamen Aristote ad inuestigandum rem, quae non est in praedicamento, non inconuenienter diuidit praedicamenta. hoc enim facit ad faciliorem modum perueniendi a sensibilibus ad insensibilia & a rebus, quae sunt in genere ad illud, quod est extra genus, & omnium nobilitates praedicamentorum compraehendit: vnde Commentator 12. Metaphysicae commento. 51. ostendit scientiam Dei non esse vnius rationis cum scientia nostra, nec esse vniuersalem nec particularem. Sic enim ait. Hoc nomen scientia aequiuoce dicitur de substantia prima, & nostra, sua enim scientia est causa entis, ens autem est causa nostrae scientiae, scientia igitur eius non dicitur vniuersalis esse neque particularis, neque eorum quae sunt in actu vel in potentia. Si enim esset scientia vniuersalis, necesse esset scientia in potentia, & nulla potentia est in scientia eius, & nihil est magis manifestum, quoniam scientia eius non est particularis, ille igitur prius non disponitur per scientiam, quae est in nobis, neque per ignorantiam, quae est ei opposita, sicut non disponitur per istas illud, quod non est natum habere alterum. Haec ille. Ex quo patet, quod scientia Dei & scientia nostra non sunt in eodem genere, immo sunt aequiuoca secundum eum, nec ibi habet locum vniuersale aut particulare.
Ad quartum dicitur, quod impugnatio ibi facta contra rationem Sancti Thomae nulla est, non enim verum est, quod ens significet illo modo essentias rerum, quae sunt in praedicamento sicut essentiam Dei, nam ens formali significatione significat esse, nullius autem creaturae essentia est suum esse, nec esse est de ratione illius, diuina autem essentia est subsistens. Et si diffiniretur esse, poneretur in eius diffinitione. Patet igitur quod ens non dicit de formali significatione essentiam creaturae, sed esse eius. Et si enim ens significat essentias rerum creatarum, hoc est de significato secundario, sicut enim album significat principaliter albedinem, & ex consequenti subiectum albedinis, ita ens principaliter significat esse, & secundario illud, quod habet esse seu subiectum essendi, & hoc intelligo de ente participialiter sumpto. Si autem ens sumatur nominaliter, adhuc non conuenit ita quidditatiue creaturae sicut Deo, nam ens illo modo significat essentiam, sed est impositum ab esse, ita quod esse est ratio, a qua est impositum nomen, sed essentia est illud, ad quod significandum imponitur, & quia in creatura esse est aliud ab essentia, ideo non est eadem ratio a qua & ad quam, sed quia in Deo omnia sunt idem, ideo semper res nominis formalius conuenit Deo quam creaturae : quia quicquid dicit nomen, siue sit ratio a qua, siue ratio ad quam, totum competit Deo quidditatiue, non autem creaturae. Et ideo si aliquod nomen dicatur de Deo secundum substantiam, & quidditatiue, maxime videtur de ente, non sic de aliquo alio nomine: quia omnia alia dicunt essentiam limitatam ad certum modum essendi, vel addunt aliquid ad esse, cum tamen Deus sit esse, de cuius ratione est, vt nulla sibi fiat additio, patet igitur quod Deus non potest habere aliud genus quam ens: quia nihil aliud esse sine addito, secus in creaturis: quia nullius creaturae ens dicit solam essentiam, immo dicit aliquid aliud quantum ad rationem a qua, quod non pertinet ad essentiam creaturae, & ideo non oportet, quod si creatura habet genus, quod illud sit ens: quia non praedicatur perfecte de ipsa in quid, & multa sunt alia, quae de ipsa proprie dicuntur in quid, scilicet genera generalissima, & species subalternae & specialissimae Et si dicatur contra hoc: quia cum ens dicat aliquid praeter essentiam creaturae, & ens includatur in omni alia ratione, sequitur quod nulla alia ratio conuenit creaturae pure quidditatiue. Respondetur quod ens non includitur in omni alia ratione quantum ad illud, a quo imponitur, scilicet esse.
Ad quintum dicitur primo, quod illud argumentum est beati Anselmi Monol. 27. sic arguentis. Cum omnis substantia tractetur, aut esse vniuersalis, quae pluribus substantiis essentialiter communis est, vt hominem esse commune est omnibus hominibus, aut esse indiuidua, quae vniuersalem communem essentiam cum aliis habet quemadmodum singuli homines commune habent cum singulis, vt homines sint, quomodo quis summam naturam in aliarum substantiarum tractatu contineri intelligit, quae nec in plures substantias se diuidit, nec cum aliqua alia per essentialem communicationem se colligit. Haec ille, quasi dicat nullo modo: vnde in hoc consistit ratio eius. Omnis substantia, quae est in genere, est vniuersalis vel indiuidua, sed summa natura non est vniuersalis: quia non multiplicatur in pluribus, nec indiuidua, cum non conueniat essentialiter cum alia natura, igitur. patet ergo rationem illam esse bonam. Et cum dicitur, quod nulla res extra animam est vniuersalis, negatur istud, vnde Commentator primo coeli commento. 91. In diffinitione vniuersalis dicitur, quod sit natum dici de pluribus, forma enim est subiectum vniuersalitatis, formam enim orbitatis possibile est inueniri in diuersis materiis, & sic est in omnibus, quae componuntur ex materia & forma. Haec ille.
Dico enim iuxta praemissa, quod illud cui attribuitur vniuersalitas est extra animam, sed tamen illa quae sunt extra animam, non sufficiunt ad hoc, quod natura aliqua sit vniuersalis, ad hoc enim quod aliquid vel aliqua natura dicatur, & sit vniuersalis requiritur, quod ipsa vna existens sit apta esse in multis. Ista autem duo non conueniunt alicui naturae positis solis rebus extra intellectum, nam nulla natura extra intellectum secundum esse, quod habet extra animam apta nata est esse in multis: quia extra animam habet esse indiuiduatum in suis singularibus, & licet sit in multis, non tamen secundum idem esse, nec est vna in eis, alia est enim humanitas sortis, alia Platonis extra animam. Ad hoc ergo quod sit vniuersalis, ostendet quod vna fiat, & habeat esse, in quo sint indiuisa omnia indiuidua possibilia vel imaginabilia, & sint vnum in illa. Hoc autem fieret, si praescindantur ab ea omnia illa, quae ipsam diuidunt in indiuiduis, & contrahunt ad hoc indiuiduum vel illud, & ipsam communicabilem reddunt, nam hoc facto ipsa sic depurata posset esse in aliquo indiuiduo, & qua ratione in vno, eadem ratione in multis, hoc etiam facto ipsa se haberet, vt aliquid participabile a multis, sicut idea Platonica. Ad hoc autem faciendum requiritur intellectus agens ; qui talis naturae speciem abstrahat, & eam in intellectu possibili consigillet, tunc enim natura, quae extra animam est indiuiduata, & contracta, & incommunicabilis in intellectu habet esse abstractum, & communicabile per suam similitudinem ibi existens, imago enim rei est quodammodo ipsa res cuius est imago, vt ponit Sanctus Thomas de veritate. q. 4. artic. 8. Similitudo (inquit) rei est quodammodo res ipsa, per modum illum quo dicitur, quod anima est quodammodo omnia. Et quarto contra Gentiles. cap. 5. dicit, quod intellectum in intelligente est intentio intellecta, & verbum. Similiter primo quolibet q. 2. arti. 2. ponit, quod species intelligibilis est quodammodo quidditas, & natura rei secundum esse intelligibile, & non secundum esse naturale, secundum quod est in rebus. Dico ergo quod natura hominis est per suam similitudinem in intellectu, & quod natura hominis in intellectu est quaedam forma abstracta, & similitudo omnium hominum participata ab omnibus, & est in multis sicut participatum in participantibus, & ibi est vniuersalis:quia vna in multis, illa enim quae attribuuntur dictae speciei possunt attribui naturae humanae in esse intellecto. Et si quaeratur an humanitas, quae est in Platone sit vniuersalis, vel illa quae est in forte, vel aggregatum ex omnibus illis.
Dico quod humanitas, quae est in quolibet est, vniuersalis, nec tamen sunt multae humanitates vniuersales, nam humanitas, quae est in forte est vniuersalis secundum quod est in intellectu, non secundum esse quod habet in re, vt autem est in intellectu non differt ab humanitate Platonis, immo ibi sunt vna humanitas, ibi enim sunt vna species intelligibilis. Et si vlterius quaeratur, quomodo humanitas extra animam, vel homo potius praedicatur de multis indiuiduis.
Dico quod praedicari completur per intellectum, etenim dum intellectus rem quam concipit attribuit forti, tunc praedicat eam de forte, & ita de Platone, praedicare enim est attribuere aliquid alicui per notam compositionis vel diuisionis, & praedicari est attribui alteri illo modo, res ergo extra animam praedicatur de multis:quia intellectus rem & naturam, quam intelligit attribuit multis, non quod vnam rem extra animam attribuat multis, sed quia enunciat naturam humanam, vel hominem de forte & enunciat hominem de Platone, & sic de aliis. Illud autem quod enunciat de forte est aliud ab illo, quod enunciat de Platone extra intellectum, sed sunt idem in intellectu, res ergo praedicat de re, sed illud quod praedicat de multis est in eis diuisum, & in intellectu vnum. Ad argumentum in pede quaestionis patet per superius dicta.