Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum Spiritus Sanctus a Patre et Filio procedat
Et arguitur quod non per Damascenum lib. 1. c. 11. dicentem. Spiritum sanctum ex patre dicimus, & Patris Spiritum nominamus, ex filio vero non dicimus, sed ipsum Spiritum filii nominamus. Haec ille. Ex quibus verbis patet ipsum velle Spiritum sanctum non procedere a filio & per consequens conclusio falsa.
In oppositum arguitur auctoritatibus sanctorum, quas magister adducit in hac distinctione. Et probatur ratione. Pater communicat filio quicquid est compossibile sibi, sed spirare est compossibile filio, non enim repugnat sibi ratione diuinitatis, sic enim patri repugnaret, nec ratione filiationis: quia productum potest producere, nec filio repugnat aliquid producere vel originare: vnde filius est. ergo pater sibi communicat spirare, & per consequens vterque spirat Spiritum sanctum, & sic conclusio vera. I hac qone erunt tres artic. In primo dicetur ad quaesitum. In secundo inquiretur quo filius distinguatur a Spumsancto formaliter. In tertio iuquirentur, an filius in esse personali constituatur formaliter per spirationem actiuam. Istas enim materias decreui tangere in hac distinctione: quia circa illas Aureolus impugnat Sanctum Thomam in hac distinctione.
Articulus 1
QVantum ad primum articulum sit ista conclusio. Spiritus sanctus procedit a filio. Probatur sic ista conclusio a Sancto Doctore 1. parte. q. 36. arti. 2. & intendit talem rationenm. Spiritus sanctus personaliter distinguitur a filio. ergo spiritus sanctus procedit a filio. anes supponitur per fidem, sed consequentiam probat ibidem Sanctus Doct. in hac forma. Si (inquit) Spiritus sanctus non esset a filio, non posset ab eo personaliter distingui vllo modo, non enim (inquit)est possibile dicere quod secundum aliquid absolutum diuinae personae distinguantur: quia sequeretur quod non esset trium vna essentia, quicquid enim absolute dicitur in diuinis ad vnitatem essentiae pertinet. Relinquitur igitur quod solis relationibus personae diuinae adinuicem distinguantur. Relationes autem diuinas personas distinguere non possunt nisi secundum quod sunt oppositae, quod ex hoc patet: quia pater habet duas relationes. quarum vna refertur ad filium, & alia ad Spiritum sanctum, quae tamen quia non sunt oppositae non constituunt duas personas, sed ad vnam personam patris pertinent, si igitur in filio, & in Spiritu sancto non esset inuenire nisi duas relationes, quibus vterque refertur ad patrem, illae relationes non essent adinuicem oppositae, sicut nec duae relationes, quibus pater refertur ad illos: vnde sicut persona patris est vna, ita sequeretur quod persona filii, & Spiritus sancti esset vna habens duas relationes oppositas duabus relationibus patris, hoc autem est hereticum, cum tollat fidem trinitatis, oportet igitur quod filius & Spiritus sanctus adinuicem referantur oppositis relationibus, non autem possunt esse in diuinis aliae relationes oppositae nisi relationes originis, vt supra probatum est, oppositae autem relationes originis accipiuntur secundum principium, & id quod est a principio. Relinquitur ergo quod necesse est dicere vel filium esse a Sapusancto, quod nullus dicit, vel Spiritum sanctum esse a filio, quod nos confitemur. Haec ille.
Eandem consequentiam prolixe probat de potentia Dei. q. 10. art. 5. vbi sic ait. Dico autem quod spiritus sanctus non sit a filio, nec aliquo modo filius sit principium processionis spiritus sancti, impossibile est quod spiritus sanctus a filio personaliter distinguatur, & etiam impossibile est quod processio Spiritus sancti differat a filii generatione, quod quidem manifestum est si quis considerat ea, ex quibus aliqui diuinarum personarum distinctionem manifestant, loquuntur enim quidam de distinctione personarum secundum relationes, alii vero secundum modos originis, quidam autem per comparationem ad essentialia attributa. Si igitur consideremus modum distinguendi personas per relationes, manifeste apparet quod spiritus sanctus personaliter a fisio distingui non potest, si ab eo non procedat. Primo quidem quia distinctio aliquorum adinuicem non proprie potest esse, nisi vel per diuisionem materialem, seu quantitatiuam, vel poper diuisionem formalem. Distinctio autem secundum materialem & quantitatiuam diuisionem inuenitur in corporalibus rebus, in quibus eiusdem speei sunt plura indiuidua, ex eo quod forma speciei in diuersis partibus materiae secundum quantitatem diuisis inuenitur: vnde & si quod est indiuiduum, quod constat ex tota materia in qua possibile est esse formam speciei, impossibile est quod illius speciei sint indiuidua plura, sicut probat Aristet de mundo in 1. coeli & mundi Hunc autem modum distinctionis omnino oportet a diuinis remoueri, cum in eo non sit materia, nec quantitas corporalis. Distinctio autem habentium vnam naturam saltem generis per diuisionem formalem esse non potest, nisi ratione alicuius oppositionis: vn inuenimus quod cuiuslibet generis dicitriae sunt oppositae & ideo in natura diuina non potest nec esse, nec intelligi aliqua distinctio, cum sit vna non solum genere, sed numero, nisi per aliquam oppositionem: vnde cum personae distinguantur in diuinis, oportet quod hoc sit per alium oppositione relatiuam: quia alia oppositio in diuinis esse non potest, & hoc satis manifeste apparet. Nam quantumcunque aliqua diuidantur secundum rationem, sicut sunt diuersa essentialia attributa, non distinguunt personas: quia adinuicem non opponuntur, & sic etamplures notationes inueniuntur in vna persona diuina, propter hoc quod adinuicem oppositionem non habent, sicut in patre sunt innascibilitas, paternitas, & spiratio actiua. Ibi enim primo inuenitur distinctio vbi occurrit oppositio relatiua, sicut in hoc quod est esse patrem & filium, vbi ergo non est oppositio relatiua in diuinis non potest esse realis distinctio personalis.
Si autem Spiritus sanctus non procedit a filio, non erit aliqua oppositio inter filium, & Spiritum sanctum, & ita non distingueretur Spiritus sanctus a filio. Nec potest dici, quod ad talem distinctionem faciendam sufficiat oppositio affirmationis & negationis: qua talis oppositio sequitur distinctionem, non autem distinctionem causat, cum existens ab alio distinguatur per aliquid sibi inhaerens substantialiter vel accidentaliter, quod autem hoc non sit hoc, sequitur ex hoc quod distincta sunt. Similiter etiam patet, quod veritas cuiuslibet negatiuae in existentibus supra veritatem affirmatiuae fundatur, sicut veritas huius negatiuae Ethiops non est albus, fundatur supra veritatem huius affirmatiuae, Ethiops est niger, & ideo oportet omnem dicituriam, quae est per oppositionem affirmationis, & negationis rednci in dicitriam alicuius affirmatiuae oppositionis: vnde non potest esse prima distinctionis ratio inter filium, & Spiritum sanctum ex hoc quod filius est genitus non spiratus, alius spiratus non genitus, nisi praeintelligatur inter filium, & spiritum sanctum, & inter generationem & spirationem distinctio per aliquam oppositionem duarum affirmationum.
Secundo. Quia secundum Augustinum in lib. de Trinit. in diuinis quod dicitur absolute est commune tribus personis: vnde relinquitur quod diuinarum personarum distinctio esse non possit, nisi secundum hoc quod ad aliquid dicitur, haec enim duo praedicamenta sunt in diuinis. Personalis autem distinctio, quae in diuinis secundum relationem inuenitur, est per haec duo a quo alius, & quod ab alio. Si autem alterum illorum, sub distinguendum est scilicet quod est ab alio, oportet quod subdistinguatur per ea, quae sunt eiusdem rationis, vt enim Philosophus docet 8. Meta. Si quis subdiuidendo vtatur his, quae sunt per accidens, & non per se, non rectum diuisionis ordinem sequitur, sicut si diceretur, animalium aliud rationale, aliud irrationale, irrationalium vero aliud album, aliud nigrum, non esset recta diuisio: quia cum ex his, quae sunt per accidens non fiat vnum simplex, vltima species ex differentiis multis constituta non esset vnum simpliciter, oportet ergo si in diuinis qui est ab alio subdistinguatur vel subdi uidatur, quod hoc sit per differentias, eiusdem rationis, vt scilicet eorum quae sunt ab alio vnus eorum ab altero sit, & hoc importat differentia processionum, quae significatur cum dicitur, quod vnus procedit per generationem, alius per spitationem: vnde Ricar. de Sancto Victore. 5. de Trinit. hoc modo distinguit procedentem ab alio, quod vnus habeat de se procedentem, & alius non.
Tertio. Quia cum in patre sint duae relationes scilicet paternitas & actiua spiratio, sola paternitas constituit personam patris: vnde dicitur proprietas siue relatio personalis. Spiratio autem actiua est relatio personae, sed non personalis quasi personae iam constitutae superueniens. Ex quo patet, quod generatio actiua siue paternitas secundum ordinem intelligendi praesupponitur ad spirationem, oporteergo quod similiter filiatio, quae paternitati correspondet per oppositionem secundum aliquem ordinem praesupponatur ad spirationem passiuam quae est Spiritus sancti processio. Aut ergoita quod spiratio passiua intelligatur superuenire filiationi in eadem persona, sicut spiratio actiua paternitati, & sic erit in eadem persona spirati, & nati, sicut generantis, & spirantis, aut oportet quod aliquem alium ordinem habeat filiatio ad spirationem passiuam, non est autem ordo in diuinis, nisi naturae, secundum quem aliquis est ab aliquo secundum Augustinus vnde relinquitur, quod sit vna persona filii & Spiritus sancti spirati, vel quod Spiritus sanctus sit a filio. Si quis autem distinctione diuinarum personarum per ipsam originem consideret, & non per relationes originis, idem sequitur, sicut in his quae dicentur apparebit. Primo quidem: quia si quis proprietatem diuinae naturae consideret impossibile est in Deo esse pluralitatem personarum, nisi per hoc quod vna ab alia oriatur, nullo modo autem per hoc quod duae oriuntur ab vna, quod patet, si quis consideret qualiter in diuersis rebus distinctio inuenitur, in rebus enim materialibus, in quibus possibile est fieri multiplicationem per dicituriam materiae, & quantitatis, vt dictum est, possibile est duo indiuidua vnius specici ex aequo se habere, sicut, & duae partes quantitatis ex aequo se habent, vbi autem inuenitur prima differentia secundum formam, ibi impossibile est quod aliqua duo se habeant ex aequo, vt enim dicit Philosophus 8. MetaphysFormae rerum sunt sicut numeri: in quibus variantur spesper vnitatis additionem vel subtractionem, ita & formales rerum diiae consistunt in quodam perfectionis ordine. Nam planta specie differt a lapide in hoc quod superaddit vitam, animal vero brutum a planta in hoc quod supe addit sensum. homo vero a bruto in hoc quod superaddit rationem, & ideo in rebus materialibus, in quibus non potest esse multiplicatio feundudiuisionem materiae, impossibile est quod sit pluralitas, nisi cum ordine quodam. In substantiis quidem immaterialibus cretis est ordo perfectionis secundum quod vnus angelus est perfectioris naturae quam alius, & quia quidam Philosophi crediderunt, quod omnis natura imperfecta causaretur a perfectiori. ideo crediderunt quod in substantiis separatis non potest esse multitudo, nisi per causam & causatum, quod tamen recta fides non tenet: quia credimus ex ordine diuinae sapientiae differentes ordines substantiarum immutabilium productiones esse. Cum autem in diuinis non possit esse ordo perfectionis, vt Arriani posuerunt dicentes patrem filio esse maiorem, & vtrunque Spiritu sancto. Relinquitur quod pluralitas in diuinis personis esse non potest, nisi secundum ordinem originis solum, vt scilicet filius sit a patre, & Spiritus sanctus a filio. Si enim spiritus sanctus non esset a filio, ex aequo respiceret patrem quantum ad originem: vnde vel non essent duae personae, vel esset inter eos ordo perfectionis secundum Arrianos, vel esset inter eos materialis diuisio, quod est impossibile. Et hanc rationem sequens Hyls in lib. de Synodis dicit. Quia ponere in diuinis duos ingenitos. 1. non ab aliquo existentes est ponere duos Deos: quia si non sit multitudo per ordinem originis, oportet quod sit per ordinem naturarum, & ideo eadem ratio est si inter filium & spiritum sanctum originis ordo non ponatur.
Secundo quia quod procedit ab vno naturaliter oportet esse vnum, natura enim ad vnum se habet sed quae procedunt ab aliquo per voluntatem operantem possunt esse plura, licet sint ab vno, sicut ab vno Deo diuersae creaturae processerunt secundum voluntatem ipsius, constat autem quod filius procedit a patre naturaliter, & non per voluntatem, vt Arriani dixerunt, & hoc ideo quia Hyls in li. de Snodis dicit. Quod naturaliter procedit ab aliquo est tale, quale est ipsum a quo procedit, quod procedit ab aliquo secundum voluntatem non est tale, quale est a quo procedit, sed est quale vult esse illud. Filius autem talis est, qualis est pater, creaturae vero sunt tales, quales Deus voluit eas esse, vnde filius est a prtenaturaliter, creaturae autem ab eo per voluntatem. Similiter autem & Spiritus sanctus talis est, qualis est pater, non enim creatura vt Arriaeles & Macedonius dixerunt: vnde oportet quod naturaliter a patre procedat, propter quod dicitur ab Athanasio, & aliis Sanctis esse naturalis Spiritus patris & filii, impossibile est ergo quod filius, & Spiritus sanctus procedant a patre, nisi hoc modo, quod a solo partrle procedat vnus solus scilicet filius, & a patre & filio inquantum vnum sunt vnus Sapuns sanctus.
Tertio quia sicut Ricar. 5. de Trini. probat, quod impossibile est. quod in diuinis sit mediata processio, cum enim quaelibet persona sit in alia, oportet quod quaelibet diuina persona immediate ad aliam ordinetur. Si autem filius & spiritus sanctus essent a patre absque hoc, quod Spiritus sanctus esset a filio, spiritus sancti ad filium non esset immediatus ordo, non enim ordinarentur ad inuicem nisi mediante vno a quo existerent, sicut duo fratres ab vno patre geniti: vnde impossibile est, quod filius & spuns sanctus hoc modo sint a prete, sicut duae personae distinctae, & quod vnus eorum non sit ab alio. Si vero aliquis consideret distinctionem personarum per ordinem ad attributa essentialia, patet etiam quod idem sequitur. Primo quidem: quia secundum hoc filius procedit per modum naturae, spiritus sanctus autem per modum voluntatis, nam semper processio naturae est principium & origo cuiuslibet alterius processionis, omnia enim quae per artem & voluntatem, & intellectum fiunt ab eis, quae secundum naturam sunt principium sumunt, & ideo dicit Richardus 6. de tri. Quia inter omnes procedendi modos stat primum locum tenere, & caet. principalem esse illum modum procedendi, qui est filii a patre, nam nisi iste praecesserit, caeterorum nullum existendi locum habebit omnino.
Secundo manifestum est si dicatur, quod filius procedit processione intellectuali vt verbum, spuns autem sanctus processione voluntatis, vt amor, non enim potest nec intelligi, quod amor sit alicuius quod non est intellectu praeconceptum: vner quilibet amor est ab aliquo verbo loquendo de amore intellectualis naturae. Tertio idem apparet, si Spiritum sanctum dicamus viuificum spiramen quoddam diuinitatis, vt dicit Athanasius. Omnis enim motus & actio vitae ordinatur per intellectum, nisi ex imperfectione naturae contrarium accidat: vnde ex his omnibus supradictis datur intelligi, quod nec Spiritus sanctus esset alius a filio, si ab eo non procederet, nec spiratio esset aliud a generatione. Haec ille in forma. Sic ergopatet probatio consequentiae assumptae primae rationis proconclusione. Eandem consequentiam probat eodem modo, sed breuius 1. sent. dist. 11. q. 1. artic. 1.
Item quarto contra Gentiles. c. 24. probat eandem consequentiam breuius & formalius. In rebus (inquit) remota materiali distinctione, quae in diuinis locum habere non potest, non inueniuntur aliqua distingui, nisi per aliquam oppositionem, quae enim nullam oppositionem habent ad inuicem, simul esse possunt in eodem: vnde per ea distinctio causari non potest, album enim & triangulare licet diuersa sint: quia tamen non opponuntur, in eodem esse contingit, oportet autem supponere secundum catholicae fidei documenta, quod Spiritus Sanctus a filio distinguatur, alias non esset trinitas, sed dualitas in personis, oportet igitur huiusmodi distinctionem per aliquam oppositionem fieri, non autem oppositione affirmationis, & negationis: quia sic distinguuntur entia a non entibus nec etiam oppositione priuationis, & habitus: quia sic distinguuntur perfecta ab imperfectis, nec etiam oppositione contrarietatis: quia sic distinguuntur, quae sunt diuersa secundum formam, nam contrarietas, vt Philosophi docent est contrarietas secundum formam, quae quidem differentia diuinis personis non conuenit, cum eorum sit vna forma. sicut vna essentia secundum illud Apostoli Eph. 2. de filio Dei dicentis, quod cum in forma dei esset scilicet patris. Relinquitur ergo vnam personam diuinam ab alia non distingui nisi oppositione relatiua, sic enim filius a patre distinguitur secundum scilicet oppositionem relatiuam filii, & patris, non autem in diuinis personis alia oppositio relatiua esse potest nisi secundum originem. Nam relatiue opposita, vel supra quantitatem fundantur, vt duplum & dimidium, vel super actionem & passionem, vt Dominus & seruus, mouens & motum, pater & filius. Rursus relatiuorum quae super quantitatem fundantur quaedam fundantur super diuersam quantitatem, vt duplum & dimidium, maius & minus, quaedam super ipsam vnitatem, vt idem quod significat vnum in substantia, & aequale quod significat vnum in quantitate, & simile quod significat vnum in qualitate. Diuinae igitur personae distingui non possunt relationibus fundatis super diuersitatem quantitatis: quia sic tolleretur trium personarum aequalitas, nec iterum relationibus quae fundantur super vnum: quia huiusmodi relationes distinctionem non causant, immo magis ad conuenientiam pertinere inueniuntur, & si forte aliquae earum distinctionem praesupponant. In relationibus vero omnibus super actione, & passione fundatis semper alterum est, vt subiectum & inaequale secundum virtutem, nisi solum in relationibus originis, in quibus nulla designatur minoratio, eo quod inuenitur aliquid producere sibi simile, vel aequale secundum naturam & virtutem. Relinquitur igitur, quod diuinae personae non possunt distingui, nisi oppositione relatiua secundum originem, oportet igitur quod si Spiritus sanctus distinguitur a filio quod sit ab eo, non enim est dicere, quod filius sit a Spiritu sancto, cum Spiritus sanctus magis filii esse dicatur, & a filio detur. Haec ille ibidem.
Item arguit ibidem pro praedicta consequentia multipliciter quasi per easdem rationes, quae positae sunt. Medium enim vnius est. Quia cum paternitas & spiratio actiua ex hoc quod non sunt oppositae adinuicem, non constituant duas personas, immo inueniantur in eadem persona, ita nec filiatio & processio Spiritus Sancti si non plus opponerentur quam duae praedictae constituerent duas personas, sed inuenirentur in eadem, oportet igitur quod filiatio & processio habeant oppositionem originis, sicut quod persona constitutiua per vnam originetur a persona constituta per aliam. Medium autem alterius rationis tactum est etiam superius. Quia cum filius, & Spiritus sanctus conueniant in hoc, quod est esse ab alio, & inter se distinguantur, oportet quod distinguantur per aliquid per se pertinens, vel per differentias per se pertinentes ad illud commune scilicet ens ab alio. 1. per se diuidentes hoc, quod est esse ab alio, quae quidem non possunt esse nisi differentiae eiusdem generis scilicet ad originem pertinentes, vt vnus eorum sit ab alio. Medium autem alterius rationis est: quia si Spiritus Sanctus non procedit a filio, tunc processio vnius non posset distingui a processione alterius, non enim possent esse duae processiones aut origines, arguit enim sic. Origines (inquit) non possunt distingui nisi penes terminos vel principium vel subiectum, sicut origo aequidistinguitur ab origine bouis ex parte termini, secundum quod hae origines terminantur ad naturas specificae diuersas ex parte autem princ pii, vt si supponamus in eadem specie animalis quaedam generari ex virtute actiua solis tantum, quaedaautem simul cum hac virtute ex virtute actiua seminis ex parte vero subiecti differt generatio huius aoqu & illius secundum quod in diuersa materia recipitur, haec autem distinctio, quae est ex parte subiecti in personis diuinis locum habere non potest, cum sint omnino immateriales. Similiter ex parte termini non potest esse processionum distinctio in diuinis: quia vnam & eandem diuinam naturam, quam accipit filius nascendo, accipit Spiritus sanctus procedendo. Relinquitur ergo quod vtriusque originis distinctio esse non potest nisi ex parte principii, inanifeitum est autem quod principium originis filii est solus pater, si igitur processionis Spiritus Sancti principium sit solus pater, non erit alia processio Spiritus Sancti a generatione filii, & sic nec Spiritus Sanctus distinctus a filio. Ad hoc igitur, quod sint aliae processiones & alii procedentes, necesse est dicere, quod Spiritus Sanctus non sit a solo patre, sed a patre & filio.
Si autem inquit Sanctus Doctor aliquis dicat, quod istae processiones differunt secundum principium inquantum pater producit filium per modum intellectus vt verbum, Spiritus Sanctus autem per modum voluntatis, vt amorem, secundum hoc oportebit dicere quod secundum differentiam intellectus & voluntatis in Deo patre distinguantur duae processiones in diuinis, & duo procedentes, sed voluntas & intellectus in Deo patre non distinguuntur secundum rem, sed solum secundum rationem. Sequitur igitur, quod duae processiones & duo procedentes differant solum ratione, ea vero quae solum ratione differunt de se inuicem praedicantur, verum enim est dicere, quod voluntas diuina est intellectus eius & econuerso, verum ergo erit dicere quod Spiritus Sanctus est filius, & econuerso, quod est Sabellianae impietatis, non igitur sufficit ad distinctionem Spiritus Sancti, & filii dicere, quod filius procedat per modum intellectus, & Spiritus Sanctus per modum voluntatis, nisi cum hoc dicatur, quod ex hoc quod filius procedit per modum intellectus, & Spiritus Sanctus per modum voluntatis sequitur quod Spiritus sanctus sit a filio, nam amor procedit a verbo, eo quod nihil amare possumus nisi verbo cordis illud concipiamus. Haec ille in forma. Medium vero alterius rationis est supra positum scilicet quia in substantiis materialibus non potest esse distinctio, nisi secundum ordinem, in diuinis autem solum esse potest ordo originis, quo vna persona procedit ab alia, & sic per ista media probat Sanct. Doctor istam conditionalem, si Spiritus sanctus non procedit a filio non distinguitur ab eo, & consequenter istam, Spiritus sanctus distinguitur a filio ergo procedit ab eo, ac per hoc probat conclusionem nostram. Vlterius secundo loco arguit pro conclusione ibidem scilicet contra Gent. lib. 4. c. 24. Pater (inquit) & filius quantum ad vnitatem essentiae non differunt nisi in hoc, quod hic est pater, ille est filius, quicquid igitur praeter hoc est, est cone patri & filio, esse autem principium Spiritus sancti est praeter rationem paternitatis, & filiationis, nam alia relatio est, qua perter est pater, & qua pater est principium Spuns sancti, esse igitur principium Spiritus sancti, commune est patri & filio. Haec ille.
Vlterius 3. loco arguit pro conclusione. Quicquid non est contra rationem al cuius non impossibile est ei conuenire nisi forte per accaens, esse autem principium Spiritus sancti non est contra rationem filii, neque inquantum est Deus: quia pater est principium Spuns sancti, neque inquantum est filius, eo quod alia est processio Spuns sancti & filii, non est autem repugnans id, quod est a principio secundum vnam processionem esse principium alterius processionis. Relinquitur igitur quod non sit impossibile filium esse principium spiritus sancti, quod autem non est impossibile est possibile, vel potest esse, in diuinis autem non differt esse & posse, ergo filius est principium spiritus sancti. Haec ille. Istas etiam rationes ponit de potentia Deiq. 10. artic. 4. Sed istas rationes labefactare nititur Aureolus in praesenti distinctione eas asserens inefficaces ad propositum, quicquid sit de conclusione, ideo primo ponauresponsionem suam ad rationem Sancti Doctoris. Secundo statim ostendetur responsionis insufficientia, & rationis efficatiam perdurare.
Ad primum ergo argumentum dicit, quod supposito quod Spiritus sanctus non procederet a filio, adhuc tamen in filio remaneret aliquid distinctum a Spiritu sancto, & res illi incompossibilis, nec filius & Spiritus Sanctus concurrerent in eandem personam. Istud autem probat Aureolus quatuor mediis. Primum est quod duae passiuae productiones, per quas perfecte capit esse productum, impossibile est quod attingant idem productum, sed generari & spirari sunt duae productiones passiuae, quae etiam essent distinctae, dato quod Spiritus Sanctus non procederet a filio, sicut expresse dicit Ansel.s de processione Spiritus Sancti. cap. 10. ait enim Quia licet non constet adhuc quod Spiritus sanctus procedat a filio, & loquitur pro principio libri, antequam istud probauerit contra graecos, licet inquam istud non constet, constat tamen quod distinguuntur filius, & Spiritus sanctus: quia iste est ex Deo nascondo, & ille procedendo: ergo inquit Aureolus, passiua generatio nondum esset in persona Spiritus sancti, immo distingueretur ab ca, & esset incompossibilis, dato quod Spiritus sanctus non emanaret a filio. Secundum est tale. Constat inquit quod generari, & spirari sunt incompossibilia in eodem supposito, quam incompossibilitatem facit spirare quod est a genito secundum te, spirare ergo dat secundum te ipsi generari incompossibilitatem cum spirari passiuo, aut ergo hoc dat sibi effectiue, aut formaliter, aut in alio genere causae, non potest poni, quod hoc det sibi formaliter: quia tunc spirare, & generari essent idem formaliter, quod dici non potest, cum generari sit quasi passio, & spirare sit actio. Et iterum quia spirare est vere in patre, cuirepugnat generari. Relinquitur ergo quod in alio genere causae contrahat generari & spirare incompossibilitatem cum spiratione passiua. In quocunque autem genere causae sit seipso habebit incompossibilitatem formaliter, quamuis actiue vel aliter a spirare, sed constat quod illud quod inest alicui formaliter, & debetur sibi ex sua ratione remanet quocunque alio dempto, siue per possibile seu per impossibile. ergo dempto spirare, adhuc remanebit incompossibilitas generationis passiuae cum spirari passiuo. Tertium est tale. Quandocunque aliquid non est causa alicuius secundum rem, sed hoc est tantummodo vt illud innotescat, illo dempto per impossibile, potest aliud remanere, alioquin si non remaneret esset causa illius secundum rem, & non solum secundum innotescentiae rationem, sed generari & spirare non est causa secundum rem, quare gaeneratio, & spiratio passiue sumptae sunt incompossibiles inuicem, quod patet: quia quicquid competit rei alicuim diuinis, competit sibi formaliter ex se, passiuae autem generationi, & passiuae spirationi competit incompossibilitas mutua, & ita necesse est quod oriatur ex propriis eorum rationibus. Et iterum si spirare esset causa huiusmodi incompossibilitatis, aut esset quia spirare, & generarisunt idem in filio, aut quia sunt simul in eo, aut quia generari est praeuium ad spirare, non potest poni primum, nec secundum, nec tertium: quia eodem modo idem est spirare cum essentia in persona filii, & simul est cum essentia, & spirare supponit essentiam in filio, & tamen non dat essentiae incommunicabilitatem respectu Spiritus sancti, nec quod essentia & spiratio passiua sint incompossibiles. ergo nec generationi passiuae dabit quod sit incompossibilis spirationi passiuae, nisi ipsae hoc habeant formaliter, & ex seipsis. Relinquitur ergo quod spirare sit causa solum, vt innotescat incompossibilitas ista: vnde non dicuntur spirari & generari distingui per spirare realiter: sed tamen innotescunt, quare dempto spirare, adhuc passiua generatio Spiritui sancto repugnabit. Quartum est tale. Quicquid est causa causae est causa effectus, sed secundum te causa incompossibilitatis passiuae generationis, & passiuae spirationis est: quia ista illam praeexigit in supposito producere. Causa vero quod ista proexigat & illa praeexigatur est ex suis rationibus formalibus. ergo istae rationes sunt causa primaria incompossibilitatis. dempta ergo causa secunda, adhuc remanebit prima: vnde dato quod spiratum non sit a generato, adhuc suis rationibus formalibus generatio & spiratio passiue sumptae erunt incompossibiles. Haec ille. Ex istis autem respondet ad primam rationem, quod in falso fundatur, scilicet quod omnis distinctio in diuinis sit per relationes oppositas, sed bene verum est quod omnis distinctio in diuinis sit per relationes incompossibiles, & ita dicit debere intelligi dictum Anselmi dicentis. Quia in diuinis omnia &c. Generatio autem passiua, & spiratio passiua sunt relationes incompossibiles, & ideo sufficienter distinguerent filium & Spiritum Sanctum, posito quod in filio non esset spiratio actiua. Contra eandem consequentiam arguit sic Scotus. Quocunque formaliter aliquid constituitur in esse. eodem distinguitur distinctione conueniente tali entitati: quia eodem est aliquid ens & vnum conueniens tali entitati, & si vnum. igitur indistinctum in se, & distinctum ab alis, sed filius constituitur in esse primali filiatione, igitur ea formaliter distinguitur ab omni alia persona, igitur circumscripto per impossibile quocunque alio, & maxime posteriori filiatione, remanebit filius distinctus personaliter a quacunque persona assumptum patet: quia filius non constituitur in esse personali spiratione actiua: quia illa est communis patri & filio, & non sunt in eo proprietates positiuae aliae quam generatio passio, & spiratio actio. Dicetur forte quod formali constitutiuo non distinguitur aliquid a quocunque, sed tantum ab illis, cum quibus magis conuenit, & a quibus non distinguitur aliquo modo nisi illo formali, exemplum homo rationalitate non distinguitur a lapide, sed a speciebus animalis cum quibus maxime conuenit, & in quo in paucissimis distingui videtur, a lapide distinguitur animalitate: quia lapis est inanimatus, quae animalitas non est constitutiuum eius, ita dicitur in proposito quod filius cum patre conuenit in spiratione actiua, & in hoc distinguitur a Spiritu Sancto, proprio autem suo formaliscilicet filiatione distinguitur a patre, cum quo conuenit in spiratione. Contra hoc arguitur primo. Quia quodlibet habens aliquod esse distinguitur distinctione conuen ente illi esse a quocunque alio per aliquid quod est de ratione eius inquantum habet tale esse, igitur filius distinguitur personaliter per aliquid, quod est de ratione eius inquantum est persona, spiratio autem actiua non est de ratione eius, sed filio iam posito quasi proprietas aduenticia.
Secundo. Quia exemplum non est ad propositum: quia si homo distinguitur a lapide, non est per rationale primo, distinguitur tamen per aliquid, quod est de essentia sua ita quod inconueniens esset ipsum per nihil, quod est de essentia sua a lapide distingui, sed tamen per risibilitatem, igitur est in proposito ita. Tertio. Quia per formale constitutiuum distinguitur constitutum ab omni alio, etiam si per impossibile quodcunque aliud ab alio circunscribatur: quia per illud distinguitur primo, & adaequate ab omni non tali, sed quodcunque non habens formam illam constitutiuam est non tale, igitur per illam distinguitur ab omni alio non habente illa. Ista ratio declaratur. Quia licet homo non tamen per rationale distinguatur a lapide, sed etiam per animalitatem, non etiam primo distinguitur per rationalitatem. 1. non adaequate quia tunc quodlibet distinctum a lapide esset rationale, sed adaequate in genere corporis distinguitur a lapide per animatum, circumscripto per intellectum ab homine quocunque alio a rationalitate, per illud distinguitur solum essentialiter a quocunque non rationali, & ita a lapide, qui est non rationalis, non igitur tamen illud distinguit realiter quod distinguit adaequate sed etiam illud quod solum si poneretur, esset incompossibile illi, a quo distinguitur. Scdo sic principaliter. Quia si pater per impossibile non spiraret, sed filius, adhuc tamen pater paternitate distingueretur a filio & Spiritu sancto, sicut paternitate constituitur in esse personali igitur ita in proposito dato quod filius non spiraret sufficienter, distingueretur a Spiritu sancto, & a peitese per filiationem eius constitutiuam.
Tertio sic. Generatio distinguitur a spiratione circunscripto per impossibile omni alto a relatione generationis & spirationis, aut saltem circunscripto hoc, quod spiratio actiua est a filio, dum tamen staret distinctio principiorum generandi & spirandi, igitur & quocunque tali circunscripto staret distinctio filij & Spiritus Sancti. probatur consequentia, quia impossibile est vnam personam duabus productionibus totalibus accipere esse, nulla enim productione accipit esse vel distinctionem. qua per impossibile circunscripta non minus acciperet esse, sed in productione hac, & illa acciperet esse complete vtraque, quia vtraque esset perfecta, igitur vtralibet circunscripta haberet esse per alteram complete, & ita neutra vel vtraque acciperet esse complete. Quarto. Dictum Boetij non iuuat. licet enim relatio multiplicet, tamen non tantum a relatione opposita, sed etiam a qualibet relatione disperata, cui formaliter non est idem, quia sicut in generatione qualitatis albedo non solum distinguitur ab altera qualitate contraria, sed ab omni alia disperata, quia albedo non est formaliter dulcedo, nec odor, & si alia disperata esset impossibilis alteri disperatae in eodem supposito, non tantum distingueretur natura a natura, sed requireretur distinctio suppositorum, ita relatio disperata distinguitur ab omni relatione disperata absque aliqua alia incompossibilitate, nec tantum habent distinctionem, sed imcompossibilem rationem siue incompossibilitatem in eodem supposito. quales relationes disperate accipiendi naturam quia persona quae disperatis modis acciperet naturam non vnico modo haberet naturam. Sed istorum responsiones nullae sunt, nec suppositum Aureoli est verum, nec probationes adductae procedunt.
Ad primam enim probationem negatur minor, supra enim probatum est rationibus Sanctus Doctoris, quod si Spiritus Sanctus non procederet a filio, nec econtra, processio vnius nullo modo distingueretur a processione alterius. Et cum vult probare oppositum per dictum Anselmi. Ad hoc dictum respondet Sanctus Thomas de potentia Dei. q. 10. art. 5. ad secundum. Inquit enim. Illud quod dicit Anselmus quod filius & Spiritus Sanctus per hoc solum ad inuicem distinguuntur quod diuerso modo procedunt, est omnino verum, sed sicut ostensum est diuerso modo procedere non possent, nisi Spiritus Sanctus a filio esset, vnde remoto quod Spiritus Sanctus sit a filio, omnino distinctio Spiritus Sanctus remouetur a filio. Est autem intentio Ansel. in libus de processione Spiritus sancti prius ponere ea, in quibus nos conuenimus cum negantibus Spiritum sanctum a filio esse, qui tamen dicunt Spiritum sanctum a filio distingui, vnde verba praedicta Anselmi sunt magis disputatiua suppositio quam veritatis diffinitio. Haec Sanctus Doctor in forma. Eandem responsionem ponit finaliter prima parte. q. 36. artic. 2. ad septimum. Ex quibus patet, quod si arguens dicta Sanct.s Doctoris diligenter & simplici oculo perlegisset, ista argumenta non tantum ponderasset.
Ad secundam probationem illius suppositi dicitur ad minorem, quod spirare dat formaliter ipsi generari incompossibilitatem ad spirari. Et cum infertur, ergo spirare & generari essent idem formaliter, negatur consequentia, nec valet sicut ista, haec albedo ratione huius subiecti, in quo est, habet formaliter incompossibilitatem ad hoc, quod sit in alio subiecto, ergo albedo est idem formaliter cum hoc subiecto, & multae aliae instantiae dari possent.
Ad tertiam negatur minor. Spirare enim eo ipso quod est in eodem supposito cum generatione passiua dat illi incompossibilitatem ad spirationem passiuam secundum rem, & non solum secundum innote scientiae rationem.
Nec valet probatio prima, falsum est enim quod quicquid competit alicui in diuinis, competit formaliter ei ex se. Nam Spiritus in diuinis est similis, & eiusdem naturae cum spirante, quod tamen non conuenit spiritui formaliter ex se, hoc est inquantum est spiritus, vt alias dictum est. Nec etiam valet secunda probatio, cum enim dicitur. Si spirare est causa huius incompossibilitatis &c.
Dico quod diuisio est insufficiens, non enim spirare quod est in filio cum generari est causa incompossibilitatis ipsorum scilicet generari & spirari, quia spiratio est idem realiter cum generatione, nec quia est in eodem supposito, nec quia est posterior ipsa generatione passiua, sed quia est relatio secundum rationem adueniens supposito constituto per generationem passiuam. Ex quo patet, quod instantia de diuina essentia nulla est, quam tamen iste tantum ponderat. Patet etiam quod nulla est instantia, quam aliqui faciunt de spiratione actiua. quae est cum generatione actiua. dicunt enim quod non est maior repugnantia vel incompossibilitas, quod filiatio stet cum spiratione actiua, & cum opposito spirationis quam quod spiratio actiua stet cum paternitate & cum opposito paternitatis, nisi aliud obstet praeter oppositionem, sed constat quod spiratio actiua stat cum paternitate, & cum opposito paternitatis scilicet filiatione, ergo filiatio potest stare cum spiratione actiua, & cum eius opposito si aliud non obstet nisi oppositio. Dico enim quod ista instantia nulla est, quia quod spiratio actiua stet cum paternitate, & eius opposito causa est, quia spiratio actiua non est proprietas personalis, nec constituit suppositum, aut personam, sed aduenit secundum rationem supposito patris constituto in esse personali per paternitatem, & ideo non se habet quasi proprietas indiuidualis & incommunicabilis, non mirum ergo si potest stare cum pluribus personis, & cum proprietatibus personarum oppositis, sicut etiam in creatis ea quae sequuntur supposita constituta possunt stare cum oppositis principijs suppo taindiuiduentibus, vt albedo & nigredo sunt in diuersis suppositis, sed filiatio vel generatio passiua constituit suppoutum, & habet vicem principij indiuiduantis per consequens, & ideo nimirum si ipsa incommunicabilis existens non stet cum aliquibus oppositis, immo nec cum distinctis suppositis.
Ad quartam totum conceditur vsque ad illud quod infertur scilicet quod rationes formales passiuae generationis, & passiuae spirationis sunt causa sufficiens sine alio incompossibilitatis earum. Istud enim non infertur bene, sicut nec istud scilicet pater & filius formaliter opponuntur relatiue per paternitatem & filiationem, ita quod paternitas & filiatio sunt causa huius oppositionis, sed generare & generari sunt causa, quod pater & filius habeant istas relationes oppositas, quae sunt paternitas & filiatio, ergo demptis istis relationibus paternitate scilicet & filiatione, adhuc pater & filius opponerentur relatiue, remanente causa primaria scilicet generare & generari. Constat quod consequentia nulla est, & propositio in qua fundat istam consequentiam scilicet remota caus secunda remanet prima, intelligitur de causis efficientibus essentialiter ordinatis, & quo ad generalem influentiam solum, sed loquendo de causis alterius ordinis scilicet efficiente & formali, & non de duabus efficientibus, vel de duabus formalibus nihil est ad propositum, forma enim ignis est causa caloris in igne, & calor facit ignem formaliter calidum & tamen constat quod remoto calore nunquam forma ignis faceret ignem formaliter calidum. Veruntamen arguens vnum falsum praesupponit scilicet quod formalis ratio istarum processionum sit causa quod vna praeexigat aliam, huius enim oppositum dicimus scilicet quod quia vna istarum praeexigit aliam, inde sumitur formalis earum ratio, processiones enim cum non distinguantur penes subiecta, in quibus sunt loquendo in diuinis, nec habeant in se aliquam oppositionem, oportet quod formalis ratio distinctionis earum sumatur penes terminos, vel penes principia. vt supra dictum est, non ergo formalis earum ratio est causa quod vna praeexigat aliam, vel se habeat quasi principium alterius, sed potius, quia vna earum constituit suppositum in quo est alia, vel se habet quasi principium alterius, inde sumitur earum formalis ratio, arguens ergo deceptus videtur in hoc, quod de effectu facit causam & econtra. Sic ergo patet, quod illud suppositum est falsum. Responsio etiam quam dat ad argumentum Sancti Doctoris nulla est, nec glosa Anselmi, probatum est enim supra quod illae processiones non possunt esse plures in diuinis non solum incompossibiles, nisi aliquo modo sit inter eas oppositio, non sic quod processiones sint adinuicem relationes oppositae vt paternitas & filiatio, sed secundum quod sunt processiones suppositorum oppositorum relatione originis. cuiusmodi sunt filius & Spiritus sanctus, quia scilicet filius opponitur Spiritui sancto per spirationem actiuam. quae est relatio directe opposita spirationi passiuae. Ad multa etiam superius tacta respondet, sed omnes suae responsiones fundantur in hoc, quod spirari & generari ex suis rationibus formalibus omni alio circunscripto sunt incompossibiles, & non sic spirare & generare, dicit enim quod maior est repugnantia inter productiones passiuas quam actiuas, sed istud est superius improbatum. vbi ostensum est, quod nulla esset incompossibilitas, & distinctio illarum processionum, nisi interteas esset ordo realis, & quod omnis distinctio rerum immaterialium est propter aliquam oppositionem realem, nec vnquam istae processiones ex suis rationibus formalibus formaliter seipsis distinguerentur, nisiillae rationes haberent adinuicem aliqualiter oppositionem. Ad multa etiam alia soluit fundans se in hoc, quod non omnis distinctio in diuinis est formaliter per relationes oppositas, sed sufficit quod sint disperatae & incompossibiles ex suis rationibus formalibus, sed hoc consimiliter improbatur sicut praecedens illa enim incompossibilitas vel realis distinctio non potest prouenire, nisi ex oppositione, praesertim quia ex formalium rationum distinctione processionum vel relationum filii & Spiritus Sancti nunquam potest inferri inter filium & Spiritum sanctum. vel inter processiones eorum, aut relationes nisi formalis distinctio, sed non realis, dicam enim quod istae processiones habent idem productum secundum rem, sed aliud & aliud secundum rationem, & possunt terminari ad eandem personam secundum rem, sed aliam & aliam secundum rationem, & sic ista consequentia est bona suppositis illis, inter quae conueniunt Graeci cum Latinis scilicet quod Spiritus sanctus non distingueretur a filio, si non procederet ab eo, & sic argumentum primum pro conclusione stat in vigore. Ad secundum autem argumentum pro conclusione dicit Aureolus diceretur quod filius & pater differunt, quia in patre est actiua spiratio, cui opponitur filiatio isto modo, quia generatio & spiratio sunt simultaneae productiones, ita quod vna aliam non praesupponit, propter quod repugnat spirato quod generet, & generato quod spiret. Sed ista respoteosio apparet impossibilis. Licet enim illae productiones in diuinis sint simultaneae quo ad durationem, tamen secundum nostrum modum intelligendi vna praesupponit aliam, & ex suis rationibus habent, quod procedens per generationem intellectus sit principium illius quod procedit per spirationem intellectualem, quare si Graeci ita responderent, multum proteruirent nisi dicerent, quod filius non procedit vt verbum intellectus, & Spiritus sanctus non vt amorvoluntatis.
Ad tertium autem argumentum pro conclusione dicit Aureotlue quod est inefficax quia dicetur pari ratione, quod pater communicat Spiritui sancto, quod generaret filium, ita vt pater solus spiret Spiritum sanctum, pater autem & Spiritus sanctus simul generent filium, non enim repugnat Spiritui sancto generare ratione diuinitatis, nec quia productus est, quia productum generare potest, sicut videmus in creatis nec ratione spirationis, quia nullam habitudinem habet ad generationem. Et si dicatur. quod immoquia spiratio est a genito petitur illud quod quaeritur & ratio remanet inefficax. Haec ille in forma. Sed apparet per praedicta. quod responsio nulla est, dicetur enim quod generare repugnat spiritui sancto, quia secundum quod dicit sanctus doctor 1. par. q. 37. ar. 3. ad 3. Licet enim in Deo non sit alius intellectus & voluntas, tamen de ratione intellectus & voluntatis est, quod processiones, quae sunt secundum actionem vtriusque se habeant secundum quendam ordinem, non enim est processio amoris, nisi in ordine ad processionem verbi, nihil enim potest amari. nisi sit in intellectu praeconceptum. Haec ille.
In creatis, ergoapparet manifeste, quod processio amoris praesupponit processionem verbi: cum autem producens non praesupponat productum apparet manifeste, quod cum spiritus sanctus praesupponat verbum repugnat ei generare verbum illud quod praesupponit. In diuinis autem non potest esse aliud verbum ratione quae alias dicta fuit: & sic patet quod generare primum verbum repugnat in diuinis spiritui sancto, ac per hoc generare verbum, cum non possit ibi esse secundum verbum. Qd autem dixi de praesuppositione intelligo secundum rationem scilicet ista productio praesupponit illam: & non de praesuppositione alia in diuinis loquendo. Et sic terminatur primus articulus. Ad rationes Scoti respondebitur in secundo articulo propter vicinita tem ad dicenda in eodem.
Articulus 2
Vantum ad secundum articulum sit prima conclusio Licet filius distinguatur a spir. tu sancto per filiationem secundum habere & non habere eandem proprietatem. stat quod per filiationem solum distinguitur, a patre secundum oppositionem relatiuam. Istam conclusionem ponit & probat sanctus doctor. quarto quodl. bet. q. 4. art. 2. vbi sic ait. Hoc modo se habent proprietates personales in diuinis ad d st nguendum personas, sicut se habent in rebus naturalibus formae substantiales ad distinguendas species rerum: secundum tamen quod a creaturis exempla ad Deum assumpta: non omnino similia sunt. In rebus autem naturalibus distinguitur aliquid per formam suam ab alio dupliciter. Vno modo secundum directam oppositionem formae ad formam, & hoc modo distinguitur vnaquaeque res naturalis ab omnibus speciebus suigeneris, quae habent formas oppositas secundum quod genus diuiditur oppositis differentijs: sicut Saphirus distinguitur sua forma ab omnibus alijs speciebus lapidum. Alio modo distinguitur res naturalis per suam formam secundum habere & non habere. & hoc modo distinguitur ab omnibus non habentibus formam illam:sicut Saphirus per suam formam naturalem distinguitur non solum ab alijs generibus lapidum, sed a speciebus animalium & plantarum: sic ergo dicendum est quod filius sua filiatione distinguitur a patre secundum oppositionem relatiuam ad paternitate: sed a spiritu sancto distinguitur filiatione perhoc, quod spiritus sanctus non habet filiationem quam filius habet. Haec ille in forma.
Secunda conclusio est ista. Filiatio non potest esse prima distinctionis ratio inter filium & spiritum sanctum: sed spiratio actiua, quae est in filio. probatur conclusio pro prima parte sui per sanctum doctorem de potetia Dei. q. 10. ar. 5. vt supra allegatum extitit. Ait enim sic. Veritas cuiuslibet negatiue fundatur supra veritatem affirmtiuae: sicut veritas huius negatiuae: ethiops non est albus: fundatur supra veritatem huius: ethiops est niger, & ideo oportet omnem differentiam, quae est per oppositionem affirmtionis & negationis reduci in differentiam alicuius affirmatiuae oppositionis: vnde non potest esse prima rationis distinctio inter filium & spiritum sanctum. ex hoc quod filius est genitus non spiratus, & alius spiratus non genitus, nisi praeintelligatur inter generationem & spirationem inter filium & spiritum sanctum distinctio p aliquam oppositionem duarum affirmationum. Haec ille in forma. Ex quo non solum patet prima pars conclusionis: sed etiam secunda. Ex quo enim prima distinctionis ratio inter filium & spiritum sanctum est per oppositionem duarum affirmationum: in filio autem non est aliqua affirmatio opposita affirmationi, quae sit in sp ritu sancto, nisi spiratio actiua. quae opponitur relatiuae spirationi passiuae: oportet quod primo distinguatur filius a spiritu sancto per spirationem actiuam. non autem per filiationem primo: quia illa non opponitur affirmatiue alicui affirmationi, quae sit in spiritu sancto.
Sed contra istam secum dam conclusionem arguit Aureolus vbi supra primo sic. Illo nanque persona filij distinguitur personaliter: a quo habet quod sit persona: eadem enim est differentia constitutiua speciei: & condiuihiua ab alia specie infra idem genus, vt dicit Porphirius, & est notum per se, quod omnes res in tali esse constituitur in quali esse distinguit: nam si albedo distinguit qualitatiue album a nigro: dat esse qualitatiuum, & si distingueret substant aliter: daret esse substantiale, quod ergo distinguit personaliter: dat esse personam, sed constat, quod filius non est precise persona per spirationem actiuam: tunc enim filiatio esset extra personam filij: & ita non esset proprietas personalis, quod est concessum ab omnibus: ergo spirare praecise sumptum non distinguit personam filij a persona spiritus sancti.
Secundo sic. Quicunque aliquid vnum & simplex distinguit personaliter aliquid ab aliquo quaecunque distinguit ab illo vt vnam personam distinguit: si enim est vnum simplex distinguens personaliter cuicunque dat esse distinctum. dat quod sit vnum simplex personaliter distinctum: vnum autem simplex personaliter distinctum: necessario est vna simplex persona. alioquin si duae, non esset vnum distinctum personaliter: immo plures personae personaliter distinctae. Sed spirare praecise sumptum est vnum simplex distinctum: er. go si personaliter distinguit filium a spiritu sancto: & similiter patrem: sequitur quod pater & filius sunt vna simplex persona distincta a spirare a spiritu sancto, hoc autem est er roneum:tunc enim ex patre & filio confsaretur vna persona, rediret error Sabelli confundentis & commassantis personas, ergo impossibile est ponere, quod spirare praecise sumptum distinguat personam filij a persona spiritus sancti in esse personali.
Tertio sic. Effectus formalis numeratur cum numerutione formae: vnde quia diuinitas est vna in tribus personis, tres personae sunt vnus Deus, & quia spirare est idem in patre & filio, pater & filius sunt vnus spirator: sed constat quod patur & filius non sunt vna persona respectu spiritus sancti, sic quod distinguatur ab eo tanquam vna psona, ab alia vna psona: ergo non differunt praecise per spirare a psona spiritus sancti, immo cum hoc quod per spirare distinguuntur, aliquid facit ex parte patris paternitas, & filiatio ex parte filij.
Quarto sic. Impossibile est vnam simplicem personam duobus personaliter distingui: sicut vnum simplex quale impossibile est duabus qualitatibus distingui: si enim sunt duae qualitates constituunt duo qualia, & similiter si sunt duae personalitates: vel duo personalia, erunt duae personae, stante ergo psonalitate simplicissima necesse est, vt non sint duo personaliter distincta, sed persona filij est simplicissima, ergo non alia personalitate distinguitur a patre, & alia a spiritu sancto, sed eadem personalitate, & per consequens toto eo, quod pertinet ad personalitatem filij distinguetur a spiritu sancto, non ergo per spirare praecise. Haec ille in forma. Contra eandem conclusionem arguit Gregorius Sumo inquit ipsam spirationem secundum se vt praescindit ab omni, quod est extra animam, quocunque modo ab ea distinctum, siue quod non est ipsa. Et quaero an spiratio sic sumpta est filius: vel persona filij, aut non, si sic ergo in filio non est aliquid praeter ipsam spirationem, & per consequens non est in ipso aliquid aliud distinctiuum ipsius a spiritu sancto praeter spirationem. Et similiter sequitur, quod si sola spiratio circunscriberetur non remaneret aliquid filij, quod aliquid constitueret cum essentia, aut aliquo alio, cuius oppositum tu dicis, & patet consequentia quantum ad vtrunque consequens, quia si detur oppositum consequentis scilicet quod aliquid remanet, aut quod in ipso filio sit aliquid praeter spirationem, sequitur quod ipsa praecise sumpta non est filius, & si dici posset, quod est aliquid filij. Si vero spiratio sic sumpta non est filius ipse, seu persona filij, aut ipsa est aliquid intrinsecum sibi, & tunc sequitur quod praeter ipsam filius intrinsece includit aliquid aliud, quod non est spiratio, & per consequens filius non est omnino simplex, quod est erroneum, aut est aliquid extrinsecum filio, & tunc cum nihil sit in Deo, vt habens. aut informans, ipsa erit per se subsistens, & per consequens, suppositum vnum vel plura, quodlibet autem suppositum in Deo est persona, ergo ipsa est quaedam persona distincta a persona filij, & eadem ratione erit distincta a persona patris, & constat quod ipsa non est persona spiritus sancti, ex quo sequitur, quod in diuinis sunt quatuor psonae, quod est haereticum dicere. Secundo. Constat quod filius est aeque simplex vt filiatio, & quod filiatio vt est sermo de ea, nunc est ipse filius, & filius est filiatio omni modo sibi idem, quo filiatio est eadem filiationi, sed in ipsa filiatione non sunt aliqua plura distincta, quibus distinguatur a spiritu sancto, neque quorum aliquo solo circunscripto aliud eorum remaneret cum essentia constituens aliquid distinctum a spiritu sancto, ergo nec in filio sunt aliqua plura talia distincta.
Ad primum istorum quasi in forma reidet sanctus doctor. quinto quolibet vbisupra allegatum est in prima conclusione. In pede enim quaestionis facit illud argumentum, & dicit illius solutionem patere per responsionem ad argumentum, quae posita est in prima conclusione. Dico igitur, quod licet filius distingueretur personaliter a spiritu sancto per filiationem qua constituitur in esse personali illo modo distinctionis qui est secundum habere, & non habere eandem formam, non tamen illo modo distinctionis, qui est secundum directam oppositionem ad formam, non enim oportet quod per illud quo aliquid constituitur in essentia personali formaliter & primeua distinctione distinguatur a quocunque distinguitur personaliter. nam sortes constituitur in esse personae per animam rationalem, & tamen non per illam distinguitur psonaliter a Socrate, sed per suam materiam & principia indiuiduantia. Vel potest dici, quod si oporteat idem esse secundum rem illud, quod personaliter distinguit, & in esse personae constituit in diuinis, secundum tamen aliam rationem constituit, & secundum aliam distinguit, vnde eadem res est filiatio & spiratio, sed vt est filiatio constituit filium in esse personali, vt autem est spiratio distinguit eum a spiritu sancto.
Ad secundum negatur antecedens, nisi sit vnum inconicabile niultis, si enim illud sit concabile multis, licet ea distinguat ab alio, non tamen oportet quod ea distinguat vt vnum inconicabile, sed forte, vt sunt vnum in illo simplici, cuius exemplum est, nam anima intellectiua, que est forma simplex, distinguit diuersa mebra hominis a men bris asini, non tamen distinguit ea vt vnum membrum simplex indiuisibile, sed forte vt vnum aliquo modo, & hoc quia anima est comncabilis diuersis mebris eadem existens. Sic in proposito dico de spiratione actiua, quae licet sit simplicissima, non tamen est inconicabilis multis, immo est in filio & in patre, ideo pater & filius per illam personaliter distinguuntur a spiritu sancto non vt vna persona ab alia, sed vt vnus spirator ab vno spirato, & eodem modo dico ad probationes quas ibidem adducit.
Ad tertium negatur modus arguendi sicut & iste. Effectus formalis nnmeratur secundum numerationem formae, sed constat quod caro & os non sunt idem membrum, ergo illud per quod distinguuntur a mebris asininon est vnum scilicet anima intellectiua, posito quod eadem materia fuisset primo sub forma asini, & post sub forma hominis, tunc caro & os hominis distinguerentur a carne asini, non per suam materiam, quia eadem esset, sed per formam intellectiuam, & tamen caro & os essent duo distincta a carne asini, licet forma qua distinguerentur esset vnica simplex. Et causa quare non valet est, quia male sumitur sub illa regula, deberet enim sic argui. Effectus formalis multiplicatur secundum multiplicationem formae, sed pater & filius sunt duae personae, ergo est duplex personalitas in eis, vel sic, pater & filius sunt duo distincti a spiritu sancto, ergo est duplex distinctio, distinctio enim est illa forma, cuius effectus formalis est distinctum, & non spiratio actiua, cuius effectus formalis est spirator. Sciendum tamen, quod illa regula habet verum solum quamdod effectus formalis designatur per nomen substantiuum, quia vt alias dictum est, tale nomen numeratur secundum numerationem formae designatae, & non aliter, sed nomen adiectiuum qundoque numeratur non numerata forma designata, patet, nam pater & filius sunt duo spirantes, & tamen spiratio est solum vnica, & ideo in proposito, licet spiratio sit vnica, & posito quod eius effectus formalis esset esse distinctum personaliter a filio, non oportet quod illa non numerata non numeretur effectus formalis, cum designatur per nomen adiectiuum scilicet distinctum.
Ad quartum conceditur, quod vna simplex persona non potest distingui personaliter per duo distincta re & ratione, sed non est inconueniens, quod vna simplicissima persona puta pater paternitate distinguatur a filio, & spiratione a spiritu sancto, quae quidem scilicet paternitas & spiratio sunt vnum re, sed duo ratione. sunt enim duae relationes & vna res vt alias forte dicetur, tamen in argumento supponit, quod nos ponamus in filio duas personalitates vel in patre, quod non est verum, licet. n. in patre sint duae relationes, tamen vna earum non est personalis. 1. personam constituens scilicet spiratio, idem dico de filio. Ad rationes Scoti factas contra primum articulum respote detur hic in 2. arti. qui tangunt vtrunque.
Ad primam igitur dico conformiter ad praedicta, quod non oportet constitutiuum distinguere suum constitutum ab omni alio, nisi tali distinctione, quae attenditur secundum habere, & non habere eandem formam, non autem tali distinctione, quae attenditur secundum primum distirctiuum, & primam rationem distinctionis huius ab illo. Illa enim non potest esse secundum affirmationem & negationem, quia talis non requirit duo extrema. Et per hoc patet ad primam & secundam replicam.
Ad tertiam dicitur similiter, quod filius per suum formale constitutiuum distinguitur a spiritu sancto, & distingueretur circunscripta per impossibile spiratione actiua a filio, sed distinctio illa inter filium & spiritum sanctum esset solum distinctio per affirmationem & negationem, & entis ad non ens. Similitudo autemibi adducta de homine & lapide nulla est, quia homo & lapis possunt distingui per differentias multiplices oppositas positiuas. Inter filium autem & spiritum sanctum non posset esse oppositio aliqua distinctionem causans sublata oppositione relatiua, vanem oporteret quod sola ratione distinguerentur, vel sicut ens & non ens, sicut enim supra in 1. artic. deductum est, quae realiter distinguuntur, & non sunt unius rationis, oportet distingui secundum oppositionem priuationis habitus, vel secundum oppositionem relatiuam, aut contrariam, nam distinctio secundum affirmationem & negationem non sufficit, nec etiam distinctio disperatorum, alias attributa realiter distinguerent.
Ad secundum principale dicitur, quod stante illa vpothesi pater nullo modo distingueretur a spiritu sancto, nisi per absoluta & essentialiter, vel sola ratione, vel sicut ens & non ens: ideo illa implicat contradictionem.
Ad tertium dico, quod spiratio & generatio ex suis rationibus circunscriptis alijs distinguuntur ratione, non autem realiter: vnde quantumcunque intellectus & voluntas, quae ponit arguens principia electiua generationis & processionis distinguerentur ratione, vel saltem non realiter, sed quaelibet illarum sit ab vno solo, nunquam poterit probari distinctio illarum esse maior quam secundum rationem, vt ostendit Sanctus Thomas 1. sen. dist. 13. quia distinctio rationis non potest esse principium distinctionis realis, nec similiter distinctio ex natura rei, cum principium nunquam sit debilibus suo principiato, & ideo facta circunscriptione actiuae spirationis a filio non essent processiones realiter distinctae, nec duo producti realiter distincti, & ideo probatio quae procedit ex illa suppositione nulla est.
Ad quartum dicitur quod dictum Boetij iuuat, quia non solum relationis oppositio distinguit psonas, immo sola illa oppositio. Illud autem quod dicitur ibi de disperatis nihil valet, quia distinctio disperatorum non sufficit ad realem distinctionem, nisi includat oppositionem aliquam priuationis & habitus aut contrarietatis, vnde exemplum de albedine & dulcedine nullum est, quia licet sint disperatae: tamen earum distinctio reducitur ad oppositionem coloris & saporis, quae sunt duae species subalternae oppositis differentijs constitutae, quae opponuntur priuatiuae.
Ad primum Gregorii contra secunda conclusionem secundi articuli dicitur, quod spiratio actiua sumpta praecise ab omni distincto ab ea extra intellectum est filius & persona filij. Et ad consequentiam ex hoc antecedente illatam dico, quod in filio non est alia res realiter distincta, nec aliquid distinctiuum filij ab aliqua persona distinctum realiter a spiratione actiua. Similiter conceditur, quod circunscripta re, quae est spiratio ab ipso filio non remaneret aliqua res, quae nunc sit in filio. Sed omnibus illis datis non habetur quod spiratio actiua constituat filium in esse personali, aut quod distinguat eum a patre, sicut non sequitur in filio, non est alia res a diuina essentia, ergo nec aliquod distinctiuum eius ab alijs personi¬ remaneret essentia diuina sublata, igitur essentia diuina distinguit filium a patre personaliter, vel igitur constituit in esse suppositali, sed ipsa filiatio hoc facit, quia licet non distinguatur extra intellectum a diuina essentia, tamen distinguitur ratione, & hoc sufficit ad hoc quod relatio constituat & distinguat non autem essentia, distinctio enim conuenit relationi non quantum ad suum esse, sed quantum ad suam rationem, qua recipit oppositum Similiter in proposito licet filiatio & spiratio sint vna res, & quaelibet sit tota persona filij, nec vllo modo extra intellectum distinguantur: tamen filiatio constituit personam, non autem spiratio, similiter spiratio distinguit filium a spiritu sancto, non autem filiatio propriae loquem do, immo si per intellectum illa res, quae est nunc filiatio & spiratio perderet rationem spirationis, & remaneret in ratione filiationis non distingueret realiter filium a spiritu sancto, quia nec solum numeraliter, nec specifice, aut alio modo, nisi sola ratione, vt dictum est, causa autem nullitatis istarum consequentiarum est, quia relatio non distinguit vt est res, immohoc habet ex sua ratione, quantumcunque ergo aliquid identificetur sibi secundum rem, si rationes maneant distinctae non identifi catae, semper relatio sua officia incommunicabiliter obseruabit.
Ad secundum dicitur, quod licet filius sit aeque simplex & indiuisus realiter sicut filiatio, tamen quia filiatio significatur pr modum abstracti & formae, filius autem concretae, & vt habens formam, cui non repugnat ex modo suae significationis habere aliquid alterius rationis a filiatione, ideo in filiatione non quaeritur illa pluralitas distinctorum secundum rationem, quae quaeritur in filio. Ipsa enim non significatur vt suppositum, nec vt distinctum, nec vt habens, sed vt distinctiuum & constitutiuum: & ideo in talibus processibus est fallacia accidentis, filius habet in se filiationem & spirationem, sed filiatio est filius: ergo filiatio includit in se filiationem & spirationem, vnen ista argumenta non sunt, nisi sophismata apud antiquos theologos, pe quorum similia fuit deceptus Porretanus, & consimiliter arguens, qui in multis, quae proprietates diuinas tangunt mentem sequitur Porretani. Hoc pro secundo articulo.
Articulus 3
QVantum ad tertium articulum sit prima conclusio. Spiratio nullam personam diuinam constituit. probasic. Illud quod est multis communicabile non constituit aliquid in esse inconcabili, sed spiratio est concabilis multis, hoc est, quod est comns patri & filio. persona autem dicit quid inconicabile, cum sit substantia indiuidua, ergo non constituit filium, nec patrem in esse personali, maior patet, quia repugnantia est quod aliquid habeat inconicabilitatem pillud, cui non repugnat inconicabilitas, immo conuenit comnicabilitas, sicut quod aliquid sit nigrum formaliter per illud, quod est album vel albedo, minor nota est. Confirmatur, Quia si per spirationem actiuam pater & filius constituerentur formaliter in esse inconicabili & personali, non apparet repugnantia quin sint duo patres in diuinis, vel quin pater possit esse duae personae, vnde enim veniet sibi ista inconmunicabilitas, non enim ex parte essentiae, cum illa sit in tribus suppositis. nec ex parte spirationis, quia illa potest esse in duobus. Istam conclusionem ponit Sanctus Doctor, 1. sen. dist. 33. q. 1. a1. 30. Item prima parte. q. 32. ar. 3. vbi dicit quod tamen sunt tres notiones psonales scilicet constituentes personas scilicet paternitas filiatio processio. Item de potentia Dei. q. 10. artic. 5. ad 12. Ex quo sequitur responsio ad 3. arti scilicetquod spiratio actiua non constituit spiritum sanctum, sed solum processio.
Sed contra praedicta arguit Aureolus primo sic. Quandocunque aliqua sic se habent, quod neutrum illorum habeat propriam vnitatem, sed sundant penitus eandem vnitatem, de necessitate fundant eandem psonalitatem, ex quo. n perseitas tertij modi, siue per se vnitas est idem quod personalitas, si sit in natura intellectuali, vt determinatum est supra:si sint aliqua non habentia vnitatem re. se, quot concurrunt ad fundandam vnitatem, tot pertinent intrinsece ad eandem personalitatem, sed in filio nec essentia habet per se vnitatem, nec generari, nec spirare, nec spirari in spiritu sancto, sed fundant eandem vnitatem & vniuntur per omnimodam indistinctionem si enim aliquod istorum haberet propriam vnitatem & perseitatem tertij modi, ita vt caderet inter ea minima distinctio poneret in numerum, & faceret aliquem numerum perfectionis in persona filij, nec filius esset adeo simplex, sicut essentia, & tolleretur praedicatio istorum de psona, nec enim filius esset generari aut spirare, aut essentia, quia de nullo composito ex distinctis praedicatur aliquod conponentium, pro eo quia talia habent rationem partis & non totius, ex quo quodlibet non dicit omnia alia, sed mutuo distinguuntm vt habentia propriam vnitatem: cum ergo haec omnia sint absoluta circa personam filij, relinquitur quod nullum istorum habeat propriam vnitatem, sed quod fundent eandem penitus, & resultet ex eis vna perseitas & personalitas, & per consequens; quod concurrant intrinsece ad constitutionem vnius personae, ita vt vnum sine alijs non sufficiat, nec duo sine tertio.
Secundo sic. Illa dicuntur intrinsece concurrere ad aliquid, quorum collectio habet illud constituere, sed expresse dicit Ansel. de processione spiritus sancti ca. 24. quod tribus personis in diuinis cone est dici ad duas relationes pater enim ad filium & spiritum sanctum, filius ad patrem & spiritum sanctum qui est de patre & de illo, spiritus ad patrem & filium, qui est de vtroque, possidet ergo vnusquisque suas proprietates, quarum collectio in alio non est eadem ad similitudinem hominum diuersorum, per hoc enim hominum diuersae sunt personae, quia vniuscuiusque proprietatum collectio non est in alio cadere. Haec Ansel. Vbi patet, quod collectio passiuae generationis qua filius scilicet refertur ad patrem, & actiuae spirationis, qua refertur ad spiritum sanctum, constituit filij personalitatem & disunguit, relinquitur ergo secundum eum, quod omnia pertineant intrinsece ad filij psonalitatem, & eodem modo de proprietatibus aliarum personarum respectu earundem.
Tertio sic. Si personalitas filij intrinsece non includeret, nisi essentiam & generationem passiuam, tunc actiua spiratio assisteret psonae, & non constitueret eam. hoc autem est erroneum, redit enim error dicentium proprietates assistere personis, ergo spirare pertinet intrinsecce per modum constituentis ad personalitatem filij, & similiter ad ypostasim patris. Quarto sic. Augustinus dicit primo de doctrina Christiana, ca. 1. quod res quibus fruendum est, sunt per, filius, & spiritus sanctus, & frequenter dicit quod tota trinitate fruendum est tanquam immutabili bono, & ita nulla re fruendum est, quod sit extra personalitatem trium suppositorum diuinorum, sed ipso spirare fruendum est. In personis enim adorari debet proprietas secundum auctoritatem ecclesiae, solum autem illud adorandum est, quod beatos nos facit, & quo fruendum est, ergo spirare de necessitate includitur intra filij & patris personalitates.
Quinto sic. Si non includatur inter personalitatem patris & filij spiratio actiua, tunc est vnus singularis per se & discretus sine ipso spirare, hoc autem est impossibile. Tum quia de illa re sic per se & discreta non praedicabitur res importata p spirare, nullum enim adueniens alicui distincto praedicabitur de illo, nisi denominatiue. Tum quia illud tale importatum per spirare ipsa res est, cum sit productio realis, per quam realiter producitur spiritus sanctus, erit ergo res, qua vtendum est, & sic in filio erit propria psonalitas, qua fruendum est, & aliquid existens extra eam, qua etiam fruendum est, & secundum hoc erunt in eo duae rationes fruibilitatis, & duo quibus fruendum est, in spiritu sancto autem tantummodo vnum, quod absurdissimum est, relinquitur ergo quod sic ingrediatur personalitatem filij, quod nec possit diuinitas & filiatio praescindi ab ipsa spiratione actiua, nec econtra, & pe consequens constituunt eandem perseitatem ac personalitatem.
Sexto sic. Sicut se habet essentia ad personalitatem filij, sic se hebt spiratio actiua. comncatur. enim spiratio actiua simul & eodem ordine cum essentia. non est enim imaginandum quod prius concetur essentia. immo eodem ordine quo ad omnes perfectiones simpliciter concantur cum essentia duobus scilicet filio & Spiritui Sancto, eodem ordine: cum esse concatur spiratio actiua filio. comncatur enim sibi quicquid est in patre. ad quod non habet oppositionem. non habet autem oppositionem ad essentiam spiratio propter quod simul sibi concantur eodem ordine, sed constat quod essentia sibi concatur non tanquam aduenticium personalitatis suae, immo quasi intraneum ex quo cum proprietate personae constituit: ergo sic erit de spiratione, concludendum est ergo ex praedictis, quod sic se habet generare ad diuinitatem, quod non potest praescindi ab eo, nec econuerso propter quod constituunt quandam per se vnitatem, quae est personalitas patris: ita similiter in filio se habent diuinitas & generari & spirare. Haec ille.
Contra conclusionem illam arguit Gregorius probando quod filius non constituatur in esse personali per filiationem, filius non constituitur in esse personali per filium, nec filiatio constituitur in aliquo esse siue psonali, siue alio esse per filiationem, & vniuersaliter nihil constituitur in aliquo esse per seipsum primo: ergo filius non constituitur in esse personali per filiationem, accidens notum est, probatur consequentia ex eo quod filiatio nullo modo distinguitur a parte rei a filio, sed est sibi eadem adequatae omnibus modis: quibus est eadem sibiipsi.
Confirmatur. Quia omne quod constituitur in esse per aliquid quocunque modo distinguitur ab ipso: nam constituens est al:quo modo causa constituti, sicut patet in omnibus inducendo. Secundo. Filius est omnino simplex & actus purus personae subsistens, ergo non constituitur in esse personali per aliquid formaliter, seu tanquam formali constitutiuo, antecedens est certum: & consequentia probatur, quia in eo quod est simplex non constituitur aliquo intrinseco sibi, ex eo vero quod est actus purus per nullum formale dans sibi esse constituitur, sicut forsitan quis diceret quod materia constituitur, ex eo quoque quod est per se subsistens non constituitur in esse per aliud tanquam per materiam, sicut aliquo modo potest quis dicere quod forma constituitur per materiam, quia subsistit aliquo modo per ipsam, vnde talia verba in sua proprietate penitus falsa sunt, & ex falsa imaginatione procedunt, qua scilicet sic loquentes imaginantur, quod essentia diuina sit quasi materia respectu filiationis & filiatio sit forma eius, & ex vtraque resultat persona completa. Et propter hoc persona constituitur formaliter in suo esse per filiationem, sicut compositum substantiale dicitur distingui formaliter in esse per suam formam substantialem: quod vtique figmentum omnino remotum est a persona diuina, quapropter in Deo non est estimandum esse aliquid realiter constitutiuum per aliquid formaliter, nec aliquid realiter formaliter constituens aliud, sed quicquid ibiest per seipsum, & nullo alio formaliter est quicquid est.
Ad primum agrumentorum Aureoli respondetur, & negatur minor, dico enim quod essentia, & spiratio actiua, & filiatio non fundant eandem vnitatem, sic quod sint omnino re & ratione vnum. Concedo tamen quod sunt omnino vnum secundum rem, sed sunt multa secundum rationem. Et cum probatur quod non, quia si minima distinctio caderet &c. negatur consequentia: non enim ex distinctione rationis inter essentiam, filiationem & spirationem sequitur quod illa ponant in numerum secundum rem & secundum rationem: dicimus enim quod filiatio & spiratio sunt duae proprietates & arguensmet vtitur velit nolit isto modo loquendi: dicit enim quod non est inconueniens plures proprietates esse in patre vel filio quam in spiritu sancto: ipse ergo ponit in eadem persona dualitatem: non sequitur etiam conposit o in filio: nam nihil componit cum alio propter pluralitatem rationum: nec in esse rationis: sed secundum esse reale, vt alias dictum fuit, nec sequitur etiam quin quodlibet illorum possit de alio praedicari.
Ad secundum dico, quod Ansel. non dicit in illis verbis, quod collectio proprietatum in persona diuina eam constituat, nec dicit hoc de psona humana: sed dicit quod propter diuersitatem talium proprietatum personae humanae distinguuntur, & hoc dicit esse simile in diuinis, quod concedimus: non tamen sequitur quod si filius per quamlibet sui proprietatem ab alio distinguitur quod per quamlibet proprietatem constituatur, sed in illa auctoritate arguens fert gladium Goliae. Ibi enim Anselm. ponit expresse collectionem proprietatum in aliqua psona diuina: ergo proprietates eiusdem personae inferunt in ea multiplicitatem rei vel rationis, & consequenter non fundant omnino eandem vnitatem.
Ad tertium negatur consequentia, quod scilicet spiratio assisteret diuinae personae, & causa est, quia spiratio licet non constituat patrem: tamen est in patre, nec habet aliud esse cum patre: cum non inhereat, sed subsistat. Iste enim videtur arguere, ac si nos poneremus realem distinctionem inter essentiam & proprietates, vel inter proprietates eiusdem psonae, vel inter personam & proprietatem, quod non facimus, illi autem qui ponebant relationes assistere personis dicebant eas differre a personis secundum rationem & secundum esse: non autem secundum rationem solum: vnde Sanctus Doctor, 1. sen. dis. 33. q. 1. ar. 3. dicit. Proprietates( inquit) sunt in essentia & in personis, sed diuersimode, quia in essentia sunt per identitatem rei, sed in personis sicut in supposito, sed diuersimode secundum quod aliquid dicitur suppositum alicuius naturae dupliciter, scilicet vel naturae, per quam constituitur, sicut humanitas est in sorte, & hoc modo proprietates personales sunt in personis, vel sicut illius quod aduenit post esse constitutum, sicut albedo est in sorte, & ita secundum intellectum proprietates non personales, vt innascibilitas & communis spiratio sunt in personis, non tamen quod suppositum sit aliud ab eo quod inest secundum rem, sed secundum rationem concreti & abstracti. Haec ille. Idem dicit 1. par. q. 40. art. 1. dicit enim quod in diuinis proprietates personales sunt idem personis ea ratione, qua in diuinis abstractum est idem cum concreto: sed proprietates non personales sunt idem personis ea ratione qua omne illud quod attribuitur Deo est eius essentia.
Ad quartum dico, quod illud argumentum solum probat quod spirare non sit quarta res distincta a tribus personis, non autem quod constituat personam filij aut patris, nec quod sit intra personalitatem filij secundum intelligentiae modum, per illud enim argumentum probat sanctus doctor, 1. sen. dis. 33. q. 1. arti. 1. quod relatio in diuinis sit ipsa essentia secundum rem, cum tamen ipse ponat distinctionem inter essentiam & paternitatem.
Ad quintum dico, quod non intellecta spiratione actiua: adhuc filius & pater intelliguntur esse constituti in esse personali: nec sequitur quod filius non sit spiratio, nec quod spiratio sit res, qua vtendum: sequerentur tamen illa, si poneremus, quod spiratio actiua non constitueret personam, nec esset idem relationi constituenti personam, quod tamen non ponimus: nam licet spiratio non constituat patrem: tamen est eadem secundum rem paternitati: quae constituit patrem, & filiationi, quae constituit filium. Et cum infert, quod si aliquo modo distinguuntur filius & spiratio saltem secundum rationem: tunc sunt duae rationes fruibilitatis in filio. negatur consequentia, quia nec paternitas: nec filiatio: nec spiratio dicit rationem fruibilitatis sed summa bonitas, quae est eadem tribus personis: vnde fruendum est paternitate solum inquantum est idem re quod summa bonitas: differens ratione, vt ponit Sanctus doctor 1. sen. dist. 1. q. 2. ar. 2. ad 1. & 2. & 2. 2. q. 4. arti. 1. ad 3. & 3. sen. d. 9. q. 1. ar. 3. q. 2. ad 1. Falsum ergo supponit arguens, quod spirationi inquantum spiratio vel paternitati, vt paternitas debeatur fruitio vel adoratio, quod vrtr sapere errorem, quia tunc essent tria prima principia scilicetres proprietates personales, quas nullus negat realiter distingui: si enim filiationi & spirationi existentibus distinctis duae sunt rationes fruibilitatis, videtur sentire arguens, quod tribus proprietatibus existentibus distinctis sunt tres rationes fruibilitatis.
Ad sextum dicitur quod minor est falsa: non enim essentia constituit personam in esse personali, nisi quo ad illud quod est vltimatum in ratione personae, slctincommunicabile: vnde Sanctus Doctor de potentia Dei, q.. arti. 3. dicit. Hoc nomen ypostasis significat substantiam indiuiduam. i. quae non potest de pluribus praedicari: vnde genera & species in praedicamento substantiae, vt homo & animal non possunt dici vpostases, quia de pluribus praedicantur. Sortes vero & Plato dicuntur vpostases, quia praedicantur de vno solo: si igitur in diuinis trinitas personarum non supponeretur, vt ponunt Iudaei & pagani non oporteret in diuinis aliud constitutiuum & distinctiuum ypostasis, quaerere, nisi solam essentiam diuinam: Deus enim per suam essentiam est aliquid indiuisum in se, & ab omnibus quae non sunt Deus distinctum, sed quia fides catholica ponit vnam essentiam in tribus personis, non potest intelligi diuina essentia vt distinctiua & constitutiua vpostasis in diuinis: diuinitate enim intelligitur constitui Deus, quod est commune tribus personis, & non vt vpostasis incommunicabilis. Et eadem ratione nihil quod dicitur absolute de Deo potest intelligi vt constitutiuum & distinctiuum vpostasis in diuinis, cum omnia quae absolute dicuntur de Deo significentur per modum essentiae: oportet igitur ponere distinctiuum & constitutiuum vpostasis in diuinis illud, quod primo inuenitur de pluribus non dici, sed vni soli conuenire. Talia autem sunt duo, scilicet relatio & origo. Haec ille.
Ad primum Gregorius contra eandem conclusionem negatur consequentia, nec valet probatio: licet enim filius & filiatio non distinguantur a parte rei: tamen distinguuntur secundum modum significandi, vt forma, & habens formam, & ideo praedicata contradictoria, quae consequuntur ad huiusmodi distinctionem possunt de ipsis verificari, sicut ponit Sanct. Thomas 1. sentent. distin. 33. quaest. 1. arti. 4. Et de potentia Dei, quaestio. 8. artic. 2. ad 7. Vt fuit latius discussum in 2. distin. huius: licet enim intellectus praedicet rem de re, tamen non praedicat aliquid de aliquo, nisi mediante conceptu intellectus immo nomina non significant rem, nisi mediante ratione intellectus: sic ergo vna ratio habet repugnantiam vel disparitatem ad aliam, licet eisdem vna res correspondeat: sicut ratio finis ad rationem principij, & ratio constitutiui rationi constituti, & ratio formae ad rationem habentis formam: sic similiter de re sub tali ratione intellectus aliquid affirmat, quod de eadem re sub alia ratione negat: vnde Sanctus Thomas prima parte, quaest. 30. artic. 5. dicit. Quia ad veritatem locutionis non solum oportet considerare res significatas, sed etiam modum significandi: vnde sicut dicit ibidem, licet eadem res significetur his nominibus Deus, & diuinitas, tamen quia diuinitas significatur, vt forma abstracta, ideo omnia quae sunt propria personarum, quibus adinuicem distinguuntur, vt generare, spirare, generari & spirari, & huiusmodi non possunt attribui essentiae, quia significaretur quod esset distinctio in essentia, sicut in suppositis. Possunt autem omnia talia praedicari de hoc nomine Deus, quia significat diuinam essentiam vt in habente, & ideo habet ex modo suae significationis quod potest supponere pro personaideo dicitur, quod Deus est generans, & Deus est genitus. Similiter. quaest. 40. articu. 1. ad 3. dicit, quod participia & verba notionalia significant actus notionales, actus autem sunt suppositorum. Proprietates autem non significantur vt supposita, sed vt formae suppositorum, & ideo modus significandi repugnat, vt participia & verba notionalia de proprietatibus praedicentur. Haec ille.
Similiter, quaest. 32. articul. 2. ad 2. dicit sic. Notiones significantur in diuinis non vt res, sed vt quaedam rationes quibus cognoscuntur personae, licet ipse notiones, vel relationes sint realiter in Deo, & ideo ea quae habent ordinem ad aliquem actum essentialem, vel personalem non possunt dici de notionibus. quia hoc repugnat modo significandi earum. vnde non potsumus dicere, quod paternitas generet, vel creet, vel sit sapiens, aut intelligens. Ita in proposito dico, quod licet filius & filiatio sint idem extra intellectum, tamen quia intellectus aliter significat filiationem, & aliter significat filium: ideo aliqua praedicat de filio, quae repugnant modo significandi, quo significat filiationem, & ideo aliqua attribuit filio, quae negat de filiatione, huiusmodi autem sunt quae significant actum inconuenientem supposito, vt subsistenti & distincto, & econtrario illa quae repugnant supposito inquantum huiusmodi, non autem formae attribuit filiationi & negat a filio, vt constituere, distinguere, veritas enim locutionis consurgit non solum ex principali significato extremorum, immo ex modo significandi, qui niultum variat totale significatum propositionis quantum ad veritatem & falsitatem.
Ad confirmationem dico, quod non omnem constituens aliud distinguitur realiter ab illo, nisi constituat per modum partis: non enim est de ratione formae quod differat ab eo, cuius est forma: immo vt dicit Arisotele 2. posterio. Aliqua causa est eadem rei cuius est causa, & intelligit formam, quae est quidditas secundum Linconiensem. De ratione autem formae est constituere illud cuius est forma, sicut humanitas in esse hominis, & diuinitas in esse Dei, paternitas in esse patris, tale autem constituere non est proprie causare, sed esse illud, quo habens est tale. Ad secum dum negatur consequentia, nisi loquamur de formali constitutiuo inherenti, quod est forma partis: aliquid enim subsistens & simplex constitui potest per formam subsistentem, licet non vt subsistens, sed vt forma est. Et cum dicitur quod simplex non constituitur aliquo intrinseco sibi, dicitur quod aliquid potest dici intrinsecum dupliciter. Vno modo tanquam pars quidditatis. Alio modo tanquam tota quidditas, vel tanquam aliquid concurrens cum aliquo ad integrandum rationem alterius, licet non sit pars secundum rem sed totum, tunc dico quod simplex non habet aliquid intrinsecum primo modo, sed bene secundo modo, & hoc ponit Philosophia: dicit enim Philosophus disputans contra Platonem, 7. Metaph. par. 57. quod substantia i. quidditas cuiuslibet est in eo cuius est. Caetera quae dicit arguens non sunt, nisi narrationes vel admirationes sine probatione. De constitutione autem personarum forte alias erit sermo prolixior. Nunc restat dicere ad rationem in oppositum quaestionis. Dicit Sanctus doctor, prima parte, quaesict. 36. artic. 2. ad 3. Spiritum sanctum non procedere a filio primum fuit a Nestorianis introductum, vt patet in quodam symbolo Nestorianorum danato in Ephesina synodo, & hunc errorem secutus fuit Theodoricus Nestorius, & plures post ipsum, inter quos etiam fuit Damascenus. Vnde in hoc eius sententiae non est standum, licet a quibusdam dicatur, quod Damascenus sicut non confitetur spiritum sanctum esse a filio, ita etiam non negat ex vi illorum verborum. Haec ille in forma. Et haec de quaestione.