Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum Pater et Filius sint unum principium Spiritus Sancti

DISTINCTIO XII QVAESTIO I. Vtrum Pater, & Filius sint vnum principium Spiritus sancti.

Circa duodecimam distinctionem quaeritur. Vtrum Pater & filius sint vnum principium Spiritus sancti.

Et arguitur quod non, quia cum dicitur Pater & filius sunt vnum principium Spiritus sancti non potest designari vnitas personalis, quia sic pater & filius essent vna persona, nec etiam vnitas proprietatis, quia si propter vnam proprietatem pater & filius sunt vnum principium Spiritus sancti, pari ratione propter duas proprietates videtur pater esse duo principia filij & Spiritus sancti, quod est inconueniens, non ergo pater & filius sunt vnum principium Spiritus sancti.

In oppositum arguitur sc. Nam Augustinus dicit in 6. de tri. quod pater & filius non sunt duo, principia, sed vnum principium Spiritus sancti.

Articulus 1

In hac quaestione erit vnicus articulus, pro quo sit prima conclusio: Quia vtique pater & filius sunt vnum principium Spiritus sancti. Probatur sic ista conclusio secundum Sanctis Thomas 1. par. q. 36. ar. 4. Pater (inquit) & filius sunt vnum in omnibus. in quibus non distinguit inter eos relationis oppositio, sed in hoc quod est esse principium Spiritus sancti non opponuntur relatiue, sequitur quod pater & filius sint vnum principium Spiritus sancti. Secundo sic. Nomina substantiua recipiunt numerum a formis significatis: cum igitur hoc nomen principium significet per modum substantiuiproprietatem, recipit vnitatem vel pluralitatem ab illa, sicut igitur pater & filius sunt Deus vnus propter vnitatem formae significatae, per hoc nomen Deus, ita sunt vnum principium scilicet propter vnitatem proprietatis significatae in hoc nomine principium quae scilicet est virtus spiratiua. Eandem conclusionem ponit 1. senten. dist. 29. quaest. 1. artic. 4. vbi ponit istas duas rationes, & ibi ostendit quo pater & filius dicuntur vnum principium spiritus sancti, non solum propter vnitatem proportionis, vel vnum modum spirandi scilicet quia quilibet se habet ad Spiritum sanctum vt spirans, secundum hoc enim posset dici vnum suppositum, quia pater & filius secundum vnitatem proportionis conueniunt in ratione suppositi, nec etiam dcnenr vnum principium propter vnitatem naturae, quia tunc Spiritus sanctus non excluderetur ab illa vnitate principij, sicut non excluditur ab vnitate naturae, sed dicuntur vnum principium spiritus sancti propter vnitatem notionis, quam importat hoc nomen principium.

Secunda conclusio est. Quia ista vno modo est concedenda, & alio modo non scilicet pater & filius sunt idem principium spiritus sancti. vnde sanctus doctor ibidem ad 3. dicit. Non conceditur comniter quod sint idem principium spiritus sancti, quia ratione articulationis includitur vnitas suppositi, sicut & supra magister dicit, quod Deus non gennit alium Deum, nec se Deum, quidam tamen dicunt, quod filius & pater sunt idem Deus, eo quod ly idem est adiectiuum, & non ponit identitatem absolutam, sed respectu eius, cui adiungitur, & secundum hoc potest concedi, quod sunt idem principium spiritus sancti. Haec ille.

Tertia conclusio est. Quia licet pater & filius sint duo spirantes, non tamen duo spiratores. Istam conclusionem ponit ipse 1. par. q. 36. art. 4. ad vltimum argumentum, & probat sic. Spirans(inquit est adiectiuum, & spirator substantiuum, & ideo non possumus dicere, quod pater & filius sunt duo spirantes peroper vnam spirationem. Na adiectiua nomina habent numerum a suppositis, substantiua vero a seipsis secundum formam significatam. Qd vero dicit Hilar. quod spiritus sanctus a patre & filio auctoribus est. exponendum est: quod ponitur substantiuum pro adiectiuo. Haec ille. Sciendum tamen quod 1. sen. d. 21. q. 1. art. 4. tenuit oppositum in hoc secutus aliorum opinionem, quam etiam recitat prima parte ibidem. Dicit enim in primo sen. quod pater & filius sunt plures spirantes, & plures spiratores. Vnde in prima parte, vbi supra sic ait. Quidam (inquit ipse)dicunt, quod prtr & filius, licet sint vnum principium spiritus sancti, sunt tamen duo spiratores propter distinctionem suppositorum, sicut duo spirantes, quia actus referuntur ad supposita, nec est eadem ratio de hoc nomine creator, quia spiritus sanctus, procedit a patre & filio, vt sunt personae distinctae, creatura autem procedit a tribus personis, non vt sunt psonae distinctae, sed vt sunt vnum in essentia. Sed melius dicendum videtur, quod quia spirans est adiectiuum, & spirator substantiuum &c. vt supra dixi. Idem in sententia ponit 1. sen. vbi supra. Tenendo autem illam opinionem diceretur ad regulam de nominibus substantiuis, quod quando nomen substantiuum significat formam, quae est actus. 1. operatio, tunc non solum recipit numerum a forma illa, sed a suppositis. Sed ista glosa non videtur sufficere nec effugere, quin possent dici plures creantes, nec differentia quae data est inter illa nomina creator & spirator videtur sufficere.

Quarta conclusio est. Quia spiritus sanctus procedit a patre & filio inquantum sunt vnum, & inquantum sunt plures. Istam conclusionem ponit Sanctus Thomas, primo senten. distinct. 11. quaest. 1. art. 2. Ait enim sic. Omnis actus refertur ad duo originaliter, scilicet ad agentem, & ad principium actionis: agens autem est ipsum suppositum, vt homo vel ignis, & principium actionis est forma in ipso vel substantialis vel accidentalis. Dico ergo quod ly inquantum potest dicere condictionem agentis vel principium actionis, si dicat condictionem agentis vel operantis, sic procedit spiritus sanctus a patre & filio inquantum sunt plures, & inquantum sunt distinctae personae, quia ab eis pluribus & distinctis procedit. Si autem dicat condictionem principij actionis, sic dico quod procedit ab eis inquantum sunt vnum. cum enim vna operatio non sit, nisi ab vno principio. oportet aliquid esse vnum in patre & filio, quod est principium huius actus, qui est spirare qui est vnus & simplex, quo vna umplex persona spiritus sancti procedit. Haec ille in forma. Eandem conclusionem cum probatione ponit prima parte. q. 36. artic. 4. ad 1. dicit enim sic. Si attendatur virtus spiratiua spiritus sanctus procedit a patre & filio inquantum sunt vnum in virtute spiratiua, quae quodammodo significat naturam cum proprietate, nec est inconueniens vnam proprietatem esse in duobus suppositis, quorum est vna natura. Si vero considerentur supposita spirationis, sic spiritus sanctus procedit a patre & filio, vt sunt plures: pcedit enim ab eis vt amor mutuus duorum.

Sed contra primas tres conclusiones arguit Aureotlils in praesenti distinct. dicit enim quod licet ista opinio verum dicat scilicet quod nomina substantiua cuiusmodi sunt spirator, & principium, & huotmodi recipiant numerum, vel vnitatem a forma significata nomina autem adiectiua recipiant numerum a suppositis, tamen iste modus dicendi est insufficiens & nimis superficialis: nec enim reddit causam, quare sic est quod adiectiua numerentur secundum supposita, substantiua vero seiundu formam significatam, immo magis oppositum videretur. Tum quia adiectiuum significat solam formam sine supposito: album enim significat solam qualitatem, substantiuum autem vtpote albedo significat formam per modum suppositi. Tum quia determinatio ponit suum significatum circa proprium determinabile, & per consequens cum dicitur duo spirantes spiratio significata deberet plurificari, vt videtur. Tum quia non solum nomina adiectiua. immo verba & participia numerantur secundum supposita. immo oportet quod generalis regula assignetur. Haec ille.

In secundo loco arguit contra quartam conclusionem. Primo sic. In diuinis non est aliqua potentia elicitiua actus spirandi: ergo nec aliquod formale principium spirationis, & consequenter falsum est, quod pater & filius spirent inquantum vnum. si ly inquantum dicat conditionem principij actionis, consequentia est bona. antecedens dicit se probasse quando probauit, quod respectu actus generandi non est aliqua potentia elicitiua. Secundo ad idem. Vnitas & pluralitas sunt extra conceptum cuiuslibet entis saltem ratione negationis connotatae. ergo vnitas vel pluralitas non dicunt formalem rationem, qua pater & filius producunt, cum illa ratio non possit esse quid negatiuum.

Tertio sic. Solus pater est sufnciens spirator, & similiter solus filius. vnde accidit patri inquantum spirat, quod sibi in spirando filius sit vnus, vel ab eo distinctus ergo illa vnitas, vel pluralitas, vel mutuitas nihil facit ad spirationem. Quarto sic. Spiratio secundum se totam est in patre, & secundum se totam in filio, nec aliquid pertinens ad eam capit in filio, quod non habuit in patre. ergo concordia non est de ratione huius principij.

Quinto sic. Actus simplicissimus in quocunque est sufficienter, est totaliter & perfecte, quia si non totaliter, sed secundum aliquid sui, iam non est omnino simplex, sed spirare est actus simplicissimus habens pro formali termino personam simplicem spiritus sancti. ergo cum sit in patre & in filio est in quolibet totaliter & perfecte. Sexto. Si spirare non esset totaliter in patre, tunc filius non acciperet spirare a patre, immo aliquid pertinens ad spirare haberet a se, sed Augustinus dicit. 11. de trinitate & homel. 99. quod filius a quo habet, vt sit eius, ab illo vtique habet vt de ipso pr ocedat spiritus sanctus, & vt de illo spiritus procedat, sicut procedit a patre, ab ipso vtique habet patre. ergo spirare est totaliter in patre, nec aliquid accipit in filio spirare, quod non haberet in patre.

Septimo sic. Sicut se habet diuinitas ad patrem & filium, sic suo modo se habet spirare, communicatur enim spirare, quia communicatur essentia, & eodem ordine quo essentia, propter hoc quod in filio non est repugnantia ad spirare, sicut nec ad essentiam, sed constat quod essentia diuinitatis sic est in patre & filio, quod est perfectissime in vtroque, nec accipit iliquid pertinens ad suam perfectionem in vno magis quam in alio. ergo & spirare erit totaliter & pfectissime in vtroque Octauo sic. Si spiratio aliquam diuersitatem habeat prout existit in filio, & prout existit in patre. hoc erit quia vt in patre est quaedam tendentia a patre in filium, quando vero in filio est econtra. Sed hoc nullam diuersitatem facit. non enim est imagin indum quod pater amet: & filius reamet, & quod pater vi amoris impellatur ad filium, & filius rursum impulsu proprio feratur ad patrem: secundum hoc enim essent diuersi impulsus, & diuersi amores: ergo spiratio vt in patre & in filio nullam habet diuersitatem, sed pater & filius habent eundem impulsum amoris, & eandem emissionem spiritus, & ita eandem spirationem. Nec sunt ibi diuersae tendentiae, quarum vna incipiat a patre & reflectatur in filium, & alia incipiat in filio, & reflectatur in patrem, etiam secundum rationem & modum intelligendi, immo est vna & vniformis tendentia, & consequenter vniformis spiratio. Per ista quinque argumenta vltima vult probare Aureolus: quod mutustas vel concordia non est de ratione spirationis actiue.

Contra quartam conclusionem arguit Hericus probando quod voluntas, vt existens in solo patre, vel in solo filio non es sufficiens productiuum spiritus sancti sed prout est in duobus, ita quod voluntas vt concors sic est principium quod concordia est de ratione ipsius, concordia autem voluntatis esse non potest, nisi sit in duobus ad minus: propter quod pater & filius vt concordes in voluntate spirant spiritum sanctum. Quia ergo concordia sit de ratione formali principij productiui arguit sic primo. Illud quod

emanat ut nexus, & vt vinculum: ac duorum communio videtur emanare a duobus, vt duo sunt nam si non a duobus vt duo iam non erit nexus, & vinculum ex sua ratione: vinculum enim ad minus dualitatem requirit. Sed Augustin. dicit, septimo de trinitate, capitu 5. quod spiritus sanctus est vnitas & sanctitas amborum scilicet patris & filij, quo vterque coniungitur, & seruant vnitatem spiritus in vinculo pacis, Et ibidem dicitur, quod est communio substantialis vtrique & coeterna: ergo videtur quod emanet a duobus inquantum duo sunt. Secundo. Spiritus sanctus emanat per modum amoris perfectissirni, & psectissimae charitatis, sed Gregorius dicit in Homelia, quod minus quam inter duos charitas haberi non potest: ergo Spiritus sanctus a duobus emanat inquantum duo sunt, aliter non esset perfecta charitas. Tertio. Licet amor complacentiae possit esse eiusdem ad se. non tamen amor incentiuus & celatiuus, quia idem non dicitur celare seipsum, sed spiritus sanctus procedit ut amorincentiuus: ergo procedit a duobus. Quarto Spiritussanctus est amor patris in filium obiectiue, & filij in patrem, ut dicit Hicro. super Psal. sed talis amor qui est ab uno & procedit in alium non potest esse, nisi ex duobus, ut duo sunt. igitur.

Confirmatur quia Damascenus dicit lib. 1. capit. 10. quod spiritus sanctus a patre procedit, & in filio requiescit, quod esse non posset, nisi essent duo distincti. Hoc Ricardus dicit 3. de trinita. ca. 11. quod ubi pluralitas personarum deest: charitas omnino esse non potest, & frequenter dicit in primo libro, quod amoris mutuitas requiritur ad perfectum amorem, sed spiritus sanctus procedit ex perfecto amore: igitur ut uidetur Spiritus sanctus procedit ex amore mutuo, ita quod mutuitas includitur in ratione principij sp ratiui. Contra aliam partem eiusdem conclusionis arguit Scotus probando quod nullo modo pater & filius spirent inquantum plures, nec mntuitas, aut concordia sit aliquo modo de ratione principij productiui spiritus sancti. Arguit igitur primo sic. Pater nanque in illo priori originis, quo praecedit filium habet perfectionem simpliciter. Sed uoluntas pertinet ad perfectionem simpliciter: ergo pater habet uoluntatem sufficientem & secundam in illo priori, quo filium praecedit: tunc autem non est concordia uel mutuitas amborum: igitur concordia non est de ratione principij spiratiui. Secundo. Pater nihil recipit a filio, sed si non haberet sufficiens principium productiuum, uel producendi Spiritum sanctum, nisi cum filio. tunc reciperet aliquid a filio, puta perfectionem potentiae spiratiuae: igitur istud poni non potest, im mo uoluntas ut in patre erit sufficiens principium. Tertio. Nullus respectus rationis est de formali ratione principij productiui realis. sed concordia uoluntas patris & 4 lij non est, nisi respectus rationis, alias inter patrem & filium esset alia realis relatio a filiatione & paternitate: ergo concordia non potest poni de ratione principij productiui spiritus sancti. Quarto. Sicut se habet memoria secunda ad patrem: sic & uoluntas secunda, cum utraque aeque perfecte debeat poni in eo, sed constat quod in solo patre est secunda memoria sufficiens ad productionem spiritus sancti. Quin1o. Nihil sonans in imperfectionem debet poni in patre, sed si poneretur in eo uoluntas non potens producere & habere terminum adaequatum uideretur esse imperfecta: ergouoluntas ut in patre est sufficiens ad producendum spssritum sanctum. Sexto. Spiritus sanctus procedit mediante actu amandi perfectissimo, uel potius ut amor perfectissimus, sed amor mutuus non est perfectissimus: non enim terminatur ad summum bonum sub ratione summi boni, uel ad infinitum sub ratione infiniti: est enim a filio in patrem, ut pater est, & a patre in filium ut filius est, pater autem & filius, ut sic non sunt infiniti, sed inquantum Deus: unde cum amor mutuus terminetur ad personas ut personae sunt, alius autem amor, qui mutuus non est:terminatur ad essentiam: ergo spiritus sanctus non procedit ut amor mutuus, nec ex concordi uoluntate duorum.

Septimo sic. Si pater & filius producunt spiritum sanctum inquantum concorditer amantes se: igitur erit alius spiritus sanctus prius productus, quod est inconueniens: probatur consequentia dupliciter, primo quia in quocunque signo naturae uel originis est principium productiuum perfectum in se, & in supposito conueniente actioni: in illo signo potest esse in supposito tali ratio producendi, sed uoluntas infinita, ut est infinita intellecta ante omne uelle habens obiectum infinitum sibi praesens est sufficiens principium productiuum amoris infiniti, & pater & filius sunt personae conuenientes tali productioni:igitur uoluntas ut in filio & patre non intellecta ut quae formaliter uolunt, sed ut est uoluntas infinita habens essentiam diuinam praesentem sibi per actum intelligentiae erit patri & filio principium productiuum Spiritus sancti, & ita si Spiritus sanctus producatur per uoluntatem inquantum uolens, siue inquantum pater & filius diligunt se mutuo actu, sequitur quod ante Spiritum sanctum productum uoluntate uolente erit alius Spiritus sanctus productus uoluntate, ut est actus primus.

Confirmatur dupliciter. Primo sic. Voluntas ut in nobis est actus primus libera est ad habendum actum uolendi, non autem ipse actus uolendi liber est, siue principium libere producendi aliquid, quia actus uolendi est quaedam naturalis qualitas, & si est principium alicuius videtur esse natulem principium eius, & non liberum, sicut si ex tali actu generatur habitus, generatur naturaliter:ita quod non est in potestate talis actus generatio talis habitus, ut uidetur ita in proposito magis vt libere produci Spiritum sanctum, si producatur uoluntate, ut est actus primus quam si producatur uoluntate ut est actu uolens, scilicet ut intelligitur sub actu secundo.

Confirmatur secundo. Quia filius non producitur ab intellectu paterno, ut actu intelligens est, ita quod actualis intellectio sit formalis ratio, qua pater generat filium: igitur a simili uoluntas, ut actu uolens non erit principium producendi spiritum sanctum, sed ut est actus primus. Secundo aliter probatur dicta consequentia accipiendo eandem maiorem quam prius in quocunque signo naturae uel originis: tunc addo hanc minorem, quod uoluntas habens obiectum primum sibi praesens est ratio producendi amorem adaequatum illi perfectius quam habens obiectum secundum sibi praesens, uel saltem non minus perfecte. igitur essentia diuina cum sit primum obiectum uoluntatis diuinae non pater ut pater, nec filius ut filius, quia tunc pater esset formaliter beatus in pluribus obiectis distinctis: igitur uoluntas habens essentiam diuinam praesentem sibi, siue ut amabilem, ue non amabilem in ista productione magis erit principium producendi amorem adaequatum illi quam ut habet patrem ut pater est uel filium ut filius est pro obiecto, uel saltem non minus, & ita cum uoluntas prius habeat essentiam pro obiecto quam patrem prius spirabitur Spiritus sanctus uoluntate ut est essentiae ut primi obiecti quam uoluntate, ut est patris uel filij tanquam obiecti.

Confirmatur. Quia essentia diuina est formaliter infinita, sed paternitas, vt paterni as non est formaliter infinita. igitur Spiritus sanctus, qui est amor infinai tus, & in hoc non tantum voluntatis infinitae, sed etiam obiecti infiniti magis spirabitur voluntate, vt est essentiae diuinae, quae est obiectum infinitum, quam vt est patris, vel filij vt obiecti. Si dicatur essentiam non esse primum obiectum uoluntatis secundum rationem formalem in primo obiecto, quod est persona. hoc est falsum. suppositum est principium obiectum voluntatis, tum quia ratio formalis amati prius amatur, & conceditur propositum, quia tunc erit ratio formalis spirandi eo modo, quo obiectum concurrit ad spirare. Ex istis (inquit) sequitur quod pater spirat spiritumsanctum non inquantum diligit filium primo. nec filius inquantum diligit patrem primo, sed pater, & filius inquantum habent essentiam diuinam praesentem, vt primum obiectum voluntatis. similiter nec aliquis eorum spirat inquantum habet essentiam praesentem, vt amatam, sed inquantum habet eam praesentem, vt amabilem.

Ad primum argumentorum Aureoli respondetur, quod iste modus est sufficiens, & corporalis, & non superficialis. non solum enim procedit tangendo exteriora, immo procedit vsque ad prosundum. Et ad primam probationem huius negati dicitur. quod sanctus Doctor assignat rationem huius regulae in multis locis, quae si istae vidisset forte non talia vana assentiret. vnde prima parte. quaest. 39. art. 3. ait. Nomina (inquit) substantiua significant per modum substantiae. nomina vero adiectiua per modum accidentis, quod inhaeret subiecto, substantia autem sicut per se habet esse, ita per se habet vnitatem, vel multitudinem. vnde singularitas, & pluralitas in nominibus substantiuis attenditur secundum formam significatam pernomen. accidentia autem sicut habent esse ex subiecto, ita in subiecto recipiunt vnitatem, vel multitudinem, & ideo in adicctiuis attenditur singularitas, & pluralitas secundum supposita. Haec ille.

Ista autem cum multis alijs allegata sunt alias, scilicet quarta dist. primi. Ex quibus patet, quod prima probatio nulla est, procedit enim ex ignorantia dictorum sancti Thomas Secunda probatio etiam non valet. nec per illam videtur oppositum tale, quia licet adiectiuum significet formam sine supposito. non tamen per modum subsistentis, sed adiacentis alicui, & ratione praedicta non numeratur modo substantiae, sed modo accidentis, qui dicti sunt. secus est de substantiuo. vnde prima parte. q. 39. ar. 5. ad quintum dicit sanctus Doctor. Haec est (inquit) differentia inter nomina substantiua, & adiectiua. quia nomina substantiua ferunt suum suppositum, adiectiua vero non sed rem significatam ponunt circa substantiuum. vnde sophistae dicunt, quod nomina substantiua supponunt. adiectiua vero non supponunt, sed copulant. Haec ille.

Tertia etiam probatio non valet. licet enim adiectiuum ponat suam formam circa suppositum, non sequitur, quod plurificato supposito plurificetur forma importata per adiectiuum, sed solum nomen adiectiuum. vnde licet sint plures spiratores, tamen spiratio est vnica, nec multiplicatur, sed communicatur. quia habet idem esse in quolibet suppositorum. non enim dicimus, quod forma importata per adiectiuum habeat se per modum accidentis, sed nomen adiectiuum se habet per modum accidentis. vt patet per praedicta, & ideo illud plurificatur ad plurificationem suppositorum, sed non oportet de forma significata. Quarta etiam probatio non est ad propositum. hic enim non habemus loqui de plurificatione verborum sed nominum. Verumtamen de modo quo verba, & participia dicuntur in plurali, docet ipse dist. 11. huius primi art. 4. vbi dicit. quod talia, scilicet verba, & participia, & etiam nomina verbalia forte cum importent actus, vel actum, qui refertur ad suppositum, ideo dicuntur in plurali ad plurificationem suppositorum, vnde non dicimus, pater & filius est vnus Deus, sed sunt vnus Deus, quia hoc verbum est significat essentiam per modum actus, nec dicimus, quod sunt spirans, sed spirantes. sed illud quod ibi dixerat de nomine verbali, cuiusmodi est spirator correxit in summa secundum quod dictum est, & sic patet, quod illae argutizationes primo loco inductae non pcedunt.

Ad argumenta secundo loco inducta respondetur. ad primum quidem satis patet per praedicta in alia d. quomodo scilicet respectu actus spirandi sit potentia in diuinis: vel quomodo non.

Ad secundum dicitur, quod argumentum solum concludit, quod ratio vnius, quae est indiuisio, non sit formalis ratio patri, vel filio, quod spirent, sed aliter intelligitur nostra conclusio. non enim loquimur de illa ratione, sed de substracto illi. Intelligimus enim quod spirant inquantum vnum, non scilicet quia habent illam indiuisionem, sed quia habent notionem, quae substernitur illi indiuisioni, & est idem cum illo, quod alij dicunt, quod non loquimur de vno formali, sed de denominatiuo.

Ad tertium conceditur prima propositio, & negatur secunda, non enim accidit patri inquantum spirat, quod sibi filius conspiret, immo de ratione spirantis amorem perfectum est, quod habeat verbum conspirans. nil enim amatur nisi praeconceptum. vnde spiratio de sui ratione habet, quod procedat a duobus. vt dicetur in alia distinctione. In creatis etiam omnis diligens, vel spirans amorem concipit verbum rei dilectae, a quibus existentibus quodammodo vnum, & quodanmodo distinctis spirator amor, & praesertim de radsone amicitiae est mutuitas amoris, & ideo negatur consequentia, quam in fert scilicet quod mutuitas nil facit ad propositum. Ad quartum conceditur antecedens, & consequens. non enim dicimus, quod mutuitas sit conditio principij spirationis, vel aliqua pluralitas vel concordia, vel solum vnitas notionis. verum conditio suppositorum spirantium est pluralitas, & concordia, & mutuitas in spirando. ita quod si non esset duo, non saluaretur ibi ratio spirationis. Ad quintum conceditur consequens. quod actus spirandi totaliter idest secundum quodlibet sui est in patre, & perfecte. quia in ipso est perfecte virtus spiratiua, & perfecte communis spiratio, sed tamen pater non habet formaliter omnem conditionem, quae respicit supposita spirantia scilicet vnitatem, vel pluralitatem suppositorum, sed pater & filius habent omnia illa, nec tamen sequitur, quia pater aliquid accipiat a filio. illa enim pluralitas non est quid reale in patre, sed est pater & filius secundum rem, nec addit secundum rationem nisi indiuisionem vnam ex parte patris, & aliam ex parte filij. indiuisio autem est negatio.

Ad sextum dicitur, quod in vanum laborat. gratis enim concedimus, quod actus spirandi totaliter est in qualibet persona, immo est quaelibet persona, & virtus spiratiua similiter, sed conditio suppositorum spirantium non est formaliter in quolibet sigillatim, sed in vtrisque coniunctim.

Ad septimum conceditur eodem modo. verumtamen simile de essentia diuina, & de spiratione, vel actu spirandi non valet, quia diuinitas, vel essentia diuinitatis non habet respectum ad suppositum, eo modo quo actus, vel operatio, de quo respectu dictum est in probatione quartae conclusionis, falsum enim supponit in argumento, scilicet quod eodem ordine saltem secundum modum nostrum apprehendendi communicetur essentia, & spiratio.

Ad octauum dicitur sicut ad quartum, nec imaginamur sicut ipse fingit, quod ibi sunt duo impulsus, vel amores, sed tamen dicimus, quod ad hoc quod seruetur ratio spirationis sunt ibi duo impulsi. & ad hoc quod sit ibi amor amicitiae, oportet quod sint ibi duo amantes se. In creatis enim ad rationem spiritus amoris exigitur, quod a duobus procedat, non tamen illi duo sunt duo amantes, quia vnum eorum non subsistit, nec est eiusdem naturae cum alio scilicet verbum cum dicente, quod si esset, tunc mutuo se diligerent non distinctis amoribus, vel impulsibus, sed eodem amore existente sub oppositis relationibus, vel cum oppositis relationibus, quia in vno esset, vt acceptus ab alio, in reliquo vero vt in eo qui alteri dat, sic in diuinis est supra nostrum intellectum in patre, & filio de amore, & caeteris absolutis, similiter vbicunque est nexus amicitiae. ibi sunt duo se mutuo diligentes, & sic patet, quod non arguit proprie contra conclusionem, sed transit iuxta.

Ad primum Henrici dicitur. quod cum assumit illud: quod emanat, &c. videtur emanare a duobus, vt duo sunt: ly vt duo, vel inquantum duo potest replicare dualitatem tanquam aliquid intrinsecum formali rationi principij spiratiui, & sic negatur maior, vt dictum est in conclusione. si autem replicet dualitatem tanquam constitutionem principij, quod seu producentis, & spirantis, si conceditur maior, & totum argumentum. sed quo ad illum sensum non est contra conclusionem. Ad secundum dicitur, quod licet charitas requirat distincta supposita tanquam illa, quae diligunt se adinuicem, tamen ipsa fundatur in aliqua vnitate vitae, vel huiusmodi. nunquam enim aliqui se diligerent charitatiue, nec ab eis prossueret amicitia, nisi quia sunt vnum in aliquo, quod inuenitur in vtroque illorum secundum, quod ponit Sanctus Thomas prima secundae. quaest. 27. articu. 3. dicens. Situilitudo proprie loquendo est causa amoris. Sed considerandum est, quod similitudo inter aliqua potest attendi dupliciter. Vno modo ex hoc, quod vtrunque habet idem in actu, sicut duo habentes albedinem dicuntur similes. Alio modo ex hoc, quod vnum habet in potentia & in quadam inclinatione ad illud, quod alius habet in actu, sicut si dicamus, quod corpus graue existens extra locum suum habet similitudinem cum corpore graui in suo loco existenti, vel etiam secundum quod potentia habet similitudinem ad ipsum actum, nam in ipsa potentia est quodammodo actus. Primus igitur modus similitudinis causat amorem amicitiae, seu beniuolentiae, ex hoc enim quod aliqui duo sunt similes, quasi habentes vnam formam sunt quodammodo vnum in illa forma, sicut duo homines sunt vnum in specie humanitatis, & duo albi in albedine, & ideo affectus vnius tendit in alterum sicut in vnum sibi, & vult ei bonum sicut sibi. Sed secundus modus similitudinis causat amorem concupiscentiae, vel amicitiam vtilis, vel delectabilis, quia vnicuique existenti in potentia inquantum huiusmodi in est appetitus sui actus, & in eius consecutione delectatur si sit sentiens, aut cognoscens. Haec ille.

Item q. 28. arti. 1. Cum (inquit) sit duplex amor, scilicet concupiscentiae, & amicitiae, vterque procedit ex quadam apprehensione vnitatis amati ad amantem, cum enim aliquid amat aliquis quasi concipiens illud, apprehendit illud quasi pertinens ad suum bene esse, similiter cum aliquis amat aliquem amore amicitiae vult ei bonum, sicut & sibi vult bonum, vnde apprehendit eum, vt alterum se, inquantum, scilicet vult ei bonum sicut, & sibijpsi, & inde est, quod amicus dicitur esse alter ipse. Et Augustinus dicit quarto confessionum. Bene quidem dixit de amico suo dimidium animae suae. Idem ponit ibidem in responsione ad tertium, ostendendo quomodo vnitas, vel vnio est causa amoris, & est amor essentialiter, & est effectus amoris.

Idem ponit secunda secundae. q. 23. articu. 6. ad tertium. vbi dicit. Idem bonum est obiectum charitatis, & spei, sed charitas importat vnionem ad illud bonum, spes autem distantiam quandam ab eo, & inde est, quod charitas non respicit illud bonum, vt arduum sicut spes, quod enim iam vnum est non habet rationem ardui. Haec ille.

Ista est determinatio philosophi octauo, & nono Ethicorum multis capitulis. vnde octauo Ethicorum cap. 11. ostendit quomodo non est proprie amicitia ad inanimata, neque ad bruta, neque ad seruos inquantum serui propter defectum vnitatis, & communicationis inter hominem, & talia. Dicit enim sic. Amicitia autem non est ad inanimata, sed neque ad equum, vel bouem, neque ad seruum secundum, quod seruus. nihil enim commune est. seruus enim animatum organum. organum autem inanimatus seruus secundum, quod quidem igitur seruus, non est amicitia ad ipsum, sed secundum, quod homo. videtur enim quoddam esse iustum omni homini ad omnem hominem potentem communicare lege, & compositione, & vtique amicitia secundum, quod homo. Similiter cap. 11. ostendit quomodo parentum ad filios, & econtra. & fratrum adinuicem est fortis amicitia propter vehementem vnitatem, quae est quaedam identitas, dicit enim sic. Parentes quidem filios diligunt, vt seipsos, qui enim ex seipsis velut alteri ipsi inseparati. filij autem parentes, vt ab illis nati, fratres autem adinuicem ex eisdem nati, ad illa enim identitas adinuicem idem facit. propter, quod Auicenna idem sanguinem, & radicem, & talia. sunt autem idem essentialiter indiuisim. Similiter capitulo eodem ostendit quomodo coniuges dum prolificant seinuicem diligunt propter filium, qui est commune bonum vtriusque. Econtra vero de sterilibus. Coniunctio (inquit) filij videntur esse. propter quod & steriles dissoluuntur, filij enim commune bonum ambobus continet autem communae, scilicet amicitiam. Similiter libro 9. cap. 9. ostendit quomodo virtuosus est magis amator sui propter vehementem vnitatem eiusdem ad seipsum, scilicet quia bonum vult secundum vtranque partem sui. Et idem ponit capitu. 7.

Ex quibus omnibus patet, quod amicitia profuit ex duobus inquantum conueniunt, vel sunt vnum ir aliquo, vt prius dicebatur, cum quo tamen stat, quod ciusdem ad seipsum non est proprie amicitia. vt ponit Sanctus Thomas secunda secundae quaest. 25. ad articulum quartum. Amicitia (inquit) proprie non habetur ad seipsum, sed aliquid maius amicitia, quia amicitia vnionem quandam importat. Dicit enim Dionysius. quod amor est virtus vnitiua. vnicuiquae autem ad seipsum est vnitas, quae est potior vnitione, vnde sicut vnitas est principium vnionis. ita amor quo quis diligit seipsum est forma, & radix amicitiae. in hoc enim amicitiam habemus ad alios, quod ad eos nos habemus, sicut ad nosipsos. Dicitur enim 9. Ethicorum, quod amabilia, quae sunt ad alterum venerunt ex his, quae sunt ad seipsum, sicut & de principijs non habetur scientia, sed aliquid maius, scilicet intellectus. Haec ille. Et loquitur de charitate sub communi ratione amicitiae, non autem, vt charitas est, quia talis habetur ad seipsum quasi ad rem pertinentem ad Deum, quem principaliter diligit. Hoc idem ponit Aristotes 9. Ethicorum. cap. 4. vbi sic dicit. Ad seipsum autem vtrum est, vel non est amicitia relinquatur in praesenti. videbitur autem vtique sic esse amicitia secundum, quod est duo, vel plura. vb, commentator Eustratius dicit. Videbitur autem vtique ad seipsum esse amicitia, non secundum, quod vnus est amans seipsum, sed secundum quod duo. & dicit duo. rationale nostrum, quod sumus principaliter, & proprie & irrationale. humana enim species, & principaliter homo ratiocinatiua est pars animae, & non rationalis. cum igitur haec non contendunt nec differunt, sed sequantur motionibus intellectus, & voluntatibus. irrationale vnum sunt consonantia, subiecta enim & natura duo existunt, neque est ad seipsum amicitia, secundum quod duo est talis. vel secundum plura duobus. est autem tale, quod dicit potentia. si quidem diuidas in duo animam, & ratiocinatiuum, & irrationale secundum, quod duo erit amicitia eiusdem ad seipsum. si autem non in duo, sed in tria rationem, & iram, & concupiscentiam, non secundum, quod duo, sed vel plura duobus, hoc est, sed vel triaerit ad seipsum amicitia. si enim erit duo est rationale, sed tamen amicitia tunc est ad seipsum, cum haec vnum sunt. Haec ille.

Ex quibus omnibus patet, quod charitas, & amicitia naturalis profiuit a duobus inquantum sunt vnum in aliquo, si ly inquantum replicet principium quo, sed prossuit a duobus, vt duo sunt. si ly inquantum replicct principium quod, siue conditionem suppositi agentis.

Ad tertium patet per idem, quia solum concludit, quod talis amor requirit in principio, quod pluralitatem, non autem in principio quo.

Ad quartum per idem. nam licet talis amor sit ad duos dilectos, scilicet patrem, & filium obiectiue, non tamen ad duo obiecta formalia. vel propter duas diligibilitates, sed propter eandem, quae est Dei bonitas immensa.

Ad quintum dicitur, vt prius. quod mutuitas sic requiritur ad amicitiam. non quasi sit principalis causa eius, sed quodammodo conditio concomitans principium quo in principio quod.

Ad primum Scoti dicitur primo. quod pater in nullo priori extra intellectum praecedit filium. immo non est verum sine quocunque intellectu ponere talia signa. Dicitur secundo, quod concesso, quod pater a se habeat principium sufficiens spirandi. ita quod per filium non habeat illud principium spirandi. nec perfectius habeat illud, propter filium quem producit. tamen nunquam a patre procederet Spiritus sanctus, nisi, praesupposita alia persona procedente a patre, scilicet verbo a quo & patre Spiritus sanctus procedit. non ergo filius est ratio patri suo producendi spiritum sanctum. necratio spirandi amorem, sed est spiritus sanctus ratio procedendi a patre. quia nec persona filij, nec eius processio dat patri principium spirandi, nec modum & amicitia, & concordia vtriusque, quod non haberet, si. a habendi principium, sed dat spiritu sancto quod sit nexus solo patre procederet. sicut vnus amicus non dat coamico virtutem d ligendi, aut amorem producendi, scilicet tamen nisi amicus haberet reamantem. amor procedens ab eo non haberet rationem amicitiae, nec concordiae. Verumtamen in proposito non solum Spiritus sanctus habet a filio quod procedat a patre, vt amicitia vel nexus. immo quod procedat a patre. vt dictum est. quia spiritus sanctus eadem proprietate est spiritus, & donum, & communio, ac nexus.

Ad secundum dico, quod non arguit contra Sanctum Thomas sed contra Henricum, quia Sanctus Thomas non diceret, quin pater habeat principium sufficiens spirandi a se, sed dicit, quod processio Spiritus sancti requirit vnam conditionem in principio quod producit, quae non esset, si filius non esset, scilicet mutuitas, sicut dictum est de amicitia. Illa autem conditio non est de intrinseca ratione principij spiratiui, vt quo, sed est conditio producentis per illud principium. Nec sequitur si posito filio pater habet illam conditionem, & non aliter, quod pater habeat aliquid a filio effectiue, sed solum sequitur, quod filius sit illud, sine quo pater non haberet huiusmodi conditionem, sicut pater non haberet paternitatem, si per impossibile non esset filius, quia dempta filiatione demitur paternitas, & ideo pater non esset pater. non tamen sequitur, quod filius sit aliquo modo causa, vel principium patris, aut alicuius, quod sit in patre formaliter, sed solum, quod filius est illud, sine quo non haberet pater talem relationem, sic in proposito sine filio pater non haberet amoris mutuitatem cum aliquo sibi dilecto, cum quo spiraret talem amorem.

Ad tertium dicitur, quod concordia, vel mutuitas non est de ratione principij. quo pater, & filius spirant, ut saepe dictum est, est tamen conditio sine qua non spirarent talem amorem, & licet concordia prout dicit relationem sit in diuinis respectus rationis non tamen sequitur, quod respectus rationis aliquid faciat ad productionem spiritus sancti, non tamen est inconueniens, quod sit illud sine quo non &c. non ratione sui, sed ratione suorum extremorum, vel fundamenti: sicut si pater in diuinis non esset idem sibi, & cognitiuus sui non gigneret verbum, & tamen relatio, quam dicit identitas, & illa quam dicit cognitiuus, sunt in diuinis relationes rationis, vt patet. similiter pater, & filius nisi essent volitiui, & diligibiles non producerent spiritum sanctum.

Ad quartum dicitur, quod argumentum concludit, quod in patre solo, idest per se accepto est sufficienter principium producendi Spiritumsanctum, sed non probat, quod ipso solo posito, & nullo alio sint posita omnia, sine quibus non producitur spiritus sanctus, talis enim mutuitas nullo modo est causa nec principium spiritus sancti, sed est conditio, sine qua non procederet spiritus sanctus a patre, aut filio.

Ad quintum negatur minor: voluntas enim vt in patre est sufficienter productiua, & potens habere terminum, sic quod non requiritur aliud principium, per quod compleatur eius productiuitas, sed bene requiritur, quod suppositum producens per illam habeat aliam conditionem, non tanquam per quam, sed tanquam sine qua non produceret, illam autem non habet nisi posito alio supposito a producente per eandem voluntatem, scilicet posito verbo.

Ad sextum negatur minor tanquam erronea. omnis enim amor, quo pater diligit filium est perfectissimus. Nec valet probatio. dico enim quod amor ille mutuus patris ad filium, vt filius est terminatur ad diuinam essentiam, & ad relationem, vel personam, sed ad essentiam, vt ad rationem diligibilitatis, ad relationem autem, vt ad dilectum, in quo talis ratio summi boni, & infiniti diligibilis per identitatem realem reperitur nullus enim amor terminari potest ad relationem, nisi inquantum inducit rationem boni. In diuinis autem non est nisi vnica bonitas. ideo nec nisi vnica ratio diligibilitatis, ac per hoc non est ibi nisi vnica dilectio, sola enim ratio formalis obiecti, quae dat actui speciem, variat rationem formalem actus, sicut visione eiusdem speciei videntur omnia alba, licet vnum sit nix, aliud lana.

Ad septimum negatur principalis consequentia, & ad primam probationem dico, quod licet probet contra Henricum ponentem, quod in Deo est duplex intellectio. vna quasi confusa, quae est ratio producendi cognitionem distinctam, & expressam, quam dicit verbum, & conformiter ponit duplicem amorem, quorum vnus est ratio producendi alium, qui dicitur zelus, & spiritus, tamen nihil probat contra Sanctum Thomas non enim Sanctus Thomas ponit, quod actualis intellectio sit ratio producendi verbum quasi principium eius elicitiuum, sed potius intendit quod actualis intellectio est productio verbi, & similiter non vult, quod actualis dilectio sit ratio, vel principium elicitiuum spiritus, sed potius dicit, quod est eius elicio. sicut enim verbum est, terminus actualis intellectionis, ita spiritus sanctus est terminus actualis dilectionis. non ergo habetur in diuinis duplex principium spiratiuum, sclicet esse, vt actus primus, & essentia sub actu secundo, scilicet volibile, & ita nec duplex spiritus sanctus, quapropter sicut consequentia, ita probatio consequentiae nulla fuit.

Ad confirmationem dico, quod nos non dicimus, quod actus voluntatis sit productiuus spiritus, uel amoris spirati naturaliter, aut libere, sed potius, quod est eiuproductio. productiuum enim talis spiritus est voluntas cum obiecto sibi praesente per intellectum: verumtamenargumentum radicem innuit erroneam, scilicet quod spiritus sanctus producatur libere, sic quod in potestate producentis sit producere, & non producere. ideo argumentum ex parte libertatis huiuscemodi nihil valet.

Ad secundam confirmationem patet per praedicta, quia non procedit nisi contra Henricum.

Ad secundam principalem probationem consequentiae dicitur, quod omnis prioritas, & posterioritas realis, uel ex natura rei ante actum intellectus inter essentiam, & relationes neganda est in diuinis, vel quod unum prius ametur, aut intelligatur, quam aliud tali prioritate. Sed si ibidem sit aliqua prioritas, illa est secundum nostrum modum concipiendi talia, quam non requirit natura reivt in se est. Dico secundo, quod concessa ibidem prioritate, quae concedi potest, adhuc non habetur, quod ibi sint duo amores spirati, aut duo spiritus procedentes, quia cum relatio cum praescindit ab essentia diuina, nullam heat propriam entitatem, aut bonitatem, consequenter nec diligibilitatem: vnde non se habet ad essentiam, vt ad diligibile, sed vt diligibile ad diligibilitatem suam. dato ergo per impossibile quod prius diligeretur essentia quam relatio, vel persona, non tamen alio actu diligi posset: nec alius Spiritus procederet dilectione qua diligitur essentia, & dilectione qua diligitur persona vel relatio: quia actus manet idem, manente eadem formali ratione obiecti, manente autem actu eodem, manet idem terminus per actum productus. Dico tertio, quod dato per impossibile, quod pater & filius diligerent essentiam suam non diligendo seipsos, aut relationes illo amore, nunquam procederet Spiritus habens rationem charitatis vel amicitiae, vt dictum est: quia ibi nulla erit reamatio: vnde illa Hypothesis infert contradictoria, scilicet quod procederet idem Spiritus secundum rem, & alius secundum rem. Ad confirmationem dico, quod sicut principium spiratiuum includit bonitatem principaliter, & secundario relationem communem Patri, & Filio, ita obiectum illius actus dilectionis, quo Spiritus sanctus producitur habet principaliter proobiecto essentiam, sed secundario supposita: vnde ex hoc quod est dilectio essentiae terminatur ad Spiritum amoris, ex hoc autem quod est dilectio mutua personarum, habet quod sit Spiritus amoris, qui est charitas, & amicitia, & nexus: vnde tertia persona secundum modum nostrum intelligendi prius est Spiritus amoris quam sit Spiritus amoris amicitiae, vel quam fit nexus.

Ad argumentum in pede quaestionis factum respondet Sanctus Doctor prima parte. q. 36. artic. 4. ad secundum dicens. Quia cum dicitur pater, & filius sunt vnum principium Spiritus sancti, designatur vna pr oprietas, quae est forma significata per nomen, nec tamen sequitur, quod propter plures proprietates pater possit dici plura principia: quia implicaretur pluralitas suppositorum. Haec ille. Et si dicatur quod tunc relatiua illa de nominibus substantiuis, quae dicit quod talia plurificantur ad plurificationem formae significatae videretur esse falsa.

Dico quod non est falsa, immo est vera bene intellecta, sed oportet quod intelligatur de reali pluralitate formae. ita quod forma realiter plurificetur in duas res, sed sic non est in pposito, nam licet principium significet proprietatem, & pater habeat duas proprietates, non tamen illae sunt duae res in patre, sed vna res. sunt tamen duae relationes reales. & ideo non oportet, quod pater sit duo principia. Et si dicatur, quod saltem debet dici duo principia secundum rationem cum forma importata per ly principium plurificetur secundum rationem. negatur consequentia. nam pater non principiat in esse rationis, sed ut est in actu realis existentiae. si tamen deberet concedi, quod illud principium est duo secundum rationem. non tamen duo principia secundum rationem. forte sic dicerent multi. & hoc sit pro isto argumento. Vtrum autem ista consequentia valeat. pater, & filius sunt vnum principium Spiritus sancti ergo pater, & filius sunt vnum principium, quod est pater, vel sunt vnum principium, quod non est pater, quaere sanctum Thomas in prima parte ibidem.

Item pro quo supponit subiectum huius, vnum principium spiritus sancti est pater, & filius, vel praedicatum huius. pater, & filius sunt vnum principium Spiritus sancti. vide ibidem. dicit enim, quod non pro vna notione nec pro vna essentia, nec pro vna persona, sed produabus personis simul & habet confusam suppositionem, & non determinatam. Sed si dicatur, quid est illud consundens praedicatum secundae 2Dico quod ly, &, sicut in hac propositione, hic & Romae venditur piper, sed de subiecto huius, scilicet vnum principium Spiritus sancti est pater, & filius, dubium videtur a quo confundatur nisi per terminum sequentem, & quod talia sunt subiecta qualia permittunt praedicata, vel si ista logica non placet quaere aliam, quia ego tempus non habeo speculandi ad alia properans. Contra solutionem argumenti facti in pede quaestionis arguit sic Gregorius primo quia de virtute sermonis principium in praedicato non potest stare confuse, cum nullum signum vniuersale, vel syncategorema praecedat confundens ipsum, & si propositio illa est vera, quia praedicatum stat confuse, cum hoc non sit de virtute sermonis, sequitur quia ipsa non sit propria, nec de virtute sermonis concedenda. Secundo. Quia si principium stat confuse, & non determinate, cum constet, quod non stet confuse distributiue, sequitur, quod supponitur confuse tantum. & per consequens sub ipso contingit descendere ad singularia per propositionem de disiuncto praedicato, nulla mutatione facta ex parte subiecti. sequitur ergo pater, & filius sunt principium Spiritus sancti. ergo pater, & filius sunt hoc principium, vel hoc principium demonstrando primo vnam personam deinde aliam, pro quibus dicitur principium supponere confuse, sed istud consequens est falsum, cum eius oppositum sit verum, scilicet pater, & filius non sunt hoc principium, nec sunt hoc principium, sicut verum est, quod pater, & filius non sunt haec persona patris, nec sunt haec persona filij. Tertio. Si principium supponit pro duabus personis simul. ergo hoc erit magis, vel non minus propria, & concedenda. pater & filius sunt principia sicut dicitur, quod pater & filius sunt personae.

Confirmatur. quia terminus in plurali numero magis proprie supponit pro pluribus singularibus coniunctim, quam in numero singulari. Item secundum hoc principium non supponeret confuse tantum, vt dicis, sed determinate, sicut in ista sortes, & plato sunt homines. praedicatum supponit determinate. non obstante. quod supponat pro pluribus simul, scilicet pro sorte, & platone, & vtrunque probatur, quia sub praedicato contingit descendere per disiunctiuam quae vtique vera erit, & sua contradictoria falsa.

Ad primum istorum dicitur, quod in ista propositione. pater, & filius sunt vnum principium Spiritus sancti. pater stat confuse, & confunditur. vt dictum est in solutione illius argumenti facti in ordine quaestionis per hoc syncategorema. Et ad replicam, quae fit de ista vnum principium Spiritus sancti est pater, & filius. dicitur similiter secundum Sanctum Thomas quod stat confuse, & ideo dico finaliter. quod tales termini communes de sua naturali significatione stant confuse, & non determinate pro hoc vel illo supposito. vnde Sanctus Thomas tertio senten. distinctio. 1. quaestio. 2. articulo, dicit. Quia si pater, & filius, & spiritus sanctus eandem numero naturam assumerent, dicerentuvnus homo, sicut propter vnam naturam diuinam dicuntur vnus Deus, & sicut dicitur tota trinitas vnus solus verDeus. ita potest dici iste solus homo est pater, filius, & Spiritus sanctus, & iste terminus homo supponeret rem naturae humanae sine distinctione trium personarum, sicut iste terminus Deus in praedictis locutionibus supponit rem naturae diuinae indistincte, & haec est suppositio sua naturalis, & quasi termini communis respectu trium personarum, suppositio autem qua supponit pro patre, vel filio est sibi accidentalis, & quasi termini discreti. Haec ille. Ita in proposito dico. quod in ista, vnum principium Spiritus sancti est pater, & filius. ly vnum principium supponit confuse, & indistincte rem naturae humane, & ista est sua naturalis suppositio, nec oportet quaerere confusiuum eius, sed potius per quid trahatur ad standum determinate per hoc, vel illo eius supposito distincto, hoc enim fit per signum vniuersale, vel particulare, vel quid huiusmodi.

Ad secundum dicitur. quod sub praedicato huius propositionis. pater & filius sunt vnum principium Spiritus sancti, non contingit descendere per disiunctiuam. sic ergo pater, & filius sunt hoc principium, vel pater, & filius sunt hoc principium. immo est fallacia ibi figurae dictionis, ut ostendit Sanctus Thomas prima parte quaest. 36. artic. quarto, ad quartum vbi sic dicit. Hoc quod dico. pater & filius sunt vnum principium, quod est pater, aut vnum principium quod non est, pater, non sunt contradictorie opposita, vnde non est necesse alterum illorum dare, cum enim dicimus. pater & filius sunt vnum principium Spiritus suncti. hoc quod dico principium non habet suppositionem determinatam, sed confusam pro duabus personis simul: vnde in processu est fallacia figurae dictionis a confusa suppositione ad determinatam. Haec ille.

Ibidem etiam ad quintum dicit sic. Haec est vera. vnum principium Spiritus sancti est pater, & filius, quia hoc quod dico principium, non supponit pro vna persona tantum, sed indistincte pro duabus. Haec ille. Sic patet igitur, quod non sequitur, pater & filius sunt vnum principium Spiritus sancti. ergo sunt hoc principium, vel sunt hoc principium. Secundo dico, quod bene sequitur, pater, & filius sunt vnum principium Spiritus sancti. ergo sunt hoc principium, vel hoc principium. demonstrando per primum hoc vnam personam, & per secundum hoc aliam, nec consequens illud est falsum, sed verum, & est propositio de disiuncto extremo. & cum probatur falsitas consequentis, quia nec pater & filius sunt haec persona demonstrando patrem, nec pater & filius sunt haec persona demonstrando filium, igitur nec illud consequens est verum, dico quod consequentia non valet, nam ex tali antecedente, quod est propositio copulatiua bene probatur: quod consequens. est falsum. si esset disiunctiua, non autem si sit de disiuncto extremo, vnde ista consequentia non valet, nec Parisijs, & Romae venditur iste piper, nec Parisijs, & Romae vend tur ibi piper. ergo falsum est, quod Parisius, & Romae venditur iste, vel ille. vnde sortes, & plato sunt sortes, vel plato. non tamen conceditur, quod sortes & plato sunt sortes, nec quod sortes, & plato sunt plato.

Ad tertium negatur consequentia, quia licet hoc, quod dico principium supponat pro duabus personis, non tamen pro duobus principijs, quia nomen substantiuum non praedicatur in plurali, nisi plurificetur forma significata per ipsum. licet supponat pro multis, sicut patet de hoc nomine Deus, licet supponat pro multis, tamen non dicitur, nec conceditur, quod plura supposita sint plures dij. probatio autem de hoc nomine persona nihil valet, quia forma quam significat plurificatur in diuinis, scilicet personalitas, & relatio subsistens.

Ad confirmationem dicitur eodem modo, quod illae maximae non tenent, vbi nomen significat formam, quae non plurificatur, licet sit in multis suppositis, sicut est in diuinis de hoc nomine Deus, & multis alijs absolutis, & de hoc nomine principium in proposito. vnde Sanctus Th.s vbi supra ad secundum. Cum (inquit) dicitur. pater & filius sunt vnum principium Spiritus sancti, designatur vna proprietas. quae est forma significata per nomen.

Ad vltimum dicitur, quod in illa propositione. pater & filius sunt principia Spiritus sancti. praedicatum non supponeret determinate pro pluribus suppositis habentibus vnicam formam significatam per nomen, sed pro pluribus suppositis habentibus multas formas significatas per nomen illud, esset enim sensus, quod illa notio, quae dicitur spiratio actiua plurificaretur in patre, & filio, quod est absurdum, quia tunc nullo modo essent vnus spirator, nec vnum principium Spiritus sancti. Et haec sufficiant.

PrevBack to TopNext