Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum generatio et processio Spiritus Sancti sint processiones alterius rationis
DISTINCTIO XIII. QVAESTIO I. Vtrum generatio, & processio, scilicet sint processiones alterius rationis.
CIRCA tertiamdecimam distinctionem quaeritur. Vtrum generatio, & processio Spiritus sancti sint processiones alterius rationis.
Et arguitur quod non. Proprietates constitutiuae filij, & Spiritus sancti non sunt alterius rationis. ergo nec eorum processiones. tenet consequentia, quia iste, & ille idem realiter sunt. antecedens patet. quia tunc filius, & Spiritus sanctus essent diuersarum rationum, & sic alterius speciei.
In oppositum arguitur sic. Istae productiones terminanAtur ad idem formaliter. ergo non sunt alterius rationis. tenet consequentia. quia productiones sunt alterius rationis propter terminos eiusdem rationis, sed antecedens patet, quia terminus natiuitatis filij, & processionis spiritus sicut est deessentia diuina. I1. IN ista quaestione erunt duo articuli. In primo videbitur quomodo, & penes quid distinguuntur natiuitas filij, & processio. In secundo penes quid & quomodo distinguantur generatio, & spiratio actiue sumptae.
Articulus 1
Quantum ad primum sit prima conclusio. Quia illae processiones passiue sumptae non distinguuntur seipsis formaliter. Istam conclusionem probat sic sanctus Doctor de potentia Dei quaest. 10. articulo secundo. Vnumquodque distinguitur ab alio secundum speciem per illud a quo speciem habet, & secundum numerum per illud a quo indiuiduatur. Differentia autem inter processiones diuinas oportet, quod sit non solum sicut ea, quae differunt numero tantum, sed sicut ea, quae differunt specie, cum vna sit generatio, alia vero non. Relinquitur ergo quod processiones diuinae distinguuntur per illud, a quo speciem habent. Nulla autem processio, nec operatio, nec motus haNet speciem a se, sed sortitur speciem a termino, vel a principio, vnde nihil est dictu, quod processiones aliquae distinguantur seipsis, sed oportet, quod distinguantur penes terminos, vel principia. Haec ille. Item primo sentent. distinctio. 13. quaest. 1. articulo secundo, arguit sic pro ista conclusione. Generatiosinquit) & processio nullam habent oppositionem adinuicem, omnis autem formalisdistinctio est secundum aliquam oppositionem.d.&
Prima. Processio, & generatio significantur per modum operationum, hoc autem non conuenit, vt per operationes, vel motus distinguantur operantia, vel operata, sed magis econtrario, quia actiones differunt specie secundum formas agentium, vt calefacere, & infrigidare, & motus secundum terminos. Haec ille. IrVu
Item prima secundae. quaest. 18. articulo secundo dicit, Sicut autem res naturalis habet speciem exsua forma, ita actio habet speciem ex obiecto, sicut & motus ex termino Idem dicit ad tertium ibidem. Item articulo quinto, & articu. 6. & 7. & 9. & 10 in quo sic ait. Species rerum naturalium constituuntur ex naturalibus formis, & species actuum ex obiectis. Idem ponit de malo. quaestio. secunda per totum. Item prima secundae, quaest. 1. articulo tertio sic ait. Vnumquodque sortitur speciem secundum & ctum, & non secundum potentiam: vnde ea quae sunt composita ex materia, & forma, constituuntur suis speciebus per proprias formas, & hoc etiam est considerandum in proprijs motibus, cum enim motus quodammodo. distinguantur secundum actionem, & passionem, vtrunque eorum ab actu speciem sortitur, actio quidem ab actu, qui est principium agendi, passio vero ab actu, qui est terminus motus, vnde calefactio actio nihil aliud est, quam motio quaedam a calore procedens, calefactio autem passio nihil aliud est, quam motus ad calorem, diffinitio autem manifestat rationem speciei. Haec ille.
Secunda conclusio est. Quia processiones illae non distinguuntur realiter penes principia, scilicet secundum hoc, quod vna est processio per modum naturae, & intellectus: alia vero per modum voluntatis, natura enim, & intellectts, & voluntas videntur significare quaedam operationum principia.
Istam conclusionem probat Sanctus Doctor de potentia Dei, vbi supra, ait enim sic. Istud (inquit) non sufficit ad diuinam processionum distinctionem, nisi aliud addatur. Cum enim oporteat in praecedente inueniri similitudinem eius, quod est proceesionis principium, sicut in rebus creatis similitudinem formae generantis nocesse est esse in generato, oportet, quod si processiones in diuinis distinguuntur per hoc, quod principium vnius est, natura, vel intellectus, alterius vero voluntas, quod in procedente secundum vnam processionem inueniatur tamtum, quod naturae est, vel intellectus, in altero vero id, quod est voluntatis tantum, quod patet esse falsum. Nam per vnam processionem, quae est filij a patre, communicat pater filio quicquid habet naturam, & potentiam, & intellectum, & voluntatem, & quicquid absolute dicitur, vt sicut verbum dicitur sapientia genita, ita posset dici natura, vel voluntas, vel sapientia genita, idest per generationem accepta, vel magis huiusmodi per generationem accipiens vnde patet, quod cum omnia attributa essentialia concurrant in vnam processionem filij, quod non potest processionum differentia inueniri secundum diuersas rationes attributorum, ita quod per vnam processionem. attendatur communicatio vnius attributi, & per aliam alterius communicatio. Haec ille.
Eandem probat primo sentent. dist. 13. quaest. articulo secundo sic. Voluntas, & natura in diuinis solum ratione distinguuntur, vnde talis distinctio. non potest esse ratio realis distinctionis, quia principium non est debilius principiato. Et praeterea secundum hoc pocessio intellectus, secundum quam dicitur verbum, esset alia a processione naturae secundum quam dicitur filius..
Tertia conclusio est. Quia huiusmodi processiones distinguuntur secundum ordinationem originis. Istam conclusionem probat Sanctus Doctor de potentia Dei, vbi supra sic. Processionis terminus est habere, cum ad hoc procedat persona diuina, vt habeat, quod accipit procedendo, processiones autem penes terminos distinguuntur, ergonecesse est, vt sicutmhabens distinguitur in diuinis, ita distinguatur, & procedens, habens autem non distinguitur in diuinis ab habente per hoc quod hic habeat haec attributa, ille vero alia. sed per hoc quod eadem vnus habet ab alio. Nam omnia quae habet pater habet filius, sed in hoc distinguitur filius a patre, quod habet ea a patre. sic igitur vnus procedens ab alio procedente distinguitur, non quia vnus procedendo haec accipiat, & alius alia, sed quia vnus illorum ab alio accipit. quicquid igitur inuenitur in processione diuina, quod statim in vna processione potest intelligi, nulla alia intellecta, vnius tantum processio est Ibi vero statim alia processio inueniri potest, vbi eadem quae per primam processionem sunt accepta iterum deriuantur in aliam, & sic solum ordo processionum, qui atgensitur secundum originem, processiones multiplicat in diuinis, vnde conuenienter dixerunt, qui posuerunt vnam processionem esse per modum naturae, & intellectus. aliam per modum voluntatis quantum ad illud, quod processio, quae est secundum naturam, velinte lectum non prae&xigit aliam processionem. processio autem quae est per modum voluntatis aliam proceshonem praeexigit. nam amor alicuius rei non potest a voluntate procedere, nisi praeintelligatur processisse ab intellectu illius rei, quod est verum conceptum. bonum enim intellectum est obies ctlm valintatis. Haec ille.
Eandem conclusionem ronit 1. sent. vbi supra ait enim sic. In diuinis non potest esse aliqua realis distinctio, & pluralitas, nisi secundum relationem originis, & ideo secundum hoc oportet nos inuestigare pluralitatem processionum & procedentium. Dicoigitur secundum hoc, quod est in diuinis aliqua processio secundum quod vna persona procedit ab vna. & haec est processio generationis, secundum quam filius est, & ideo dicitur esse per modum naturae, vel intellectus. procedit enim, vt filius, & vt verbum. quia in vtroque modo istarum processionum scilicet naturae & intellectus est processio vnius ab vno. Item in diuinis est aliqua processio, quae est simul a duobus scilicet ab eo qui procedit, & ab eo a quo procedit. & haec distinguitur a prima secundum originem, quia illa secunda processio est a procedente secundum processionem praedictam quae est per modum naturae, & in de est, quod illa processio dicitur esse per modum voluntatis, quia per consensum a duobus volentibus potest vnus amor, pcedere & secundum istos diuersos modos originis producuntur plures personae relatione originis distinctae scilicet filius qui est a patre. & Spiritus sanctus, qui est ab vtroque. vnde conceditur quod nisi Spiritussanctus esset a filio, non esset assignare reale distinctionem inter filium, & spiritumsanctum. Haec ille in forma.
Eandem conclusionem ponit prima parte. q. 27. ar 4 ad principium. vbi ait. Quicquid est in diuinis est vnum cum diuina natura, vnde ex parte huius vnitatis non potest accipi propria ratio huius processionis, vel illius, secundum quam vna distinguitur ab alia. sed oportet quod prima ratio huius processionia vel illius accipiat secundum ordinem vnius processionis ad aliam. Huiusmodi autem ardo attenditur secundum rationem voluntatis, & intellectus. vnde secundum horum propriam rationem sortitur in diuinis vtraque processio nomen, quod importatur ad propriam rationem rei significandam. Haec ille.
Item arti. 3. ad tertium dicit. Licet in Deo non sit aliud voluntas, & intellectus, tamen de ratione intellectus, & voluntatis est, quod processiones, quae sunt secundum actionem vtriusque se habeant secundum quendam ordinem, non enim est processio amoris nisi in ordine ad processionem verbi: nihil enim potest voluntate amari, nisi sit in intellectu praeconceptum. sicut igitur attenditur quidam ordoverbi ad illud a quo procedit, licet in diuinis sit eadem substantia intellectus, & conceptio intellectus, ita licet in Deo sit voluntas, & intellectus, tamen quia de ratione amoris est, quod non procedit nisi a conceptione intellectus: ideo habet ordinis distinctionem processio amoris a processione verbi in diuinis. Haec ille.
Sed contra primam conclusionem arguit secundum Aureolum multipliciter. Et primo in generali. quod actiones, & passiones seipsis formaliter distinguantur. Primo sic. Philosophus dicit in praedicamentis. quod diuersorum generum, & non subalternatim positorum diuersae sunt species, & differentiae. Et primo posteriorum ait. quod praedicamentorum coordinationes sunt impermixtae. Et tertio metaphysicae dicit, quod differentiae diuidentes genus debent esse essentiales, & per se pertinentes ad rationem generis, sicut bipeditas per se pertinet ad pedalitatem, non autem per accidens sicut alatum per accidens respicit pedes habens, sed si actio, & passio non habeat per se genera, & species, & differentias, nullum istorum saluatur, nec enim diuersorum generum erunt diuersae species, & differentiae, nec praedicamentales coordinationes erunt impermixtae, nec differentiae erunt per se pertinentes ad rationem generis, si praedicamenta huiusmodi non habeant seipsis formaliter differentias distinctas, quibussint alterius rationis, sed omnis alteritas sit ex terminis, ergo impossibile est illud poni.
Secundo sic ad idem. Cui competit quod maius est potest competere illud quod minus est, sed alteritas rationis, quam habent conceptus generalissimi, est maxima diuersitas, conceptus enim generalissimi sunt primo intellecta, & primo diuersa, & primae maneries rerum omnino alterius naturae nullam habentes communem naturam, vt dicit Commentator expresse metaphysicae commento 10. & 8. commento 16. ergo cum actio, & passio seipsis formaliter habeant, quod sint quidam conceptus generalissimi altetius rationis, & primo diuersi, multo fortius seipsis habebunt formaliter specificas differentias constitutiuas, & diuisiuas, quae minorem alteritatem important.
Tertio sic. Philosophus dicit 10. metaphysicae, quod differentia materialis non diuersificat speciem, ideo masculinum, & faemininum non variant speciem hominis, sed praedicamentum actionis habet in se diuersas species, alias non esiene per se praedicamenta si species non haberent. ergo specifica distinctio, quae reperitur in ipsis non est materialis, 9d per consequens non est solum per fundamenta, vel per teminos, quamuis non sit nisi in ipsis.
Quarto sic. In nulla natura inuenitur, quod est materiale distinctum, & proprium illi naturae quin reperiatur illud, quod est formale, vt dicit Commentator secundo de anima commento 6o. sed conceptus generalissimus est quasi materialis, & potentialis, conceptus vero differentiarum formales sunt, & qui extrahuntur de potentia conceptus generalissimi. ergo si in praedicamento actionis reperitur per se & proprie conceptus generalissimus, qui est materialis, multo fortius reperientur conceptus differentiarum specisicarum, qui sunt actuales, & formales.
Quinto. Nam inductiue patet, quod licet actiones, aut passiones habeant distinctos terminos, vel distincta principia, nihilominus seipsis formaliter distinguuntur, sicut formae alterius rationis reperiri habent in materiis alterius rationis. hoc autem apparet, nam intellectus appraehendens, & praecise sumens rationem calefactionis, & albefactionis, statim apprehendit, quod seipsis formaliter differunt, & sunt alterius rationis. Secundo loco arguit proprie contra illam primam conclusionem, quod generatio, & spiratio passiue sumptae seipsis differunt formaliter. Et primo sic. Quandocunque aliqua seipsis sunt alterius rationis etiam vbi habent diminutum esse, & quasi intellectuale, multo fortius seipsis distinguuntur vbi habent verum esse, & reale, res quidem sic se videntur habere ad distingui sicut se habent ad esse, sed spiritus, & verbum, dictio, & spiratio in nobis seipsis formaliter distinguuntur per suas proprias rationes, in quibus tamen non habent nisi esse diminutum, & intentionale ac quid fictitium, mens quidem coram se posita in esse conspicuo, & formato seipsa differt ab eadem mente extra se in esse dato, & elargito posita per vim amoris, & votum. Et patet quod istae positiones sunt alterius rationis poni coram se, & poni extra se, vnde quilibet experitur ista esse alterius rationis, & per consequens spirari, quod nihil est aliud, quam in esse lato poni, est alterius rationis a generari, quia nihil aliud est, quam poni in esse conspicuo, & obiectiue, a fortiori ergo cum in diuinis non sint ista ficticie, & intentionaliter sicut in nobis, immo realiter, & vere, non debet mens ambigere, quinsuis formalibus rationibus distinguantur.
Secundo sic. Nulla res distinguitur formaliter per aliquid extrinsecum ab ea, cum omnis res per suam propriam realitatem ab omni alia re distinguatur, sed productiua principia, & termini productionis sunt extrinseca actioni, & passioni. ergo per ista non distinguitur vltimate, & simpliciter aliqua actio, vel passio, & consequenter nec generatio, & spiratio, immo si generatio, & spiratio realiter distinguuntur, earum vltimata, & formalis distinctio erit esintimis earundem, & non penes terminos, vel principia. Tertio sic. Nullum prius. distinguitur per posterius nec causa distinguitur per effectum, sed dato quod in diuinis essent formales termini, adhuc processiones essent priores illis. ergo non distinguerentur penes illos, nisi forte innotescenter, & arguitiue.
Contra eandem conclusionem arguunt Scotus, Bonauentura, & Garro probando, quod generatio, & spiratio seipsis formaliter distinguantur. Primo sic. Prima distinctiua sunt simplicissima, & se totis formaliter diuersa, vt patet octauo metaphysicae, sed generatio, & spiratio passiue sumptae sunt constitutiuae personarum filij, & spiritus sancti, & per consequens distinctiuae. ergo seipsis primo formaliter distinguuntur. Confirmatur. Quia huiusmodi productiones sunt idem realiter, quod relationes constitutiuae. Secundo. Ens & vnum conuertuntur, & per consequens vnaquaeque res habet, quod sit vna res distincta seipsa formaliter, sed huiusmodi productiones sunt vere realiter in Deo. ergo seipsis formaliter distinguuntur.
Tertio. Vnumquodque persuam formalem rationem habet, quod distinguatur ab omni eo, quod non est de sua formali ratione, forma enim est distinctiua, ideo separat, & distinguit, sed generatio in diuinis seipsa formaliter est generatio, & spiratio: ergo ex rationibus formalibus earum impossibile est generationem esse spirationem etiam quocunque alio per impossibile circumscripto. Quarto. Quod est causa distinctionis personarum videtur seipso habere distinctionem. sed Augustinus quinto de trinitate capitulo 17. assignat rationem, quare Spiritus sanctus, & filius distinguuntur ex processionibus eorundem, dicens quod filius procedit nascendo, Spiritus sanctus vero a patre procedit non quomodo natus, sed quomodo datus. Et similiter 15. de trinitate dicit, quod ex cognitione, & dilectione in nobis insinuatur hic quaedam intelligibilis natiuitatis, & processionis distantia, quia non hoc est cognitione conspicere, quod appetere, vel perfrui voluntate. Et ex his ibidem infert in nobis esse parentem, & prolem, & tertiam voluntatem, quae similia sunt illi summae trinitati, quae est in Deo. igitur processiones istae sunt rationes distinctiuae personarum & per consequens distinguuntur seipsis. Quinto arguit Scotus. Quia illud dictum Philosophi quinto physicorum non est ad propositum, non enim motus distinguuntur penes terminos, nisi quia formae fluentes sunt eiusdem rationis cum termino, & idem dicitur de via, quia fluxus est eiusdem rationis cum terminis formalibus.
Contra secundam conclusionem arguit Henricus probando, quod generatio, & spiratio distinguantur penes formalia principia. Primo sic. Spiratio, & generatio distinguuntur inquantum vna productio habet modum liberum, reliqua vero modum naturalem. Spiritussanctus enim procedit modo libero, & secundum rationem libertatis, filius autem naturaliter, sed hanc differentiam non habent, nisi quia spiratio est a voluntate, generatio vero ab intellectu, seu memoria. ergo huiusmodi productiones distinguuntur penes ista. Secundo. Generatio terminatur ad verbum, spiratio vero ad Spiritum sanctum, sed non plus filius haberet rationem verbi, quam Spiritus, nisi quatenus procedit mediante intellectu, spiritus vero non, sed mediante voluntate. igitur. Tertio. Generatio, & spiratio distinguuntur ex hoc, quod generatio ex sua formali ratione est productio assimilatiua, spiratio vero uidetur esse productio inclinatiua, sed huiusmodi assimilatio, & inclinatio non potest eis competere nisi quatenus generatio est a memoria, quae est principium assimilatiuum, spiratio vero a voluntate, quae est principium inclinatiuum. ergo generatio, & spiratio distinguuntur penes principia, quae sunt intellectus, & voluntas. Quarto. Generatio terminatur ad cognitionem subsistentem: quae verbum est: spiratio vero ad amorem subsistentem, qui spiritus est, sed constat quod hoc non esset, nisi generatio esset ab intellectu: spiratio vero a voluntate: emanat nanque amor a voluntate, cognitio vero ab intellectu: ergo istarum productionum distinctio ortum habet ab intellectu & voluntate tanquam a principijs productiuis. Contra tertiam conclusionem arguit Aureolus sic probando, quod generatio & spiratio non distinguuntur simpliciter & vltimate, ex hoc quod generatio est a principio improducto, spiratio vero a principio improducto simul & a principio, pducto per actum dicendi. Et primo arguit sic. Aut ex ista diuersitate se tenente ex parte principij derelinquitur in productionibus formalis diuersitas rationis, aut nulla talis diuersitas derelinquitur in productionibus ipsis, sed non potest dari secundum, quod nulla talis derelinquatur, quia secundum hoc non sunt productiones formaliter alterius rationis in se, hoc autem est contra veritatem & dicta sanctorum, tunc enim filius non habebit rationem verbi magis quam spiritus sanctus, nec econtra. Restat ergo vt detur primum scilicet, quod vltra illam diuersitatem, quae est ex parte principij, relinquatur in ipsis productionibus intrinseca alietas & formalis, & per consequens suis formalibus rationibus distinguentur.
Secundo sic. Quando aliquid participat proprietatem extrinsecam alicuius & non eius rationem intrinsecam & formalem, non dicitur esse illud principaliter & per prius, vnde participans figuram hominis vt situalis pictura non dicitur simpliciter esse homo, sed magis secundum quid & diminute, pro eo quod caret rationalitate, quae est formalis ratio hominis, sed in verbo & spiritu sancto se habent tanquam extrinseca, quod verbum sit ab vno, & Spiritus sanctus a duobus, tanquam autem intrinseca sunt quod verbum constituatur inesse relucenti & spiritus sanctus in esse procedenti, esse nanque ab vno vel duobus potest reperiri in alijs quam in verbo uel spiritu, & in alio quam in natura intellectuali, esse autem verbum, & Spiritum conpetit soli naturae intellectuali. e. go si verbum & spiritus in diuinis solum participent esse ab vno & esse a duobus, non participabunt nisi proprietatem extrinsecam verbi, & spiritus, non intrinsecam aut formalem, & per consequens non erit in eis ratio verbi, & principaliter spiritus, cuius oppositum dicit Damascenus lib. 1. & Augstius 15. de trinitate qui dicunt verbum nostrum esse diminutum, & verbum Dei principaliter dici.
Tertio sic. A quo habent esse generatio, & spiratio secundum suas completas rationes, ab eo possunt esse in ordine ad suam completam distinctionem, constat enim quod distinctio generationis a spiratione prosequitur & consequitur earum rationes formales completas, sed generatio & spiratio sunt secundum suas completas rationes sufficienter & perfecte a solo patre, aeque enim perfecte solus pater spirat sicut simul pater, & filius, & similiter perfecte generat. ergo generatio, & spiratio perfecte distinguuntur in ordiue ad solum patrem, & per consequens non habet generatio quod a spiratione distinguatur propter hoc quod spiratio est a filio, cum spiratio etiam distinguatur a generatione etiam secundum quod est a patre.
Quarto sic. Quia generatio distinguitur a spiratione, hoc est secundum Augustnus5 de trinitate c. 17. qua est a patre dissimiliter, est namque generatio per modum natiuitatis, & spiratio per modum donationis. Et similiter Damascenus, idem testatur li. 1. c. 10. dicens, quod filius ex patre est generaliter, spiritus sanctus autem & ipse est ex patre, sed non generaliter, sed processionaliter. Anselmus quoque dicit de processione spiritus sancti. c. 3. quod spiritus sanctus, qui existit de patre procecedendo non est ille, qui est de patre nascendo.
Ex quibus colligitur, quod in hoc generatio, & spiratio, distinguuntur in ordine ad patrem, quia sunt a patre dissimiliter, sed non sunt a patre dissimiliter ex hoc quod vnum est a patre solo, reliquum vero a patre, & filio, illam nanque habitudinem non habent in ordine ad solum patrem. ergo generatio, & spiratio non distinguuntur, quia spiratio sit a genito. Nec valet si dicatur, quod in ordine ad patrem distinguuntur ex hoc quod sunt ab eo sub quodam ordine, est enim verbi generatio primo, & deinde spiratio saltem secundum nostrum modum intelligendi, si quidem hoc non valet, tum quia tu ponis quod generatio, & spiratio distinguuntur ex hoc solo, quod generatio est a patre solo, spiratio vero a patre, & filio, tum quia ille ordo non est in re, sed tantum secundum modum intelligendi, distinctio vero generationis, & spirationis in ordine ad patrem est secundum re non secundum nostrum modum intelligendi, loquimur enim hic de generatione, & spiratione passiua, tum quia a sole ordine quodam procedit radius, &calor, nec tamen generatio radij dicitur dictio verbi, nec productio caloris pcessio spiritus aut spiratio. Restat ergo, vt generatio, & spiratio prout sunt in patre dissimilitudinem quandam habeant, & difformitatem, qua intrinsece distinguantur.
Quinto sic. Si de ratione spirationis est, quod sit a generante, & a genito per se, & essentialiter, de ratione eius est, quod sit ab vtroque copulatiue, sed hoc non potest dici, quia tunc non perfecte esset a quolibet diuisum, si de ratione eius esset, quod aspiceret vtrumque coniunctim. est ergo de ratione eius esse a quolibet pfecte, & complete diuisim. & secundum hoc in ordine ad qualibet pfecte distinguentur a generatione: non solum ergo ab ea perfecte distinguitur inquantum est a filio. imo etiam filio circumscripto inquantum est a patre. Sexto. Illud non causat distinctionem spirationis, quod accidit ipsi spirationi, vel spiratori, & est extra eius rationem sed extra rationem filij inquantum spirat est esse genitum, vnde gneoari accidit sibi, spirator enim inquantum spirator non est genitus. alioquin pater non esset spirator. Et iterum sicut filius non eo quo genitus est creator, sic nec eo quo genitus est spirator, generare insuper & generari accidunt principio spiratiuo, vnde nec pater spirat inquantum generans, nec filius inquantum genitus. ergo esse a genito non distinguit spirationem a generatione.
Septimo sic. Si ratio spiritus, & voluntariae processionis pr eo saluari dicitur in diuinis, quia ista reperiuntur in processione voluntaria reperta in creaturis esse, valet a duobus: quia a verbo, & a voluntate, oportet consimilem modum procedendi a duobus etiam hic reperiri, sed haec non reperitur. amor enim vel est a voluntate elicitiue, & a verbo tantum terminatiue, & tanquam a causa sine qua non secundum quod aliqui volunt, vel a verbo quantum ad specificationem actus, & a voluntate quantum ad exercitium eiusdem actus vt dicunt alij: nullum autem istorum saluatur in diuinis. ergo processio per modum voluntatis non est in diuinis propter consimilem modum essendi a duobus.
Octauo sic. Si spiratio includit in sua ratione vt sit per se ab aliquo genito, aut illud genitum habet tantum rationem producti in generali, aut rationem talis producti in speciali valet per generationem, sed non potest poni quod primum sufficiat, quia secundum hoc caloris productio erit spiratio, cum sit a radio producto & generato a sole. Si vero detur secundum habere propositum, sicut enim in diuinis est vere generare secundum propriam rationem, non quia sit ab vno solo, sic erit ibi spiratio secundum propriam & formalem rationem non tantummodo, quia sit productio a duobus.
Nono sic. Dualitas quae ponit distinctionem in aliqua productione debet pertinere per se ad rationem principij illius productionis: sed non est sic respectu spirationis, quia pater & filius non spirant inquantum duo principia, nec sicut duo spiratores nec per duas virtutes, sed quasi omnino vnum. ergo huiusmodi dualitas nihil facit, quae enim spiratio est ab vno principio sicut generatio.
Decimo sic. Secundum Sanctus Thomas processio amoris in diuinis non debet dici generatio, quia res intellecta in intellectu fit secundum suam similitudinem, quae similitudo potest dici verbum cuius similitudinis productio potest appellari generatio, cum omne generans generet sibi simile processio autem quae attenditur secundum rationem voluntatis non consideratur secundum rationem similitudinis, sed magis secundum rationem impellentis & mouentis in aliquid: quia voluntas ex hoc sit in actu, quia habet inclinationem in rem volitam. Haec sunt verba eius in quaestione qua quaerit, vtrum processio amoris in diuinis sit generatio, & est sententia solutionis eius in hoc, quod productio verbi est generatio cuiusdam similitudinis, processio vero est per modum cuiusdam inclinationis, & motionis ac impulsionis, sed isti modi saluari possunt in ordine ad patrem solum, nec ratio similitudinis consistit in esse ab vno solo, nec ratio inclinationis & motionis in esse a duob non ergo penes illa generatio, & spiratio distinguuntur. Vndecimo sic. Illud non inducit in productionibus diuersitatem rationis, quod potest indifferenter competere productionibus eiusdem, & alterius rationis sed esse ab vno, & esse a duobus potest indifferenter competere productionibus eiusdem rationis, & alterius, vnde tractus ignis potest esse ab vno solo sicut ab igne, & a duobus sicut a ferro, & lapide, ex quorum collisione generatur ssamma in aere. ergo istud non potest esse ratio quod generatio, & productio sint productiones alterius & alterius rationis. Haec sunt argumenta eius in forma.
Contra eandem conclusionem tertiam arguit Scotus primo sic. Si istae productiones distinguuntur per hoc quod vna est ab vno, & alia a duobus de per se secundum istam viam possent poni infinitae personae in diuinis, posset enim quarta persona a tribus, & quinta a quatuor, nec esset alia ratio trinitatis in diuinis personis, sed tantum esset distinctio per vnitatem suppositi agentis, vel pluralitatem, & non esset distinctio per rationes producendi. Secundo. Quia si idem sit principium formale producendi aliquid propter esse eius in hoc supposito, vel in illo, non erit principium productionis alterius rationis, quia albedo in lapide vel in equo est principium immutationis visus eiusdem rationis, ita etiam si albedo eadem esset in duobus, vt in vno esset principium immutationis vnius rationis. Istae autem productiones ita distinguuntur, quod non sunt eiusdem rationis, igitur oportet istius distinctionis assignare aliam rationem quam vnitatem, vel dualitatem suppositorum agentium. Tertio. Quia omnis distinctio reducitur ad aliqua primo diuersa, quae essent distincta, si per impossibile essent ab omnibus alijs separata, igitur ista distinctio est per aliqua talia, quae essent distincta omnibus talibus praetermissis per impossibile, quae etiam seipsis sunt primo diuersa, sed talia non sunt vnitas, vel pluralitas suppositorum agentium, si non sit alia distinctio in princip js agendi, igitur &c. circunsripto omni alio ab vnitate, vel pluralitate suppositorum non videtur quod pluralitas sit prima ratio distinguendi productiones.
Ad primum argumentorum Aureotaus primo loco factorum contra primam conclusionem respondetur negando minorem. Ista enim positio nullum praedictorum destruit, & cum probatur, quia si actiones, & passiones no habent per se genera, & species, & differentias, sed ab alijs puta principijs, aut terminis, tunc non erit verum, quod diuersorum generum &c. negatur consequentia. licet enim calefactio habeat speciem a colore, & differentiam propotionaliter sicut res naturalis a sua forma. cum hoc tamen stat quod alterius speciei est calor, & alterius calefactio, & alterius differentiae, & alterius generis. Illud enim quod est in genere qualitatis potest dare speciem illi, quod est de genere actionis, non tamen est eiusdem generis cum illo. Eodem modo negatur illud quod secundo infertur, scilicet, quod sequitur ex conclusione quod coordinationes praedicamentorum non essent impermixtae, hoc enim non sequitur, quia non ponimus quod eadem sit differentia rerum diuersarum coordinationum, sed quod vna dat differentia alteri, non quod sit differentia alterius, vel dat ei speciem, non quod sit species eius, sicut forma lapidis dat ei speciem, non tamen est eius species, sed potius natura resultans ex forma lapidis, & ex eius materia, quae dicitur lapideitas nec est pprie de genere substantiae nisi reductiue. Eodem modo dico, quod differentiae actionum pertinent ad genus actionis per se & essentialiter, licet sumantur a rebus, quae sunt alterius generis, vnde iste arguit ac si nos poneremus, quod differentia actionum esset de vno praedicamento, & actio in alio praedicamento, & ita de specie, & genere quod non ponimus, vt patet per praedicta.
Sciendum tamen quod non oportet differentiam per se contineri sub illo genere, sub quo est species, quam constituit illa differentia, vt docet Auicenna 5. metaphysicae c. 6. vbi vult, quod differentia hominis continetur sub animali, non quod sit de quidditate animalis, nec econtra, sed quia comitatur animal. Dictum est etiam 8. di. in qu. vtrum Deus sit in genere, quomodo accidentium duferentiae sumuntur a rebus alterius generis, scilicet ex subiecto accidentium vel ex causis, aut effectibus eorum. Ad secundum negatur minor. Sicut enim calefactio habet speciem a re alterius generis sumpta in speciali, scilicet a calore, ita ab eadem re sumpta sub ratione communi, scilicet qualitatis habet genus subalternum, scilicet alterationem, vel huiusmodi, &ab eadem sumpta sub ratione generalissima, vel analoga habet genus generalissimum, sicut enim calefactio est talis speciei specialissimae, quia procedit a tali principio quod est calor, ita est talis generis scilicet actionis, quia est effluxus a tali actu in aliud, ita quod ab eadem re sumitur in ea genus, & species, prout illud principium calefactionis consideratur in speciali, vel generali.
Ad tertium conceditur, quod infertur scilicet quod dicrtria actionum non solum est materialis, sed formalis, negatur tamen vltima consequentia scilicet quod si differunt formaliter ergo seipsis formaliter & non per terminos, vel principia, non enim oportet, quod omne, quod est formaliter aliquale sit se ipso tale, sed sufficit, quod per formam suam, vel per illud, quod tenet locum formae, vt in proposito, vnde formalis distinctio formaliter est in actionibt, sed principium illius distinctionis est extra scilicet principium vel terminus, & talia possunt dici formae extrinsecae ipsarum actionum, vel passionum.
Ad quartum conceditur totum scilicet, quod actiones, & passiones habent formaliter conceptum generis, & speciei, & differentiae, qui quidem conceptus sunt eis proprii, illi tamen sumuntur completiue arebus aliorum generum, siue sint conceptus generum, siue specierum.
Ad quintum dico quod intellectus non potest concipere rationem calefactionis non concipiendo calorem, qui est eius terminus, nec albefactionem non concipiendo albedinem, similiter nec propriam rationem cuiuscunque actionis, nisi concipiat proprium terminum ad quem, vel a quo est, cuius ratio est, quia nihil intelligitur, nisi secundum, quod est actu snonintellisendo illudquodest actusrei, ve se habet loco actus & formae in re illa, vnde nec compositum intelligitur nisi per actum eius qui est forma, nec materia nisi in habitudine ad formam, nec actio nisi in habitudine ad formam, qui est eius principium, nec passio nisi in habitudine ad formam, quae est terminus, & sic de caeteris, argumentum autem supponit oppositum, & ideo non procedit.
Ad argumenta in secundo loco facta respondetur. Et primo ad primum conceditur maior, sed negatur minor, vnde dicitur quod in nobis spiratio amoris, & generatio verbi non distinguuntur formaliter seipsis sicut dictum fuit sed ex alio, conceditur tamen quod sunt alterius rationis, sed ratio earum sumitur ex principijs, vel terminis, dicitur tamen qu, aliqua falsa assumuntur in minori de illo esse apparenti, & lato sicut alias dictum fuit.
Ad secundum dicitur, quod maior est falsa, quandocunque enim propria ratio alicuius sumitur ab aliquo extrinseco, non est inconueniens, quod illud distinguatur ab alio per aliquid sibi extrinsecum, sicut patet de relationibus &actionibus, nam illud quod se habet quasi actuale in actionem est sibi extrinsecum, res autem distinguitur per suum actum.
Ad tertium negatur maior, nam motus habent distinctionem a terminis suis, tamen motus praecedit tempore, vel natura suum terminum. vnde quando prius se habet quasi via ad illud, quod se habet quasi posterius, vel quando posterius dat speciem, & rationem priori, tunc prius distingui potest per posterius, sicut in proposito.
Ad primum Scoti contra primam conclusionem negatur minor. non enim origines personarum eas constituunt nec distinguunt proprie loquendo, vt alias videbitur, sed relationes. Nec valet confirmatio, non enim sequitur. si relatio distinguit, aut constituit quod origo distinguat proprie, vel constituat, licet sint idem secundum rem.
Ad secundum dico, quod licet quaelibet res habeat ex sua formali ratione, qua est ens, & illud quod est, quod sit vna, & indiuisa in se, non autem quod sit diuisa ab alii, quia licet de ratione vnius sit indiuisio in se, non autem diuisio ab aliquo. verumtamen dico, quod sicut ratio productionis inquantum productio sumitur a principio, vel termino ita & eius distinctio, & vnitas.
Ad tertium dicitur, quod generatio non habet suam formalem rationem ab aliquo sibi intrinseco, nec spiratio similiter, ideo nec eius distinctiuum est sibi inquantum huiusmodi extrinsecum, sed est terminus eius, vel principium.
Ad quartum dicitur, quod productiones non sunt intrinseca distinctiua producentis, & producti, vt alias videbitur, quia productio passiua est via ad constitutiuum, & distinctiuum personae a persona, productio vero actiua se habet per modum egredientis a distinctiuo. Ad auctoritates Augustinus dicitur, quod Augusitus non intendit aliud nisi quod illi diuersi modi procedendi filij, & Spiritus sancti arguunt eorum distinctionem, non autem quod filius, & spiritus sanctus proprie & intrinsece per huiusmodi pcessiones distinguantur, nisi tanquam per vias ad propria distinctiua secundum modum loquendi Sanctus Thomas Ac quintum dico, quod licet motus quo ad suum materiale sit eiusdem rationis cum termino, vt in secundo dicetur, tamen quo ad suum formale scicethabitudinem potentialis ad terminum actualiorem recipit speciem a termino, quia habitudines ad diuersos terminos specificam distinctionem recipiunt ab eisdem. Et idem intelligo de actione, & passione. nam quantum ad materiale suum in creaturis sunt vnius rationis cum termino, sed quo ad formale recipiunt speciem a principiqu vel termino, illud autem formale est habitudo quaedam, vt in secundo clarius ostendetur. Ad principium Henri. contra secundam conclusionem, dicitur, quod aeque naturaliter produtitur Spiritus sanctus sicut filius, vt alias diffuse dictum fuit. Veruntamen concesso, quod Spiritus sanctus producatur modo libertatis, & filius modo naturae, & quod illae processiones habeant praedictos modos ab intellectu, & voluntate, nunquam tamen haberetur quod natiuitas, & processio realiter dis inguerentur, sed solum ratione propter illam distinctionem principiorum quae cum non sit realis non potest esse inquantum huiusmodi ratio distinctionis realis in effectu, vel actibus elicitus, vt dicit Sanctus Thomas in probatione secundae conclusionis, & ideo in vanum reperitur distinctio formalis, quia cum illa sit minor reali, nunquam sufficiet ad realem distinctionem inter processiones.
Ad secundum dico, quod argumentum solum concludit, quod generatio habet, quod terminetur ad verbum & non ad spiritum, & quod sit alterius rationis a spiratione, quia est ab intellectu, & spiratio a voluntate, sed restat aliud inuenire, quod inferat realem distinctionem earum.
Ad tertiam, &quartum patet idem, solum enim concludit, od intellectus, & voluntas sunt distinctiua dictarum processionem secundum rationem, sed non quod ideo ista distinguatur realiter ab illa, quia haec est elicita ab intellectu, aliata voluntate, sane intelligendo illam esitionem, vt alias visum est. vnde non est aliud distinctiuum huius ab illa secundum rem, nisi quia vna quodammodo originatur ab alia, & procedit realiter ab alia, scilicet procedendo a natiuitate.
Ad primum Aureotaes contra tertiam conclusionem. negatur disiunctiua assumpta quo ad quamlibet partem, non enim ex diuersitate principiorum generationis & spirationis relinquitur vlla formalis diuersitas in generatione, &spiratione, nec etiam sic in eis relinquitur formalis piuersitas, quod intrinsece, hoc est seipsis & non per alia distinguantur. vnde breuiter generatio, & spiratio formaliter pxime distinguuntur suis formalibus distinctionibus, quae, sunt in eis, sed formaliter primo distinguuntur ex suis principijs, quae se habent quasi formae productionum. Ad secundum negatur minor: vnde propria ratio spirationis est, quod sit a dicente, & a verbo producto. Conceditur tamen quod propria ratio spirationis non consistit in esse a duobus, nc propria ratio generationis in hoc quod est esse ab vno. non enim quaecunque duo producentia, & quodcunque vnum producens diuersificant rationem generationis, & spirationis & hoc solum probat argumentum, sed duo producentes, quorum vnus est ab alio genitus, & vnus producens diuer. ificant praedictas productiones, vnde arguens videttrinnuere, quod nos intelligamus, quod propria ratio harum procuctionum solum consistit in esse ab vno, & in esse a duobus, quod non dicimus, sed solum volumus, quod per hoc distinguuntur, vnde fundatur in falsa imaginatione scilicet quod distinguantur formaliter ex proprijs rationibus, quod negatum fuit.
Ad tertium negatur maior, falsum enim ibi sumitur scilicet quod generatio, & spiratio ex suis propriis rationibus distinguantur, vt saepe dictum est, & ideo licet pater perfecte spiret, & generet, spiret & generet, non tamen in ordine ad solum patrem distinguuntur generatio, & spiratio. Ad quartum negatur minor. vnde Sa. Doctor prima parte. q. 36. arti. 2. ad septimum sic ait. Spiritus sanctus distinguitur personaliter a filio, quia origo vnius distinguitur ab origine alto rius, sed ipsa differentia originis est per hoc, quod filius est solum a patre, spiritus vero sanctus a patre, & filio, non. enim aliter processiones distinguerentur vt supradictum est. Haec ille. Ex quo patet, quod si essent a solo patre illae origines, non possent distingui, nec possent esse dissimiliter ab eo, nunc autem sunt dissimiliter a patre, quia vna ab eo solum, alia vero a patre, & filio. Et cum dicitur, quod illam similitudinem non habent in ordine ad solum patrem, negatur, imo non in ordine ad alium, quia a nullo alio sunt ambae illae pcessiones similiter nec dissimiliter: vnde breuiter loquendo, responsio, quae datur ibidem est bona intelligendo per ordinem non ordinem solius rationis, sed ordinem originis, vt ponit Sanctus Doctor de potentia Dei. q. 10. ar. 5. Relinquitur (inquit) quod pluralitas in diuinis personis esse non potest nisi secundum ordinem originis solum, vt scilicetsi ius sit a Patre, & Spiritus sanctus a filio, si enim Spiritus sanctus non esset a filio, ex quo respicerent patrem: vnde vel non essent duae personae, vel esset inter eos ordo perfectionis secundum Arrianos, vel esset inter eos materialis diuisio, quod est impossibile Haec ille.
Ex quibus patet, quod generatio & spiratio passiue sumptae sunt dissimiliter a patre: quia sub quodam ordine originis qui dictus est. Nec valet prima huius responsionis impugnatio, bene enim stant simul, quod istae processiones distinguantur secundum ordinem originis, & quod ex hoc solo distinguantur quod vna est ab vno, & alia a duobus, quorum scilicet vnus est ab alio.
Nec valet secunda non enim loquimur de ordine rationis, sed originis. Nec valet tertia non enim dicimus, quod ratio spirationis solum, & conmpletiue consistat in esse a duobus, nec quod ratio generationis consistat solum in esse ab vno, sed dicimus, quod illae processiones ex hoc differunt, non enim distinguuntur ex propriis rationibus, vt dictum est.
Ad quintum dicitur sicut ad tertium. licet enim spiratio sit complete, & perfecte a patre, & complete & perfecte a filio, non tamen in ordine ad aliquid illorum circumscripto per intellectum alio distinguitur a generatione. Iste enim semper supponit, quod ex sua ratione distinguatur a generatione, quod est falsum.
Ad sextum negatur modus arguendi, minor enim male subsumitur, deberet enim argui. Illud non causat &c. sed esse a genito accidit spirationi. ergo &c. tunc consequentia esset bona, sed negaretur minor. Dico etiam quod licet spiratori inquantum huiusmodi accidat esse genitum, & consimiliter accidat ei esse generantem, non tamen spiratori inquantum huiusmodi accidit quod sit genitum, vel generans, immo omnis spirator necessario generat, vel generatur, nec est spiratio nisi sit a generante, & genito, scilicet a dicente, & verbo eius.
Ad septimum dico ad maiorem, quod modus processionis Spiritus sancti est idem in Deo, & in nobis quantum ad ea, quae sunt de ratione spiritus, non tamen est ibi identitas, vel vnitas, vel identitas vniuocationis, sed analogiae cuiusdam, & imperfectae repisentationis processionis diuinae per creatam pcessionem, vnen de ratione spiritus est quod procedat a verbo, & hoc est in Deo, & in nobis. Sed per quem modum procedat a verbo non variat propositum nec rationem spiritus, nisi secundum perfectum, & imperfectum, quod enim spiritus amoris pcedat in nobis a verbo intellectus quantum ad specificationem actus, & a voluntate quantum ad exercitium, contingit ex imperfecta actiuitate nostri verbi, & nostrae voluntatis, quae realiter distinguuntur, &quodlibet ex alio perficitur. In Deo autem spiritus perfecte procedit a verbo, & perfecte a dicente, & ideo ibi est perfectum verbum, & perfectus spiritus, non sic in nobis.
Ad octauum conceditur secunda pars diuisionis & illud quod vlterius infertur, scilicet non ex hoc solum est in diuinis spiratio, quia est ibi processio a duobus, quia nec nos oppositum dicimus, sed solum quod ex hoc spiratio differt a generatione, & non quod in hoc consistaratio spirationis, vt saepe dictum est.
Ad nonum negatur minor: pater enim & filius spirant inquantum duo, non tamen inquantum duo principia, sed inquantum duo supposita spirantia modo alias dicto.
Ad decimum dicitur, quod furdatur in falsa imaginatione, scilicet quod generatio, & spiratio ex suis rationibus formalibus, & intrinsece distinguantur. dico enim quod dato quod illae rationes dictarum processionum in ordine ad solum patrem circumscripto filio saluarentur, nunquam realiter distinguerentur dictae processiones ex illis rationibus, sed solum ratione. Sed realis dinindio venit ex ordine originis, quo vnus est a patre, & alius ab eo, qui est a patre, & qui est a patre est filius, & qui est ab illo, qui est a patre est Spiritus sanctus, licet etiam sit a patre, ita quod sicut vnus procedit a patre mediante alio licet etiam sit a patre, ita vnus procedit a patre mediante alio, licet etiam procedat ab eo immediate.
Ad vndecimum negatur minor loquendo per se, nunquam enim alicui productioni per se competet, quod sit a duobus nisi productioni voluntatis, productio autem naturalis per se est ab vno principio, & quod sit a duobus hoc accidit ei ex imperfectione agentium, quae multa vicem supplent vnius perfecti, agentis, vel saltem sunt subordinata in causando, & alterius ordinis, vel vnum agit, & aliud patitur, & huiusmodi. Verumtamen maior potest merito negari, nam productio, quae solum est ab vno producente realiter differt ab eaquae est a duobus saltem numero, & etiam si vna de per se est ab vno, & alia de per se a duobus, oportet, quod differant ratione. Et sic patet quomodo argumenta eius non procedunt. Ad principium Scoti. contra tertiam conclusionem negatur consequentia, quia in diuinis licet sint duae productiones, quarum vna estab vno, & alia de sui ratione heat, quod sit a duobus, nulla tamen est ibi, de cuius ratione habeat quod sit a tribus, vel quatuor. Nec esse potest, quia in diuinis non est productio ab intra, nisi quae inuenitur in natura intellectuali, illa autem non est nisi duplex scilicet vna secundum intellectum, alia secundum voluntatem. Concedo tamen, quod distinctio rationis illarum processionum, vel productionum non solum attenditur penes vnitatem, vel pluralitatem producentium, sed dico quod distinctio realis processionum originatur ex hoc, quod vna est ab vnico producente, alia veaduobus, sed rationes talium processionum suam rationem sumunt ex distinctione principiorum elicitiuorum sed talis non sufficeret, nisi ad distinctionem rationis. Ad secundum dicitur, quod principia elicitiua istarum emanationum sunt alterius rationis, sed hoc non sufficeret, vt dictum est, ad realem distinctionem processionum, nisi quia distinctio talium elicitiuorum causat distinctionem rationis in emanationibus, ad quam sequitur vna esse a procedente secundum primam, ac per hoc a prima realiter distingui aliud ergo est, quod distinguit eas secundum rationem, & aliud secundum quod distinguit eas in re.
Ad tertium dicoquod realis distinctio istarum processionum reducitur ad distinctionem realem suppositorum producentium, sed es rum distinctio rationis reducitur ad distinctionem attributorum, & nego quin vnum & multa sint primo diuersa, ita bene sicut diuersa attributa, immo plus, similiter distinctio patris, & filij reducitur ad distinctionem relationum constitutiuarum. Et hoc de primo arti. &c.
Articulus 2
Vantum ad secundum articulum sit ista prima conclusio. Generare, & spirare non sunt duae res realiter distincte in patre. probatur ista conclusio secundum sanctum doctorem prima parte. q. 32. articulo 3. tum quiadifferent realiter, sequitur quod persona patris esset composita ex pluribus rebus. tum quia cum sola oppositio relatiua faciat distinctionem realem in diuinis, plures proprietates vnius personae cum non opponerentur adinuicem relatiue non differrent realiter. istae sunt rationes eius. Et si d catur, quod per secundam rationem probabitur, quod generari, & spirari non differunt realiter, quia non opponurtur relatiue plus quam generare, & spirare. Dicitur quod instantia non valet, nam inter processiones est ordo originis, non autem inter productiones actiue sumptas, quia nec generatio per se praecedit secundum ordinem originis spirationem actiuam, quia tunc pater seipsum generaret, nec econtra spiratio actiua potest praecedere per se generationem actiuam, quia tunc prius esset actus voluntatis, quam intellectus, quod est in intelligibile, secus est de processionbus, nam natiuitas, seu generatio passiue sumpta praecedit secundum ordinem originis spirationem passiue dictam.
Secunda conclusio est. Spirare & generare differunt ratione. probatur ista conclusiottum quia generatio, & spiratio sunt diuersae relationes. tum quia vna est communis, alia propria. tum quia alia est ratio vnius, & alia est ratio alterius.
Istam conclusionem ponit Sanctus Doctor prima parte vbisupra. Et primo senten. distinct. q. 1. artic. 1. vbi sic ait. In illo (inquit) proprie aliqua multiplicantur, & non sunt vnumcuius differentijs proprijs distinguuntur, vt dicit Philosophus 5. metaphisicae, & 4. physicorum. verbi gratia. Ysocheles, idest triangulus duorum aequalium laterum, & ysopleuros, idest triangulus aequilaterus distinguuntur differentijs trianguli, & ideo non dicimus quod sint vnus triangulus, sed plures, non autem distinguuntur proprijs differentijs figurae, immo sub vna figurae differentia incipiunt, quae est habere tria latera, & ideo dicuntur vna figura quae est triangulus, & ideo non potest dici, quod sint plures res nisi de illis, quae per differentiam rei distinguuntur, differentia autem rei in diuinis non est nisi per oppositionem relationis, & ideo non potest dici, quod sint plures res nisi secundum quod exigit illa oppositio, vnde paternitas, & filiatio sunt duae res, & similiter pater, & filius, sed paternitas, & communis spiratio non sunt duae res, quia non opponuntur relatiue, sed tantum duae relationes, quia distinguuntur differentijs relationis inquantum est relatio, cum enim relatio dicatur secundum respectum ad alterum, differentia relationis erit secundum, quod est a diuersa, & ideo quia paternitate pater refertur ad filium, & communi spiratione ad Spiritum sanctum. communis spiratio, & paternitas sunt duae relationes, & similiter sunt duae notiones inquantum alia, & alia ratio est innotescendi patrem in vna, & in alia. Haec illae.
Tertia conclusio est. Licet generatio, & spiratio actiue sumptae non distinguantur realiter, non tamen vna praedicatur de alia. Istam conclusionem ponit Sanctus Doctor primo senten. distinct. 27. vbi supra vbi sic ait ad tertium argumentum. Sicut (inquit) attributa essentialia non sunt plures res, ita nec proprietates vni personae conuenientes, sed sunt vna res: qua est illa persona, sed tamen quia relatio manet in diuinis etiam secundum communem rationem generis, manet etiam distinctio relationis, & relatio, & ideo potest dici, quod sunt plures relationes, & vna ratio de alia praedicatur, non sic autem est in essentialibus, quae non manent ibisecundum rationem communem generis. vnde non distinguuntur secundum rationem alicuius communis, cuius ratio in Deo sit, si tamen accipiatur commune reale significatum nomine primae impositionis. si autem accipitur conmune rationis significatum nomine secundae impositionis, sic commune est omnibus, quod sint attributa, & ideo quia diuidunt vnum commune rationis secundum hoc non praedicantur secundum seinuicem, non enim dicimus, quod hoc attributum sit illud attributum, sed quod est aliud attributum, sed non diuidunt vnum commune reale, ideo ratione diuinae simplicitatis secundum quodcunque nomen primae impositionis de seinuicem praedicantur, ut dicatur, haec res est illa. vel etiam proprijs nominibus, ut sapientia est bonitas. Haec illae. Ex quo patet, quod intendit talem rationem. Quaecunque sub proprijs nominibus diuidunt aliquod communereale, in illo possunt dici plura, nec vnum sub proprio nomine de alio praedicatur, sed generatio, & spiratio, vel huiusmodi sub proprijs nominibus diuidunt in diuinis hoc commune reale, quod est relatio. ergo illa sunt plures relationes, nec vna praedicatur de alia sub proprio nomine.
Eandem conclusionem ponit prima parte. q. 32. articulo tertio. ad tertium. vbi ait. Plures, poroprictates vnius personae cum non opponantur adinuicem relatiue non differunt realiter, nec tamen deinuicem praedicantur, quia significantur, vt diuersae rationes personarum, sicut etiam non dicimus, quod attributum potentiae est attributum scientiae, licet dicamus, quod potentia est sapientia. Haec ille.
Et accipit rationem non. pro conceptu facto per intellectum, sed pro quiditate fundante illum conceptum, idest pro ipsa re secundum, quod habet in se. vnde potest fundarerationem factam ab intellectu, & intendit talem rationem. Vna quidditas sic abstracte significata non praedicatur de alia, nisi illa alia de per se intellectu eius foret, vel per se consequatur illam, sed generatio, & spiratio significantur per modum quidditatis abstractae. ergo cum vna earum non sit de per se intellectu alterius, nec per se consequatur ad aliam, vna non praedicatur de alia. Qui autem termini praedicentur de illis proprietatibus sic abstractis, non est ad propositum discutere.
Sed contra primam conclusionem arguunt Duranu & multi alij probantes, quod spiratio actiua in patre distinguatur realiter ab actiua generatione, & in filio a generatione passiua. Primo sic. Relationes penes terminos distinguuntur, vndeilla, quibus aliquid realiter comparatur ad diuersa videntur realiter differre, sed pater per generare comparatur ad filium, & per spirare ad Spiritum sanctum, qui sunt realiter distincti. ergo spirare, & generare realiter distinguuntur.
Secundo sic. Impossibile est duas passiones distinctas realiter profluere ab eadem actione, & vna secundum rem. actiones enim videntur multiplicari secundum numerum passionum, sed spirari, & generari sunt passiuae productiones realiter distinctae, cum constituant Spiritum sanctum, & filium. ergo generare, & spirare realiter distinguitur. Tertio. Sicut se habet generare ad generari, sic spirare ad spirari. ergo permutatim sicut se habet spirare ad generare, sic spirari ad generari, & econtra, sed constat, quod spirari, & generari realiter distinguuntur. ergo generare, & spirare realiter distinguentur. Quarto. Quaecunque vni, & eidem sunt eadem, inter se sunt eadem, inter se sunt eadem, sed generare, & generari nullo modo sunt inter se realiter idem. ergo nec generare erit idem in patre cum spirare, nec in filio generari erit idem cum spirare. Quinto. Multiplicato vno correlatiuorum multiplicatur, & reliquum, & maxime si fiat multiplicatio secundum speciem non solum secundum numerum, sed generari, & spirari distinguuntur realiter, & non solum secundum numerum, immo quasi secundum speciem cum alterius sint rationis. ergo generare, & spirare, quae sunt eorum correlatiua realiter distinguentur. Sexto. Si generatio, & spiratio non distinguerentur realiter non essent quattuor reales relationes in diuinis, communis enim spiratio non poneret in numerum cum paternitate, & filiatione, sed hoc est contra dicta sanctorum. igitur. Septimo. Relatio producentis, & producti impossibile est, quod sint idem, & similiter productio actiua, & passiua non possunt esse eadem, sed generari est passiua productio, spirare vero actiua. ergo non sunt idem realiter. Octauo. Illae actiones quae habent distinctos modos realiter extra intellectum realiter distinguuntur, sed ita est de generare, & spirare, pater nanque generat naturaliter, &spirat libere, & secundum omnes alio modos spirat, quam generet: ergo spiratio, & generatio realiter distinguuntur.
Contra secundam conclusionem arguit Aureo. vbi supra volendo probare, quod generare, & spirare nullo modo distinguantur, nec re, nec ratione, arguit si autem sic. Impossibile inquit est, quod contradictoria de praedicato reali verificentur de his, quae dicunt eandem rem sub alio, & alio conceptu, praedicatum enim reale respicit rem non quatenus concepta est, sed quatenus res est, propter quod si affirmetur, & negetur sub diuersis conceptibus de eadem re simpliciter, affirmatur, & negatur de eodem, accidit enim sibi conceptuum pluralitas, sed de generare, & spirare possunt enunciari contradictoria de praedicato reali, nam generare non communicatur filio, spirare vero secundum rem sibi communicatur, & iterum pater generat filium, & non spirat ipsum, & sic de multis alijs, vt quod generare realiter opponitur generari, cui secundum rem spirare non opponitur, & quod generare non est vere realiter nisi in vno supposito, spirare vero secundum rem est in duobus. ergo impossibile est, quod sint de his, quae distinguuntur per repetitionem sub alio, & alio conceptu, quorum distinctionem perficit operatio intellectus.
Secundo arguit sic. Quaecunque concurrunt intrinsecae ad vnam, & simplicissimam personalitatem, necesse est, quod fundent penitus eandem indistinctionem. alioquin si habet distinctiones, & proprias vnitates personalitas illa, in qua erunt plura distincta, & plures vnitates, nullo modo simplicissima est, sed personalitas patris simplicissima est re, & ratione. Intra istam autem personalitatem clauditur essentia, & spiratio, ac generatio actiua, alioquin personalitas patris subijceretur spirationi, & spiratio esset accidens eius. ergo tam essentia quam generatio, quam spiratio sunt penitus indistincta in patre carente prorsus omni distinctione reali, vel rationis. Haec ille.
Ad principium contra primam conclusionem dicitur, quod solum. concludit, quod generatio actiua, & spiratio actiua sunt duae relationes, non autem, quod sint duae res, vt patet in secunda conclusione huius articuli. Dicitur ergo ad maiorem, quod relationes penes terminos distinguuntur in esse relationis, non autem in esse rei, nec in diuinis, nisi sint oppositae relatiue, vel vna originetur ab alia.
Ad secundum dicitur, quod cum in diuinis actio sit relatio significata per modum actionis, sicut dicimus, quod generare, & spirare sunt duae relationes, sed vnica res, ita potest dici, quod sint duae actiones notionales, & non sunt nisi vnica res, nec oportet esse tantam differentiam inter actiones sicut inter passiones, si tamen passio in diuinis locum habet, quia ibi vna passio procedit ab alia, non tamen vna actio ab alia.
Ad tertium negatur maior in diuinis, nam generare, & generari non solum identificantur in diuina essentia, immo in illa re relatiua quae dicitur communis spiratio. non sic spirari, & spirare. Veruntamen argumentum a transmutata proportione non semper tenet nisi in quantitatibus. praesertim non tenet in proposito. vnde arguam sic. Sicut se habet generans ad genitum, sic spirans ad spiratum. ergo a transmutata proportione sicut se habet spiratus ad genitum, ita spirans ad generantem. sed spiratus, & genitus realiter distinguuntur. ergo & generans, & spirans, quod est falsum, cum idem pater sit generans, & spirans.
Ad quartum dicitur, quod si argumentum valeat, probaret, quod sicut in diuinis non est eadem persona generans, & genita, ita nec generans, & spirans, quod est erroneum, similiter nec genita, & spirans, & sic in diuinis essent quattuor personae. dico tamen, quod regula non tenet nisi in illis, quae sunt idem in tertio realiter adaequate, vt alias dictum est
Ad quintum dicitur sicut ad primum. vnde sicut generari, & spirari sunt duae relationes quasi specifice distinctae, & generare, & spirare, non tamen oportet duas vltimas realiter distingui, sicut duas primas propter causam praedictam in secunda conclusione.
Ad sextum negatur consequentia. dico enim quod in diuinis sunt quattuor relationes reales non tamen quattuor res, quia licet spiratio actiua non ponat in numerum rerum cum generare, & generari, ponit tamen in numerum relationum.
Ad septimum dico, quod relatio producentis, & producti sunt diuersae relationes, & sunt distinctae resrelatiue oppositae, cum quo stat, quod sint vna res absoluta, scilicet diuina essentia, & sint idem in vna re relatiua, quae nulli. earum opponitur, puta in communi spiratione.
Ad octauum dico, quod aeque naturaliter pater spirat sicut generat, vt alias prolixius dicebatur, nec istae duae productiones habent diuersos modos extra intellectum.
Ad primum contra secundam conclusionem respondetur negando maiorem, praedicatum enim reale licet dicatur de re, tamen intellectus noster, qui affirmat praedicatum illud de re, nunquam attribuit praedicatum rei nisi sub aliqua ratione rei, ita quod concipiendo rem sub tali ratione affirmat aliquid reale de illa re, & concipiendo eandem rem sub alia ratione negat illud praedicatum reale, quod prius affirmat, sicut de statua affirmat, quod est res naturalis, vt concipit statuam sub hoc conceptu ferrum, & de eadem statua negat idem praedicatum, vt concipit eam sub hoc conceptu artificiatum, ita de eadem re relatiua in diuinis, concepta, vt subsistens est, atsirmat, quod generet, sed de eadem concepta per modum operationis, vel productionis negat, quod generet, licet generare sit praedicatum reale, & consimiliter in proposito de eadem re concepta, vt est illud quo pater opponitur filio, negat quod illa communicetur filio a patre, sed de eadem concepta, vt est illud quo opponitur pater Spiritui sancto, affirmat, quod illa res communicatur filio a patre, & sic de caeteris contradictionibus, quas ille enumerat arguendo, & causa huius est, quia intellectus noster non vnica conceptione concipit quicquid conuenit rei, & ideo oportet, quod diuersas conceptiones formet, & componat, & diuidat enunciabilia. si enim vnica conceptione diuinam rem, vel aliam quamcunque perfecte conciperet, non affirmaret, nec negaret, nec eidem rei contradictoria attribueret. prima parte q. 14. ar. 14. & q. 85. artic. 5. Et quando probatur oppositum, quia praedicatum reale respicit rem non quatenus concepta est &c.
Dico quod licet praedicatum reale non conueniat rei ex hoc quod concepta est, tamen intellectus noster qui praedicat vnam rem de alia, non nisi mediantibus conceptibus, vel vocibus, aut scriptis praedicat, & ideo rei taliter conceptae aliqua attribuit, quae ab ea aliter concepta remouet, & negat. In re vero extra animam nulla est praedicatio formaliter, & in actu sed praedicationi, quam facit intellectus correspondet aliquid in re, scilicet compositio materiae, & formae, vel accidentis ad subiectum, licet composita in intellectu aliter se habeant quam composita in re, & hoc bene declarat Sanctus Doctor prima parte q. 85. artic. 5. ad tertium. Ad secundum negatur maior, quia sufficit, quod non sint distincta realiter, quia res nullam faciunt compositionem secundum suam rationem, sed secundum esse suum. negatur etiam minor. non enim spiratio concurrit ad constitutionem diuinae personae, vt alias dictum est, nec tamen est accidens, sed relatio subsistens, & diuina persona.
Ad argumenta facta in pede quaestionis modo respondeo. Et primo ad primum negatur antecedens, & ad probationem dico, quod secundum Sanctum Thomas de potentia Dei. q. 16. art. 2. ad duodecimum. Licet in diuinis non proprie dicatur genus, & species, vel vniuersale, vel particulare, tamen in diuinis, vt secundum quandam similitudinem creaturarum loquimur pater, & filius, & Spiritus sanctus distinguuntur sicut plura indiuidua eiusdem speciei, vt etiam Damascenus dicit. Sed attendendum est, quod in aliquo indiuiduo in genere substantiae possumus speciem dupliciter considerare. vno modo ipsius hypostasis speciem. alio modo speciem, pprie tatis indiuidualis, dato enim quod sortes sit albus, & plato sit niger, & posito quod albedo, & nigredo sint proprietates indiuiduantes sortem, & platonem, verum erit dicere, quod sortes, &plato sunt vnum specie, sub qua specie hypstases continentur. conueniunt enim in humanitate, sed distinguuntur secundum rationem proprietatis. albedo enim & nigredo specie differunt. Et similiter est in patre, & filio, considerantur enim, vt vnum specie, cuius iste hypostases sunt supposita inquantum conueniunt in vna natura diuinitatis, sed secundum speciem proprietatis personalis inueniuntur differre. paternitas enim, & filiatio sunt relationes secundum speciem diuersae.
Sciendum est etiam, quod generatio in rebus creatis per se ordinatur ad speciem, natura enim intendit generare hominem, vnde natura speciei pegenerationem multiplicatiir in rebus creatis, processio autem in diuinis est ad multiplicationem hypostasum, in quibus natura diuina vna numero inuenitur, vnde processiones in diuinis sunt differentes quidem secimdum speciem propter differentiam proprietatum personalium. licet in procedentibus sit vna natura communis. Haec ille.
Vnde Sanctus Doctor de potentia Dei q. 9. ar. 5. ad decimumoctauum dicit. Licet pater, & filius non distinguantur abinuicem nisi paternitate, & filiatione, non tamen oportet quod pate, & filius quasi specifice differant in diuinis, quia paternitas, & filiatio sunt relationes secundum speciem diuersae, non enim istae relationes se habent ad diuinas personas, vt speciem dantes, sed magis, vr simpposita distinguentes, & constituentes, illud autem quod se habet ad diuinas personas, vt speciem dans est natura diuina, in qua filius est similis patri, nam generans generat sibi simile secundum speciem non secundum indiuiduales proprietates, sicut sortes, & plato licet non distinguantur adinuicem indiuidualter nisi albedine, & nigredine, quae sunt diuersae qualitates secundum speciem, non tamen specie differrent, quia illud quod est species albo, & nigro, non est species sorti, & platoni, ita nec sequitur, quod pater, & filius specie differrent propter differentiam paternitatis, & filiationis secundum speciem. licet in diuinis non propriepossit dici aliquid differre secundum speciem, cum ibi non sit genus nec species¬. Et sic patet ad primum.
Ad secundum respondet Sanctus Doctor primo sen. dist. 13. q. 1. ar. 2. ad tertium:Quia processiones distinguuntur in diuinis penes principia & penes terminos, vt enim superius dictum est, quamuis natura diuina sit principium generationis in patre, non tamen absolute sub ratione naturae, sed sub ratione paternitatis. aliter a natura diuina inquantum est natura, quae accipitur in filio per generationem, non habet filius, quod sit filius. sed De, sed ex eo, quod natura in filio secundum rem, est ipsa filiatio. Et ita patet, quod ipsae relationes se habent aliquo modo, vt principium est, & vt terminus ad ipsas processiones. Haec ille. Et ad quartum ibidem ait. Sicut proprietates personales secundum quod comparantur ad essentiam sunt idem re, quia sunt diuina essentia, & differunt tantum ratione. secundum autem quod ad aliquid dicuntur, sunt secundum rem plures. ita etiam de processionibus, quia secundum quod comparantur ad naturam, vt principium, vel terminum, non distinguuntur nisi ratione, secundum quod dicitur in Deo. voluntas, & natura ratione differre, sed quia comparantur etiam ad relatiuas proprietates sicut ad principium, & terminum. idem ex hoc etiam habent realem differentiam. Haec ille. Et haec de ista quaestione dicta sufficiant.