Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum Spiritus Sanctus procedat ut amor
Et arguitur quod non. Illud quod non procedit libere non pcedit vt amor, sed Spiritus sanctus non procedit libere. tum quia naturaliter. tum quia necessario procedit. ergo &c.
In oppositum arguitur sic. Sicut se habet Dei filius ad intellectum, sic Spiritus sanctus ad voluntatem, sed filius Dei procedit vt verbum diuini intellectus. ergo Spiritus sanctus procedit vt amor diuinae voluntatis.
In ista quaestione erunt duo articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo mouebuntur obiectiones.
Articulus 1
QVantum ad primum sit prima conclusio. Spiritus sanctus procedit processione amoris, & voluntaris. Probatur sic conclusio. In diuinis procedit aliquid subsistens in natura diuina per actum amoris & voluntatis. igitur in diuinis est aliqua persona procedens processione amoris & voluntatis, sed non alia quam Spiritus sanctus. igitur conclusio vera. maior probatur per Sanctum Dotctorem 1. parte. q. 37. art. 1. Sicut (inquit) ex hoc quod aliquis rem aliquam intelligit prouenit quaedam intellectualis conceptio rei intellectae, quae dicitur verbum, ita ex hoc quod aliquis rem aliquam amat prouenit quaedam impressio vt ita loquar, rei amatae in affectum amantis, secundum quam amatum dicitur esse in amante, sicut & intellectum in intelligente, ita quod cum aliquis seipsum amat & intelligit, non solum est in seipso per identitatem rei, sed etiam vt intellectum in intelligente, & amatum in amante. Haec ille. Constat autem quod omne quod est diuinis est subsistens & est naturae diuinae. ergo illa impressio sic procedens est subsistens, & est naturae diuinae, sed consequentia probatur: quia omne subsistens in natura diuina, & procedens ab alio est persona, ista autem dicitur processio per modum voluntatis ratione supra dicta in quaestione prima distinctionis. 6. dicitur autem processio amoris: quia per actum amoris.
Eandem conclusionem tenet 1. sen. dis. 10. q. 1. artic. 1. quam tamen aliter probat, & intendit talem rationem. Sicut creaturae procedunt a Deo secundum aliquam imitationem naturae diuinae sed imperfectam, ita procedunt ab eo ex liberalitate diuinae voluntatis eius liberalitatem imperfecte repraesentantes, sed propter primum oportet processionem creaturarum naturae diuinae perfectionem imperfecte repraesentantium reducere in alicuius processionem diuinam perfectionem plenissimae continentem scilicet in processionem filij tanquam in principium, & quasi exemplar, & rationem processionis creaturarum a Deo secundum imitationem naturae. ergo propter secundum oportet processionem creaturarum procedentium ex diuina liberalitate, quam imperfecte repraesentant, reducere in alicuius processionem, quod sit quasi ratio totius liberalis collationis. Hoc autem est amor sub cuius ratione omnia a voluntate conferuntur, & ideo oportet esse aliquid personam in diuinis procedentem per modum amoris, & hoc est spiritus sanctus & inde est quod quidam Philost phitotius naturae amorem principium posuerunt. Ista autem ratio secundum quod ipse dicit ibidem tenet, supposito secundum fidem, quod personae distinguantur abinuicem: vnde sicut ponimus in Deo aliquam personam procedere, quae sit ratio processionis creaturarum, sicut exemplar & verbum artificis dicitur esse ratio productionis artificiatorum, qui imitantur verbum artificis, ita oportet ponere personam procedentem, quae sit ratio processionis creaturarum eo modo, quo amor artificis dicitur ratio productionis artificiatorum. Hoc idem etiam dicit de potentia Dei. q. 10. art. 2. ad 19.
Secunda conclusio est. Spiritus sanctus procedit naturaliter a Patre & filio, non tamen per modum naturae. Ista conclusio probata fuit superius dist. 6. Tertia conclusio est. Spiritus sanctus non producitur libere libertate excludente necessitatem, licet producatur libere libertate excludente coactionem, prima pars est Sanctus Thomas in multis locis. praesertim 1. sent. dist. 6. q. 1. artic. 2. vbi dicit, quod solae creaturae procedunt a Deo libere, & exponit quomodo illud intelligat assignans pro causa: quia scilicet creaturae possunt esse & non esse. Ex quo patet quomodo & de qua libertate loquitur. Idem ponit virtualiter de veritate. q. 22. artic. 6. vbi dicit, quod aliquid dicitur liberum: quia necessitatem non habet. Item. q. 24. artic. 1. dicit, quod Deus non nabet libertatem nisi respectu eorum, quae sunt ad finem scilicet creatorum, per quae patet, quod ipse quandoque vocat libertatem potentiam voluntatis ad opposita, & illa dicit fieri, vel produci, vel esse volita libere a Deo, quae no necessario facit, producit, aut vult, sed potest ea producere, vel non producere. Secundam partem conclusionis expresse ponit de potentia Dei. q. 10. articulo secundo ad quintum, ut fuit allegatum superius in sexta distin¬ctione huius.
Articulus 2
QVantum ad secundum articulum primo loco arguit Aureolus contra primam conclusionem multipsiciter, & praesertim contra primam eius probationem. Primo sic. Actus enim voluntatis qui est amor non est motus rei ad animam, sed animae ad res etiam secundum Doctorem sanctum. vnde ipse dicit prima parte, quaest. 27. articu. 4. quod processio amoris in diuinis non debet dici generatio, quia intellectu fit in actu per hoc, quod res intellecta est in intellectus secundum suam similitudinem: voluntas autem sit in actu non per hoc quod aliqua similitudo voliti sit in volente, sed ex hoc quod voluntas habet quandam inclinationem in rem volitam: vnde processio quae attenditur secundum rationem voluntatis non consideratur secundum rationem similitudinis, sed magis secundum rationem inpellentis & mouentis in aliquid. Haec sunt verbo eius, inquit Aureolus, sed constat quod si res amata prouenit in affectum amantis: tunc processio amoris erit secundum aliquam similitudinem voliti in uolente, & non secundum rationem impulsus: ergo ista duo stare non possunt: vnde non apparet quin sit repugnantia in his dictis.
Secundo sic. Ipse dicit quod persona procedens in diuinis per modum amoris non procedit vt genitum, vel vt filius, quia amor non fit secundum aliquam similitudinem voliti in volente, sed magis procedit ut spiritus, quo quaedam uitalis motio & impulsus designatur prout aliquid ex amore moueri dicitur & impelli, sed si amatum perueniret secundum esse similitudinarium in amantem, uere posset dici quod spiritus importat similitudinem rei amatae, & non impulsum: ergo idem quod prius.
Tertio sic. Haec est differentia inter desiderium quod est amor concupiscentiae, & complacentiam quae est amor amicitiae, quod desiderium est per modum cuiusdam attractus reiconcupitae ad se, complacentia vero est amor amicitiae per modum cuiusdam condonationis sui ad rem amatam. vnde patet, quod per amorem concupiscentiae res attrahiuntur ad amantem, sed per amorem amicitiae amans impellitur & trahitur ad amatum, sed constat quod in diuinis est amor amicitiae, & non concupiscentiae, non igitur spiritus est impressio amati proueniens in amante, sed erit econuerso ipsum amans vt condonatum amato.
Quarto sic. ulgata auctoritas Bernardi dicit, quod anima verius & melius est, vbi amat, quam vbi habitat vel animat, cui concordat verbum saluatoris dicentis Matthae. 6. quod vbi est thesaurus tuus, ibi corttuum, sed hoc non esset verum si ex vi amoris amatum proueniret in amantem, tunc enim anima non esset vbi amat, sed amatum semper esset vbi anima amat nec coresset in thesauro, sed theasaurus in corde. ergo impraessio amoris trahit affectum amantis ad rem, nec ponit rem in amante. Quinto. Si res amata habet esse in amante, vel est ibi per essentiam suam, aut per sui similitudinem, sed constat quod non per essentiam, cum res amatae sint extra, nec etiam per similitudinem suam. Tum quia oppositum alibi isti dicunt. Tum quia voluntas similitudines rerum conciperet sicut & intellectus, & esset potentia conceptiua & formatiua, & posset Spiritus dici verbum, & spiratio conceptio, & multa alia absona quae sequuntur. ergo virtute amoris res amata non prouenit in amantem.
Sexto sic. Vis amoris est transformare amantem in amatum secundum omnes loquentes, transformare autem non est aliud quam transire in formam amati, sed hoc non esset si similitudo rei amatae transiret in amantem, tunc enim non transiret in amatum, nec accederet ad formam illius, sed magis e conuerso forma veniret ad ipsum, non ergo Spiritus potest esse res amata intentionaliter existens in affectu amantis. Haec ille. In secundo loco contra eandem conclusionem arguit Durandus probando, quod Spiritus sanctus non procedat vt amor, nec vt aliquid pertinens ad voluntatem. Primo: quia illud non pertinet ad amorem vel voluntatem quod competeret Deo exclusa voluntate & amore, sed spiratio Spiritus sancti inest Deo exclusis per intellectum voluntate & actibus suis, inest enim sibi hoc radicaliter ex faecunditate naturae, quam faecunditatem habet ex sua infinitate, & non ex hoc quod est volens: ergo Spiritus sanctus non pertinet ad amorem.
Secundo. Illud quod non producitur a voluntate non habet rationem amoris, sed Spiritus sanctus non producitur a voluntate: quia voluntas habet conditionem oppositam faecunditati, & principio productiuo, est enim haec conditio intellectus, & voluntatis, quod per actus eorum nihil constituitur aut producitur, sed ipsae operationes sunt fines: vnde sunt potentiae non productiuae, sed immanentes, vt dicitur 9. Metaphysicae: ergo Spiritus sanctus non procedit vt aliquid pertinens ad voluntatem. Tertio. Qualis est ordo rei inter diuersa realiter, talis est ordo rationis inter differentias secundum rationem, sed vbi natura intellectus, & voluntatis differunt realiter, productio est ex vi naturae non intellectus, & voluntatis, sicut patet in generatione filii in humanis, licet enim generet homo intelligens & volens nihilominus productio est ex vi naturae, non ex vi intellectus aut voluntatis: vnde & si calor esset intelligens & volens non cognosceret calorem ex intellectu, & voluntate, sed ex naturae faecunditate. ergo in diuinis nulla productio erit per intellectum & voluntatem, sed ex vi naturae. & per consequens quantum est ex parte principii productiui Spiritus sanctus procedit necessitate, & immutabiliter, non igitur procedit, vt amor.
Quarto. Illud non procedit proprte vt amor, aut aliquid pertinens ad voluntatem, cui hoc non competit, nisi ex quadam similitudine ad imaginem quae est in nobis, sed ita est de Spiritu sancto, non enim propter aliud dicitur emanare per modum voluntatis, nisi quia in nobis attenditur imago penes intellectum, & voluntatem, & actus eorum, prima autem emanatio est per intellectum, & secunda per voluntatem, ideo prima correspondet verbo, & secunda Spiritui sancto, & haec est ratio sola quare Spiritus sanctus dicitur emanare per modum voluntatis, non igitur procedit vt amor. In tertio loco ad idem arguit Scotus & multi alii, quod Spiritus sanctus proprie procedit, vt actus diligendi, vel vt actus amoris, & non vt talis impressio. Quia vbicunque est voluntas habens obiectum q ligibile sibi praesens potest esse amor realiter procedens, talis nanque voluntas est principium faecundum productiuum amoris, sed in Deo est voluntas, cum sit perfectio simpliciter, & est ibi diuina essentia diligibilis in infinitum. ergo erit ibi amor realiter procedens, amor autem ille erit persona subsistens, & non verbum, nec filius. ergo Spiritus sanctus.
Secundo. Sicut se habet verbum ad intellectionem. sic Spiritus sanctus ad amorem. Ait enim Augustnus 15. de Trinita. cap. 17. quod sicut proprie verbum Dei dicitur sapientia, sic charitas Spiritus sanctus dici debet, sed verbum sic se habet ad intellectionem, quod vere & formaliter dicitur intellectio, vt procedens. ergo Spiritus sanctus erit amor, vt procedens. Tertio. In his quae tangunt diuinas personas sectanda est sententia sanctorum, sed breuiter omnes sancti loquentes de Spiritu sancto vocant eum amorem, vt patet de Augustino in de cognitione verae vitae responsione penulti. Ait enim quod Spiritus sanctus nihil aliud quam amor Dei intelligitur. Et Hyeronimus super Psal. 14. ait, quod Spiritus sanctus nec est Pater, nec filius, sed dilectio quam habet pater in filium. Et Auselmus Monol. capit. 50. dicit, quod patet amorem summi Spiritus ex eo procedere, quod si memoria summi Spiritus intelligitur pater, intelligentia vero dicitur filius, manifestum quod a patre pariter & filio summi Spiritus amor procedit. Et Ricardus de Trinitate. lib. 6. cap. 14. ait, quod in illa summae simplici natura non est aliud Spuns sanctus, & aliud amor illius, quid enim spiritus sanctus nisi ignis diuinus, omnis autem amor est ignis, sed ignis spiritualis. Idem patet ex dictis omnium doctorum. igitur Spiritus sanctus est proprie amor actualis. In quarto loco ad idem arguit Henricus in quolibet. Sicut est in humanis, sic ponendum est in diuinis, dum tamen imperfectio non communicetur, sed inter homines est amor quidam complacentiae cuiusdam, quo homo diligit proximum, & amor parentalis, & zelatiuae amicitiae, quo mater diligit filium, in cuius aspectu liquescit & feruescit. ergo vltra amorem complacentiae quo Deus diligit essentiam, & omnem creaturam est amor incentitius & zelatiuus. quo pater diligit filium & econtraiste autem est Spiritus sanctus. igitur Spiritus sanctus procedit, vt talis amor.
Secundo. Ex his quae experimur in nobis conscendere debemus ad diuina, cum in nobis sit imagotrinitatis: vnde & Augustinus. Ex verbo reperto in nobis ascendit ad verbum diuinum, sed nos experimur in nobis duplicem amorem. Primum scilicet cuiusdam complacentiae, & allectionis quae causatur ex attractione obiecti. Secundum vero incentiuum, & efficacem cum virtute prioris complacentiae, quo voluntas ad obiectum se mouet. ergo proportionaliter isti duo amores sunt in Deo, vt primus sit essentialis & secundus sit personalis, & ita Spiritus sanctus emanabit vt amor incentiuus. Tertio. Quia sicut se habet actus intelligendi ad verbum, sic se habet actus amandi ad Spiritum & zelum ac incendium, sed actus intelligendi est quasi simplex intelligentia, verbum vero quasi notitia declaratiua, nec perficitur actus intelligentiae simplicis donec emanet declaratiua notitia, quae est verbum. ergo sic est de simplici complacentia respectu incendii & complacentiae zelatiuae, quod non perficietur donec illa emanet. ergo in diuinis Spiritus sanctus est amor incentiuur emanans ab amore simplicis complacentiae qui est essentialis.
Quarto. Talis est amor qui est Spiritus sanctus, qualis est amor qui artificem mouet ad efficaciter agendum, emanatio enim creaturarum praesupponit emanationem personarum, propter quod oportet vt verbum sit talis notitia, qualis ad producendum exigitur, & similiter Spiritus sanctus talis amor, qualis mouet artificem ad producendum, sed per amorem simplicis complacentiae nunquam mouetur artifex ad agendum. videmus enim quod aliquando complacemus in opere, & tamen non propter hoc mouemurad agendum donec complaceat efficaciter, & incentiue. ergo Spiritus sanctus in diuinis non erit amor simplicis complacentiae, sed incentiuus, & zelatiuus. Quinto. Quia nomina. ducunt in notitiam rerum, sed Spiritus sanctus appellatur ardor, ignis, famma. Spiritus: ergo videtur quod emanet per modum cuiusdam zeli & incendii.
D argumenta Aureoli primo loco facta respondetur ad primum, & ad secundum & quintum & sextum, quod procedunt ex falso fundamento, & ex malo intellectu Sanct. Doctoris, fundantur enim in hoc quod si amatum est in amante, aut est ibi per suam essentiam, aut per suam similitudinem, quod falsum est, & contra mentem Sancti Thomae Est enim tertius modus, quo amatum est in amante, quem ponit Sanct.s Doctor contra Gent. libro. 4. cap. 19. Quod amatur (inquit) non solum est in intellectu amantis, sed etiam in voluntate ipsius, aliter tamen & aliter, in intellectu enim est secundum similitudinem suae speciei, in voluntate autem amantis est, sicut terminus motus in principio motiuo proportionato per conuenientiam & proportionem quam habet ad ipsum, sicut in igne quodammodo est locus sursum ratione leuitatis, secundum quam habet ad ipsum proportionem, & conuenientiam ad talem locum, ignis vero genitus est in igne generante per similitudinem suae formae. Haec ille in forma. Et post pauca subdit. Cum autem (inquit) ostensum sit quod amatum non sit in amante per similitudinem speciei, sicut intellectum in intelligente, omne autem quod procedit ab alio per modum geniti procedit secundum similitudinem speciei a generante. Relinquitur quod processus rei ad hoc quod sit in voluntate, sicut amatum in amante, non sit per modum generationis, sicut processus rei ad hoc quod sit in intellectu habet rationem &c. Haec ille.
Et post subdit. Deus igitur procedens per modum amoris non procedit, vt genitus, neque igitur filius dici potest, sed quia amatum in voluntate praeexistit vt inclinans, & quodammodo impellens intrinsecus amantem in rem amatam, impulsus autem rei viuentis ab interiori ad Spiritum pertinens conuenit Deo per modum amoris producentis, vt Spiritus dicatur eius processione quasi spiratione quadam existente. Haec ille.
Ex quibus patet quod impressio amati in amantem, per quam vel secundum quam amatum dicitur esse in amante, nec est ipsa essentia rei amatae, nec est eius species aut similitudo, sed est quaedam habitualis inclinatio derelicta ex amore inclinans amantem in amatum, eo modo quo grauitas inclinat ad locum deorsum rem grauem, aliter enim res imprimunt in intellectum, aliter in voluntate. Et sic patet quid dicendum ad dicta quatuor argumenta.
Ad tertium dicitur, quod fundatur in vna falsa consequentia scilicet in ista, amans impellitur in amatum. ergo amatum non est in amante, quam constat ex praedictis nihil valere, immo antecedens infert oppositum consequentis, non enim amor impelleret amantem in amatum, nisi amatum esset in amante per illam inclinationem de qua dictum est.
Ad quartum negatur minor, bene enim stant simul quod amatum sit in amante, & tamen cum hoc ipsum amans sit in amato: nam amatum est in amante modo supradicto, sed econtra amans est in amato, sicut ea quae ordinantur ad finem sunt in fine, vel aliter secundum Sanct. Doctorem prima secundae. q. 28. artic. 2. vbi quaerit, vtrum mutua inhaesio sit effectus amoris, vt scilicet amans sit in amato, & econtra, sic enim ait. Iste effectus mutuae inhaesionis potest intelligi quantum ad vim appraehensiuam, & quantum ad vim appetitiuam. Nam quantum ad vim appraehensiuam amatum dicitur esse in amante inquantum amatum immoratur in appraehensione amantis secundum illud Phils 1. Eo quod habemus vos in corde, amans vero dicitur esse in amato secundum appraehensionem inquantum amans non est contentus superficialiappraehensione amati, sed nititur singula quae ad amatum pertinent intrinsecus disquirere, & sic ad interiora eius progreditur vel ingreditur, sicut de Spiritu sancto, qui est amor Dei, dicitur primae Corinth. 2. quod scrutatur etiam profunda Dei. Sed quantum ad vim appetitiuam amatum dicitur esse in amante prout est per quandam complacentiam in eius affectu, vt delectetur in eo, aut in bonis eius apud praesentiam, vel in absentia per desiderium tendat in ipsum amatum per amorem concupiscentiae, vel in bona, quae vult amato per amorem amicitiae, non quidem ex alia causa extrinseca, sicut cum aliquis desiderat aliquid propter alterum, vel cum aliquis vult bonum alteri propter aliquid aliud, sed propter complacentiam amati interius radicatam: vnde & amor dicitur intimus, & dicuntur viscera charitatis. Econuerso autem amans est in amato aliter quidem propter amorem amicitiae, aliter propter amorem concupiscentiae, amor autem concupiscentiae non quiescit in quacunque re extrinseca aut superficiali adeptione vel fruitione amati, sed quaerit amatum perfecte habere quasi ad intima illius perueniens, in amore vero amicitiae amans est in amato inquantum reputat bona vel mala amici esse sua, & voluntatem amici sicut suam: vt quasi ipse in suo amico videatur bona vel mala pati & affici, & propter hoc amicorum est eadem velle, & in eodem tristari & gaudere secundum Philosophum 9. Ethic. & in 2. Rethori. vt sic inquantum quae sunt amici aestimat sua amans videatur esse in amato quasi idem factus amato. Inquantum autem econuerso vult & agit propter amicum, sicut propter seipsum quasi repraesentans amicum idem sibi, sic amatum est in amante. Potest autem tertio modo mutua inhaesio intelligi in amore amicitiae, inquantum mutuo se amant amici, adinuicemque sibi volunt bona & operantur. Haec ille in forma. Et ibidem ad primum dicit. Amatum continetur in amante inquantum est impressum in affectu eius per quandam complacentiam, econuerso vero amans continetur in amato inquantum amans sequitur aliquo modo illud, quod est intimum amati, nihil enim prohibet diuerso modo idem esse continens & contentum, sicut genus continetur in specie & econtra. Ex quibus patet quam debilia sunt argumenta opponentis contra tam solidam veritatem.
Ad primum Durandi negatur minor, nec valet probatio, si enim in Deo non esset intellectus, aut voluntas ipse non est productiuus alicuius ad intra, nec verbi, nec Spiritus sancti, sicut ostendit Sanctus Thomas 1. parte. q. 27. artic. 3. In diuinis non est processio nisi secundum actionem, quae non intendit in aliquid extrinsecum, sed manet in ipso agente. huiusmodi autem actio in natura intellectuali est actio intellectus, & actus voluntatis, processio autem verbi attenditur secundum actionem intelligibilem, secundum autem operationem voluntatis attenditur in nobis alia quaedam processio scilicet amoris, secundum quam amatum est in amantem, sicut per conceptionem verbi res dicta vel intellecta est in intellectu. Haec ille.
Ad secundum negatur minor. Dico enim quod licet non sit de ratione intellectus & voluntatis quod per suos actus constituatur aliquid extrinsecum actui, tamen per actum intellectus semper producitur aliquid distinctum ab actu scilicet verbum, & per actum voluntatis aliquid distinctum ab actu scilicet impressio amati in amatem, talia autem scilicet verbum & impressio non sunt totaliter extrinseca ipsi actui, immo sunt termini actus quasi intrinseci, nec actus sine illis completur.
Ad tertium negatur minor, nec simile quod adducit valet ad propositum. nam arguit de productione ad extra, quae sit vi naturae vt natura est, nos autem loquimur de productione immanente illa enim fit vi naturae tanquam principii remoti, sed vi intellectus vel voluntatis tanquam proximi principii, & ita consimiliter in diuinis, licet natura sit principium vtriusque processionis, tamen inquantum primum productiuum est verbum, principium illius productionis proximum est intellectus, sed principium alterius processionis, inquantum terminatur ad amorem vel impressionem amoris, est voluntas. Ad quartum negatur minor, nec valet similitudo, cum corrumpat dicta sanctorum, quae dicunt filium Dei esse proprie verbum, & Spiritum sanctum proprie amorem, vel aliquid pertinens ad actum voluntatis.
Ad primum Scoti negatur maior, non omnis enim voluntas est productiua amoris actualis, nec omnis intellectus est productiuus actualis intellectionis, vt patet per Philosophum 12. Metaphys. vbi vult quod in Deo idem est intellectus, & intelligere, & quo intelligit. Conceditur tamen quod omnis intellectus est per actum suum productiuus verbi: vnde Sanctus Thomas 1. parte. q. 34. arti. 1. ad secundum. Nihil eorum, quae ad intellectum pertinent dicitur personaliter in diuinis nisi solum verbum, solum enim verbum significat aliquid ab alio emanans, illud enim quod intellectus in concipiendo format, verbum est, intellectus autem ipse secundum quod est in actu per speciem intelligibilem consideratur absolute, & similiter intelligere, quod se habet ad intellectum in actu, sicut esse ad ens in actu, non enim intelligere significat actum ab intellectu exeunte, sed in intelligente manente. Haec ille. Similiter dico de voluntate respectu sui actus. Quia si quaeratur cur potius in diuinis intellectus est productiuus verbi quam intellectionis actualis cum in nobis nunquam producatur verbum, quin actus intelligendi producatur, & similiter in voluntate. Respondet Sanctus Thomas de veritate. q. 4. articu. 2.
Ad septimum vbi sic dicit. Aliquid potest procedere ab altero uno modo sicut actio ab agente & operatio ab operante. Alio modo sicut operatum ab operante, processus autem operationis ad operantem non distinguit rem per se existentem ab alia re per se existente, sed distinguit perfectionem a perfecto: quia operatio est perfectio operantis, sed processus operati distinguit unam rem ab alia, in diuinis autem non potest esse secundum rem distinctio perfectionis a perfectibili, inueniuntur tamen in Deo res abinuicem distinctae sclicetres personae, & ideo processus qui significatur in diuinis, vt operationis ab operante non est nisi rationis tamen, sed processus qui significatur rei a principio potest in Deo realiter inueniri. Haec ille. Ex quo patet cur in diuinis intellectus non producit suam intellectionem secundum rem, tamen intellectus est principium producendi verbum realiter. Idem dico de voluntate quod non est productiua actus amandi secundum rem, sed tamen est realiter productiua spiritus, qui se habet ad actum voluntatis, sicut verbum ad actum intellectus. Veruntamen Sanctus Thomas ibidem videtur dicere, quod licet intellectus habeat in se aliquid procedens per modum operationis & aliquid per modum operati, tamen voluntas non habet aliquid procedens per modum operati, sed solum per modum operationis. Sed intelligit vt mihi videtur, quod voluntas non operatur obiectum suum, nec similitudinem obiecti sicut intellectus.
Ad secundum negatur minor, non enim verbum dicit actualem intellectionem, sed aliquid productum per eam, vt alias patuit.
Ad tertium dicitur, quod sicut sancti cum dicunt verbum esse notitiam, vel cognitionem, vel sapientiam & huiusmodi, non intelligunt per notitiam actum, vel habitum intellectus, sed aliquid operatum vel productum per actualem intellectionem, ita cum dicunt spiritum esse amorem, non loquuntur de amore qui dicit actum vel habitum proprie, sed aliquid procedens per actum amoris.
Ad primum Henrici dicitur, quod deficit in duobus. Primo quod similitudo illa non valet, quod enim homohabeat tales duos amores contingit ex hoc quod procedit de potentia in actum, & ideo aliqua perfectius & intensius diligit quam alia. Secundo: quia supponit sine probatione, quod Spiritus sanctus sit amor qui est actus diligendi. Ad secundum similiter dicitur: quia dupliciter deficit sicut primum.
Ad tertium dicitur, quod false supponit quod verbum sit notitia actualis. Ad quartum dicitur, quod sicut verbum artificis non dicit notitiam actualem, sed conceptionem operatam per actum intellectus, ita similiter dico de amore qui impellit eum ad operandum.
Ad quintum dicitur, quod si ista inueniantur in dictis sanctorum scilicetardor, slamma, & huiusmodi attribui spiritui sancto, istae metaphorae sunt exponendae ad hoc quod per talia non intelligatur actualis operatio voluntatis, sed aliquid praeuium actui, vel constitutum per actum volendi, aut amandi, vt saepe dictum est.