Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum cuilibet personae mitti conveniat

DISTINCTIO XV. QVAESTIO I. Vtrum cuilibet personae mitti conueniat.

CIRCA distinctionem decimamquintam, & decimamsextam quaeritur. Vtrum cuilibet diuinae personae conueniat mitti.

Et arguitur quod sic. Pater mittitur, & de filio ac spiritu sancto non est dubium quin mittantur. antecedens patet, pro prima parte. nam diuinam personam dari est illam mitti, sed pater dat seipsum, cum haberi non possit, nisi seipso donante. ergo videtur quod pater mittat seipsum.

In oppositum arguitur sic. Nulla persona diuina mittitur. ergo non cuilibet personae diuinae conuenit mitti, antecedens patet. missus enim est minor mittente, sed nulla persona est minor alia. ergo persona diuina a nullo mittitur.

In ista quaestione erunt tres articuli. In primo inquireAtur quid est missio in diuinis. In secundo. an quaelibet mittatur. In tertio. an aliqua persona mittatur nulla alia missa.

Articulus 1

QVantum ad primum sit prima conclusio. Ratio missionis consistit in duplici habitudine. Istam ponit sanctus Doctor prima parte. quaest. 43. articulo primo, quam probat sic. In rationesinquit) missionis duo importantur, quorum vnum est habitudo missi ad eum, a quo mittitur. Aliud est habitudo missi ad terminum, ad quem mittitur, per hoc autem quod aliquis mittitur ostenditur processio quaedam missi a mittente, vel secundum imperium, sicut dominus mittit seruum, vel secundum consilium, & sic consiliarius dicitur mittere regem ad bellandum, vel secundum originem, vt si dicatur flos emittitur ab arbore. Ostenditur etiam habitudo ad terminum, ad quem mittitur, vt aliquo modo ibi esse incipiat, vel quia prius ibi omnino non erat, quo mittitur, vel quia incipit ibi esse aliquo modo, quo prius non erat ibi. Haec ille. Ex quo patet, quod missio est processio alicuius ab aliquo, & in aliquem terminum, vt in eo nouiter, vel nouo modo sit. Eandem conclusionem ponit primo senten. distinct. 15. quaestio. 1. artic. primo.

Secunda conclusio est. Missio conuenit diuinis personis. probatur sic secundum eundem prima parte vbi supra. Missio (inquit) diuinae personae conuenire potest secundum quod importat ex vna parte processionem originis a mittente, & secundum quod importat ex alia parte nonum modum essendi in aliquo, sicut filius dicitur missus a patre in mundum, secundum, quod incipit esse in mundo visibiliter per carnem assumptam, & tamen antea in mundo erat, vt dicitur Ioan. primo. Haec ille.

Tertia conclusio est. Missio de sui ratione differt a procersione, & datione. Istam ponit Sanctus Doctor vbi supra sic. Dicens. Processio inquantum processio dicit realem distinctionem tantum ad principium, a quo procedit, & non ad aliquem terminum. Datio autem non importat distinctionem dati a principio a quo datur, quia idem potest dare seipsum sed tantum dantis ab eo cui datur, vt supra dictum est, sed missio ponit distinctionem in ipso misso, & ad principium & ad terminum, & ideo cum dicitur spiritus sanctus mitti, includitur in significatione missionis vterque respectus, scilicet aeternus proura patre, & filio procedit, & temporalis prout significatur in habitudine ad creaturam, quae nouo modo se habet ad illum. Haec ille.

Idem ponit prima parte. q. 43. articulo secundo. vbi sic ait. In his, quae important originem diuinarum personarum est quaedam differentia attendenda. Quaedam enim in sui significatione important solam habitudinem ad principium, vt processio & exitus. Quaedam vero cum habitudine ad principium determinant processionis terminum, quorum quaedam determinant aeternum, sicut generatio, & spiratio. nam generatio est processio diuinae personae in naturam diuinam, & spiratio passiue sumpta importat processionem amoris subsistentis, Quaedam vero cum habitudine ad principium important terminum temporalem, sicut missio, & datio, mittitur enim aliquid ad hoc, vt nouo modo in aliquo sit, datur autem vt habeatur, personam autem diuinam haberi ab aliqua creatura, vel esse nouo modo existendi in ea est quoddam temporale, vnde missio, & datio dicuntur temporaliter tantum, generatio, & spiratio solum ab aeterno, processio autem, & exitus dicuntur in diuinis, & essentialiter, & temporaliter. nam filius ab aeterno processit, vt Deus sit, temporaliter autem vt sit homo secundum missionem visibilem, vel vt sit in homine secundum inuisibilem missionem. Haec ille. Ex praedictis potest haberi, quod eadem res est generatio, & processio & datio & missio, licet respectus connotati, vel importati per ista nomina sint diuersi. Sed contra ista arguit Aureolus. Et primo contra primam conclusionem in hoc, quod dicit, quod missio importat processionem secundum originem, eo modo quo dicitur, quod flos emittitur de arbore.

Primo sic. Missio prout de ea hic. loquimur non est idem, quod processio, nec missus est idem, quod productus, immo missio sumitur pro legatione, & missus dicitur legatus, sicut de filio dicitur Abdie. Auditum audiuimus a domino, & legatum ad gentes misit. sed flos non dicitur legari ab arbore, nec originari est legari. ergo missio prout hic accipitur non importat habitudinem originis.

Secundo sic. Missio non importat processionem ab aliquo secundum rationem consilij, vel imperij, sed magis secundum acceptionem potestatis, & dominij, & auctoritatis, vnde legatus dicitur in humanis, qui potestatem, aut auctoritatem accipit a legante, sed in diuinis filius, & spiritus sanctus accipiunt auctoritatem, & potestatem a patre, ille nascendo, iste procedendo. ergo quamuis sit ibi habitudo originis, non tamen secundum eam dicetur persona legari, seu mitti, sed secundum acceptionem auctoritatis, & potestatis. Et si dicatur, quod acceptio non est aliud quam origo, non valet, quia si esset origo absque hoc quod communicaretur auctoritas, sicut est in flore qui oritur ex arbore, talis origo non induceret missionem, & similiter si esset auctoritatis communicatio sine origine, sicut est in humanis, ibi saluaretur vera legationis ratio, propter, quod origo filii non dicitur legatio inquantum origo, sed inquantum auctoritatis communicatio, & quaedam transfusio.

Tertio sic. Si filius diceretur mitti a patre secundum rationem illam, qua flos emittitur ab arbore, missio filij esset ab aeterno, namque filius est a patre, ut radius, a sole, & flos, seu ramus ab arbore, sed nullus dicit, quod missio filij sit aeterna. non ergo accipitur missio secundum illam rationem.

Deinde arguit contra easdem conclusiones, scilicet primam, & secundam quantum ad hoc, quod dicunt, quod de ratione missionis est, quod missus in termino ad quem mittitur nouo modo esse incipiat, hoc quidem inquit iste non est verum, immo sufficit quod ibi prius existens de nouo auctoritate vti incipiat, sicut patet in humanis. Nam existenti Parisijs potest papa committere auctoritatem causam aliquam ventilandi, & decidendi, & talis quidem diceretur legatus, non quia de nouo veniret Parisios, sed quia iam ibi existens de nouo auctoritatem acciperet. Similiter etiam si auctoritate accepta mandaretur sibi de nouo, vt ea vti inciperet, non est dubium, quod diceretur quodammodo de nouo legari. si ergo in proposito non est de ratione diuinae personae quando legatur, quod de nouo esse incipiat, sed quod accepta auctoritate de nouo vtatur. Haec ille in forma.

Ad primum istorum dicitur, quod missio in diuinis est eadem secundum rem cum productione, & missus cum producto. Sed secundum rationem missio dicit de significato formali processionem alicuius ab aliquo, quocunque modo procedat, sed quia processio in diuinis non potest esse nisi secundum originem, ideo, missio in diuinis quo ad significatum materiale dicit processionem secundum originem. Et cum dicitur, quod persona quae in diuinis mittitur legatur, & flos missus ab arbore non legatur.

Dico quod non intendimus, quod per omnia sunt similes missio personae a persona & foris ab arbore, sed solum in hoc quod vtraque est solum processio secundum originem. Exemplum enim de flore positum est solum ad ostendendum, quod ad missionem non requiritur processio secundum consilium, vel imperium, sed sufficit processio secundum originem, & ideo cum ex illa similitudine infertur. emissio floris non est legatio. ergo missio personae non est legatio, nulla est consequentia, quia licet ambae missiones conueniant in hoc, quost est procedere secundum originem, tamen in hoc differunt, quod illud quod mittitur ab arbore non per se operatur, nec per se subsistit dum mittitur, nec est suppositum distinctum a mittente. & alia infinita dissimilia possunt inueniri. Ad secundum dicitur, quod missio de suo significato formali non importat processionem secundum rationem consilunec secundum rationem imperij, nec secundum originem nec secundum acceptionem potestatis, sed solum processionem alicuius ab aliquo in aliquid quocunque modo procedat, loquendo autem de significato materiali, dico, quod missio in aliqua natura significat processionem secum dum originem, & secundum acceptionem potestatis, & naturae, vel accidentis. Et similiter cum probatur, quod in diuinis missio dicat processionem secundum acceptionem potestatis, & non secundum originem, quia si esset ibi origo sine transsusione potestatis, vel auctoritatis, sicut est in fsore &c. negatur illud, immo est vera missionis ratio, sed non legationis: vnde istud argumentum solum probat, quod legatio non dicat processionem secundum originem, sed secundum auctortatem, & ideo cum sic arguitur, legatio in diuinis dicit talem processionem, & non talem, sed missio in diuinis est legatio, ergo missio in diuinis dicit processionem secundum &c. est fallacia accidentis, accidit enim quod missio sit legatio.

Ad tertium dicitur, quod missionis ratio in diuinis non praecise consistit in hoc, quod est procedere secundum originem, & ideo non est aeterna.

Ad quartum dicitur quod impossibile est aliquem nouiter vti potestate sibi data Parisijs, quin nouo modo sit Parisijs. Et ideo arguens dicit, quod sufficit, quod missus nouiter vtatur auctoritate sibi collata, & non sit Parisijs nouiter. Dico, quod illud non sufficit, cum sit impossibile, & implicans contradictionem, scilicet, quod nouiter operetur Parisijs, & non sit parisijs nouo modo existendi: nos enim dicimus aliquid nouiter alicubi existere, vel nouo modo, si sit aliqua nouitas in eo, vel in eius effectu, vel si habeat nouum respectum ad aliquid quocunque modo, & vndecunque veniat ille respectus, siue sit rei, vel rationis, & sic patet quod argumenta non concludunt. Et haec de primo articulo.

Articulus 2

Quantum ast secundum articulum sit prima conclusio. Soli patri in diuinis repugnat missio. probatur sic ista conciusio. Quia patri repugnat missio, & cuilibet alteri personae conuenit missio. ergo conclusio vera. Secunda pars antecedentis patet per dicta sanctorum, sed prima probatur sic. Missio in sui ratione importat processionem secundum originem ab alio in diuinis, vnde cum pater non sit ab alio, nullo modo conuenit ei mitti, sed solum filio, & spiritui sancto, quibus conuenit esse ab alio Ista sunt verba sancti doctoris, prima parte, quaestione 43. articulo quarto. Eandem ponit primo sentent. distinct. 15. quaestione secunda, articulo primo. in solutione ad quartum.

Secunda conclusio est. Mittere personam diuinam proprie conuenire patri & filio, sed minus proprie conuenit Spiritui sancto. Probatur ista conclusio. Nam mittere dicit rationem principij in mittente. v. 3. mittens est principium plurium pertinentium ad missionem: verius videtur sibi competere ratio mittentis, sed sic est de patre & filio: nam secum dum Sanctum Thomas prima parte, vbi supra art.. Cum dicitur aliqua persona mitti designatur ipsa persona ab alio existens, & effectus visibilis, aut inuisibilis, secundum quem missio diuinae personae attenditur. Si igitur mittens designatur vt principium personae missae, sic non quelibet persona mitti, sed solum illa, cui conuenit esse principium illius personae, & sic filius mittitur tantum a patre: Spiritus sanctus autem a patre & filio. Si vero persona mittens intelligatur esse principium effectus, secundum quem attenditur missio, sic tota trinitas mittit personam missam. Haec ille.

Ex quo patet quod pater dum mittit ipse est principium personae missae, & ipsius effectus missionis, & similiter dum filius mittit Spiritum sanctum, sed dum spiritus sanctus mittit aliquam personam non est principium personae, quam mittit, sed effectus missionis. Quia autem Spiritus sanctus mittat personam diuinam patet per Augustnus secundo de trin. cap. dicentem, quod filius mittitur a se & a Spiritu sancto, & spiritus sanctus mittitur a se & a filio: hoc recitat Sanctus Thomas vbi supra. Primo autem sentent. distinctio. 15. quaestio. 3. art. 1. sic ait. Quidam dixerunt, quod proprie Spiritus sanctus dicitur se mittere, & hoc determinandum videtur, si virtus nominis attendatur. Missio enim vt dictum est, importat duo scilicet missum esse ab alio ratione auctoritatis, quam importat, & iterum effectum, secundum quem nouo modo in aliqua creatura Spiritus sanctus datur: vnde sensus est, Spiritus sanctus mittitur, i. ab aliquo est, & sit nouo modo in aliquo, nulla tamen mutatione facta circa ipsum, sicut prius dictum est. Notandum tamen, quod diuersimode verificatur locutio, quando aliquod coniunctum praedicatur de aliquo secundum esse, & quando secundum fieri, quando enim praedicatur secundum esse, oportet quod vtrunque illorum in esse dicatur, vt si dicam. Sortes esse hominem album, oportet quod sit homo, & quod sit albus: nisi alterum illorum diminuat rationem alterius, vt cum dicitur, homo mortuus, sed quando praedicatur coniunctum secundum fieri, sufficit quod alterum in fieri praedicetur, vt si dicatur, quod Sortes est nunc factus homo albus, sufficit ad veritatem huius locutionis, quod sit nunc factus albus, quamuis non sit factus homo.

Item notandum, quod quando aliquod compositum praedicatur de aliquo secundum fieri, diuersimode se habet in faciente & in facto, quia ex parte facti, oportet quod vtrunque praedicetur secundum esse, & si non secundum fieri: vnde si dicam: iste est factus homo albus, oportet eum esse hominem, & esse album, nisi alterum sit diminuens rationem alterius, non autem oportet quod fiat homo, sed quod fiat albus, ex parte autem facientis, quia non refertur ad factum, nisi secundum illud, quod fit in ipso, sufficit quod faciens dicatur facere alterum tantum, vt si dicam, pictor facit parietem album, non oportet quod faciat esse parietem, & faciat eum esse album, sed sufficit si faciat eum esse album tantum. Dico ergo quod missio quia ponit missum esse in aliquo eo modo quo prius non erat, & sic fieri in illo secundum illum modum importat quandam factionem, non realem factionem, sed rationis tantum, quae terminatur ad relationem rationis, & non rei, sicut Deus dicitur factus refugium. Sensus ergo est: Sapiritus sanctus est missus, 1. est factus ens ab alio existens in creatura per gratiam, vnde oportet ad hoc quod dicatur missus quod sit ab alio, & fiat in aliquo secundum nouam habitudinem propter quod pater non potest dici mitti, quia non est ab alio. Si autem accipiamus ex parte mittentis: tunc mittere Spiritum sanctum nihil aliud est quam facere Spiritum sanctum existentem ab alio esse in aliquo secundum nouam habitudinem, & ideo cuicunque personae conuenit facere alterum istorum scilicet quod sit in aliquo secundum nouam habitudinem, dicetur mittere spiritum sanctum, quamuis non sit principium spiritus sancti secundum quod est ab alio, & quod tota trinitas facit spiritum sanctum esse in aliquo secundum nouam habitudinem peror donum collatum totius trinitatis: ideo tota trinitas dicitur spiritum sanctum mittere, & ipse seipsum mittit, & ipse a se mittitur sub eodem sensu. Haec ille.

Ex quibus patet, quod cum dicitur, filius vel pater m ttit spiritum sanctum: pater vel filius designatur esse principium duorum, quae importat missio, scilicet quod Spiritus sanctus est ab alio, & quod est nouo modo in alio, cum autem dicitur Spiritus sanctus mittit se, ipse non designatur esse principium illorum duorum, sed solum vnius, & licet quaelibet istarum propositionum sit propria: tamen prima plus videtur habere proprietatis, sicut & ista, filius mittit Spiritum sanctum quam ista, filius mittit seipsum, & credo quod ista fuit mens sancti doctoris. Sed contra hoc arguit Aureoteles dicens, quod hic modus dicendi, scilicet qui recitatus est de summa 1. part. q. 43. art. 8. Cum posui secundam conclusionem. Ille inquam modus nihil facit nos scire: de hoc enim dubium est, vtrum persona mittens per hoc quod dicitur mittere designatur esse principium, sicut persona quae mittitur designatur ex hoc quod mittitur esse principiata. In hoc enim difficultatem faciunt multi, mitti quidem & mittere videntur vnum significare, licet vnum actiuae & reliquum passiuae, propter quod si mitti importat originari, mittere videtur importare originare, & in hoc est difficultas huius quaesiti, quae non tollitur per istum modum dicendi. Haec ille.

Ad istud respondetur quod iste modus sancti doctoris plenius facit nos scire veritatem quaesiti quam modus aliorum. Et cum iste arguit, quod dubium est an persona mittens, &c. Dico, quod istud dubium ipse soluit, tam in scripto quam in summa, cum ponit sententialiter, quod nulla persona mittit, nisi sit principium alicuius importati per missionem scilicet vel personae missae, & effectus missionis, per quem modum mitti filium pater, & Spiritum sanctum pater & filius, vel saltem nisi sit principium solius effectus missionis, licet non personae missae, quomodo Spiritus sanctus mittit seipsum, & filium, & filius mittit seipsum, non tamen oportet quod persona, quae mittit, sit principium personae missae, nisi in proprijssima missione, quae competit patrirespectu filij, & respectu spiritus sancti & filio respectu spiritus sancti, non autem respectu sui, nec conuenit spiritui sancto respectu sui vel filij. Et cum dicitur quod difficultas est cur mittere non dicit originare: sicut mitti dicit originari: conceditur, sed ista elucidatur per dicta sancti doctoris in scripto prius allegata, vbi ostendit quomodo diuersimode se habet in faciente & facto, quando aliquod compositum praedicatur de alio secundum fieri: vnde licet mittere proprijssime dictum dicat originare sicut mitti dicit originari, tamen cum aliter accipitur non dicit originare, sed facere personam originatam esse in aliquo secundum nouam habitudinem, vt dictum fuit. Quare autem mitti semper importat originari a mittente vel ab alio, non semper autem mittere dicit originare personam missam vel aliam.

Dico quod nec mittere de formali significato significat originare, nec mitti originari, sed mitti dicit processionem vel exitum alicuius ab aliquo in aliquid, & quia in diuinis non est alius exitus, nisi secundum originem: ideo de significato materiali in diuinis mitti dicit originari, mittere autem de formali significato dicit esse principium alicuius importati vel requisiti ad missionem, & quia talia sunt duo, persona missa, & effectus missionis, vel noua habitudo: ideo respectu cuiuscunque aliquid dicatur esse principium, dicetur personam mittere: vnde formalia significata illorum verborum mittere & mitti sunt opposita scilicet procedere & principiare, sed non materialia, & de hoc sunt infinita exempla. Quaero enim ab arguentervnde est quod omne calefactum est creatum, & tamen non omne calefaciens est creans, omne conmunicans in diuinis est producens in diuinis: non tamen omne communicatum est productum, vt patet de essentialibus attributis, & tamen communicare, & communicari significant vnum, licet communicare significatione actiua, communicari vero passiua, isto modo enim ipse arguit.

Contra secundam conclusionem arguit Scotus probando, quod non quaelibet persona mittat personam diuinam. Primo sic. Mittere & mitti sunt opposita relatiue, sed mitti includit produci: ergo mittere includit suum correlatiuum, quod est producere. Secundo. Si oppositum de opposito, & propositum de proposito, sed mittere & mitti sunt opposita: ergo mittere erit originare, cum mitti sit originari. Tertio. Mittere & mitti videntur eandem rem significare secundum diuersos modos grammaticales, secundum mitti significat respectu originis ad intra cum connotatione termini extra: ergo mittere significabit respectum originis ad intra: vnde cum significet actiue illud, quod mitti significat passiuae, & mitti includat originari, sequitur quod mittere includet originare. Quarto Mittere est auctentice dare secundum acceptionem factorum, sed dare auctentice non potest diuina persona, nisi secundum auctoritatem originis: ergo omnis persona, quae aliam mittit ipsam originat. Quinto si de ratione personae mittentis non est, quod missam originet, ita quod Spiritus sanctus possit mittere filium vel seipsum, pari ratione filius poterit mittere patrem: sicut enim Spiritus sanctus producitur a filio, sic filius a patre, sed Augustnus expresse dicit 4. de trinita. capit. vltimo, quod pater non legitur missus propter auctoritatem principij: ergo Spiritus sanctus non mittet filium a quo procedit. Sexto Persona mittens dicitur operari per missam, sicut pater diffundere charitatem per Spiritum sanctum & erudire per filium, sed nulla persona dicitur operari per aliam, nisi quatenus oripinat eam. igitur idem quod prius.

Ad primum dico, quod modus arguendi non valet, nisi addito in minori, quod mitti de formali significatione in recto includeret produci, quod negatur: mitti enim de formali significato dicit fieri entem ab alio nouo modo in creatura, ita quod ly fieri cadat super hoc totum ens ab alio nouo modo in aliquo non ratione primae partis, scilicet ens ab alio, sed ratione secundae scilicet in aliquo nouo modo, vt dictum est in secunda conclusione. Constat autem quod in hac descriptione non ponitur produci in recto, sed in obliquo: non enim mitti est produci in aliquo nouiter, sed est productum fieri in aliquo nouiter, adhuc autem clarius est, si mitti describatur sic. Mitti est exire ab aliquo in aliquid, vt dictum est in solutione argumenti Aurius & instantia ibi data ostendit istud argumentum non procedere.

Ad secundum dicitur, quod illa regula non tenet, nisi vbi in vtraque combinatione est praedicatio formalis in primo modo dicendi per se, vel saltem in secundo. Exemplum primi. Sanitas & infirmitas sunt opposita, & proportio humorum & disproportio humorum sunt opposita, ideo bene sequitur, si proportio est genus sanitatis, quod disproportio erit genus infirmitatis. Exemplum secundi. Album est disgregatiuum: igitur nigrum est congregatiuum, nec tamen oportet, quod contrariorum contraria sint genera, sed de differentijs bene oportet, quod contrariorum contrariae sint differentiae: vnde non sequitur, album & nigrum sunt contraria: ergo sicut album est visibile nigrum est inuisibile.

Ad tertium dicitur, quod mitti non significat respectum originis de significato formali, sed de mali, ideo non oportet, quod si mitti dicit respectum originis, quod similiter mittere dicat respectum oppositum.

Ad quartum negatur maior:nam tunc filius non mitteret Spiritum sanctum, quia proprie loquendo solus pater dat auctentice. Ille enim proprie dicitur auctor, qui non habet ab alio, sed communicat alijs, constat autem quod filius habet a patre, quod det Spiritum sanctum: concesso tamen quod persona quaelibet producens aliam det illam auctentice, adhuc falsa est maior, quia ad rationem mittentis non est, quod habeat auctoritatem su pemissum, patet, quia secundum Sanctum Thomam dans consilium regi dicitur eum mittere, vt dicitur 1. par. q. 43. art. 1. Et recitatum est in prima conclusione articuli primi. Dato tamen quod mittere dicat auctoritatem illa tamen est respectu missionis, & non respectu missi.

Ad quintum dicitur quod non est de ratione mittentis quod missum originet, sed solum quod originatum facit esse nouo modo in aliquo, & ideo quia pater a nullo est originatus: ideo nec a se, nec ab alio mittitur, sed quia filius est originatus, licet non a se: ideo filius potest se mittere, quia licet non originet se, tamen originatum facit esse nouiter in aliquo, & consimiliter dico de Spiritu sa ncto.

Ad sextum negatur maior, sed sufficit, quod operetur effectum missionis. Et iste responsiones dantur de missione communiter dicta loquendo:nam strictius & proprius loquendo de missione, vt dicebatur in secunda conclusione huius articuli: argumentorum conclusiones verae sunnon propter vim rationum, sed propter dicta Sanctorum. Et haec de secundo articulo.

Articulus 3

QVantum ad tertium articulum sit prima conclusio. Missio filij distinguitur a missione Spiritus sancti. Probatur conclusio. Quia generatio filij distinguitur a processione Spiritus sancti: ergo missio vnius a missione alterius. tenet consequentia, quia missio filij vel est generatio eius, vel non distinguitur ab ea secundum rem: licet quantum ad rationem dicat vltra processionem filij aliquos respectus rationis, & eodem modo processio Spiritus sanctiest eius missio, licet differat ratione.

Secunda conclusio est. Istae duae processiones conueniunt quantum ad effectum: & differunt: probatur secundum Sanct. Thomas 1. par. quaest. 43. articul. 5. ad 3. vbi sic ait. Missio(inquit) importat originem personae missae, & habitationem per gratiam, vt supra dictum est: si ergo loquamur de missione quantum ad originem, sic missio filij distinguitur a missione Spiritus sancti: sicut generatio a processione, si autem quantum ad effectum gratiae, sic conueniunt illae duae processiones in radice gratiae, sed distinguuntur in effectibus gratiae, qui sunt intellectus illuminatio, & affectus inflammatio. Haec ille.

Tertia conclusio est. Nunquam Spiritus sanctus mittitur quin mittatur filius loquendo de missione inuisibili, nec econtra. Probatur ista conclusio. Quandocunque mittitur diuina persona datur gratia gratum faciens, sed quandocunque datur gratia gratum faciens illuminatur intellectus, & sic mittitur filius, inflammatur affectus, & sic spiritus sanctus mittitur.

Istam conclusionem ponit sanctus doctor prima parte ibidem, & dictam probationem in sententia in responsione ad tertium, & etiam in responsione ad primum, vbi sic ait. Licet omnia dona inquantum dona sunt attribuantur Spiritui sancto, quia habet rationem primi doni secundum quod est amor, vt supra dictum est. Alia tamen dona secundum proprias rationes attribuuntur per quandam appropriationem filio scilicet illa quae pertinent ad intellectum, & secundum illa dona attenditur missio filij: vnde Augustnus dicit quarto de trinitate quod filius inuisibiliter mittitur, cum a quocunque cognoscitur atque percipitur. Haec ille.

Eandem conclusionem ponit 1. sent. distinc. 16. q. 1. ar. 2. Vna (inquit) missio nunquam est sine alia, quia amor notitiam sequitur, & notitia perfecta, secundum quam est missio filij semper inducit amorem: & ideo simul infunduntur & simul augmentantur. Haec ille.

Et ad quartum sic ait. Illa notitia ex qua procepit amor viget in fruentibus diuino amore, per quem scilicet cognoscunt diuinam bonitatem inquantum est finis, & inquantum est largissime fluens in eos sua beneficia, & talem notitiam perfecte non habent qui amore ipsius non accenduntur. Haec ille.

Sed contra ista arguit Aureolus signanter contra tertiam conclusionem in hoc quod innuit, quod non per omnem perceptionem veritatis dicitur mitti verbum, hoc inquit non videtur verum, cum sapientia aliquorum malorum hominum attribuatur dono Dei: vnde sapientia. Salomonis perseuerauit in eo tempore, quo extitit in peccato mortali, & tamen secundum eam missum est sibi verbum, quod est sapientia, quam postulat vbi ait. Mitte illam de coelis sanctis. Videtur ergo quod verbi missio separetur in eo a dono charitatis. Secundo, Quia Ecclesiastico primo dicitur, quod omnis sapientia a domino Deo est, & quod fons sapientiae est verbum Dei in excelsis, & ibi loquitur sapiens de cognitione veritatis creaturarum, non solum de cognitione diuinorum: vnde ait. Altitudinem coeli latitudinem terrae & prosundum abyssi quis dimensus est:Et tunc subdit quod fons sapientiae est verbum Dei in excelsis, & hoc non esset, nisi filius mitteretur dum percipitur omnis profunda veritas, esto etiam quod non spectet ad charitatem: ergo idem quod prius. Haec ille.

Ad primum istorum dicitur quod licet omnis sapientia sit donum Dei, non tamen per omnem sapientiam verbum dicitur inhabitare illum, cui sapientia illa datur, sed solum quando datur cum gratia gratum faciente, ac per hoc cum missio personae fiat ad inhabitandum illum ad quem mittitur, non sequitur si aliquis quis habet sapientiam ex dono verbi, quod ad eum mittatur verbum. Et istam responsionem dat sanctus doctor, prima parte, quaestio. 34. articulo tertio, ad tertium argumentum, quod includit ista duo, quae facta sunt ab arguente isto. Et cum dicitur de Salomone &c. Dico quod sicut fides non infunditur, nisi illi, ad quem mittitur filius, illa tamen fides manet Christo desinente inhabitare, quem prius habitabat: ita in infusione sapientiae Salomon recepit spiritum sanctum, & filium, qui inuisibiliter ad eum missi sunt, quando tamen ille mortaliter peccauit, non amisit ex toto illam sapientiam, dum personae ad eum missae ab eo recesserunt, tamen non credo quod dum erat in peccato mortali haberet perfecte illam actualem notitiam, de qua locutus est sunctus doctor in primo senten. vt statim in sine tertiae conclusionis recitaui.

Ad secundum per idem. Modo ad primum argumentum, quaestionis negatur quod pater mittatur. Nec valet probatio, quia dare & mittere differunt, vt dictum est. Aliter tamen soluit sanctus Thomas, prima part. quaest. 43. artic. quarto ad primum. Dicit enim quod si li dare importat liberalem communicationem alicuius, sic pater dat seipsum inquantum liberaliter se communicat creaturae ad fruem dum. Si vero importet auctoritatem dantis respectu eius quod datur, sic non conuenit dari in diuinis, nisi personae, quae est ab alio, sicut nec mitti, & intendit vt videtur quod dari non conuertitur cum mitti, nisi datio importaret dictam auctoritatem.

Ad illud in oppositum respondet eadem. quaestio. articu. primo, quod missio importet minorationem in eo qui mittitur secundum quod importat processionem a principio mittente, aut secundum imperium, aut secundum consilium, quia imperans est maior, & consilians est sapientior, sed in diuinis non importat, nisi processionem originis, quae est secundum aequalitatem, vt supra dictum est. Haec ille.

PrevBack to TopNext