Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum generatio divina aeternitate mensuretur

DISTINCTIO IX QVAESTIO I. Vtrum generatio diuina aeternitate mensuretur.

CIRCA nonam distinctionem quaeritur. Vtrum diuina generatio mensuretur aeternitate.

Et arguitur quod non. Illud enim quod intelligitur per modum cuiusdam fluxus & egressus non potest mensurari aeternitate: quia fluxus videtur importare aliquid mutabile, aut quendam transitum, quod repugnat aeternitati, sed generatio verbi est per modum cuiusdam egressus. Ait enim Propheta Micneas. Egressus eius ab initio, sicut a diebus aeternitatis. ergo generatio verbi non mensuratur aeternitate. IN oppositum arguitur sic. Quod est coaeuum aeterno est aeternum, sed generatio verbi est coaeua patri aeterno. igitur, minor patet: quia splendoris natiuitas est coaeua soli, sed filius a patre nascitur vt splendor a sole ergo.

IN hac quaestione erunt duo art. in primo videbitur quomodo generatio est in diuinis. in secundo quid sit aeternitas, & videbitur de proposito principali

Articulus 1

QVantum ad primum sit prima conclusio, quod processio verbi in diuinis dicitur generatio, & ipsum verbum procedens dicitur filius, probatur sit conclusio secundum Sanctus Thomas prima parte. q. 23. artic. 2. Omnis processio viuentis a viuente coniuncto secundum rationem similitudinis in eadem natura specifica est generatio, sed processio verbi in diuinis est huiusmodi. ergo est vere generatio, & illud quod procedit per illam est verus filius illius a quo procedit, maiorem probat per rationem verae generationis & propriae quae dicitur natiuitas. De ratione illius siquidem est, quod viuens procedat a viuente, nam licet omnia generabilia & corruptibilia dicantur generari prout generatio generaliter sumitur pro mutatione de non esse in esse, illa tamen generatio non dicitur natiuitas, sed solum in viuentibus, quae oriuntur a principio viuente coniuncto. Secundo de ratione eius est, quod procedat secundum rationem similitudinis: vnde pilus vel capillus non habet rationem geniti vel filii: quia non procedit ab animali, de quo nascitur secundum rationem similitudinis in natura. Tertio quod procedat non secundum quamcunque similitudinem in natura, sed secundum similitudinem in natura secundum speciem, & ideo licet vermis qui nascitur ex animali viuente procedat secundum rationem similitudinis in natura generis, non tamen dicitur filius, sed homo qui procedit ab homine eiusdem speciei. Sic ergo patet maior, sed minor probatur: quia verbum in diuinis procedit per actionem intelligibilem, quae est vitae operatio & a principio coniuncto: quia est operatio manens in operante, & secundum rationem similitudinis: quia conceptio intellectus est similitudo rei intellectae, & in eadem natura: quia in Deo idem est intelligere & esse, & sic patet minor. Et si dicatur quod de ratione generationis est, quod sit mutatio, dicit quod verum est quando vita eius, quod generatur exit de potentia in actum vitae, sed si non, non. Eandem conclusionem ponit 1. sen. dist. 13. q. 1artic. 1. Et contra Gentiles. lib. 4. cap. 11.

Secunda conclusio huius articuli est quod generatio passiue dicta, siue natiuitas filii non est passio, sed relatio. Istam conclusionem ponit Sanctus Doctor prima parte. q. 41. artic. 1. ad secundum. Actio (inquit) secundum primam nominis impositionem importat originem motus, sicut enim motus prout est in mobili ab aliquo dicitur passio, ita origo ipsius motus secundum quod incipit ab alio, & terminatur in id quod mouetur dicitur actio, remoto igitur motu actio nihil aliud importat quam ordinem originis secundum quod a causa aliqua vel prircipio procedit in id, quod est a principio, quae quidem habitudines sunt ipsae relationes vel notiones. Haec ibi. Ad secundum & ad tertium dicit. Actio (inquit) secundum quod importat originem motus infert ex se passionem, sic autem non ponitur actio in diuinis personis. Vnde non ponuntur ibi passiones nisi solum grammatice loquendo quantum ad modum significandi, sicut patri attribuimus generare & filio generari. Haec ille.

Sed contra primam conclusionem arguit Aureolus praesertim contra illud, quod dicitur in probatione scilicet generatio in diuinis est processio viuentis a viuente &c. primo ergo sic arguit. Constat (inquit) quod eadem est proprietas verbi & filii in diuinis, dicit enim Augsius 7. de Trinitate cap. 4. quod filius in diuinis eo verbum quo filius, & eo filius quo verbum, sed si ratio generationis prout est in diuinis esset via in substantiam viuam & intellectualem, vel processio talis qualis dicta est, non esset eadem proprietas verbi. Tum quia generatio verbi in nobis non semper terminatur ad substantiam, cum aliquando formetur verbum de accidentibus, sed nec ad viuum, cum formemus verba de non viuentibus. Tum etiam quia filius genitus per talem modum generationis non appellatur verbum, non enim filii hominum appellantur verba. ergo generatio in diuinis non dicitur secundum istam rationem quam ponit conclusio.

Secundo sic. Cuicunque competit diffinitio & diffinitum, sed aeque spiratio in diuinis est processio viuentis a viuente &c. sicut productio filii: quia Spiritus sanctus est substantia viuens eiusdem naturae secundum speciem cum patre. ergo si ratio generationis in Deo esset illa, quae dicta est, aeque genitus potest dici Spiritus Sanctus, sicut filius.

Tertio sic. Generatio quae est via in substantiam attingit eam per modum formalis termini capientis esse per eam. ergo diuina generatio non est via in substantiam. Secundo loco arguit contra secundam conclusionem. Arguit primo sic. Nullius respectus de genere relationis infertur, aut causatur ab opposito respectu, non enim paternitas causat, aut infert filiationem, alias respectus de genere relationis esset actiuus. siue actio & alius passiuus siue passio. Passio enim est effectus illatioque actionis secundum auctorem sex principiorum, sed constat quod generare in diuinis infert generari, & dicere infert dici, & verbum ac concipere concipi, & conceptum. ergo generare, & generari non sunt respectus de genere relationis.

Secundo sic. Simplicius super praedicamenta assignat differentiam inter genus relationis, & gnmera actionis, & passionis dicens, quod ex relatione non prouenit aliquod actum, sed ex actione & passione prouenit. Sed in diuinis prouenit aliquid per modum acti, & producti scilicet filius. ergo generare & generari non sunt de genere relationis, sed potius de genere actionis & passionis.

Tertio sic. Generare est vere producere, generari est vere produci, sed producere & produci non sunt de genere relationis, immo relatio fundatur super illa, vt patet 5. Metaphysicae. ergo generare, & generari non sunt de genere relationis. Haec sunt verba eius.

Ad primum contra primam conclusionem dicitur, quod eadem est proprietas qua filius Dei est filius, & qua est verbum, sed alia est ratio vtriusque. Vnde Sanctus Doctor prima parte. q. 34. artic. 2. ad tertium dicit, quod eadem proprietas importat in nomine filii, quae in nomine verbi: vnde dicit Augustnus Eo dicitur verbum quo filius, ipsa enim natiuitas filii, quae est proprietas personalis eius diuersis nominibus significatur, quae filio attribuuntur ad exprimendum diuersimode perfectionem eius, nam vt ostendatur connaturalis patri dicitur filius, vt ostendatur coaeternus dicitur splendor, vt ostendatur omnino similis dicitur imago, vt ostendatur immaterialiter genitus dicitur verbum, non autem potuit vnum nomen inueniri, per quod omnia ista designarentur. Haec ille in forma. Ex quo patet, quod omnia ista dicunt eandem rem sub diuersis conceptibus, & rationibus eiusdem rei, & ideo negatur prima consequentia, quam facit scilicet si ratio generationis in diuinis esset &c. non esset eadem proprietas verbi, & filii, patet enim quod solum probat, quod est alia ratio proprietas, sed non alia proprietas, quod concedimus. Prima enim sua probatio probat quod generatio verbi creati non est realiter generatio filii, & consequenter in diuinis illa differunt saltem secundum rationem. Secunda vero probat quod generatio filii creati non est realiter generatio verbi, & consequenter illa in diuinis differunt secundum rationem, quae concedimus, nec ipse aliud probat. Ad secundum negatur minor, licet enim processio Spiritus sancti sit viuentis a viuente secundum similitudinem naturae, hoc tamen non habet ea ratione, qua est processio scilicet per modum amoris. Vnde Sanctus Doctor prima parte. q. 27. artic. 4. dicit. Haec (inquit) est differentia inter intellectum & voluntatem quod intellectus fit in actu per hoc, quod res intellecta est in intellectu secundum suam similitudinem. Voluntas autem fit in actu non per hoc quod aliqua similitudo voliti sit in volente, sed ex hoc quod voluntas habet quandam inclinationem in rem volitam, processio igitur quae attenditur secundum rationem similitudinis in tantum potest habere rationem generationis, quia omne generans sibi simile generat, processio autem quae attenditur secundum rationem voluntatis non consideratur secundum rationem similitudinis, sed magis secundum rationem impellentis, & mouentis. Haec ille.

Ex quibus patet, quod non aeque productio Spiritus Sancti se habet ad rationem generationis positam, sicut productio filii. Eandem rationem ponit 1. sent. dist. 13. q. 1. artic. 3. ad tertium. Item de potentia Dei. q. 10. artic. 2. ad vigesimumsecundum & vigesimumtertium, & stat in hoc quod processio amoris non habet ex sua ratione, quod per eam procedat aliquid in similitudinem eius, a quo procedit, secus est de processione verbi. Et addit 1. sent. vbi supra. Quamuis (inquit) diuersitas rationis non sufficiat ad realem processionum differentiam, sufficit tamen ad differentem nominationem. Haec ille.

Ad tertium dico, quod includit vnum falsum in maiori scilicet quod terminus formalis de ratione sua habeat, quod capiat esse pproductionem. Aliud autem includit in minori scilicet quod essentia diuina non sit formalis terminus generationis, vt praedictum est alias.

Ad argumenta vero secundo loco, & contra secundam conclusionem facta respondetur. Ad primum quidem negatur maior de respectu subsistente qui est suum fundamentum, & suppositum quod refert, & tunc minor concederetur: sed quia Sanctus Doctor dicit prima parte. q. 32. artic. 2. ad secundum quod non possumus dicere, quod paternitas generet aut creet. Ideo taliter dicitur quod aliquam relationem aliquid inferre vel causare potest intelligi dupliciter. Vno modo quod talis respectus inferat vt suppositum. quod infert aut causat aliquid illatum vel causatum, & isto modo conceditur maior & negatur minor. Alio modo potest intelligi quod respectus ille sit ratio inferendi aut causandi: qua scilicet aliquid formaliter infert, aut causat, & tunc distinguo: quia respectus potest accipi vt respectus, & tunc non habet quod sit illud, quo quid formaliter causat, aut infert aliquid, sed est sequela ad illationem, & causationem. Alio modo in diuinis potest accipi, vt est inexistens inferenti, & causanti tanquam eius vltima actualitas, quae dicitur operatio, & isto modo habet quod inferat aliquid, & isto modo generare infert generari, & dicere dici, licet sint relationes: vnde argumentum solum concludit quod relatio vt relatio nihil producit aut causat. Ad secundum dicitur hoc modo sicut ad primum, conceditur enim quod relatio inquantum relatio non habet quod inferat sicut suppositum inferens, nec sicut ratio inferendi, sed potest hoc habere inquantum est vltima actualitas suppositi inferentis. Simplicius autem qui allegatur loquitur de relatione causarum, sed si talia transferamus ad diuina, tunc differentia quam ponit in creatis secundum rem conceditur in creatore secundum rationem.

Ad tertium conceditur maior, sed ad minorem dico quod producere secundum rationem qua est producere non est de genere relationis, cum quo tamen stat quod secundum rem generare sit relatio eo modo quo aliquid diuinum dicitur de genere relationis, de quo non est praesentis negocii. Et ista sufficiant quo ad istum articulum.

Articulus 2

Vantum ad secundum articulum sit ista prima conclusio. Ratio aeternitatis consequitur immutationem. Istam conclusionem ponit Sanctus Doctor prima parte. q. 10. artic. 2. quam probat sic art. 1. eiusdem quaestionis. Sicut se habent simplicia ad composita, sic vniformia ad mutabilia, & mensura vniformium ad mensuram mutabilium, sed sic se habet simplicia. ad composita, quod rationes simplicium non appraehendimus nisi per composita, attribuendo, scilicet simplicibus opposita illorum, quae conueniunt compositis, & negando ab eis conditiones compositorum. igitur sic erit de mensura vniformium ad mensuram mutabilium, quod prima non apprehenditur nisi per secundam modo praeexposito scilicet negando ab ea conditiones secundae, cum ergo tempus quod est mensura mutabilium duo habeat scilicet quod consistit in numeratione prioris & posterioris in motu, oportet quod aeternitatis ratio consistat in mensuratione vniformitatis eius quod est extra motum. Iterum tempus est mensura superexcedens sua mensurata, cum in ea solum dicantur mensurari tempore, quae princirium & finem habent in tempore. Aeternitas vero est mensura rei carentis non solum successione, sed principio, & fine. Sic ergo ex duobus notificatur aeternitas, scilicet ex hoc quod illud quod est in aeternitate est interminabile, id est principio & fine carens, secundo ex hoc quod ipsa aeternitas successione caret tota simul existens. Ex quibus sequitur quod cum perfecta immutabilitas dicta duo includat scilicet inter minabilitatem, & nullam successionem, quod aeternitas solum est mensura rei immutabilis perfecte scilicet nullo modo mutabilis. Cum autem dicimus, quod aeternitas est mensura, non intelligimus quod Deus sit aliquo mensuratus proprie loquendo de mensura, sed accipitur ibi ratio mensurae secundum appraehensionem nostram tantum, scilicet quod non possumus appraehendere aeternitatem nisi per aliqualem proportionem & similitudinem ad mensuram, intelligimus enim quod sicut se habet mensura ad mensurata quo ad hoc quod per illam notificatur quantitas durationis rei mensuratae, ita se habet aeternitas ad Deum, veruntamen mensura proprie debetur finitis. Istum intellectum innuit Sanctus Doctor vbi supra artic. 2. ad tertium.

Secunda conclusio est. Aeternitas non est tempus, nec aeuum, probatu sic conclusio secundum Sanctum Doctorem 1. sent. Quorum mensurata realiter distinguuntur, mensurae adinuicem distinguuntur, loquor de propria mensura, sed proprie mensurata per aeternitatem, aeuum, & tempus realiter distinguuntur. ergo &c. maior nota est, quod enim est proprium vni, differtr realiter a non proprio illi, minor declaratur ab eodem ibidem sic. Illa enim tria dicunt quandam durationem vel mensuram durationis cuiusdam, duratio autem rei attenditur secundum quod aliquid est in actu, tam enim res durare dicitur quamdiu est in actu, non autem dum est in potentia. Triplex autem est actus, quidam scilicet cui non substernitur aliqua potentia, qui scilicet actus est de ratione quidditatis eius cuius est, & huius actus mensura e: aeternitas. Alius autem est actus cui substat potentia quaedam, sed tamen est actus completus acquisitus tamen in potentia illa, & huic respondet aeuum. Est etiam alius actus cui substernitur potentia, & admiscetur sibi potentia ad actum completum secundum successionem, additionem perfectionis recipiens, & huic respondet tempus. Ista sunt verba Sanctus Doctoris in sententia, non tamen in forma. Dicit etiam ibi quod quia illud, quod est materiale in tempore fundatur in motu scilicet prius & posterius, quod autem est formale completur in comparatione animae numeratis, ideo prius & posterius in motu prout intelliguntur numerata complent rationem temporis: quia autem in illo actu qui est completus scilicet quia non immixtus potentiae, non est intelligere prius & posterius, nec aliqua plura per successionem, ideo mensura quae sibi correspondet non est per modum n numeri, sed magis per modum vnitatis. Vnde permanentia actus secundum quod intelligitur in ratione vnitatis, quae habet rationem mensurae complet rationem aeternitatis & aeui, quae in hoc differunt, quod aeternitas mensurat esse non acquisitum ab alio, sed aeuum mensurat esse acquisitum ab alio.

Eandem conclusionem ponit prima partevbi supra artic. 5. vbi dicit quod tempus habet prius & posterius, aeuum autem non habet in se prius & posterius, sed ei coniungi possunt, ae ernitas neque habet p.ius aut posterius, neque ea compatitur.

Item. Illa quorum esse consistit in transmutatione vel est subiectum transmutationi mensurantur tempore, vt motus & omne corruptibile, illa autem quorum nec esse subiicitur transmutationi, nec consistit in transmutatione, tamen habent transmutationem adiunctam actu vel potentia, mensarantu. aeuo, sicut corpora caelestia, quorum esse substantiale est transmutabile, cum transmutentur secundum electionem vel alfectionem aut locum, sed Deus cuius esse, nec est transmutabile, nec adiunctum transinutationi mensuratur aeternitate.

Tertia conclusio est. Aliter se habet nunc aeternitatis ad aeternitatem, quam nunc temporis ad tempus, & quam nunc aeui ad aeuum. Istam ponit Sanctus Thomas 1. sent. vb: supra artic. 2. Sicut (inquit) motus est actus mobilis inquantum est mobile, ita esse est actus existentis secundum quod est existens vel inquantum est ens: vnde quacunque mensura mensuretur esse alicuius rei, ipsi rei existenti respondet nunc illius durationis quam mensura. Vnde per nunc aeui mensuratur ipsum existens, cuius mensura est aeuum, & per nunc aeternitatis mensuratur illud ens, cuius esse mensurat aeternitas. Vnde sicut se habet quilibet actus ad illud, cuius est actus, ita se habet quaerbet duratio ad suum nunc, actus autem ille qui mensuratur tempore differt ab eo, cuius est actus secundum rem: quia mobile non est motus, & secundum rationem successionis: quia mobile non habet substantiam de numero successiuorum, sed permanentium. Vnde eodem modo tempus, & nunc temporis dupliciter differunt scilicet secundum rem: quia nunc non est tenpus, & secundum successionis rationem, quia tempus est successiuum, & non nunc temporis, actus autem qui mensuratur aeuo scilicet ipsum esse aeui differt ab aeuo, cuius est actus, re quidem, sed non secundum rationem successionis: quia vtrunque est sine successione, & sic etiam intelligenda est differentia aeui ad nunc eius. Esse autem quod mensuratur aeternitate est idem cum eo, cuius est actus re, sed differt solum ratione & ideo aeternitas & nunc aeternitatis non differunt re, sed ratione tantum inquantum scilicet aeternitas respicit ipsum diuinum esse & nunc aeternitatis quidditatem ipsius rei, quae secundum rem non est aliud quam suum esse, sed solum ratione. Haec ille in forma. Ex quo patet conclusio: quia nunc aeui differt ab aeuo realiter & nunc temporis a tempore, sed nunc aeternitatis non differt ab aeternitate realiter. Dicit tamen Boetius quod nunc stans causat aeternitatem, quod ita intelligendum est secundum Sanctum Doctorem primo sen. vbi supra ad tertium. Ait enim quod sicut esse secundum rationem intelligendi consequitur principia ipsius entis quasi causas, ita & mensura entis se habet ad mensuram essendi secundum rationem causae. Vnde nunc aeternitatis secundum rationem videtur esse causa aeternitatis, sed ex hoc non ostenditur diuersitas in re, sed tantum in ratione, sicut nec inter ipsum diuinum esse & ipsum quod est Deus. Haec ille in forma, & prima parte. q. 10. artic. 2. ad primum exponit eandem auctoritatem dicens. Nunc stans dicitur facere aeternitatem secundum nostram appraehensionem, sicut enim causatur in nobis appraehensio temporis, eo quod appraehendimus ssuxum ipsius nunc, ita causatur in nobis appraehensio aeternitatis inquantum appraehendimus nunc stans. Haec ille.

Quarta conclusio est. Aliter se habet aeternitas ad aeternum, quam aeuum ad aeuiternum vel quam tempus ad temporale, probatur sic conclusio. Aeternitas est secundum rem ipse Deus, sed aeuum realiter differt ab aeuiterno, & tempus a temporali. ergo secus hic & secus ibi. consequentia bona, sed antecedens probatur quo ad primam partem per hoc quod si aeternitas non est Deus, oportet quod sit creatura vel aliquid creaturae, sed non potest dici quod aliquid creatum vel concreatum sit aeternitas, cum nihil tale possit esse mensura aeterni. Vnde Sanct.s Doctor. prima parte, vbi supra dicit, quod Deus non est aeternus, sed est sua aeternitas. Ibidem etiam dicit, quod nulla alia res a Deo est sua duratio: quia non est suum esse. Vnde sicut solus Deus est sua essentia, ita solus Deus est sua aeternitas. Ex quo euidenter habetur non solum prima, sed etiam secunda pars conclusionis. Constat etiam quod tempus distinguitur a re temporali, aeuum autem ab aeuiterno. Vnde aeuum est vnum, & aeuiterna sunt multa. Sanctus Thomas etiam 6. quolibet. q. 7. vbi quaeritur vtrum lucifer sit subiectum aeui tenet, quod non lucifer, sed supremus angelorum beatorum est subiectum aeui. Ex quo patet, quod nec ille, nec aliud aeuiternum est aeuum. Sed vtrum aeuum sit esse illius angeli. credo quod sic, imaginor enim quod sicut ipsum esse angeli beatioris, vt induit rationem vnitatis est aeuum, ita essentia dicti Angeli habens similiter rationem vnitatis est nunc aeui. Quomodo autem se habet tempus ad motum, & nunc ad ipsum mobile, dicetur in secundo. dist. 2.

Quinta conclusio est. Generatio Dei mensuratur aeternitate, probatur sic. Generatio verbi diuini est actus, cui nulla potentia substernitur nulli permixtus potentiae sine successione, sine principio, & fine durationis. ergo mensuratur aeternitate, tenet consequentia ex predictis. maior patet infinitis sanctorum auctoritatibus, & rationibus irrefragabilibus.

Sed contra praedicta arguit Aureolus multipliciter. Arguit contra Sanctum Doctorem in hoc, quod ponit rationem aeternitatis consistere in appraehensione vniformitatis eius, quod omnino est extra motum. Et argumentorum primum est tale. Ratio temporis non consistit in difformitate ipsius motus, sed in mora difformiter. ergo nec ratio aeternitatis consistit in vniformitate eorum, quae sunt extra motum, nec in appraehensione vniformitatis, sed in appraehensione morae istius vniformitatis.

Secundo ad idem. Ratio aeternitatis non consistit in opposito motus, sed vniformitas opponitur varietati motus, non ergo consistit aeternitas in vniformitate motus, sed in mora difformitatis. Tertio ad idem. Ratio mensurae non consistit in ratione mensurati, sed vniformitas est illud quod mensuratur per aeternitatem. ergo ratio aeternitatis non consistit in vniformitate, sed in duratione & mora ipsius. Quarto sic. Sicut se habet tempus ad motus varietatem, sic aeternitas ad Dei immutabilitatem, sed ratio temporis consistit in numeratione motus secundum prius & posterius, quod nihil aliud est quam motum summare, vt ita loqui liceat, sicut enim dicitur, quod numerus est summa permanentium, cum dicitur decem vel mille, sic tempus est summa successiuorum. Vnde cum summatur motus, tunc causatur tempus, quod nihil aliud est quam summa motus secundum prius, & posterius. ergo sic se habebit aeternitas ad vniformitatem Dei, quod no erit vniformitas, sed ipsa summa durationis, & mora ipuus.

Quinto sic ad idem. Vniformitas, & incommutabilitaidem sunt, sed ratio aeternitatis non consistit in apprehensione incommutabilitatis, aliud enim attributum est incommutabilitas, & aliud aeternitas. ergo non consistit ratio aeternitatis in apprehensione vniformitatis. In secundo loco V arguit contra illud quod dictum est scilicet quod in Deo nunc stans causat aeternitatem secundum nostram appraehensionem. Nunc inquit nullo modo potest Deo attribui secundum verum intellectum, quod enim abstrahit a tota linea successionis abstrahit a nunc: quia nunc non inuenitur extra successionem. Sicut enim indiuisibile positionis quod est punctus non inuenitur extra lineam permanentem, sic indiuisibile durationis quod est nunc non inuenitur extra decursum successionis. Cuius ratio est: quia indiuisibile positionis non potest imaginari per modum cuiusdam solitarii, sed per modum termini lineae, & ideo punctus diuisio appellatur, & aequaliter imaginari non potest indiuisibile durationis, nisi terminus decursus duratiui qui est successio, sed constat, quod Deus abstrahit ab omni successione. ergo ab omni nunc. Et si dicatur, quod verum est nunc temporis non esse in Deo, non tamen est verum de nunc aeternitatis.

Non valet hoc: quia probatum est quod de ratione ipsius nunc est quod sit terminus decursus duratiui & successiui, tollere autem hanc rationem est tollere ne sit nunc. Secundo ad idem. Sic se habet nunc ad Deum sicut & instans, & iam, & modo, & similia aequipollentia ipsi nunc, sed constat quod instans, & iam, & modo non habent locum in Deo, non enim potest intelligi instans in aliquo, cui nihil instat, aut adest, aut accedit: quia instans dicitur ab instando & hoc modo conceditur. ergo nunc non potest Deo attribui.

Tertio ad idem. Illud quod de sua ratione formali non est aliud quam accessus non potest poni in Deo, cui nihil accedit de nouo, sed nunc concipinon potest nisi per modum accessus, est enim illud, quo mutatum esse instat, accedit, & adest. Vnde nullus potest concipere nunc nisi per modum cuiusdam accedentis, & instantis, & quod habet adesse. ergo impossibile est quod attribuatur Deo. Quarto sic. Nunc & tunc dicuntur adinuicem, vbi enim est nunc, & tunc, & olim, quod apparet: quia sicut hic & ibi sunt differentiae positionis, ita nunc & tunc sunt differentiae durationis. Impossibile est autem reperire hic sinelibi & alibi, ideo enim vna pars lineae est hic quia alia est ibi, & alia ibi: quia si omnia essent annihilata praeter vnam lineam tota linea non posset assignari alicubi: quia non esset aliud aliquod quod alibi poneretur, sed cum ponitur infra coelum, tunc potest assignari alicubi: quia sunt alia, quae habent esse alibi. Vnde totus mundus non habet vbi assignetur, nec potest dicere aliquis intellectus, mundus est hic: quia non est aliquid habens esse alicubi respectu cuius mundus dicatur hic esse. consimiliter est intelligendum de nunc: quia nihil est nunc secundum propriam rationem nisi in ordine ad tunc, sed constat quod Deus non habet tunc: quia nihil est ibi praeteritum. ergo nec in Deo erit ratio ipsius nunc.

Quinto sic. Idem est dictu nunc, & tunc, sicut quod prius & posterius, sed in Deo non est aliquid posterius. ergo in Deo non est nunc secundum propriam rationem. Nec valet si dicatur, quod duplex est nunc scilicet partiale, quod dicitur respectu tunc, & illud est nunc temporis, quod nullo modo dicitur in Deo, & al ud totale permanens quod est nunc aeternitatis, & tale potest poni in Deo. Siquidem hoc non valet. est enim similis distinctio ac si diceretur, quod duplex est filius, vnus qui relatiue dicitur ad patrem, & alius quitur dicitur absolute sine habitudine ad patrem, nunc enim ex sua formali ratione idem est quod instans & accedens, & ideo nouitatem importat, dicitur enim relatiue ad tunc, sicut dictum est de ibi vel hic, quae relatiue dicuntur in positione & situ. In tertio loco arguit contra illud quod nunc potest concipi per modum stantis & permanentis, & ita nunc stans causaret aeternitatem. Illud enim quod de sua ratione consistit in quodam accedere, & instare & adesse non potest compraehendi per modum permanentis nisi accedere, & instare, & adesse concipi possit permanenter, quod est impossibile, contradictoria nanque sunt, sed probatum est quod conceptus ipsius nunc consistit in quodam adesse, & instare atque accedere. ergo non potest concipi per modum stantis, aut permanentis.

Secundo ad idem. Illud nonpotest concipi per modum permanentis quod non potest demonstrari bis ab aliqua imagine, sed nunc qui appraehendat potest hoc ipsum per imaginem significare, aut demonstrare, postquam enim ipsum semel demonstrauit si redeat iterum iam transiuit in tunc, & hoc est quod dicit Philosophus 4. Physicorum vbi dicit Commenta. 5. quod instans non potest bis demonstrari adeo, quod instans demonstratum secundo est aliud ab instanti quod demonstrabatur primo, & sequitur quod non est possibile idem instans demonstrari nisi fuerimus imaginati, quod fuit sicut punctus, & repraehendit Themistium. Vnde expressa mens philosophisecundum expositionem Commentatoris est, quod impossibile est instans vel nunc imaginari per modum stantis. ergo nunc stans nihil potest causare, sicut nec albedo nigra vel calor frigidus. Et si dicatur quod ipsi loquuntur de nunc temporis.

Dicendum quod ipsi loquuntur de qui sditatiua ratione ipsius nunc, secundum quam apparet, vt dictum est. In quarto loco arguit contra hoc quod dictum est, quod aeternitas est duratio. Omnis inquit duratio alteri comparata vel est maior, vel minor, vel aequalis, quod patet ex ipsis durantibus, quibus acceptis necesse est, quod vel durent aequaliter, vel quod vnum plus altero, sed nulla duratio potest esse maior vel minor nisi consistat in quadam successione secundum prius & posterius. quare enim aliquid durat plus quam aliud vel durabit: nisi quia fuit prius, vel quia erit posterius, nec exclusa ratione prioris, & posterioris potest concipi de aliquo, quod durauerit plus vel minus alio, constat autem quod prius & posterius sunt de ratione temporis. ergo nulla est formaliter duratio nisi tempus.

Secundo sic ad idem. Omnis duratio intelligitur per modum cuiusdam morae, & distensionis, aut igitur talis distensio & mora compraehenditur secundum ante, & post, aut secundum quandam simultatem, & permanentiam, sed non secundum secundum: quia quantumcunque esset maior distensio non esset maior duratio, cum simul esset tota distensio. Relinquitur ergo, quod omnis mora, & distensio duratiua appraehendatur secundum ante & post, & ita per modum cuiusdam successiui & temporis.

Tertio sic. Omnis duratio habet formaliter vnde possit dici tanta vel quanta, quaeritur enim de omni duratione quantum durabit, sed constat quod non est tantitas, nec quantitas, nisi sit ibi aliqua multitudo & pluralitas, nec qualiscunque multitudo, sed solum non permanentium, sed sibinuicem succedentium secundum ante, & post: vnde ex terminis patet, quod appraehendens aliquid plus durare appraehendit quod habuit plus & de priori & posteriori, nec etiam potest concipi de Deo, quod plus durauerit quam mundus, nisi quia concipitur fuisse ante vel post, & habuisse plus de priori. ergo impossibile est durationem esse aliquid formaliter nisi tempus.

Quarto sic. Sicut se habet extensum permanens ad lineam, sic extensio successiua ad tempus, sed impossibile est imaginari extensionem permanentem, quin linea appraehendatur, non enim est aliud linea quam extensio permanens. ergo nec successiua distensio est aliud nisi tempus, constat autem quod omnis mora est quidam decursus secundum ante, & post. vnde quicquid imaginamur plus durasse, imaginamur prius fuisse. ergo nihil aliud est duratio formaliter nisi tempus. In hoc loco arguit, quod aeternitas prout se tenet a parte Dei non est duratio formaliter, & quod in Deo nulla sit duratio. Primo sic. Sicut se habet immensitas ad Deum in ordine ad locum, sic se habet aeternitas in ordine ad durationem, sed immensitas non ponit in Deo aliquam magnitudinem permansiuam, aut aliquam extensionem, sed tantummodo dicit vim, qua Deus omnem locum attingit absque sui extensione. ergo aeternitas non dicit aliquam durationem, aut moram diuini esse formaliter, sed vim qua Deus attingit omnem durationem possibilem imaginari absque sui esse successiua distensione.

Secundo sic. Omne illud quod est duratio formaliter includit prius & posterius, & successionem, vt prius probatum est, sed prius & posterius non sunt in Deo, licet sit in eo vis, qua omne prius attingit, & omne posterius, ita vt nullum prius & posteriussimaginari possit quin Deus consistat vel quin illud. Deo assistat. ergo aeternitas non est duratio prout se tenet ex parte Dei, sed vis qua Deus omnem durationem attingit. Tertio sic. Dicendum est inquit supra, quod aeternitas est vnum de attributis, & cum hoc quod attributa dicunt diuinam essentiam formaliter cum concreto connotato. ergo aeternitas importabit diuinam essentiam prout virtute eius non virtute aliqua superaddita attingit omne tempus, quod imaginari potest. Haec ille in forma.

Ad primum argumentorum primo loco positorum, & ad alia quatuor dicendum, quod cum Sanctus Thomas dicit aeternitatem consistere in appraehensione vniformitatis, non intelligit ad mentem, contra quam iste arguit scilicet quod ratio aeternitatis sit ratio vniformitatis diuinae vel econtra, nec quod appraehendens vniformitatem eo facto apprehendat aeternitatem sumendo vniformitatem pro ipsa vnitate diuini esse. Sed intelligit quod sicut tempus materialiter est prius, & posterius in motu, ita aeternitas est diuina ipsa vniformitas materialiter, si ita loqui liceat, sed sicut formalis ratio temporis non completur ex illo materiali, sed ex alio quod est formale in tenpore scilicet numeratio illius prioris & posterioris in motu, nam prius, & posterius in motu prout intelliguntur numerata complent rationem temporis, ita etiam vniformitas diuini esse non complet rationem aeternitatis, nec in hoc solo consistit ratio aeternitatis, sed illa vniformitas vel permanentia actus essendi prout intelligitur in ratione vnitatis, quae habet rationem mensurae complet rationem aeternitatis. Vnde sicut formalis ratio temporis est, quod scilicet est numerus prioris & posterioris in motu, ita ratio 10,malis aeternitatis est, quod scilicet vnitas est ipnus esse diuim nodifformis nec variabilis, & hoc prout vnitas est mensura. Quia autem ista sit mens eius patet primo sent. dist. 1.. ve supra allegaui pro secunda conclusione. Et tunc si contra hoc arguat, dicitur ad primum argumentum suum quod si difformitas dicat solum prius & posterius in motu, el solum numerum prioris, & posterioris in motu loquendo de numero quo numeratur, illa difformitas non complet rationem temporis, si autem dicat prius, & posterius in motu prout sunt numerata, illa constituitrationem temporis, vt dicetur in secundo, nec mora est aliud quam cifformitas isto modo. Similiter si vniformitas diuini esse dicat actum diuini esse sub vnitate, ipsa habet rationem aeternitatis, si autem diceret solum vnitatem vel solum diuinum esse non haberet rationem aeternitatis: quia sicut tempus non est numerus abstractus, sed modus numeratus, ita aeternitas est non solum vnitas, sed esse diuinum vnum. Ad secundum dico, quod vniformitas de qua loquimur non opponitur motui, sed difformitati, quae est tempus: vr de alia difformitas est motus, & alia est tempus. Vnde sicut ibi potest distingui triplex (sc difformitas scilicet pure materialis, pure formalis, & composita, ita & hic potest distinguitriplex vniformitas, & sola illa quae includit materialem, & formalem habet rationem aeternitatis.

Ad tertium dico, quod vniformitas materialis mensuratur aeternitate & illam non dicimus aeternitatem, sed solum illam quae dicit actum sub vnitate.

Ad quartum dico, quod imaginatio il¬r la de summatione falsa est tam in materia de numero per¬i manentium, quam in materia de numero successiuorum vt alias patebit sumendo summam ad mentem arguentis scilicet pro aliquo facto per intellectum, sed numerus est realiter in rebus numeratis. & ipse motus numeratus est tempus, nec oportet ibi fingere moras, vel aliqua talia distincta a motu numerato, ita in propo to, veruntamen concedo, quod numerus qui est tempus non habet vnitates simul extra intellectum, nisi in potentia, licet quaelibet fuerit, vel sit, vel futura sit extra intellectum.

Ad quintum dico, quod vniformitas materialis, & incommutabilitas idem sunt, sed vniformitas includens illam materialem cum formali non est idem quod incommutabilitas, & talem vniformitatem dico aeternitatem.

Ad primum autem argumentorum secundo loco factorum negatur antecedens, immo ipse Boetius & sancti Deo attribuunt nunc aeternitatis, negatur etiam assumptum in probatione illius scilicet quod nunc non inuenitur extra successionem. Et ad similitudinem de puncto respectu lineae &c. conceditur, quod sicut punctus non inuenitur extra lineam, ita nec nunc extra durationem, non tamen oportet quod si punctus non inuenitur nisi in linea extensa quod ideo nec nunc inueniatur induratione nisi sit duratio disiensa. Et huius causa est, quia duratio est nomen magis multiplex quam linea. Linea enim vniuoce dicitur de omni linea, duratio autem non dicitur vniuoce de omni duratione, sed aequiuoce, vel analogice, & ideo aliqua duratio est distensa, & aliqua non, & aliqua est simplex, & alia composita. Ex quo patet, quod non currit per omnia similitudo de nunc respectu durationis, & de puncto respectu lineae, nec oportet, quod sicut omnis punctus continuat partes lineae, vel terminat lineam, ita sit de nunc quocunque modo accepto nunc, scilicet, quo. continuet partes durationis vel terminet durationem, sed solum de nunc durationis siuentis & compositae, nec oportet quod si punctus non est imaginabilis per modum solitarij, quod nec nunc quocunque modo dicatur, sicut imaginabile solitarie, immo nunc temporis discreti est quandoque solitarium non continuans, nec terminans, quia non oportet quod si aliqua vniuoce dicta eodem modo se habeant, quo aliqua multipliciter dicta se habent, dum sumum tur in aliquo modo multiplicitatis, quod etiam eodem modo se habeant quo multiplicia se habent in alio modo illius multiplicitatis, sicut patet in alio exemplo. Locus enim & locatum vno modo accepta se habent adinuicem, sicut vas ad vinum in vase. non propter hoc locus, & locatum generaliter se habent, vt vas & vinum vasis, & infinita alia exempla dari possunt.

Ad secundum negatur maior: nam nunc fuens, licet aequipolleat praedictis, non tamen nunc stans.

Ad tertium negatur minor, nisi loquatur de instanti ssuente in tempore continuo de quo nihil ad propositum, negantur etiam alia, quae assumit in huius falsi probationem.

Ad quartum negatur maior, & ad primam probationem conceditur, quod nunc & tunc sunt differentiae durationis ssuentis & compositae, non autem permanentis & simplicis, nec comparatio de hic & ibi est, sicut comparatio de nunc & tunc: quia multiplicius dicitur ly nunc quam ly ibi: vnde iste non aspicit nisi ad nunc temporis continui, & est simile ac si aliquis ea quae insunt animali rationali vellet reperire in animali in generali.

Ad quintum negatur antecedens nisi intelligendo de nunc fluente, & solutio quae ibidem datur potest stare. Nec improbatio valet, non enim filius dicitur sic multipliciter sicut nunc loquendo de vero filio sicut loquimur de vero, & ideo filius non refertur per aliud, non autem ly nunc diffinitur per ly tunc, & praeter hoc quot modis dicitur pater, tot modis dicitur filius, & econtra, non sic de nunc & tunc: quia sic multiplicius est nunc quam ly tunc, quod solum dicitur in duratione ssuenti, & composita habere locum, non autem nunc.

Ad argumenta tertio loco facta respondetur. Et quidem ad primum negatur minor, & cum dicit quod eam probauit, apparet quod probatio non valuit.

Ad secundum negatur similiter minor, & ad dicta Commentatoris & Aristotelis patet quod ipsi loquuntur de nunc fsuente. Et cum dicit arguens, quod ipsi loquuntur de ratione formali ipsius nunc, dicitur quod nulla est vna formalis ratio competens omninunc, nisi forte ista quod est indiuisibile durationis: quia dictum est quod nunc, & duratio dicuntur multipliciter vel analogice, & Aristeles solum loquitur de nunc capto secundum modum aliquem illius analogiae, & non generaliter de nunc.

Ad argumenta quarto loco facta respondetur. Ad primum quidem negatur minor: vnde Sanctus Doctor 1. sen. dist. 10s q. 2. artic. 1.

Ad secundum sic ait. In omnibus illis, in quibus inuenitur diuersa ratio mensurandi oportet diuersas mensuras esse proprias, non enim eodem mensurantur panis & vinum: vnde cum diuersa ratio mensurandi sit in diuersis actibus, oportet quod respondeant eis diuersae mensurae, veruntamen vna earum potest ordinari ad aliam, sicut ad primam mensuram, & excedentem: vnde sicut diuinum esse est mensura omnis actus, ita aeternitas est mensura omnis durationis excedens, & non coadaequata, sed propter hoc oportet habere alias proprias propter diuersoe modos mensurandi. Haec ille. Ex quo patent duo scilicet quod nunc aeternitatis, & temporis, & aeui sunt diuersarum rationum, vt saepe dixi, secundo & quod minor huius argumenti est falsa. Sanctus Doctor enim expresse dicit, quod aeternitas excedit alias mensuras, & sic consequenter est maior. Nec probatio quam facit arguens valet, non enim ex hoc solo duratio dicitur maior alia propter prius aut posterius vel illa quae ibi dicuntur, sed quia vna attingit aliam totaliter, & non solum lsam, sed alias priores & alias posteriores illa, non inferendo prius aut posterius ad aeternitatem excedentem, sed ad alias mensuras excessas, sicut anima dicitur excedere manum, non quia habet maiores partes quam manus, sed quia attingit totam manum, & praeter hoc partes distantes a manu, non quod vlla disteniio sit in anima, sed in partibus, quas informat, & quibus assistit.

Ad secundum negatur maior, non enim duratio imaginanda est nec concipienda per modum distensionis aut more, sed per modum numeri, vel vnitatis ipsius actualitatis, non enim continuitas vel extensio est de ratione durationis, immo nec temporis secundum quod dicit Sanctus Doctor vbi supra. Continuitas (inquit) accidit tempori ex ratione motus qui mensurat: vnde si aliquis esset motus non continuus, nec habens ordinem ad continuum motum coeli, tempus mensurans illum motum non esset continuum. Haec ille. Ex quo patet, quod maior est falsa, minor etiam includit falsum, scilicet quod nulla duratio sit dicenda maior alia, si sit simul tota, vt dictum est in solutione primi.

Ad tertium dicitur, quod tantum & quantum solum habent locum in rebus finitis, non autem in rebus infinitis, & ideo maior negatur nisi intelligatur de duratione finita. Si autem tantitas conueniat rebus infinitis, neganda est minor, non enim duratio ex hoc generaliter dicitur tanta: quia tantum habet de priori & posteriori, vel de successione vt ibidem dicitur, sed quia attingit quicquid alia attingit vel plura vel pauciora, sicut exemplificatum est de anima, quae licet sit indiuisibilis, tamen adest omnibus partibus corporis, & omnes attingit, & isto modo accipienda est eius magnitudo, a simili aeternitas illo modo dicitur tanta vel quanta. Vnde Sanctus Doctor primo contra Gentiles. cap. 66. Intelligere (inquit) Dei successionem non habet, sicut nec eius esse, est igitur totum simul permanens quod de ratione aeternitatis est, temporis autem duratio secundum successionem prioris & posterioris extenditur, proportio igitur aetcrnitatis ad totam temporis durationem est, sicut proportio indiuisibilis ad continuum, natura quidem eius indiuisibilis, quod est terminus continui, est quod non adest cuilibet parti continui, huius enim similitudinem habet instans temporis, sed eius indiuisibilis, quod est extra continuum, est quod cuilibet parti continui siue puncto continuo signato coexistit: vnde cum tempus motum non excedat, aeternitas quae omnino extra motum est, nihil temporis est. Rursus cum aeternitas nunquam deficiat, cuilibet tempori vel instanti temporis praesentialiter adest aeternitas, cuius exemplum est vtcunque videre in circulo. punctum enim in circunferentia signatum & si indiuisibile sit, non tamen cuilibet puncto alij secundum situm coexistit simul, ordo enim situs continuitatem circunferentiae facit, centrum vero quod est extra circunferentiam ad quodlibet punctum in circumferentia signatum directe oppositionem habet, quicquid igitur in quacunque parte temporis est, coexistit aeterno quasi praesens eidem, & si respectu alterius partis temporis sit praeteritum vel futurum. aeterno autem non potest aliquid principaliter coexistere nisi toti: quia successionis durationem non habet, quicquid igitur per totum decursum tmpis agitur, diuinus intellectus in tota sua aeternitate quasipraesens intuetur, nec tamen quod in quadam parte temporis agitur, semper fuit existens. Haec ille in forma. Ex quibus patet, quae sit & quomodo sit concipienda tantitas aeternitatis. Ad quartum dico, quod falsum est quod dicit omeemn durationem esse decursum siue ante siue post, nec est verum, quod quicquid imaginamur plus &c. nisi loquendo de temporalibu.

Ad primum vero argumentorum vltimo factorum negatur minor, immensitas enim diuina ponit in Deo magnitudinem virtutis, sed non molis, & ideo sicut immensitas ponit in Deo magnitudinem, licet non extensiuam, sic aeternitas ponit in Deo durationem, sed non successiuam. veruntamen concedo, quod in Deo nulla est duratio, de cuius ratione sit numerus vel vnitas quantitatis, sicut nec sua magnitudo est aliquid de genere quantitatis continuae: vnde sua duratio nihil positiuum addit ad suum esse vel essentiam, sed solam negationem variationis vel successionis, quam supra dixi vniformitatem formalem.

Ad secundum negatur maior vt patet per praedicta nisi intelligatur de duratione, cuius ratio completur per numerum de genere quantitatis. Ad tertium negatur maior, non enim ratio huius attiibuti bonum, est ratio diuinae essentiae, cuius oppositum supponit maior. Nunc ad rationes factas in pede quaestionis respondetur quidem ad primam, quod actus generationis non fluit secundum rem, sed est subsistens, & permanens, licet intelligatur a nobis non secundum illum: quia non cognoscitur vt in se est, sed per creaturas in quibus actus generationis est fluens, & ideo quia ille actus diuinae generationis concipitur in conceptibus actuum repertorum in creaturis qui sunt ffuentes, ideo dicitur permanens secundum rem, sed fluens secundum rationem, aeternitas autem non mensurat secundum quod est in conceptu nostro, sed ut in se est. Et haec de ista quaestione dicta sufficiant.

PrevBack to TopNext