Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum aliqua creatura sit immutabilis
Et arguitur quod sic. Illud est immutabile quod potest esse subiectum motus, aut mutationis, sed aliqua creatura est huiusmodi, puta creatio, quae non est subiectum motus, aut mutationis, nec etiam terminus, vt patet 5. Physicorum, vbi dicitur, quod motus non est motus, nec mutationis est mutatio. ergo est aliqua creatura, quae mutari non potest:
In oppositum arguitur sic, ait enim Apostolus primae ad Thimo. vlt. quod solus Deus habet immortalitatem, sed omnis mutatio est aliqua mortalitas. ergo solus Deus habet immutabilitatem.
Articulus 1
In hac quaestione erit vnicus articulus, pro quo sit prima conclusio. quod omnis creatura est mutabilis per potentiam, quae est in alio ab ea, probatur sic. Omnes creaturae antequam essent non erant possibiles per potentiam aliquam creatam, cum nihil creatum sit aeternum, sed per solam diuinam potentiam inquantum diuina virtus poterat eas producere, sicut autem ex voluntate Dei dependet, quod res in esse produxit, ita ex voluntate eius dependet, quod res in esse conseruat, non enim aliter res in esse conseruat quam semper eis esse dando: vnde si suam actionem eis subtraheret, omnia ad nihilum redigerentur, vt pater per Augustinus quarto super Genus ad literam, sicut igitur antequam res essent in potentia creatoris fuit, vt res essent, sic in potentia eius est vt non sint, sic igitur per potentiam, quae est in alio, scilicet Deo sunt mutabiles inquantum ab ipso ex nihilo potuerunt produci in esse, & de esse possunt reduci in non esse. Istam conclusionem in forma cum probatione etiam in forma ponit Sanctus Doctor prima parte q. 9. art. 2.
Eandem conclusionem ponit primo sent. dist. 8. q. 3. artic. 2. & probat eam sic. Motus quocunque modo dicatur sequitur potentiam, cum igitur omnis creatura habeat aliquid de potentia. quia solus Deus est actus purus, oportet omnes creaturas esse mutabiles, & solum Deum immutabilem esse. Est autem considerare duplicem possibilitatem in creatura, vnam secundum illud, quod creatura habet, alteram secundum illud, quod nata est habere. Prima consequitur creaturam secundum quod habet esse ab alio, omne enim quod esse suum habet ab alio, non est per se necesse esse, vt probat Auicenna: vnde quantum est in se est possibile, & illa possibilitas dicit dependentiam ad illud, a quo est. Et haec possibilitas est duplex. Quaedam secundum dependentiam totius esse ad illud, a quo est res secundum totum esse, & huiusmodi est Deus, & hanc dependentiam siue possibilitatem consequitur mutabilitas quaedam, quae est vertibilitas in nihil secundum Damasce. Et post pauca subdit. Est etiam quaedam dependentia siue possibilitas rei secundum partem sui esse, scilicet formam praesupposita materia, vel eo quod est in loco materiae, & hac possibilitatem sequitur mutatio variabilitatis, ex eo quod illud, quod habet ab alio, potest amittere quantum est in se, nisi forte impediatur ex immutabilitate diuinae voluntatis, & hoc modo Sancti in gloria sunt immutabiles in esse gloriae: secunda autem possibilitas consequitur creaturam secundum quod non est perfecta simpliciter, secundum hoc enim semper est possibilis ad receptionem, vnde secundum hoc etiam dicitur omnis creatura mutabilis, accipiendo large mutationem secundum quod omne recipere dicitur pati quoddam & moueri, sicut dicit Philosophus 3. de Anima intelligere quoddam pati esse. Haec ille.
Ex quo patet quod omnis creatura est mutabilis per potentiam Dei. Eandem sententiam tenet de veritate. q. 5. artic. 2. ad sextum. Cuncta (inquit) quae Deus in esse produxit, potest etiam reducere in non esse, cum ad hoc quod creaturae subsistant, oportet quod semper in eis Deus operetur, vt Augustnus dicit super Genus ad literam, non per moquin, quo domus fit ab artifice, sed per modum, quo illuminatio aeris est a sole: vnde ex hoc ipso quod non praebaeret esse creaturae, quod in eius voluntate est constitutum, in nihilum creatura redigeretur. Haec ille Eandem conclusionem tenet de potentia Dei. q. 5. artic. 1. 2. 3. & 4. Iu primo enim articulo probat auctoritatibus Apostoli Augustini Gregorii & libri de causis. Item multis rationibus quod diuina operatione cessante omnes res eodem momento in nihilum deciderent. In secundo, quod contradictionem implicat Deum aliquid posse producere, quod eius conseruatione non egeret. In tertio quod non est impossibile, immo possibile Deum reducere omnes creaturas ad non esse. Idem ponit tertio contra Genti. cap. 75. Item libro 3. ca. 39.
Secunda conclusio est. Non omnis creatura est mutabilis in non esse per potentiam, quae sit in ea. Probat sic. Istam conclusionem Sanct. Doctor prima parte. q. 9. art. 2. In aliquibus creaturis illud, quod est in eis potentiale non potest stare cum non esse illarum creaturarum. igitur in eis non est potentia ad non esse, tenet consequentia: quia in corporibus inferioribus est mutabilitas etiam secundum esse substantiale: quia materia eorum potest esse cum priuatione formae substantialis illorum, & etiam quantum ad esse accidentale si subiectum compatiatur secum priuationem accidentis, sicut hoc subiectum homo compatitur non album, & ideo potest mutari de albo in non album. Si vero sit tale accidens, quod consequatur principia essenrialia subiecti, priuatio illius accidentis non potest stare cum subiecto, vnde subiectum non potest mutari secundum accidens illud, sicut nix non potest fieri nigra. Haec ille. Ex quibus vult concludere quod causa mutabilitatis secundum esse in quolibet taliter mutabili est: quia illud quod est potentiale in illa, potest stare cum opposito illius quod est actuale in ea scilicet per quod est in actu, sicut exemplificauit tam de mutabili secundum esse substantiale, quam de mutabili secundum esse accidentale. ergo per oppositum si in aliquo effectu, eius esse potentiale non potest stare cum opposito illius, per quod est in actu, tale non habet potentiam in se, qua possit mutari secundum esse substantiale, & sic patet consequentia secundum eum, sed antecedens probat primo de corpore coelesti. In corporibus (inquit) coelestibus materia non compatitur secum priuationem formae: quia forma perficit totam capacitatem materiae & potentialitatem, & ideo non sunt mutabilia secundum esse substantiale, sed secundum esse localem: quia subiectum compatitur secum priuationem huius vel illius loci. Haec ille.
Secundo, probat hoc idem de Angelis. Substantiae (inquit) incorporeae: quia sunt ipsae essentiae subsistentes, quae tamen se habent ad esse ipsarum sicut potentia ad actum, non compatiuntur secum priuationem huius actus: quia esse consequitur formam, & nihil corrumpitur ni per hoc quod amittit formam: vnde in ipsa forma non est potentia ad non esse, & ideo huiusmodi substantiae sunt immutabiles & inuariabiles secundum esse. Et hoc est quod dicit Dionysius 10. cap. de diuinis nominibus quod substantiae intellectuales creatae sunt nudae a generatione, & ab omni variatione, sicut incorporales & immateriales. Haec ille in forma. Eandem conclutonem tenet prima parte. q. 50. artic. 5. vbi sic ait. Impossibile (inquit) est quod substantia angeli sit corruptibilis, quod enim conuenit alicui secundum se, nunquam potest ab eo separari, ab eo enim cuiconuenit per aliud potest separari separato eo secundum quod ei conueniebat, rotunditas enim a circulo separari non potest: quia conuenit ei secundum seipsum: sed aereus circulus potest amittere rotunditatem per hoc, quod figura circularis separatur ab aere, esse autem per se competit formae, vnumquodque enim est ens actu secundum quod habet formam, materia vero est actu ens per formam, compositum igitur ex materia & forma desinit esse actu per hoc, quod forma separatur a materia, sed si ipsa forma subsistat in suo esse sicut est in angelis, non potest amittere esse. Haec ille.
Eandem conclusionem tenet secundo contra Gentiles cap. 55. vbi probat multis rationibus quod omnis substantia intellectualis est incorruptibilis. Et medium primae rationis est. Quia vbi non est compositio formae cum materia non potest esse separatio formae a materia, per quam separationem solum sit corruptio, manente enim forma manet esse. Medium vero secundae rationis: quia substantia, quae est forma non potest priuari esse, sicut nec circulus rotunditate. Medium vero tertiae, quod in omni corruptione remoto actu remanet potentia. St igitur in Angelis ita esset, tunc essentia, quae est potentia remaneret perdito esse, quod est actus, & sic essentia esset post eius corruptionem. Medium vero quartae rationis est: quia vbicunque est compositio potentiae, & actus, illud quod tenet locum potentiae seu primi subiecti est incorruptibile. sed in angelis illud quod tenet locum potentiae est ipsa essentia completa, quae sic est proprium susceptiuum, & potentia appropriata ad esse, quod nullo modo ad oppositum, sicut quod est potentia appropriata ad frigus, nullo modo est potentia ad calorem. Medium vero quintae rationis est: quia solum corpus proprie corrumpitur: quia solum proprie mouetur. Medium vero sextae rationis est: quia substantia intellectualis non proprie potest pati, nec recipere nisi intellectualiter. Medium autem septimae rationis est: quia intellectus non potest corrumpi propria corruptione sicut nec sensus, nec ad corruptionem subiecti sui, sicut corrumpitur sensus, nec propter excellentiam sui obiecti. Medium octauae rationis est: quia sicut intelligibile inquantum huiusmodi est incorruptibile, ita intellectus inquantum huiusmodi, cum perfectio & perfectibile sint vnius generis. Medium vero nonae rationis est: quia esse substantiae intellectualis est supra tempus, & per consequens non subiacet corruptioni. Medium vero decimae rationis est: quia impossibile est naturale desiderium esse frustra in angelis, cum igitur omnes substantiae intellectuales naturali desiderio appetant esse perpetuum, impossibile est quod esse deficiant. Medium vero vltimae rationis est tale, quaecunque (inquit) incipiunt esse, & desiderant per eandem potentiam habent vtrunque, eadem enim potentia est ad esse, & non esse, sed substantiae intellectuales non potuerunt incipere esse nisi per potentiam primi agentis, non enim sunt ex materia, quae potuerit praefuisse, igitur nec est aliqua potentia ad non esse eorum, nisi in primo agente secundum quod potest eis non influere. Haec ille.
Eandem conclusionem tenet eodem libus cap. 39. ait enim sic. Licet omnia ex Dei voluntate dependeant sicut ex prima causa, quae operando necessitatem non habet nisi ex sui propositi suppositione, non tamen propter hoc absoluta necessitas a rebus excluditur, vt sit necessarium nos fateri omnia contingentia esse, quod posset alicui videri ex hoc, quod a causa non de necessitate absoluta fluxerunt, cum soleat in rebus esse contingens effectus, qui non ex causa sua de necessitate procedit, sunt enim quaedam in rebus creatis: quae simpliciter & absolute necesse est esse, in quibus non est potentialitas ad non esse, quaedam autem res sic sunt a Deo in esse productae, vt earum natura sit in potentia ad non esse, quod quidem contingit ex hoc, quod materia est in eis in potentia ad aliam formam. Illae igitur res, in quibus non est materia, vel si est non est possibilis ad aliam formam, non habent potentiam ad non esse, eas igitur absolute & simpliciter necesse est esse. Si autem dicatur quod ea, quae sunt ex nihilo quantum est de se in nihilum tendunt, & sic omnibus creaturis inest potentia ad non esse, manifestum est hoc non sequi, dicuntur enim res creatae eodem modo in nihilum tendere quo sunt ex nihilo, quod quidem non est nisi secundum potentiam agentis, sic igitur in rebus creatis non inest potentia ad non esse, sed creatori inest potentia, vt eis det esse, vel desinat eis esse induere, cum non ex necessitate naturae agat ad rerum productionem, sed ex voluntate. Haec ille in forma. Et post pauca subdit.
Sciendum (inquit) est itaque, quod si rerum creatarum vniuersitas consideretur prout sunt a primo principio inueniuntur dependere ex voluntate, non ex necessitate principii, nisi ex necessitate suppositionis sicut dictum est. Si vero comparentur ad principia prima, & proxima, inueniuntur habere necessitatem absolutam, nihil enim prohibet aliqua principia ex necessitate produci, quibus tamen positis de necessitate sequitur talis effectus, sicut mors animalis & huiusmodi necessitatem absolutam habet propter hoc quod iam ex contrariis est compositum, quamuis ipsum ex contrariis componi non fuisset necesarium absolute. Similiter autem quod tales naturae rerum a Deo producerentur voluntarium fuit, quod eis sic statutis aliquid proueniat vel existat, absolutam necessitatem habet. Haec ille. Et paulo ante dicit. Esse autem necesse simpliciter non repugnat ad rationem esse creati, nihil enim prohibet esse necesse, quod tamen suae necessitatis causam habet, sicut conclusiones demonstrationum, nihil igitur prohibet quasdam res sic esse productas a Deo, vt tamen eas esse sit necesse simpliciter, immo hoc diuinae perfectioni attestatur. Haec ille. Eandem conclusionem sententialiter tenet de veritate. q. 5. artic. 1.
Ad sextum vbi si¬ ait. Generatio & corruptio possunt accipi dupliciter. Vnomodo secundum quod generatio & corruptio sunt ex ente contrario & in ens contrarium, & hoc modo potentia ad generationem, & corruptionem inest alicui secudum quod eius natura est in potentia ad contrarias formas, & hoc modo corpora coelestia & substantiae spirituales neque ad generationem, neque ad corruptionem potentiam habent. Alio modo haec communiter dicuntur pro quolibet exitu rerum in esse, & pro quolibet transitu in non esse, & sic etiam creatio per quam aliquid ex nihilo ad esse deducitur, generatio dicitur, & ipsa rei annihilatio dicitur corruptio, dicitur autem aliquid habere potentiam ad generationem per hunc modum, per hoc quod est potentia in agente ad productionem ipsius, & similiter dicitur aliquid habere potentiam ad corruptionem: quia in agente est potentia, vt deducat illud in non esse, & secundum hoc omnis creatura habet potentiam ad corruptionem. Haec ille.
Ex quo patet, quod aliquid isto secundo modo dicitur posse corrumpi, quia potentia est in agente, qua potest duci in non esse, non ex hoc quod potentia talis proprie sit in illo. Eandem conclusionem expressius ponit de potentia Dei. q. 5. art. 3. vbi dicit. Quia Commentator ponit 11. Metaphysi. commento. 41. & in lib. de substantia orbis, quod quaedam res creatae sunt, in quarum natura non est possibilitas ad non esse: quia quod in sua natura habet possibilitatem ad non esse, non potest ab extrinseco acquirere sempiternitatem, scilicet sempiternam naturam, & haec quidem positio videtur rationabilior, potentia enim ad esse, & non esse non conuenit alicui nisi ratione materiae, quae est pura potentia, materia etiam cum non possit esse sine forma, non potest esse in potentia ad non esse, nisi quatenus existens sub vna forma est in potentia ad aliam formam. Dupliciter igitur potest contingere quod in natura alicuius rei non sit potentia ad non esse. vno quidem modo per hoc quod res illa est forma tantum subsistens in esse suo, sicut substantiae incorporeae, quae sunt penitus immateriales. si enim forma ex hoc quod inest materiae est principium essendi in rebus, non est nisi per separationem formae a materia, vbi ipsa forma in esse suo subsistit, nullo modo esse poterit, sicut nec potest a seipso separari. Alio modo per hoc quod in materia non sit potentia ad aliam formam, sed tota materiae possibilitas ad vnam formam terminetur, sicut est in corporibus coelestibus, in quibus non est formarum contrarietas. Illae igitur solae res in sua natura possibilitatem habent ad non esse, in quibus est materia contrarietati subiecta, aliis vero rebus secundum suam naturam competit necessitas essendi, possibilitate non essendi ab earum natura sublata, nec tamen per hoc remouetur quin necessitas essendi sit eis a Deo: quia vnum necessarium causa alterius esse potest, vt dicitur 5. Metaphysic. Ipsius enim naturae creatae, cui competit sempiternitas, causa est Deus. Haec ille. Et sic patet conclusio secundum eum.
Sciendum tamen quod ista conclusio, scilicet aliquam creaturam simpliciter & absolute necesse est esse, potest malum sensum generare in cordibus aliquorum, licet Sanctus Thomas bonum, & catholicum sensum in ea habuerit. ipsam tamen non assentio & ex causa, sensum tamen Sancti Doctoris firmiter teneo, quem secunda conclusio expresse declarat, non enim aliud intendit nisi quod aliqua creatura non est mutabilis per potentiam quae sit in ea.
Tertia conclusio est ista. Nulla creatura habet in se potentiam, per quam possit cedere in nihilum. Probatur sic secundum Sanct.s Doctorem de potentia Dei vbi supra. Omnis res creata aut est forma subsistens aut composita ex materia & forma: si sit forma subsistens, iam declaratum est, quod non habet potentiam ad hoc quod cedat in nihilum. Si sit composita ex materia & forma, aut sua materia est in potentia ad aliam formam aut non. Si secundo modo sicut corpus coeleste, dictum est iterum quod non habet potentiam ad non esse. Si primo modo, tunc licet talis res habeat potentiam ad non esse, non tamen ad hoc quod cedat in nihilum. Quod sic patet secundum eundem ibidem. In illis (inquit) rebus, in quibus est possibilitas ad non esse, materia permanet. Formae vero sicut ex potentia materiae educuntur in actum in rerum generatione, ita in corruptione de actu reducuntur in hoc, quod sint in potentia. Vnde relinquitur quod in tota natura creata non est aliqua potentia, per quam aliquid sit possibile cedere in nihilum. Haec ille in forma.
Eandem conclusionem tenet prima parte. q. 104. arti. 4. vbi sic ait. Creaturae vel sunt immateriales, & sic in eis non est potentia ad non esse, vel sunt materiales, & sic saltem semper remanent secundum materiam, quae incorruptibilis est, vtpote subiectum generationis existens. Haec ille.
Et si arguatur de accidentibus, quae non habent materiam partem sui, & tamen quandoque desinunt esse, & sic videntur annihilari. Respondet ibidem ad tertium, quod formae, & accidentia non sunt entia completa, cum non subsistant: quia quodlibet eorum est aliquid entis, sic enim ens dicitur: quia eo aliquid est, & tamen eo modo quo sunt, non omnino in nihilum rediguntur, non quia aliqua pars eorum remanet, sed tamen remanent in potentia materiae vel subiecti. Haec ille.
Idem dicit de potentia Dei q. 15. artic. 4. ad 9. Et si obiiciatur de gratia & charitate, quae desinunt esse, & tamen nec earum remanet aliqua pars, nec remanent in potentia materiae, vel subiecti, de quo possint educi. Respondet ipse in de virtutibus q. de charitate, quae est secunda quaestio illius libri art. 12. ad 21. ait enim sic. Charitas proprie loquendo non corrumpitur, sed subiectum desinit participare charitatem: vnde non proprie dicitur quod charitas corrumpatur in aliquid vel in nihilum. Haec ille.
Quarta conclusio est haec. Omnis creatura subsistens est mutabilis secundum esse accidentale per potentiam, quae est in ipsa, probatur conclusio. quantum ad omnia corporalia patet: quia possunt mutari localiter, patet etiam de substantiis incorporeis: quia habent potentiam ad hoc quod mutentur secundum locum, & secundum electionem, vt ponit Sanctus Thomas prima parte. q. 9. arti. 2. Et primo sententiarum vbi supra.
Sed contra secundam conclusionem arguit Aureolus in secunda. q. huius distinctionis multipliciter. Primo sic. Quod in se est impossibile, nulli potentiae est possibile, alioquin impossibile fieret possibile, sed si substantiae abstractae non sunt possibiles non esse in se, sequitur quod sint impossibiles non esse in se, aequipollent enim non possibile, & impossibile. non ergo substantiae abstractae per nullam potentiam erunt possibiles non esse, & per consequens annihilari non possunt, quod repugnat fidei veritati. Et confirmatur. Quia Commentator expresse dicit primo coeli & mundi. commen. 124. quod concessum est ab omnibus & per se notum, impossibile in se esse impossibile secundum extrinsecum.
Secundo sic. Omne contentum sub aliquo clauditur secundum se, & absolute sub aliqua differentiarum diuidentium illud, sub quo continetur, sicut homo continetur sub rationali, & omnis species animalis continetur sub rationali vel irrationali. Sed Auicenna dicit primo Metaphysic. quod ens diuiditur per necesse esse & possibile, constat autem quod substantiae separatae non continentur sub necesse esse. Tum quia ipse probat ibi, quod non est nisi vnum necesse esse. Tum quia demonstrat ibidem, quod necesse esse non habet causam sui esse, sicut habent substantiae separatae. Tum quia quod est necesse esse in se, per nullam potentiam immutari potest: quia enim forte sedente necessarium est sortem sedere, Deus non potest oppositum facere, & simile est de omni necessario. Tum quia Deus vnum contradictorium in aliud mutare non potest, necessarium autem, & possibile non esse sunt contradictoria, facit autem Deus intelligentias abstractas non esse, & ita non erunt necesse esse. ergo substantiae abstractae in se & absolute consideratae continentur sub possibili esse & non esse. Tertio sic. Haec est diffinitio possibilis, quam ponit Algazel quod possibile est illud quod ex alio habet esse, & eo non existente non habet esse. Ex quo colligitur, quod ratio diffinitiua possibilis abstrahit ab esse & non esse, nec determinat sibi esse, quae omnia competunt substantiis separatis secundum se & absolute consideratis: vnde potest sic argui, Quod inest alicui secundum suam diffinitiuam rationem etiam omni alio circunscripto inest. igitur secundum se, & absolute sed posse esse & non esse inest substantiis intellectualibus abstractis secundum quidditatiuam rationem, quae est indifferens ad esse, & non esse. ergo possibilitas inest eis ex se, & non per respectum ad potentiam agentis primi.
Quarto sic. Sicut est de aliis necessariis, sic est de esse necessario, sed aliae proprietates necessariae per diuinam potentiam tolli non possunt, non enim potest triangulus amittere tres angulos, nec diameter fieri commensurabilis per diuinam potentiam, constat autem quod esse substantiarum abstractarum tolli potest & annihilari, non sunt necesse in essendo, immo possibiles esse & non esse quantum est ex se. Quinto sic. Sicut se habet possibile complexum ad compositum, sic possibile incomplexum ad simplicem entitatem: possibile enim, & impossibile sunt conditiones alicuius complexi, vt sortem currere est possibile & incomplexum, sortes enim est quoddam possibile. Et confirmatur per hoc quod necessarium non solum consistit incomplexione vt hominem esse animal est necessarium, immo in incomplexo, Deus enim est quoddam necessarium incomplexum, constat autem quod possibile complexum dicitur absolute, & in se non per respectum ad aliquid agens, non enim est possibile sortem currere propter potentiam cadentem super cursum, sed quia in se possibile est. ergo possibile incomplexum & huiusmodi omnis creatura non dicetur potentialis propter aliquam potentiam possibilem cadentem super ipsum. immo in se, & absolute, & ita substantiae abstractae in se consideratae sunt possibiles non esse.
Sexto sic. De quacunque re simplici possunt formari duo conceptus habentes connexionem contingentem non necessariam, illud tale dicitur contingens in ordine ad illam complexionem, per oppositum enim si formentur conceptus, quorum complexio est necessaria, illud est necessarium, vt patet, quod quia de sorte formatur conceptus animalis & substantiae, conceptus autem animalis & substantiae necessario conuertuntur, & ideo fortem est necesse esse in ordine ad hominem & animal. Ista quippe necessaria est, sortes est homo & sortes est animal, sed constat quod cum sit conceptus essentiae, & iterum formae fluentis siue operationis, & actus qui est conceptus esse, inter istos autem duos conceptus non est connexio necessaria, immo contingens, essentia enim cuiuslibet creaturae contingenter respicit esse & non esse. ergo nihil est dictum quin omnes creaturae, & substantiae separatae in seipsis sint possibiles esse & non esse ac defectibiles.
Septimo sic. Quod inest alicui ex conditione suae naturae, inest sibi absolute, nec per comparationem ad aliquod agens, sed Augustinus dicit de fide ad Petrum. cap. 10. Quia naturas a Deo factas ad defectum ducit natura originis. Et in lib. de vera religione ait. Quia creaturae mutabiles sunt: quia non summae sunt, & determinat quod omne quod incipit finitur secundum naturam. ergo absolute & secundum se substantiae abstractae sunt defectibiles & possibiles non esse.
Octauo sic. Aut substantiae abstractae a Deo manutenentur: quia sunt defectibiles in se, aut quia non sunt defectibiles in se. Non potest dici secundum, quod enim non est defectibile in se non indiget manutenente, cum possit permanere per se. ergo necesse est, quod detur primum, scilicet quod sint defectibiles in seipsis, & per consequens possibiles non esse. sic ergo impossibile est poni, quod substantiae separatae sint necessariae, aut incommutabiles in esse substantiali quantum est ex se, & quod sint solum mutabiles per potentiam Dei agentis, nisi haec esset natura earum intrinsece Deus ipsas annihilare non posset: vnde necesse est, quod natura earum non det eis quod sint semper, sed quod sint aliquando, & aliquando non, secundum voluntatem Dei producentis: ita quod voluntas non dat quod sint possibiles, sed quia natura earum est talis, vt docet Philosophus primo coeli & mundi. Haec sunt argumenta eius in forma.
Pro quorum responsione praemitto, quod possibile & impossibile dicuntur tripliciter. Vno modo secundum aliquam potentiam actiuam vel passiuam sicut dicitur homini possibile ambulare secundum potentiam gressiuam. volare vero impossibile. Alio modo non secundum aliquam potentiam, sed secundum seipsum, sicut dicimus, possibile illud, quod non est impossibile esse, & illud dicimus impossibile quod necesse est non esse. Tertio modo dicitur possibile secundum potentiam mathematicam, quae est in geometricis prout dicitur linea potentia commensurabilis: quia quadratum eius est commensurabile. Hoc autem possibili praetermisso circa alia duo considerandum est, quod imposs: bile quod dicitur secundum nullam potentiam, sed secundum se primum dicitur ratione discohaerentiae terminorum, omnis autem terminorum discoh aerentia est ratione alicuius oppositionis. In omni autem oppositione includitur affirmatio & negatio, vt probatur, 10. Meta. Vnde in omni tali impossibili causatur affirmationem & negationem esse simul, hoc autem nullius actiuae potentiae est: quia actio potentiae actiuae semper terminatur ad esse, & si enim aliquando fit per actionem non esse, vt in corruptione patet, tamen hoc non est nisi inquantum esse vnius non compatitur esse alterius, sicut esse calidi non compatitur esse frigidi, & ideo calor ex principali intentione generat calidum, sed si cotrumpat frigidum, hoc est ex consequenti. hoc autem quod est affirmationem & negationem esse simul rationem entis habere non potest, nec etiam non entis: quia esse tollit non esse, & non esse tollit esse: vnde nec principaliter, nec ex consequenti potest esse terminus alicuius potentiae actiuae. Impossibile vero quod dicitur secundum aliquam potentiam potest dupliciter attendi. Vno modo propter defectum potentiae ex seipsa: quia videlicet ad illum effectum non potest se extendere, vtpote quando non potest agens naturale transmutare aliquam materiam. Alio modo peropoer aliquod extrinsecum, vtpote cum potentia alicuius impeditur, vel ligatur. Sic ergo aliquid dicitur impossibile fieri tripliciter. Vno modopp defectum potentiae actiuae, siue in transmutando materiam, siue in quocunque alio. Alio modo propter aliquod resistens vel impediens. Tertio modo peroper hoc quod illud quod dicitur impossibile fieri non potest esse terminus actionis. Ista distinctio in forma est Sancti Doctoris de potentia Dei. q. 1. artic. 3.
Item. q. 3. arti. 14. Eandem ponit quo ad duo prima mebra prima parte. q. 25. art. 3. Dicit enim Aliquid dicitur possibile dupliciter. Vnomodo p respectum ad aliquam potentiam. Secundo modo aliquid dicitur possibile absolute ex habitudine terminorum: quia praed catum non repugnat subiecto, & dicit quod eodem modo est duplex impossibile oppositum duplici possibili. Idem ponit. q. 46. ar. 1.
Ad primum. Item primo sen. dis. 42. ar. 3. Secundo praemitto, quod iudicium de possibili & impossibili potest dupliciter considerari. vno modo ex parte iudicantium. aliomodo ex parte eius, de quo iudicatur. Quantum ad primum sciendum, quod si sunt duae scientiae, quarum vna considerat causas altiores, & alia minus altas, iudicium in vtraque non eodem modo sumetur, sed secundum causas, quas vtraque considerat, vt patet in medico & astrologo, quorum astrologus considerat causas supremas, medicus autem causas proximas: vnde medicus dabit iudicium de sanitate, vel morte infi mi secundum causas proximas, 1. secundum virtutem naturae, astrologus autem secundum causas remotas scilicet secundum proportionem siderum. Eodem modo est in proposito. Est enim duplex sapientia scilicet mundana, quae dicitur Dhilosophia, quae considerat causas inferiores scilicet creatas, & secundum eas indicat, & diuina quae dicitur theologia, quae considerat causas superiores. 1. diuinas secundum quas indicat. Dicuntur autem causae superiores diuina attributa, vt sapientia, bonitas, voluntas diuina & humtmsodi. tunc sic loquendo de possibili & impossibili per respectum ad aliquam potentiam aliquis effectus possibilis vel impossibilis iudicatur a theologo secundum causas superiores, secundum autemiudicium Philosophi dicitur possibilis vel impossibilis secundum causas inferiores. Si autem consideretur istud iudicium quantum ad naturam eius, de quo iudicatur, sic patet quod effectus debent iudicari possibiles vel impossibiles secundum causas proximas, & determinatas quas praecipue defectus imitantur, & ideo secundum eas praecipue iudicium de affectibus sumitur, quod patet per simile de potentia passiua: nam materia non dicitur proprie loquendo in potentia ad aliquid, quae est remota, sicut terra ad scyphum, sed quae est propinqua vno motore potens exire in actum, vt patet per Philosophum.. Metaphysic sicut aurum est potentia scyphus sola arte educente in actum, & similiter effectus inquantum est ex sui natura non nisi a propinquis causis possibiles vel impossibiles dicuntur. Istam distinctionem in forma ponit Sanctus Thomas de potentia Dei. q. 1. art. 4. & primo sen. dist. 42. arti 3.
Tertio praemitto, quod necessitas multipliciter dicitur, necesse enim est quod non potest non esse, quod quidem conuenit alicui vno modo ex principio intrinseco, & hoc siue materiali, sicut dicimus quod omne compositum ex contrariis necesse est corrumpi, siue formali, sicut dicimus quod necessarium est triangulum habere tres angulos aequales duobus rectis, & haec nec eietitas est naturalis & absoluta. Alio modo conuenit alicui quod non possit non esse ex aliquo extrinseco, vel fine, vel agente. Fine quidem sicut cum aliquis sine hoc non potest consequi aliquem finem, vt cibus dicitur necessarius ad vitam, & equus ad iter, & haec vocatur necessitas finis, quae interdum etiam dicitur vtilitas, ex agente autem hoc alicui conuenit, sicut cum aliquis cogitur ex aliquo agente, ita quod non possit contrarium agere, & haec vocatur necessitas coactionis. Hanc distinctionem ponit Sanctus Doctor prima parte. q. 82. artic. 1.
Item 1. sent. dist. 6. q. 1. artic. 1. Item 2. sen. dis. 29. q. 1. arti. 1. Item 4 sen. dis. 7. q. 1. ar. 1. quaestiun. 2. Idem de veritate. q. 22. art. 5. & q. 23. art. 4. ad primum. Item contra Gentiles lib. 1. c. 19. Quarto praemitto, quod necessarium absolute dicitur aliquid dupliciter. Vno modo quia est necessarium p illud, quod in essentia sua est, siue illud sit ipsa essent. a, sicut insimplicibus, siue illud sit materia vel forma, & isto modo accipit Sanctus Doctor necessarium absolute, & mpliciter 1. sent. distin. 6. q. 1. artic. 1. vbi dat dictam deseriptionem necessarii absolute. Item secundo sent. dist. 29. q. 1. artic. 1. vbi dicit, quod necessitas absoluta est illa, quae est ex prioribus causis vt ex materiali vel formali. Item secundo contra Gentiles. capitulo. 29. Item prima parte. q. 82. artic. 1. Alio modo dicitur aliquid necessarium absolute, & simpliciter propter habitudinem adinuicem terminorum, quae in aliqua propositione ponuntur, sicut hominem esse animal, & omne totum est maius sua parte, & isto modo accipit necessarium Sanctus Doctor. de veritate. q. 23. artic. 4.
Ad primum, & prima parte. q. 19. artic. 3. vbi ait. Necessarium absolute iudicatur ex habitudine terminorum, vtpote, quia praedicatum est in diffinitione subiecti, sicut necessarium est hoiem esse animal, vel quia subiectum est de ratione praedicati, sicut hoc est necessarium, numerum esse parem vel imparem. Haec ille.
Ex quibus distinctionibus videtur sequi primo. quod substantiam separatam non esse est vno modo possibile, & alio modo non. Est inquam possibile secundo modo primae dist. quia scilicet non implicat contradictionem.
Item est possibile secundum iudicium theologi, quia scilicet per potentiam causae superioris, vt fuit dictum in 2. dist. non est autem possibile secundo modo secundae dist. quantum ad naturam substantiae, ita quod in eis natura sit potentia ad non esse, non etiam est possibile secundum iudicium Philosophi, qui iudicat secundum causas inferiores, & isto modo loquutus est Sanctus Doctor contra Genti. & in multis aliis locis. Secundo sequitur, quod substantiam separatam non esse est impossibile vno modo. & alio modo non non est inquam impossibile quasicontradictionem implicans, nec per respectum ad potentiam secundum quam iudicat theologus, sed est impossibile secundum naturam & secundum iudicium Philosophi. Tertio sequitur, quod substantiam separatam esse est necessarium absolute, & simpliciter vno modo & non alio modo. Est inquam necessarium primo modo quartae dist. sed non secundo modo eiusdem dist. quia licet sit necessarium isto modo: quia scilicet angelus est forma subsistens, quae est propria potentia & receptaculum ipsius esse existentiae, ita quod ea posita ponitur esse, tamen hoc complexum, substantia separata est vel actu existit, non est tale quod habeat necessariam habitudinem terminorum, ita quod vnum sit de ratione alterius, & ideo non est illo modo necessarium, quomodo est necessarium Deuin esse, vel hominem esse animal, vel triangulum habere &c.
Quarto sequitur, quod ista propositio, substantia separata habet simpliciter & absolute necesse esse, vno modo est haeretica. alio modo est vera & catholica, sed quia ille sensus, quem habet dum est vera est magis Physicus quam theologicus, ideo theologi non libenter eam recipiunt: quia sensum posset erroneum generare, sed tamen patet quomodo Sanctus Doctor sensum catholicum habuit in positione eius contra Genti. disputans, qui illo modo necessarium accipiunt, quo ipse vtitur. Tunc ad primum istorum argumentorum Aureoli dicitur distinguendo maiorem. Potest enim habere istum sensum, quod illud quod est impossibile in se, hoc est ex discohaerentia terminorum nulli est possibile, & sic conceditur maior, sed minor sumpta sub maiore ad illum sensum negatur, potest autem habere alium sensum scilicet quod illud quod est impossibile in se, hoc est secundum naturam rei vel causas proximas & inferiores nulli est possibile, & sic est maior falsa & minor vera, vt patet per secundum correlarium.
Ad confirmationem dicitur eodem modo. Ad secundum dicitur, quod substantiae separatae sunt necessariae eo modo quo dictum est in tertio & quarto correlariis. Et ad primam probationem in oppositum dicitur secundum Sanctum Thomam de potentia Dei q. 5. arti. 3. quod Auicenna fuit illius opinionis, sed opinio Commentatoris in 11. Metaphysic. commento. 41. est in oppositum, & videtur esse rationabilior Sancto Doctori. ideo dicitur, quod licet non sit nisi vnum necesse esse, quod habet necessitatem a se, tamen non est inconueniens esse alia, quae habent necessitatem essendi ab alio, vt dictum fuit in secunda conclusione.
Ad secundam probationem dicitur, quod Auicenna hoc non demonstrauit nisi ad sensum, qui dictus est, si aliquid tamen demonstret.
Ad tertiam dicitur, quod illud quod est necessarium secundo modo vltimae distinctionis nullo modo potest mutari etiam a Deo, sed si sit necessarium primo modo solum, non est inconueniens, vt patet per primam conclusionem.
Ad quartam dicitur, quod necesse esse & possibile non esse vno modo contradicunt, & alio modo non, capiendo enim necesse esse secundo modo distinctionis vltimae, tunc contradicit huic quod est possibile non esse, sed capiendo necesse esse primo modo illius distinctionis, vel secundo modo penultimae distinctionis non contradicunt semper, vt per praedictas distinctiones patet. Ad tertium argumentum principale dicitur dupliciter. Primo quod Algazel fuit insecutor Auicennae, vt patet per Dominum Albertum in multis locis, & ipsi eius libri testantur scicet Algazelis, & ideo dicitur quod ipse fuit illius opinionis, cuius opposita est verissimilior, vt dicit Sanctus Doctor. Aliter dicitur quod argumentum solum probat, quod substantia separata est de se possibilis esse, & hoc conceditur. Sanctus Thomenim concedit vbique quod omnis creatura, quia habet esse a Deo est potentialis ad esse, nec est suum esse, sed illud quod est in potentia ad esse non oportet, quod sit in potentia ad non esse, ac per hoc tali possibili non repugnat necesse esse loquendo de necessario absolutissime dicto, de quo procedunt rationes Auicennae, & est necessarium logicum oppositum, scilicet possibili non esse, vnde necessarium absolute logicum est cui repugnat ex terminis non esse, sed necessarium Meta. est quod non habet in se potentiam ad non esse. Aliter dicitur quod ipse diffinit ibi possibile logicum, quod scilicet 8ancts Doctor vocat possibile simpliciter.
Ad quartum dicitur, quod alio modo substantia separata est necesse esse quam illa de quibus arguens loquitur, vt patet in vltima distinctione: quia talia complexa sunt necessaria simpliciter, & absolute logice loquendo, non solum Metaphysice, sed substantia separata solummodo est necesse esse absolute Metaphysic. Ad quintum dicitur, quod fundamentum illius argumenti expresse est contra Philosophum 5. Metaphysi. commento. 4. vbi ponit distinctionem primam, quam arguens nititur destruere, & ideo praeterea minor est falsa, quia mundum esse fuit possibile per potentiam Dei ante mundi creationem, licet mundum esse sit complexum. Item maior istius argumenti nullam habet apparentiam, secus enim est de complexo quod non est directe terminus actionis alicuius potentiae, & secus est de incomplexo.
Ad sextum dicitur, quod solum probat, quod substantia separata non habeat necesse esse secundo modo vltimae distinctionis, & hoc conceditur, si enim intendat excludere aliam necessitatem negatur maior argumenti.
Ad septimum conceditur maior, sed ad minorem dicitur, quod Augustinus intelligit, quod quia creaturae natura est ex nihilo, potest redigi in nihilum, vtrunque tamen est per potentiam creatoris, & non creaturae, vt dictum est in secunda conclusione, sed intelligit quod natura creaturae cuiuslibet habet potentiam ad non esse. Eodem modo dicitur ad secundam auctoritatem.
Ad octauum dicitur, quod substantiae separatae manutenentur a Deo, & indigent manutenentia licet sint indefectibiles in se, hoc est per potentiam intrinsecam. Et cum dicitur: quia quod non est defectibile in se &c. Dico quod aliquid esse indefectibile in se dicitur dupliciter. Vno modo quia ipsum deficere implicat contradictionem, sicut Deus est isto modo indefectibilis, & tale non indiget manutenente Alio modo quia in se non habet principium deficiendi, licet ab extra sit causa potens ipsum facere deficere, & isto modo substantiae separatae sunt indefectibiles, sed taliter indefectibile indiget alio conseruante non formaliter sed effectiue. Et huius causa est: quia indefectibile primo modo est proprie & principalissime indefectibile, & ideo oportet, quod omne indeficiens sit indeficiens per participationem & actionem eius. Sicut igitur cessante actione causae efficientis, quae agit per motum in ipso instanti cessat fieri rerum generatarum, ita cessante actione agcutis incorporei cessat ipsum esse rerum ab eo creatarum sicut ait Sanctus Doctor de potentia Dei q. 5. art. 1. & sic patet quid dicendum ad argumenta. Nunc restat dicere ad rationem factam in pede quaestionis. Cum enim dicitur. Illud est &c. Dicendum quod secundum Sanctum Thomam prima parte. q. 9. art. 2. ad tertium. Formae dicuntur :nuariabiles: quia non possunt esse subiectum variationis, subiiciuntur tamen variationi inquantum subiectum secundum eas variatur. Vnde patet quod secundum quod sunt sic variantur, non enim dicuntur entia quasi sint subiectum essendi, sed quia eis est aliquid. Haec ille in forma. Et eodem modo de motu & mutatione. Et de ista quotdone haec dicta sufficiant,