Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum temporalis processio sit Spiritus Sancti proprietas

DISTINCTIO XIIII. QVAESTIO I. Vtrum temporalis processio sit Spiritus sancti proprietas.

CIRCA decimamquartam distinctionem quaeritur. Vtrum temporalis processio Spiritus sancti sit eius proprietas.

Et arguitur, quod non. quia nulli in temporale potest esse proprietas diui nae personae, quae est aeterna. sed processio temporalis est quid temporalesigitur &c.

in oppositum arguitur sic. Nam Augustinus dicit 15. de trinitate, quod Spiritus sanctus simul de vtroque procedit ad sanctificandum creaturam, sed conirat, quod sanctificatio creaturae fuit ex tempore. ergo processio Spiritus sancti ad creaturae snctificationem est temporalis. processio autem est proprietas Spiritus sancti, ergo &c.

Articulus 1

In hac quaestione erit vnicus articulus, pro quo sit prima conclusio. Spuitus sanctus procedit temporaliter, & alqua processio Spiritus sancti est temporalis. Istam conclusionem ponit Sanctus Doctor primo sen. dist. 14. q. 1. art. 1. quam probat sic. Quamuis(inquit) in personis diuinis proprie loquendo dicatur processio secundum rationem exitus a principio, qui non necessario tendit in aliquid, tamen processio Spiritus sancti ex modo suae processionis habet inquantum procedit, vt amor quod in aliud tendat sicut in obiectum, scilicet in amatum, quia processiones personarum aeternae sunt causa, & ratio productionis creaturarum ideo oportet quod sicut generatio filij est ratio totius productionis creaturae secundum quod dicitur, patrem in filio omnia effecisse, ita etiam amor patris in filium tendens, vt in obiectum sit ratio in qua Deus omnem effectum amoris creaturis largitur, & inde est, quod Spiritus sanctus, qui est amor, quo pater amat creaturas impartiendo sibi suam perfectionem. Poterit ergo processio istius amoris dupliciter considerari, vel secundum, quod tendit in obiectum aeternum, & sic dicetur aeterna processio, vel secundum, quod procedit, vt amor in obiectum creatum inquantum, scilicet per illum amorem creaturae aliquid a Deo confertur, & sic dicetur processio temporalis, quia ex nouitate effectus consurgit noua relatio creaturae ad Deum, ratione cuius oportet Deum sub noua habitudine ad creaturam significari. Haec ille.

Et intendit talem rationem vt videtur. Omnis amor quo aliquid nouiter confertur amato temporaliter procedit in amatum, sed Spiritus sanctus est huiusmodi, ergo &c. minorem superius declarat, & adhuc declarat in solutione argumentorum. Vnde in solutione primi dicit. Quia processio Spiritus sancti non solum dicit respectum ad principium, a quo procedit, secundum quam est aeterna tantummodo, sicut est generatio, sed etiam importat respectum ad eum, in quem procedit, secundum quam temporalis dici potest. Haec ille.

Et huius vltimi assignat causam in solutione quarti. Sciendum (inquit) quod nullum coniunctum potest affirmari nisi pro vtraque parte, sed negari potest pro altera parte tantum, sicut patet in veritate, & falsitate propositionis copulatiue, & quia temporale includit in se aliquam negationem cum affirmatione, scilicet aliquando esse, & aliquando non fuisse, aeternum autem importat affirmationem essendi, ideo coniunctum non potest dici aeternum nisi vtrunque sit aeternum. temporale autem dici potest, etiam si alterum tantum sit temporale, sicut creator importat diuinam operationem, & connotat effectum in creatura actualiter, ratione cuius Deus non dicitur creator ab aeterno, sed ex tempore. Haec ille. Eandem sententiam ponit prima parte quaest. 13. art. 7. ad primum, & contra Gentiles libro secundo. Secunda conclusio. Quia processio temporalis spiritus sancti non est alia realiter a processione aeterna eiusdem Spiritus sancti.

Istam conclusionem ponit Sanctus Doctor primo senten. vbi supra articulo secundo, vbi sic ait. Cum processio semper dicat respectum processionis ad illum a quo procedit, Spiritus sanctus autem ad patrem non referatur nisi relatione aeterna, oportet quod nulla processio Spiritus sanctisit a ia es. entialiter ab aeterna, sed potest sibi aduenire aliquis respectus alius ex parte eius in quod est, sicut in amatum, & ratione eius potest dici processio temporalis. dicendum est ergo, quod est vna processio essentialiter propter respectum vnum procedentis ad illud, a quo procedit, quae principaliter importat processio. Est autem duplex, vel gemmina ratione duorum respectuum in duo obiecta, scilicet temporale, & aeternum, quorum vnus realiter est in ipso pcedente, scilicet aeternus, alius autem secundum rationem tantum est in Spiritu sancto procedente, sed secundum reest in eo, in quem procedit. Horum autem respectuum primus includitur in secundo, sicut ratio, & causa eius. vnde secundus se habet ex additione ad primum. Haec ille.

Et ad huius declarationem dicit in solutione ad tertium. Quamuis (inquit) aeterno secundum rem nihil sit addibile, nihilominus tamen aeternum potest intelligi in aliqua habitudine se habere ad aliquod temporale, sed tamen habitudo non ponitur realiter circa ipsum aeternum, vt dictum est, & quia ipse intellectus potest repraesentari per nomen, quia voces sunt notae earum, quae sunt in anima passionum. ideo aeterno imponitur aliquod nomen prout intelligitur sub illa habitudine, sicut Deus dicitur dominus ex tempore, & ita etiam dicitur processio temporalis.

Tertia conclusio est. Non tantum dona spiritus sancti procaedunt in nos: sed etiam ipse spiritus sanctus. Istam ponit sanctus Doctor ibidem. q. 2. art. 1. vbi sic ait. Ipsemet (inquit) Spiritus sanctus procedit temporali processione vel datur non solum dono eius, si enim consideremus processionem eius a patre a quo procedit secundum illum respectum, ipsemet Spiritus sanctus procedit. Si autem consideremus secundum respectum ad illud in quod procedit, tunc sicut dictum est, iste respectus in Spiritu sancto ponitur, non quia ipse realiter referatur, sed quia alterum refertur ad ipsum, cum igitur in acceptione donorum ipsius non solum relatio nostra terminetur ad dona, vt ipsa tantum habeamus, sed etiam ad Spiritum sanctum, quia aliter ipsum habemus quam prius, non tantum dicentur dona ipsius procedere, sed etiam ipsemet. Secundum hoc enim ipse dicitur referri ad nos secundum, quod nos referimur ad ipsum, & ideo procedit in nos, & dona eius recipimus, & per eadem nos aliter ad ipsum habemus inquantum per dona eius ipsi Spiritui sancto coniungimur, per donum nos sibi assimilamus. Haec ille.

Quarta conclusio est. Quia processio temporalis Spiritus sancti de qua loquimur tantum attenditur secundum dona gratiae gratum facientia. Istam conclusionem probat Sanctus Doctor prima parte q. 43. articu. 3. vbi sic ait. Diuinae personae conuenit mitti secundum, quod nouo modo existit in aliquo, dari autem secundum, quod ab aliquo, neutrum autem horum est, nisi secundum gratiam gratum facientem, est enim vnus modus communis, quo Deus est in omnibus rebus per essentiam, potentiam, &praesentiam, sicut causa in effectibus participantibus bonitatem ipsius. Super istum autem modum communem est vnus specialis, qui conuenit creaturae rationali, in qua Deesse dicitur, sicut cognitum in cognoscente, & amatum in amante, & quia cognoscendo, & amando creatura rationalis sua operatione attingit ipsum secundum istum specialem modum, dicitur non solum esse in creatura rationali, sed etiam habitare in ea sicut in templo suo. sic igitur nullus alius effectus potest esse ratio, quod diuina persona sit nouo modo in creatura rationali, & temporali nisi gratia gratum faciens. vnde secundum solam gratiam gratum facientem mittitur, & procedit temporaliter diuina persona. Similiter illud solum habere dicimur, quo libere possumus vti, vel frui. habere autem potestatem fruendi diuina persona est solum secundum gratiam gratum facientem, sed tamen in ipso dono gratiae gratum facientis Spiritus sanctus habetur, & inhabitat hominem. vnde ipsemet Spiritus sanctus datur, & mittitur, & procedit. Haec ille.

Eandem ponit primo senten. d. 14. quaest. 2. art. secundo, vbi sic ait. In exitu rerum ab alio principio attenditur quaedam circulatio, & regyratio, eo quod omnia reuertuntur sicut in finem in id a quo omnia prodierunt sicut a principio, & ideo oportet, quod per eadem, quibus est exitus a principio, & reditus in finem attendatur. Sicut igitur dictum est, quod processio personarum est ratio productionis creaturarum a primo principio, ita eadem processio est ratio redeundi in finem, quia sicut per filium & Spiritum sanctum ex nihilo conditi sumus, ita etiam fini coniungimur, vel termino. Secundum hoc ergo processio diuinarum personarum in creaturas potest dupliciter considerari, aut inquantum est ratio exeundi a principio, & sic talis processio attenditur secundum dona naturalia, in quibus subsistimus, sicut dicitur a Diony. diuina bonitas in creaturas procedere, sed de tali processione non loquimur hic. Potest etiam attendi inquantum est ratio redeundi in finem, & sic est secundum illa dona tantum, quae coniungunt nos fini vltimo, quae sunt gratia gratum faciens, & gloria, & de ista processione loquimur hic:sicut enim in generatione naturali generatum non coniungitur generanti in similitudinem speciei nisi in vltimo termino generationis, ita etiam in participatione diuine bonitatis non est immediata coniunctio ad Deum per primos effectus, quibus in esse subsistimus, sed per vltimos, quibus fini adhaeremus. Haec ille.

Et post in solutione secundi ait sic. In processione (inquit) secundum quod hic loquimur prout, scilicet claudit in se donationem, non sufficit, quod sit noua relatio qualiscunque creaturae ad Deum, sed oportet quod referatur in ipsum, vt in habitum. quia quod datur alicui, habetur aliquo modo ab illo, persona autem diuina non potest haberi a nobis aliquo nouo modo, nisi vel ad fructum perfectum, & sic habetur per donum gloriae, aut secundum fructum imperfectum, & sic habetur per donum gratiae gratum facientis, vel potius sicut illud, per quod coniungimur fruibili inquantum ipsae personae diuinae quadam sui sigillatione in animabus nostris relinquunt quaedam dona, quibus formaliter fruimur, scilicet amorem, & sapientiam. Haec ille.

Quinta conclusio est. Temporalis processio, vel est proprietas Spiritus sancti. vel non distinguitur realiter ab ea. Ista sequitur ex praedictis.

Sed contra dicta arguit Aureotelus in hac distinctione signanter contra quartam conclusionem primo sic. In illo non consistit processionis ratio, quod est commune tribus personis, quia persona patris non dicitur temporaliter procedere, immo processio temporalis est propria Spiritui sancto, sed procedere in mentem in ratione amati, & cogniti commune est tribus personis, nam per gratiam gratum facientem diligitur tota trinitas, & reciproce tota trinitas diligit, ergo in hoc processionis ratio non consistit. Et si dicatur quod procedere importat originem personae a persona, propter quod non competit trinitati procedere, quamuis sibi competat secundum hunc modum esse in mente per donum gratiae gratum facientis.

Dicendum, quod confirmat propositum, quasi, scilicet ratio processionis Spiritus sancti, secundum quam ipse Spiritus sanctus dari dicitur, in hoc non consisteret. Secundo sic. Talis modus essendi Spiritus sancti in creatura debet attribui processioni, quae habeat aliquem ordinem ad emanationem aeternam Spiritus sancti a filio, & a patre, sed Spiritus sanctus non procedit a patre, & filio in creaturam sub ratione obiecti amati, aut cogniti, non enim spirant ipsum pater, & filius, vt obiectum amoris, vel intellectionis creaturae. ergo hic modus essendi Spiritus sancti in creatura rationali non spectat ad temporalem processionem ipsius. Tertio. Si iste modus haberet veritatem sequeretur, quod omnis res dum mens incipit eas intelligere, & amare, procederent in mentem, sed non dicitur, non enim sol dicitur procedere in animam dum intelligitur. ergo iste modus non est competens.

Quarto arguit contra aliqua superius dicta scilicet quod processio temporalis addit super aeternam respectum ad suum terminum. Contra hoc arguit sic. Visioni qua color prius existens in pane cernitur, non addit visio corporis Christi aliquid, quod mediet inter visionem, & colores, sed solam participationem coloris a corpore Christi, quod sacramentaliter existit sub speciebus post consecrationem. ergo a simili Spiritus sanctus procedens aeternaliter in dona gratuita, in quibus immutabiliter conplacet Deus, dicitur temporaliter procedere in animam participantem illa dona ex tempore, & ita processio illa aeterna non inducit respectum rationis, nec connotationem aliquam, dum efficitur temporalis, sed eius terminus participatur de nouo a creatura, vnde potest sic describi. Processio temporalis est aeterna Spiritus sancti processio terminata de nouo ad aliquid materiale participans ex tempore formalem ipsius terminum immutabilem, & aeternum. Haec ille in forma.

Contra eandem conclusionem quartam arguit Gregorius probando, quod possibile est dari Spiritum sanctum homini absque hoc, quod detur ei aliquod donum creatum, quia omne dabile homini a Deo possibile est ei dari a Deo non dato aliquo quod sit idem essentialiter cum eo, nec aliquid cum essentia illius. ergo possibile est dari Spiritum sanctum homini non dato ei aliquo dono Spiritus sancti creato. tenet consequentia, quia Spiritus sanctus est dabilis homini, & nullum donum creatum est idem essentialiter cum Spiritu sancto, aut de essentia Spiritus sancti. antecedens autem probatur. Tum quia ipso concesso nulla sequitur contradictio. Tum quia sicut omne factibile a Deo potest fieri ab ipso non facto aliquo, quod non est ipsum, nec aliquid intrinsecum essentialiter illi, vt communiter conceditur, & probari potest ex eo, quod nulla repugnantia contradictionis interuenit, sicut in proposito, omne dabile &c. Tum quia omne dabile creaturae a Deo Deus potest non dare, & potest nullo alio condante dare, & nullum tale potest eo non condante dari. ergo omne dabile creaturae a Deo potest Deus dare non condante alio &c. antecedens est verum, & concessum communiter. consequentia patet, quia si aliquid dabile. verbi gratia. a. non potest dari a Deo non dato dabili essentialiter distincto, nec in eo essentialiter incluso. verbi gratia bs hoc non esset, nisi quia vel a. datum necessario daret b.s vel quia b. necessario requiritur ad dandum a. Si dicatur secundum. ergo ipsum a. non potest Deus uullo alio condante dare b. Deo non condante b. & hoc repugnat alteri parti antecedentis, vel non posset dare Deo non condante, & tunc vel Deus dabit necessario b. cuius oppositum sumitur, vel poterit non dare. & hoc posito a. erit datum non dato b.

Confirmatur. Nullum donum creatum, vel creabile requiritur necessario, vt dans, vel condans ad hoc Spiritus sanctus detur, & similiter nullum tale donum datur necessario a spiritu sancto. dato ergo spiritu sancto poterit dari nullo alio creato dato.

Ad primum Aureoele contra quartam conclusionem negatur minor, non enim pater procedit in metem in ratione amati, nec etiam filius sed solus spiritus sanctus, licet tota trinitas sit in mente in ratione amati, & causa negationis est, quia procedere in mentem supponit procedere in aliquid, hoc autem solum spiritui sancto competit nam pater non procedit, filius autem procedit, sed non in aliquid, quia procedit per actum intellectus cuius non est tendere in res, sed potius res capere in se, & concipere, sed spiritus sanctus procedit per actum voluntatis, cuius est tendaerae in res, & ideo spiritus sanctus ex sua processione habet non solum procedere ab aliquo, sed etiam procedere in aliquid, vtrunque autem istorum includit processio temporalis, & vlterius nouum respectum ad mentem rationalem. Et cum arguens dicit, quod si ratione processionis est origo personae a persona inconuenienter dictum est, quod processio spiritus sancti, de qua loquimur consistat in hoc, quod est procedere in mentem in ratione amati. negatur sibi consequentia, quia secundum includit primum, vt prolixe declaratum fuit per dicta sancti Doctoris. Ad secundum dicitur, quod modus arguendi non valet. nam maior conceditur, sed minor male subsumitur, debebat enim minori assumere, quod modos essendi spiritus sanct in creatura in ratione obiecti amati nullum ordinem haberet ad processionem eius aeternam, quod tamen iste non facit sed assumit, quod non est ibi talis ordo, quod spiritussanctus spiretur a patre, vel filio, vt obiectum amoris creaturae, ideo videtur peccare per fallaciam consequentis arguendo a negatione inferioris ad negationem superioris, vtpote, non est inter ista talis ordo. ergo non est ordo. dico igitur quod inter illum modum, quo spiritus sanctus per gratiam est in creatura, & illam emanationem aeternam est talis ordo, quod spiritus sanctus aeternaliter procedit, vt ratio collationis omnium donorum a Deo creaturae collatorum. Quia autem spiritus sanctus nouiter, vel nouo modo sit per gratiam in aliquo, hoc est donum Dei, & ita inter istud donum, & illam emanationem est ordo effectus voluntatis diuinae ad rationem creandi, secundum quam diuina voluntas libere creat.

Ad tertium negatur prima consequentia facta. nam non oportet, quod res intellectae procedant in intellectum dum intelliguntur, licet tendant in eum, vel recipiantur in eo, & sigillent seipsas in anima nostra, non tamen procedunt ab aliquo in intellectum, ita quod originentur ab aliquo pro tunc. hoc autem, vt dictum est, reperitur in processione spiritus sancti tempcrali, quae dicit tres respectus, duos aeternos, & vnum temporalem. Primus est ad spirantem, secundus ad obiectum aeternum. tertius ad creaturam temporalem. Similiter nec res amatae dicuntur procedere in mentem ex hoc, quod amantur, licet sint in amante modo alias dicto. Vnde iste arguens breuiter decipitur. credit enim, quod nos ponamus rationem processionis temporalis in hoc solo consistere, quod spiritus sanctus nouiter estin nobis, sicut amatum quodcunque, quod non dicimus, sed imaginamur, quod spiritus sanctus temporaliter procedit in nos, sicut amor, quo Deus essentialiter dilexit nos, quem nouiter nos reaemamus, & ita concedam arguenti, quod lapis procedit in mentem, si lapis est amor, quo mens diligitur, qui amor a mente reamatur, & ita de suo sole, de quo arguit. Ad quartum dico, quod in exemplo suo impossibile est, quod visio nouiter terminetur ad corpus Christi, quin consurgat nouus respectus inter visionem, & illud corpus visum, ratione cuius illa visio, quae prius erat visio albedinis, modo noniter dicitur visio corporisChristi, & ita in proposito, quia mens nouiter gratificata, nouiter refertur ad spiritum sanctum, etiam oportet, quod spiritus sanctus nouiter referatur ad mentem gratificatam, ratione cuius dicitur nouiter in illam procedere.

Dico quod sicut visio non est ille respectus, qui importatur in hoc nomine visio corporis Christi, sed illud nomen importat visionem cum respectu, ita illa processio spiritus sancti non est respectus ad creaturam, nec illum includit intrinsece, sed tamen hoc nomen procecsio temporalis includit in suo significato processionem spiritus sancti, & respectum temporalem, & sic patet quod rationes illae non concludunt.

Ad primum Gregorij contra eandem conclusionem negatur antecedens. Et ad primam eius probationem dicitur, quod contradictio est spiritum sanctum dari creature, & nihil aliud dari creaturae, quia spiritum sanctum dari creature est ipsum nouo modo haberi a creatura, vt cognitum, vel dilectum, & quia spiritus sanctus non potest esse formalis dilectio creaturae actualis, vel habitualis, similiter nec cognito oportet, quod dato spiritu sancto detur noua cognitio, vel dilectio, quae distinguitur a spiritu sancto. dicere ergo quod solum spiritus sanctus datur est dicere, quod datur, & non datur.

Ad secundam probationem eiusdem antecedentis dicitur, quod non est simile de factione, & datione, quia factio terminatur ad esse 3 datio autem ad haberi ab aliquo nouo modo, modo licet aliquid possit fieri sine alio, non tamen haberi sine alio, quod applicet donum habenti, cuiusmodi est gratia, vel charitas in datione spiritus sancti, sicut colorpotest esse sine superficie, non tamen potest dari corpori, nisi detur sibi superficies, idest nisi habeat superficiem. Verumtamen falsum assumitur, quod omne factibile possit fieri sine omni eo, quod non est illud nec aliquid eius, vt patet de materia respectu formae.

Ad tertiam dicitur negando consequentiam, & ad probationem eius dicitur, quod spiritus sanctus non potest dari creaturae, nisi dato alio dono creato eidem creaturae, & hoc non ideo quod creatum donum requiratur ad dandum spiritum sanctum, vel ad condonandum eum, nec ideo, quod spiritus postquam datus est necessario det aliquod donum creatum, sed quia de ratione dationis spiritus sancti est aliquod distinctum a spiritu sancto, & a Deo, &a creatura cuidatur spiritus sanctus, quod creatura non potest habere nisi a Deo dante, & est quasi dispositio ad hoc quod spiritus sanctus habeatur, vnde Sanctus Thomas 1. sen. dis. 14. q. 2. arti. 1. in fine dicit sic. Ordo aliquorum secundum naturam potest dupliciter considerari, aut ex parte recipientis, vel materiae, & sic dispositio est prior quam ad quod disponit, & sic prius recipimus dona spiritus sancti quam ipsum spiritum sanctum quia per ipsa dona recepta spiritui sancto assimilamur, aut ex parte agentis, & finis, & sic quod propinquius est fini, & agenti dicitur esse prius, &ita per prius recepimus spiritum sanctum, quam dona eius, quia pater & filius per amorem suum alia nobis donant. Haec ille.

Item ibidem articulo ad secundum. Processio secundum quod hic loquimur claudit in se dationem,. & non sufficit, quod sit noua relatio qualiscunque creaturae ad Deum, sed oportet, quod referatur in ipsum sicut ad habitum, quia quod datur alicui habetur ab illo aliquo modo, persona autem diuina non potest haberi a nobis nisi, vel ad fructum perfectum, & sic habetur per donum gloriae, aut secundum fructum imperfectum, & sic habetur per bonum gratiae gratum facientis, vel potius sicut illud, per quod fruibili coniungimur inquantum ipsae personae diuinae quadam sui sigillatione in animabus nostris, in quibus formaliter fruimur, scilicet amore, & sapientia, propter quod spiritus sanctus dicitur pignus haereditatis nostrae. Haec ille. Ex quibus patet, quod spiritus sanctus non potest dari sine hoc, quod detur donum creatum, per quod habeatur.

Ad confirmationem dicitur eodem modo, quia consequentia nulla est. Modo ad argumenta in pede quaestionis dico, ad primum conceditur maior. & negatur minor. non enim processio aliqua spiritus sancti est res temporalis in se, sed temporalis processio dicitur temporalis, quia non totum, quodimportatur in hoc nomine temporalis, processio enim est aeternum, immo importat aliquid temporale, scilicet respectum nouum, & ideo totum aggregatum ex aeterno, & temporali dicitur temporale, tamen ex illo aeterno, & alio temporali non efficitur vnum per se.

PrevBack to TopNext