Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum caritas augeri possit
Et arguitur quod non: quia nullum simplex, & inuariabile potest augeri, sed charitas est huiusmodi. igitur &c. maior patet: quia augeri est variari, & moueri, & maius fieri, quod repugnat simplici, minor patet: quia charitas est quaedam forma accidentalis, modo forma simplex est & inuariabilis secundum auctorem sex principiorum.
In hac quaestione erunt duo articuli. In primo videbitur an & quomodo charitas augetur. In secundo an possit augeri in infinitum.
Articulus 1
Utrum et quomodo caritas augetur
Circa primum sit ista prima conclusio. Charitas creata potest augeri, probatur per Augustinum super Ioan. qui dicit quod charitas meretur augeri, vt aucta mereatur perfici. Item omne illud in quo progressus attenditur secundum diuersos gradus augetur, sed charitas est huiusmodi. Nam dicit Augustinus Charitas cum fuerit nata nutritur, cum nutrita fuerit roboratur, cum fuerit roborata perficitur. Item charitas diuiditur in charitatem incipientem, proficientem, & perfectam, vt recitatur tertio sent. dist. cap. vltimo.
Secunda conclusio. Licet intensio aliquarum qualitatum fiat per remotionem contrarij, tamen intensio charitatis non fit illo modo. Istam ponit Sanctus Thomas 1 sent, dist. 17. q. 2. artic. 2.
Ad tertium vbi sic ait. Non est de ratione intensionis alicuius qualitatis quod sit per remotionem a contrario, sed hoc accidit qualitati secundum quod est in subiecto participante contrarium, sed hoc est de necessitate intensionis, quod qualitas educatur de imperfecto ad perfectum, sicut patet de diaphano in quo nihil est contrarium luci, quod potest lumen intendi secundum crementum virtutis illuminantis, haec autem imperfectio est de potentialitate ipsius naturae, quae subijcitur perfectioni & actui &c. Ibidem etiam dicit arguendo, quod augmentum charitatis potest esse in illis, in quibus nihil est de contrario charitatis, sicut in Angelo & in homine in statu innocentiae. Haec ille.
Ex quibus patet, quod intensio charitatis non prouenit ex remotione contrarij, sicut in aliquibus qualitatibus contingit, vt ipse ostendit de veritate. q. 3. articul. 14. Sciendum (inquit) quod formarum quaedam sunt vnius generis, quaedam diuersorum. Formae quidem quae sunt diuersorum generum, diuersas potentias respicunt, cum vnitas generis ex vnitate materiae siue potentiae procedat secundum Philosophum: vnde possibile est vnum subiectum simul perfici diuersis formis diuersorum generum: quia tunc vna potentia determinabitur ad diuersos actus, sed diuerse, sicut si aliquod corpus est simul album, & dulce, albedo enim inest ei secundum quod participat de natura diaphani, dulcedo autem secundum naturam humidi. Formae vero quae sunt vnius generis vnam potentiam respiciunt siue sint contrariae, vt albedo & nigredo, siue non, vt triangulus, & quadratum. Hae igitur formae in subiecto tripliciter esse dicuntur: vnomodo in potentia tantum, & sic sunt simul: quia vna potentia est contrariorum, & diuersarum formarum vnius generis: alio modo secundum quod sunt in actu imperfecto, vt cum sunt in fieri, & sic etiam simul esse possunt, vt patet cum aliquis dealbatur, tunc enim toto dealbationis tempore albedo est, vt in fieri, nigredo vero vt in corrumpi, tertio modo, vt in actu perfecto, vt cum iam est albedo in termino dealbationis, & sic impossibile est duas formas vnius generis esse simul in eodem subiecto, oporteret enim eandem potentiam ad diuersos actus terminari, quod est impossibile, sicut & vnam lineam ex vna parte terminari ad diuersa puncta. Haec ille.
Ex quibus patet quod formae contrariae possunt secundo modo, & primo modo simul esse, & quomodo in talibus ad diminutionem vel corruptionem successiuam vnius augetur alia, quod estintentum. Pro ista conclusione facit quod dicit Sanctus Thomas quarto sent. distinct. 17. q. 1. artic. 5. q. 3. Triplex (inquit) est modus formarum. Quaedam enim formae sunt, quae recipiunt magis & minus secundum elongationem a contrario, & secundum accessum ad causam propriam, sicut albedo, & ideo talis forma successiue recipitur in subiecto, & postquam recepta est intenditur, & remittitur. Quaedam autem forma est, quae nonrcinit magis, & minus nec sic nec sic: quia impositio eius in indiuisibili consistit, sicut forma substantialis, & talis forma nec recipitur successiue in subiecto, nec intenditur aut remittitur postquam suscepta fuerit. Quaedam autem forma medio modo se habet: quia non recipit magis, & minus secundum elongationem a contrario, eo quod nullo modo suo contrario miscibilis est, & in hoc conuenit cum forma substantiali, sed tamen suscipit magis, & minus quantum ad accessum ad suam causam, sicut patet de luce, & ideo talis forma non recipitur successiue, sicut nec forma substantialis, sed tamen postquam inest, potest intendi, & remitti, sicut forma accidentalis contrarium habens, & talis forma est gratia: quia nullam commixtionem patitur cum suo opposito, eo quod suum oppositum magis habet naturam priuationis quam alicuius positionis, sicut & tenebra, & ideo oportet quod recipiatur subito in subiecto, & tamen potest intendi & remitti secundum accessum ad gratiae causam. Haec ille.
Tertia conclusio est. Charitas non potest augeri istomodo quod charitas addatur charitati, probatur ista conclusio secundum Sanctum Doctorem primo sent. dist. 17. q. 2. arti. 2. In omni (inquit) additione oportet intelligere duo diuersa, quorum vnum alteri additur, si autem intelligantur duae charitates, aut intelliguntur diuersae secundum speciem, aut secundum numerum, constat quod non secundum speciem, cum omnes charitates sint in eadem specie virtutis, diuersitas autem secundum numerum est ex diuersitate materiae, sicut haec albedo differt in numero ab illa, quae est in diuerso subiecto: vnde non potest qualitas addi qualitati nisi per hoc quod solum subiecto additur, charitas autem quae ponitur addi nunquam fuit in aliquo subiecto antequam in isto, & secundum hoc quod est in isto non differt numero ab aliqua charitate in eodem existente, vt probatum est: vnde nullo modo est intelligere additionem. Haec ille.
Eandem rationem facit prima secundae. q. 52. articul. 2. arguit enim sic. Si enim per additionem intelligetur huiusmodi augmentum in formis, hoc non posset esse nisi vel ex parte ipsius formae, vel ex parte subiecti. Si autem ex parte ipsius formae iam dictum est quod talis additio vel subtractio speciem variaret, sicut variatur species coloris quando de pallido fit album. Dicit enim Philosophus octauo Metaphysicae, quod species rerum sunt sicut numeri, in quibus additio vel diminutio variat speciem, si vero huiusmodi additio intelligatur ex parte subiecti, hoc non potest esse nisi, vel quia alia pars subiecti recipit formam, quam prius non habebat, vt si dicatur frigus creseere in homine, qui prius frigebat in vna parte quando iam in pluribus partibus friget, vel quia aliquod aliud subiectum additur participans eandem formam, sicut si calidum adiungatur calido, vel album albo, sed secundum vtrunque titorum duorum modorum non dicitur aliquid magis album, sed maius. Haec ille.
Item magis ad propositum secunda secundae. q. 24. ar. 5. sic arguit. Omnis additio est alicuius ad aliquid: vnde in omni additione oportet saltem praeintelligere distinctionem eorum, quorum vnum additur alteri ante ipsam additionem. si igitur charitas addatur charitati, oportet praesupponi charitatem additam, vt distinctam a charitate cui additur, non quidem ex necessitate secundum esse, sed saltem secundum intellectum, posset enim Deus etiam quantitatem corporalem augere addendo aliam magnitudinem non praeexistentem, sed tunc creatura, quae quamuis non fuerit prius in rerum natura, habet tamen in se vnde eius distinctio intelligi possit a quantitate cui additur. si igitur charitas addatur charitati, oportet praesupponere ad minus secundum intellectum distinctionem vnius charitatis ab alia, distinctio autem in formis est duplex, vna quidem secundum speciem, alia autem secundum numerum, distinctio quidem secundum speciem in habitibus est secundum diuersitatem obiectorum, distinctio vero secundum numerum est secundum diuersitatem subiecti, potest igitur contingere quod aliquis habitus per additionem augeatur. dum extenditur ad quaedam obiecta, ad quae prius seran extendebat, & sic augetur scientia geometriae in eo, qui de nouo incipit scire aliqua geometricalia, quae prius nesciebat, hoc autem non potest dici de charitate: quia etiam minima charitas se extendit ad omnia illa quae sunt ex charitate dsiigenda, non ergotalis additio in augmento charitatis potest intelligi presupposita distinctione secundum speciem charitatis additae ad eam, cui superadditur. Relinquitur ergo si fiat additio charitatis ad charitatem, quod hoc sit praesupposita distinctione secundum numerum, quae est secundum diuersitatem subiectiuorum, sicut albedo augetur per hoc quod album additur albo, quamuis hoc augmento non fiat aliquid magis album, sed in hoc proposito dici non potest: quia subiectum charitatis non est nisi mens rationalis: vnde tale charitatis augmentum fieri non posset nisi per hoc quod vna mens rationalis alteri adderetur, quod est impossibile, quamuis etiam si esset possibile, tale augmentum faceret maiorem diligentem, non autem magis diligentem, relinquitur ergo quod nullo modo charitas potest augeri per additionem charitatis ad charitatem. Haec ille.
Eandem rationem ponit de virtutibus q. 1. artic. 11. Secundo probatur sic ista conclusio per eum in 1. sent. vbi supra. Nam secundum Dionysium 5. cap. de diuinis nominibus, tantum distat inter ipsas diuinas participationes & participantes, quod participatio quanto simplicior est, tanto est nobilior, participans vero quantum maiorem habet compositionem donorum participatorum, tanto nobilius est, sicut esse est nobilius quam viuere, & viuere quam intelligere, si vnum sine altero intelligatur, omnibus enim esse oportet praeeligere, sed quod habet plura ex his melius est, sed charitas est quaedam participatio diuinae bonitatis. ergo quanto compositior est per additionem charitatis ad charitatem minus valebit. ergo si charitas augetur pe additicnem, quanto magis augetur, minus erit eligenda, hoc autem est inconueniens. ergo non augetur per additionem. Haec ille.
Tertio sic ibidem. Si simplex simplici addatur nihil maius efficit, vt probat Philosophus, sed charitas est quid simplex. ergo per additionem charitatis ad charitatem no emcietur maior charitas. Haec ille. Et hanc rationem facit in locis praeallegatis. Quarto arguit per dictum Aristotes 4. Physi. & Commentatorem commento 86. vbi Commentator ait. Idem corpus transfertur de minore quantitate in maiorem non aliqua quantitate in actu adueniente ex qua fit maius, sed fit maius ex eo quod sit in potentia aliquid non ex illo quod est in actu. Haec sunt verba Commentatoris. Et post dicuibidem. Quia caliditas non crescit ex alia caliditate adueniente, & ita erit de charitate.
Quarta conclusio est. Ponerae charitatem augeri isto modo quod magis firmatur & radicatur in subiecto, & quod non augetur essentialiter implicat costradictionem. Hanc probat sic Sanctus Doctor de virtutibus vbi supra. Nihil (inquit) aliud est qualitatem augeri quam subiectum magis participare qualitatem, non enim est aliud esse charitatis nisi quod habet in subiecto, ex hoc autem ipso quod subiectum magis participat charitatem vehementius operatur: quia vnumquodque agit inquantum est actu: vnde quod magis reductum est in actu, perfectius agit, ponere ergo quod aliqua qualitas non augetur secundum essentiam, sed augeatur secundum radicationem in subiecto, vel secundum iutensionem actus. est ponere contradictoria esse simul. Haec ille.
Item primo senten. vbi supra artic. 1. dicit Ex hoc (inquit) quod charitas magis firmatur, & radicatur in subiecto, sequitur ipsam augeri essentialiter, nulla enim forma potest intelligi magis firmari in subiecto, nisi per hoc quod habet maiorem victoriam super subiectum suum, augmentum autem victoriae redundat in augmentum virtutis, & per consequens in augmentum essentiae: quia virtus si non est ipsa essentia, oportet quod sit ab essentia, & commensuretur sibi, sicut effectus causae proximae. Haec ille.
Item secunda secundae q. 24. artic. 4. ad tertium dicit. Quidam dixerunt charitatem non augeri secundum suam essentiam, sed solum secundum radicationem in subiecto, vel secundum seruorem, sed hi propriam vocem ignorauerunt, cum enim sit accidens, eius esse est in esse. Vnde nihil aliud est ipsam secundum essentiam augeri quam eam magis inesse subiecto, quod est eam magis in subiecto radicari. Similiter etiam ipsa essentialiter est virtus ordinata ad actum: vnde idem est ipsam augeri secundum essentiam, & ipsam habere efficaciam ad producendum actum feruentioris dilectionis, augetur ergo secundum essentiam non quidem ita quod esse designat vel incipiat in subiecto, sed ita quod magis in subiecto esse incipiat. Haec ille.
Quinta conclusio. Charitas augetur per hoc quod educitur de imperfecto ad perfectum: vnde 1. sent. vbi supra arti. 2. sic dicit Sanctus Doctor. Quandosinquit) charitas augetur, nihil ibi additur, sicut dicit Philosophus 4. Physicorum, quod aliquid efficitur magis album vel magis calidum, non per additionem alicuius albedinis vel caloris, sed quia illa qualitas, quae prius inerat, intenditur secundum propinquitatem ad terminum, haec autem intensio contingit diuerlimode in qualitatibus simplicibus & compositis primis, & secundis, qualitates enim compositae vel secundae intenduntur secundum intensionem qualitatum primarum, sicut sapor, & sanitas, & huiusmodi secundum intensionem caloris, & frigoris, humiditatis, & siccitatis. Qualitates autem primae, & simplices intenduntur ex causis suis scilicet ex agente, & recipiente, agens enim intendit reducere patiens de potentia in actum suae similitudinis inquantum potest, sicut autem non calidum est potentia calidum, ita minus calidum respectu magis calidi: vnde sicut per actionem calidi efficitur de non calido calidum, non quod ponatur ibi aliquis calor, sed ille qui est in potentia educitur in actum, ita etiam efficitur magis calidum per actionem calidi, inquantum educitur calor qui inerat, vt actus imperfectus in maiorem perfectionem, & assimilationem agentis, & hoc contingit secundum quod potentia subiecta actui, quae quidem quantum in se est ad multa, sed habet magis ac magis terminatur sub actu illo, vel quia augetur virtus agentis, sicut ex coniunctione plurium luminarium intenditur illuminatio, vel ex parte ipsius materiae secundum quod efficitur susceptibilior illius actus, sicut aer quanto plus attenuatur, fit susceptibilior luminis. Intensio autem charitatis non contingit ex hoc quod virtus agentis fortisicetur, sed tantum ex hoc quod natura recipiens quae quantum in se est dispersionem quandam habet secundum quod est ad plura magis ac magis praeparatur ad susceptionem gratiae, secundum quod ex dicta multitudine vel confusione potentialitatis in vnum colligitur per operationes, quibus ad charitatem suscipiendam praeparatur, & ideo Dionysius perfectum sanctitatis semper designat per hoc, quod est ex partita vita in vnicam consurgere, & sic patet quod augmentum charitatis simile est augmento qualitatum naturalium, licet origo eius differat ab origine illarum. Cuius ratio est quia qualitates naturales educuntur de potentia materiae, quarum inchoationes quasdam materiae Deus in opere creationis indidit, & ideo quando in actum prodeunt, est exitus de imperfecto ad perfectum. Dona autem gratuita non reducuntur quasi de potentia materiae: quia nihil est in potentia naturali, quod per agens naturale educi non possit, & ideo origo gratiae est per nouam infusionem, sed augmentum eius est per hoc quod de imperfecto ad perfectum actus infusus educitur. Haec ille.
Item secunda secundae. q. 24. ar. 5. hoc idem dicit. Sic (inquit) charitas augetur, scilicet solum per hoc quod subiectum magis ac magis participat charitatem, id est secundum quod magis reducitur in actum illius formae, & magis subditur illi. hic enim est modus proprius augmenti cuiuslibet formae quae intenditur, eo quod esse huius formae totaliter consistit in eo quod inhaeret susceptibili, & ideo cum magnitudo rei sequatur esse illius formam esse maiorem, hoc est eam magis inesse susceptibili, non autem aliam formam aduenire, hoc enim esset, si forma haberet aliam quantitatem ex seipsa non per comparationem ad subiectum, sic igitur charitas augetur per hoc quod intenditur in subiecto & hoc est ipsam augeri secundum essentiam. Haec ille.
Item de virtutibus vbi supra dicit. Sicut corpus quod mouetur ad quantitatem perfectam dicitur augeri, & ipsa quantitas perfecta dicitur magna respedu imperfectae, ita illud quod mouetur de qualitate imperfecta ad perfectam dicitur augeri secundum qualitatem, & ipsa perfecta qualitas dicitur magna respectu imperfectae, & quia perfectio vniuscuiusque rei est eius bonitas. ideo Augustnus dicit quod in his quae non mole magna sunt, idem est esse maius quod melius, moueri autem de imperfecta forma ad perfectam nihil est aliud quam subiectum magis reduci in actum, nam forma est actus: vnde subiectum magis formam participare nihil aliud est um ipsum reduci magis in actum illius formae, & sicut ab agente reducitur de pura potentia in actum, ita etiam per actionem agentis reducitur dc actu imperfecto in actum perfectum. Haec ille.
Sexta conclusio est. Quia aliquae formae intensibiles intenduntur non solum secundum maiorem participationem subiecti, sed etiam per additionem alicuius probatur ista conclusio secundum Sanctum Thomam prima secundae. q. 52. artic. 1. vbi sic ait. Cum habitus, & dispositiones dicantur secundum ordinem ad aliquid, vt dicitur 7. Phys. dupliciter potest intensio, & remissio in habitibus, & dispositionibus considerari: vnomodo secundum se prout dicitur maior vel minor sanitas vel maior vel minor scientia, quae ad plura vel pauciora sc extendit, aliomodo secundum participationem subiecti prout scilicet aequalis scientia vel sanitas magis recipitur in vno quam in alio secundum diuersam aptitudinem ex natura vel ex consuetudine, non enim habitus, & dispositio dant speciem subiecto, neque iterum in sui ratione includunt indiuisibilitatem. Haec ille. Et intendit hoc quod aliqua formam non participatur secundum magis, & minus ex duobus secundum quod ipse ponit ibi. Duobus(inquit) modis potest contingere quod forma non participatur secundum magis, & minus. vno modo quia participans habet speciem secundum illam, & inde est quod nulla substantialis forma participatur secundum magis, & minus, & propter hoc dicit Philosophus 8. Metaphysic. quod sicut numerus non habet magis, & minus, sic nec substantia quae est secundum speciem. 1. quantum ad participationem formae specificae, sed siquidem quae cum materia, id est secundum materiales dispositiones inuenitur magis & minus in substantia. Alio modo potest contingere ex hoc quod ipsa indiuisibilitas est de ratione formae: vnde oportet quod si aliquid participet illam formam quod participet illam secundum rationem indiuisibilitatis, & inde est, quod species numeri non dicuntur secundum magis, & minus: quia vnaqueque species in eis constituitur per indiuisibilem vnitatem, & eadem ratio est de speciebus quantitatis continuae quae secundum numeros accipiuntur, vt bicubitum tricubitum, & de relationibus, vt duplum triplum, & de figuris vt trigonum tetragonum, quaecunque enim participant rationem dictorum, oportequod indiuisibiliter participent. Haec ille.
Item artic. sequenti sic dicit. Sed quia quaedam accidentia augentur secundum seipsa, vt supra dictum est, in quibusdam horum potest fieri augmentum per additionem, augetur enim motus per hoc quod aliquid ei additur vel secundum tempus, in quo est vel secundum viam, per quam est, & tamen manet eadem species propter vnitatem termini, augetur etiam nihilominus motus per intensionem secundum participationem subiecti, inquantum, scilicet idem motus potest expedite, aut prompte fieri. Similiter etiam, & scientia potest augeri secundum seipsam per additionem, sicut cum aliquis plures conclusiones geometriae addiscit, augetur in eo habitus eiusdem scientiae secundum speciem. Augttur nihilo minus scientia in aliquo secundum participationem subiecti per intensionem, prout scilicet expeditius & clarius vnus homo se habet alio in eisdem conclusionibus considerandis. In habitibus autem corporalibus non multum videtur fieri augmentum per additionem: quia non dicitur animal sanum simpliciter aut pulchrum nisi secundum omnes suas partes sit tale, quod autem ad perfectiorem commensurationem producatur, hoc contingit secundum transmutationem simplicium qualitatum, quae non augentur nisi secundum intensionem ex parte subiecti participantis. Haec ille.
Item secunda secundae q. 24. artic. 5. ad primum dicit. Scientia (inquit) habet quantitatem inquantum est habitus ex parte obiectorum, & sic augetur per additionem inquantum aliquis plura cognoscit, habet etiam quantitatem inquantum est quaedam forma accidentalis, ex eo quod est in subiecto, & secundum hoc augetur in eo qui certius eadem sensibilia cognoscit nunc quam prius. Haec ille. Item ibidem dicitur. Potest (inquit) contingere quod aliquis habitus augeatur per additionem dum extenditur ad quaedam obiecta, ad quae prius se non extendebat, & sic augetur scientia geometriae in eo qui de nouo incipit scire aliqua geometricalia, quae prius nesciebat. Haec ille.
Septima conclusio est. Non omnis forma est augmentabilis seu intensibilis. Istam conclusionem probat a priori Sanct Doctor prima secundae q. 52. artic. 1. sic dicens. Illud (inquit) secundum quod aliquid sortitur speciem, oportet esse fixum, & stans quasi indiuisibile, quaecunque enim ad illud attingunt sub specie continentur, quaecunque autem recedunt ab illo in plus vel in minus pertinent ad aliam speciem perfectiorem vel imperfectiorem. Vnde Philosophus dicit 8. Meta. quod species rerum sunt sicut numeri, in quibus additio vel diminutio variat speciem, si igitur aliqua forma vel quaecunque res secundum seipsam, vel secundum aliquid sui sortiatur rationem speciei, necesse est, quod secundum se considerata habeat determinatam rationem, quae neque in plus excedere, nec in minus deficere possit, & huiusmodi sunt calor, & albedo, & huiusmodi aliae qualitates, quae non dicuntur in ordine ad aliud, & multo magis substantia, quae est per se ens. Illa vero quae recipiunt speciem ex aliquo, ad quod ordinantur, possunt secundum seipsa diuersificari in plus vel in minus, & nihilominus sunt eadem specie propter vnitatem termini, ex quo specificantur, & idem potest considerari in sanitate, nam corpus pertingit ad rationem sanitatis secundum quod habet dispositionem conuenientem naturae animalis, cui possunt diuersae dispositiones conuenientes esse: vnde potest variari dispositio in plus, & in minus, & tamen semper remanebit ratio sanitatis, si autem nomen sanitatis esset impositum soli perfectissimae commensurationi, tunc ipsa sanitas non diceretur maior vel minor. Sic ergo patet qualiter aliqua forma possit secundum seipsam augeri vel minui, & qualiter non. Si vero consideremus formam secundum participationem subiecti, sic inueniuntur quaedam formae recipere magis vel minus, & quaedam non, cum enim illud a quo habet aliquid speciem oporteat manere fixum, & stans indiuisibile duobus modis, potest contingere quod forma non participatur secundum magis, & minus: vel quia participans habet speciem secundum ipsam, vel quia indiuisibilitas est de ratione formae. Haec ille quasi in forma. Aliqua enim detraxi in medio, & in fine: quia in probatione praecedentis conclusionis dicta sunt. Ex praedictis tamen patet quod formae quae recipiunt speciem ex se, vel aliquo sui non sunt intensibiles secundum se. Secundo quod formae quae dant speciem participanti eas: vel de quarum ratione est indiuisibilitas non sunt intensibiles secundum participationem subiecti.
Eandem conclusionem ponit de virtutibus vbi supra. Non contingit( inquit) omnibus formis intensio secundum participationem subiecti propter duo. Primo quidem ex ipsa ratione formae, eo scilicet quod illud quod perficit rationem formae est aliquid indiuisibile, puta numerus: nam vnitas addita constituit speciem: vnde binarius & ternarius non dicitur secundum magis, aut minus, & per consequens non inuenitur magis & minus in quantitatibus quae denominantur a numeris, puta bicubitum tricubitum, neque in figuris, putatriagula re, & quadratum neqi in proportionibus, puta duplum triplum. Alio modo ex comparatione formae ad subiectum: quia inhaeret ei modo indiuisibili, & propter hoc forma substantialis non recipit intensionem nec remissionem: quia dat esse substantiale, quod est vno modo, vbi enim est aliud esse substantiale, est alia res, & propter hoc Philosophus octauo Metaphysicae assimilat diffinitiones numeris, & inde est quod nihil substantialiter de altero praedicatur etiam si sit in genere accidentis cum magis, & minus, non enim dicitur albedo magis, & minus color, & propter hoc etiam qualitates in abstracto significatae: quia significantur per modum substantiae non intenduntur, non enim dicitur albedo magis vel minus, sed album. Haec ille in forma. Istam eandem conclusionem ponit eodem libro. q. vlti. artic. 3. Sed sciendum quod cum dictum fuit in probatione quintae conclusionis, quod aliqua forma augetur per additionem, non est hoc intelligendum, quod aliqua per se vna forma intendatur ex additione formae ad formam in eodem subiecto primo: ita quod ex illis fiat vna, hoc enim est impossibile: quia si illae formae sunt diuersarum specierum, non potest ex illis per se vna conssari, si autem sint eiusdem speciei, non possunt esse in eodem adaequato, & primo subiecto, sed intelligit Sanctus Doctor, quod aliquae formae augentur per additionem formae ad formam, non quod additio fiat intrinsecae formae quae intenditur, sed extrinsecae, scientia enim augetur propter additionem specierum intelligibilium adinuicem, quae quidem species sibi inuicem adduntur, non autem adduntur habitui scientiae quae est simplex habitus. Vnde prima secundae. q. 54. artic. 4. ad tertium dicit. Ille qui in aliqua scientia acquirit per demonstrationem scientiam vnius conclusionis habet quidem habitum, sed imperfecte, cum vero acquirit per aliam demonstrationem scientiam alterius conclusionis, non generatur in eo alius habitus, sed habitus qui prius inerat fit perfectior vtpote ad plura se extendens, eo quod conclusiones & demonstrationes vnius scientiae ordinatae sunt, & vna oritur ex alia. Haec ille.
Patet ergo quod in augmento scientiae per additionem additur demonstratio demonstrationi vel conclusio conclusioni, non autem habitus habitui, nec forma formae, cum ipse expresse dicat in corpore illius articuli, quod habitus est simplex qualitas non constituta ex pluribus habitibus, etiam si ad multa se extendat. Et eodem modo dicendum est de sanitate, & alijs formis, quae augentur per additionem, de hoc dictum est in prologodiffusius.
Sed contra secundam conclusionem arguit multipliciter Gregorius primo probat quinque vel sex medijs, quod impossibile est formas contrarias simul esse in aliquo subiccto in quocunque gradu, arguit enim primo sic. Si esset possibile aliqua contraria in aliquo gradu simul esse in eodem subiecto primo, hoc esset possibile de primis contrarijs, scilicet caliditate, & frigiditate & alijs actiuis adinuicem, & passiuis, consequens est falsum, vt probabo. igitur & antecedens, consequentia tenet: quia eadem ratio ir omnibus. Patet etiam hoc ex concessione omnium contrarie opinantium, & ex omnibus arguentibus, quas inducunt ad conclusionem oppositam. Falsitatem consequentis probo sic. Impossibile est naturaliter aliqua duo talicontraria esse in diuersis subiectis approximatis secundum quod requiritur ad agendum, & patiendum omni impedimento remoto, quin vnum agat in aliud, & expellat illud. ergo impossibile est aliqua duo talia simul esse in eodem subiecto primo, antecedens est communiter concessum, & per experientiam notum, sed tenet consequentia per locum a maiori. magis enim videretur possibile, quod talia contraria compaterentur se in sitibus propinquis & diuersis subiectis quam in eodem subiecto primo, & ideo sic arguendo consequentia est euidens, licet non econuerso sequatur, aliqua contraria non compatiuntur se in eodem subiecto primo. ergo nec in diuersis subiectis approximatis Instantia enim habetur in contrarijs non actiuis, & passiuis adinuicem. verbi gratia. albedine, & nigredine, quae secundum veritatem in nullo gradu compatiuntur se in eodem subiecto, & secundum communem concessionem non compatiuntur se in gradibus intensissimis: vnde communiter etiam aduersarij concedunt impossibile esse naturaliter, quod albedo intensissima & nigredo intensissima sint simul in eodem adaequato subiecto, & tamen in diuersis subiectis propinquis secundum situm se compatiuntur in gradibus quantiscunque, vt experientia docet. Secundum medium est tale. Aut contraria compossibilia sunt in eodem subiecto in quantiscunque gradibus, aut non inquantiscunque, sed in aliquantis sic, & in aliquantis non. Primum non potest dici: quia tunc contraria in suis excellentijs siue in summo essent compossibilia, quod nullus dicit, nec dicere potest: quia tunc talia non magis essent contraria quam siccitas & caliditas, albedo, & dulcedo. Si dicatur quod in aliquantis sic, & in aliquantis non, tunc sumantur aliqua duo talia simul existentia in eodem subiecto primo, & sint calor, & frigus, & sit calor ille. 2a. & frigus. b. tunc quaero, aut a. calor potest secum pati praecise. b. & non maius frigus intensiue, nec minus quam est. b. aut minus tantum, & non maius. aut maius, sed non minus, aut tam maius quam minus. Et si dicatur primum. Contra. Si calor. a. non potest compati secum in eodem subiecto minus frigus, quam est frigus. b. ergo maior calor quam est. a. non potest secum compati minus frigus quam est. b. & vltra. igitur si intendatur calor. 2. non minuetur frigus. b. quod est contra opinantes qui dicunt, quod quando vnum contrarium intenditur, reliquum remittitur. Prima consequentia patet: quia quanto vnum contrarium plus excedit aliud, tanto minus compatitur illud secum, & hoc patet si accipiantur contraria in diuersis subiectis propinquis secundum situm, vt supra dicebatur. Secunda etiam consequentia patet: quia alioquin post intensionem caloris .a. & remissionem frigoris .b. in eodem subiecto simul esset maior calor quam .a. & minus frigus quam. b. quod repugnat antecedenti.
Item. Si calor. 4. non potest secum compati minus frigus quam figus. bs ergo nec maior calor quam a. potest secum compani frigus Ps & vltra. igitur si intendatur calor. a. necessario simul intendetur frigus .b. & per consequens quando aliquod calefactiuum intendet calorem alicuius remisse calidi, intendet etiam simul frigus in eo existens, & simul faciet ipsum magis calidum, & magis frigidum quam esset prius, quod est contra omnem experientiam, & opinionem, probatur tamen consequentia, tum primo: quia si detur oppositum consequentis, non erit necesse quando intendetur calor. a. remitti frigus. b. quia nunquam agens naturale per se corrumpit aliquam formam nec in toto nec secundum partem nisi propter incompossibilitatem formae inducendae. si ergo maior calor quam a. est compossibilis toti frigori. b.s non oportebit aliquam partem srigoris. b corrumpi vt maior calor quam. 2. generetur, & sic erit intensio vnius contrarij sine remissione alterius secum existentis, quod ipsi negant, tum secundo probatur eadem consequentia: quia si maior calor quam a. compati potest secum totum frigus. b. eadem ratione calor. 24. potest secum compati aliquod frigus minus quam b.s quod in eadem proportione se habeat ad calorem quam a. cui dicitur composlbilis.
Item ex alia parte. si calor a. non potest secum compati minus frigus quam b. ergo nec minor calor quam. a. poterit stare cum toto frigore. b. & multo minus cum maiori frigore quam est. b. & sic sequitur vlterius quod si remittatur calor, oportebit simul remitti frigus, & si frigus intendatur non remitterur calor, quin potius necessario simul intendetur, quae omnia sunt contra naturam & contra opinantes, & consequentiae patent ex dictis. Si vero dicatur secundum, scilicet quod calor. a. potest compati secum maius frigus quam est bs non autem minus. Arguit contra primo. Quia si non potest compati secum minus frigus. ergo secum existens non poterit remitti, nisi simul remittatur, & ipse calor. a. Item. Nec maior calor quam a. compatietur secum minus frigus quam bs nec etiam ipsum, & per consequens non erit possibile. a. intendi quin simul intendatur frigus existens cum eo. Secundo. Si calor. a. potest secum compati maius frigus quam est. b. ergo frigus. b. poterit intendi sine remissione caloris. a. quod est contra opinantes, & consequentia patet ex dictis.
Item sequitur quod maior calor quam est .a. poterit stare cum maiore frigore quam est. b. vt ex dictis potest probari, & per consequens poterit intendi absque hoc quod frigus remittatur: immo etiam esto quod simulfrigus intenderetur. Si vero dicatur tertium. scilicet quod calor. a. potest secum compati minus frigus quam est. b. non autem maius, potest primo argui contra hoc quod dicitur quod non potest compati secum maius, sicut contra vnam partem primi membri, quae erat eadem cum ista, est argutum. Scdo contra illud quod dicitur quod potest secum compati minus frigus. Nam ex hoc sequitur quod totum frigus. b. poterit stare cum aliquo calore maiore quam est. a. ad quem se habet in aliqua proportione, in qua se habebit minus frigus quam est. b. quod dicit posse stare cum toto calore. 2. ad ipsum. a.
Ex quo vltra sequitur quod non erit necesse ad intensionem caloris. a. remitti frigus. b. vt supra est argutum. Si autem detur quartum scilicet quod calor. a. potest secum compati maius frigus quam est. b. & similiter minus quam est b. Contra primo. Quia vtraque pars potest reprobari ex dictis: nam prima reprobata est arguendo contra secundum membrum diuisionis, & secunda contra tertium. Secundo. Si calor. 2. potest secum compati maius frigus quam bus aut potest secum compati quantumcunque maius, & per consequens summam frigiditatem naturaliter, & sic cum tanta frigiditate quanta est frigiditas aquae staret tantus calor, quantus est. a. & eadem ratione cum tanto calore quantus est calor ignis staret naturaliter aliqua satis magna latitudo frigiditatis, quod est omnino falsum, aut non quantumcunque maius frigus, sed vsque ad certam latitudinem, & tunc ponatur quod calor. 2. sit in subiecto simul cum tota illa latitudine frigoris, quae maiorem secum non potest compati, & huic subiecto approximetur aliquod frigefactiuum potens intendere frigus illud, non tamen vsque ad summum gradum frigiditatis possibilem naturaliter, & totum hoc est possibile, & tunc certum est, quod illud frigefactiuum intendet illud frigus, aut ergo remanebit calor. a. non remissus post intensionem illius frigoris, & sic illud frigus ante intensionem eius non fuit maximum, quod secum poterat compati calor. a. quod est contra positionem, aut remittetur simul calor a. & aliqua pars eius remanebit. Et tunc contra primo. Quia si totus calor. a. non potest simul stare cum frigore maiore. multo minus eius pars poterit, vt supra argutum est.
Secundo. Quia si minor calor quam est. 2. potest stare cum maiore frigore quam est illud datum. ergo & calor. a. poterit stare cum aliquo frigore adhuc maiore quam sit illud datum, quod in eadem proportione se habeat ad ipsum, in qua ad illum calorem minorem se habet illud frigus maius, quod ponitur cum ipso stare, & per consequens illud non fuit maximum potens stare cum calore. a. vt ponebatur, aut in taliintensione totaliter corrumpetur calor. 2. cum frigus istud non fiat summum per illud agens ex casu posito, erit adhuc remissum, & poterit vlterius intendi. Et similiter aliquod corpus frigidissimum poterit remitti in frigiditate ad aequalitatem istius, & sic poterit esse aliquod frigidum remissum sine mixtione caloris, & etiam poterit esse intensio, & remissio in vno contrario sine alterius mixtione, & per consequens non est necesse ponere in aliquo gradu contraria simul. Similiter contra aliam partem potest arguiquia aut calor potest secum compati quantumcunque minus frigus quam est bs in infinitum, aut non, sed vsque ad certam paruitatem frigoris. Primum dici non potest: quia tunc cum toto frigore. b. potest stare summa caliditas, quod est reprobatum, patet consequentia: quia summa caliditas naturaliter possibilis non tantum excedit frigus. b. quantum calor. a. excedit aliquod frigus sibi compossibile, si in infinitum minus potest secum compati. si vero compatiatur secum minus frigus vsque ad determinatam paruitatem frigoris, & non vltra, tunc ponitur cum huiusmodi paruo frigore, & approximetur aliquod calefactiuum intendens calorem, vt prius dicebatur de frigefactiuo intendente frigus, & procedit argumentum penitus eodem modo, & ad easdem conclusiones deducit. Tertium medium est tale. Si contraria possunt se compati in aliquibus gradibus. ergo durities, & mollities poterunt simul esse in eodem subiecto, & cum in omne, in quo est subiectiue durities sit durum, & in quo est mollities sit molle, idem poterit esse durum, & molle, hoc autem falsum est: quia tunc contradictoria essent simul vera, quod patet ex diffinitionibus eorum, vt patet quarto Metheororum. Durum est quod non cedit in seipsum secundum superficiem, molle autem quod cedit non econtra circunstando.
Idem ponitur tertio coeli, & mundi, & intelligendum est, quod nisi praeter solitum, & communem cursum naturae Deus operetur. si ergo idem esset durum, & molle, idem cederet in seipsum secundum superficiem, non econtra circunstando, & non cederet &c. Similis ratio potest fieri de rectitudine, & curuitate, si ponerentur esse aliquae qualitates secundum se distinctae, & alijs inhaerentes, si enim idem esset curuum & rectum, contradictoria essent simuvera, vt probatur ex diffinitionibus eorum. Est enim rectum, cuius medium non exit ab extremis, curuum autem, cuius medium exit extrema. Quartum medium est de formis contrarijs, quae natae sunt fieri circa animam, vt error, & scientia circa eandem conclusionem, virtus, & vitium illi oppositum, simul enim possent esse in anima quaelibet illorum, & simul posset aliquis scire aliquam veritatem, & errare circa illam, & simul assentire firmiter, & dissentire, & eandem rem simpliciter velle, & nolle, & de eodem delectari simul, & contristari, quae sunt contra humanam experientiam. Quintum medium est: quia tunc eodem modo quaelibet duae formae substantiales vel accidentales possent naturaliter in formare eandem materiam, cum nullae videantur plus incompossibiles quam contrariae, & sic in eadem materia poterunt simul esse forma paleae & forma lapidis vel ferri, & forma vini, & aceti, ossis, & olei, quod est absurdum. Duae etiam animae rationales poterunt esse in vno corpore, contra quod est articulus Parisiensis. 27. qui est talis, quod Deus posset plures animas in vno corpore facere. error. Sextum medium sumitur ex dictis Philosophi inserentis, quod si contraria essent simul, contradictoria essent simul: vnde in quarto Meta. dicit sic. Quoniam autem impossibile contradictionem simul esse veram de eodem, palam quod nec contraria simul inesse contingit eidem: & mox infert probationem: quia vt dicit vnum contrariorum est priuatio alterius, quod non est intelligendum essentialiter, cum vtrunque sit ens, sed antecedenter, & illatiue. Nam ad positionem vnius, sequitur negatio alterius circa idem subiectum, & hoc ideo quia essentia vnius incompossibilis est naturaliter essentiae alteriuin eodem subiecto: vnde ex hoc praecise dicuntur essentiae contrariae. negatio autem circa determinatum subiectum est priuatio decimo Metaphysic. si ergo in eodem simul sunt contraria. verbi gratia albedo, & nigredo, sequitur, in hoc subiecto est albedo. ergo in hoc eodem subiecto non est nigredo. Et similiter sequitur, in hoc est nigredo. ergo in hoc non est albedo, & vltra, igitur in hoc subiecto est albedo, & in hoc subiecto non est albedo, quae sunt contradictoria. Et similiter sequitur, in hoc subiecto est nigredo, & in hoc subiecto non est nigredo, accipiendo, scilicet esse secundum actum, quomodo aliquid dicitur simpliciter esse, non autem esse in potentia, quod est esse secundum quid, nam quod tantum est in potentia tale non simpliciter, & sine determinatione dicitur tale, sed potius negatur esse tale, vt dicit Commentator quarto Metaphysicae conmento. 15. & propterea concludit Philosophus. Si igitur impossibile est simul affirmare, & negare vere impossibile, & contraria simul esse, sed aut quo, id est secundum quid ambo, aut alterum quo alterum vero simpliciter quasi, aut ambo sunt simul in eodem in potentia tantum: quia scilicet neutrum est in actu, sed vtrunque potest inesse sicut contingit, quando contraria sunt mediata, aut vnum in actu, aliud autem in potentia tantum: quia quando alterum est actu in re, ita quod simpliciter & sine addito vere dicitur esse in illa, reliquum non inuenitur in ea, nisi in temporibus diuersis, vt dicit Commentator ibidem commento vigesimo septimo, & allegat ibi Commentator quandam translationem, quae est manifestior quam sua & quam nostra dicens. Et in alia translatione in loco totius illius est aliud manifestius sic, & si impossibile est vt insimul negetur, & affirmetur, impossibile est vt contraria sint insimul, sed quandoque hoc, & quandoque hoc.
Item Philosophus quarto Metaphysi. probat quod impossibile est aliquem opinari contradictoria simul esse vera, perhoc quod impossibile est eundem simul habere contrarias opiniones, & opiniones de contradictorijs sunt contrariae, quae tota probatio super hoc fundatur, quod contraria non possunt idem inesse, propterea quia videbat ex eodem generari contraria & nihil generatur ex eo, quod non est, dicit Philosophus quod potestate contingit simul eidem inesse contraria, actu autem non. Et Commentator ibidem commento. 30. Dicere (inquit) quod contraria existunt insimul in eodem potentia est verum, actu autem est falsum, & ad idem propositum antea commento. 15. dicit, quod omnia contraria non sunt existentia insimul actu, sed potentia, & quod non est actu non est ens. Adam etiam ad idem propositum arguit probando quod sit impossibile naturaliter contraria esse in eodem & quantocunque gradu. Primo sic. Quia qualitates contrariae non compatiuntur se in gradibus intensis. igitur nec in gradibus remissis, antecedens datur ab omnibus, sed consequentia probatur, primo quia gradus remissus ita est talis naturae vel talis, sicut gradus intensus, & per consequens si albedini ex natura albedinis repugnat nigredini coexistere, ita habebitur repugnantia in remissa albedine respectu nigredinis, sicut in intensa.
Si autem non repugnat quia est albedo, sed quia est tanta albedo, hoc erit dictum voluntarium, & sine ratione: quia supposito isto gradu nigredinis, qui stat in eodem subiecto cum albedine tanta, volo quod iste gradus perficiat subiectum illud sine omni gradu albedinis, si igitur post illi subiecto approximetur dealbatiuum, quod possit introducere gradum albedinis praehabitum, istud non corrumperet aliquid nigredinis ad hoc, quod introducat albedinem istam in isto gradu: quia nulla est repugnantia inter istos gradus albedinis, & nigredinis, hoc dato, igitur pari ratione fortius dealbatiuum posset permanente ista nigredine introducere albedinem maiorem: nam si diceretur oppositum, fictio est sine ratione Secundo. Quia repugnantia, quae est inter gradus intensionis, aut est formalis, aut virtualis, formalis inquit sicut esse album, & non esse album formaliter repugnat respectu albedinis, & esse caecum & esse videntem virtualis est: quia vna forma est corruptiua alterius. Si primo modo, tunc sicut prius cum albedo in minori gradu ita repugnabit paruus gradus albedinis gradui alterius sicut magnus. Si sit solum virtualis repugnantia, hoc est irrationabile secundum hanc viam, quia ista fictio ponit quod magnus gradus valde dominans non intensissimus vnius contrarij stabit bene cum paruo alterius, & tamen si esset virtualis repugnantia in causa, quare gradus intensi non compatiuntur se, multo fortius magnus gradus ipsius contrarij compateretur secum paruum alterius, & haec ratio potissime probat de simul compati in esse permansiuo, & quieto.
Tertio. S nigredo in gradu remisso possit naturaliter stare cum albedine, aut igitur quia nigredo est, & tunc omnis nigredo, & per consequens omnis nigredo intensissima poterit sic stare etiam cum albedine intensa, quod iterum est contra proteruum, vel quia nigredo in tali gradu, & hoc dari non potest: quia tunc vel repugnaret minori nigredini stare cum albedine, quod falsum est: quia cum data nigredo non sit maxima intendi posset: quia cum albedo secum stans non subito corrumperetur, sed maneret minor cum maiori nigredine. igitur non minori: quia si non repugnat maiori, nec minori, & iterum albedo cum qua stat datus gradus posset intendi. igitur secundum illam fictionem nigredo data posset remitti vsquequo haberetur minor nigredo, & maior albedo, & sic non videtur, quin possit dari pro causa, quare remissi stant simul, quin intensiores stare possint. Dices forte quod tantus gradus vnius contrarij posset stare cum tanto alterius contrarij gradu, dato aliquo maximo, cum quo possit stare naturaliter, sed non cum maiori. Contra. Si talis, & tantus gradus potest stare cum tanto, & non cum minore. igitur oportet proportionaliter, quod sicut vna qualitas crescit, ita contraria decrescat, & per consequens in aliquo instanti essent aequales, & si possent se compati in talibus gradibus aequalibus non apparet, quare non possent intendi aequaliter, & compati se in gradibus maioribus aequalibus adinuicem, & in maioribus vsque ad summum, & ita in gradibus intensissimis, consequentia patet, si Deus approxima ret actiua contraria, vel vnum tantum, & ex alia parte conseruaret formam, & ista proport ionaliter intenderet actum alterius act ui approximati, & tunc formas illas naturis suis relinqueret, aut enim ibae in esse perma nerent postea sibi relictae, & tunc naturaliter se compatiuntur ex parte sua, & habetur intentum, vel vna aget in aliam, cum tamen sint aequales, & ita non obstante contrarietate semper agunt adinuicem, & destruunt se finaliter, & non compatiuntur se etiam in gradibus remissis datis non plus quam in alijs gradibus aequalibus.
Quarto secundum quod arguit Ocham. Ab omni forma inhaerente subiecto alicui adaequato vere denominari potest subiectum tale, quale potest aliquid esse per inhaerentiam talis formae, licet hoc non sit verum de subiecto non adaequato, nam Ethiops est albus secundum dentes, non tamen est albus, ita quod si forma sit perfecta perfecte denominari potest subiectum huius esse tale, si imperfecta imperfecte, si igitur calor, & frigus sunt simul in gradibus remissis in eodem subiecto adaequato, illud erit simul calidum, & frigidum, licet non in summo. Quinto. Tunc odium Dei in gradu remisso eadem ratione posset stare cum amore Dei, quod videtur inconueniens. Sexto. Si dati gradus naturaliter se compatiantur, addatur igitur alteri pars similis vel maior per potentiam Dei, & relinquat eas formas naturis suis, aut igitur permanebit vtraque in dato gradu, aut non, si sic. igitur non erat naturalis repugnantia inter tales formas ex natura talium formarum, nec etiam tantarum, si non, oportet quod vna destruat vel diminuat aliam, & si hoc. igitur multo fortius ageret ad corruptionem alterius post ea minoris: quia si forma maior illius speciei non potest resistere, & defendere se contra formam tanti gradus contrariae speciei, nec minor illa, & sic vel in nullo gradu se compatiuntur, vel in quolibet.
Septimo. Si contraria coextendantur, sequitur quod aliquis sit calor in centuplo maioris virtutis quam frigiditas data, & tamen quod nec iste calor, nec aliquid habens illum potest agere in habens frigiditatem datam nisi intendendo eam, quod videtur magnum inconueniens, probatur consequentia, sit. a. ille calor, & frigiditas data in alio subiecto sit. b. volo quod habens calorem. a. sit vnum calidum remissum, in quo tu ponis calorem, & frigus cocxtendi, sicut si calor in. a. gradu compatitur secum in eodem subiecto frigus, in quo ponis quod compatiantur se, ponit enim opinio certum frigoris compossibilem gradui .a. caloris in eodem subiecto adaequato, & si iste debet crescere, o orret calorem minui, & si calor in isto debet crescere, oportet frigus minui secundum imaginationem istius opinionis, capiatur igitur aliud frigus in centuplo remissius frigore quod per te est cum calore. a. & illud frigus in alio subiecto per casum vocetur. b. igitur secundum hanc positionem. b. coextenditur cum calore intensiore quam a. & haec responsio habet sustinere, quod sicut decrescit frigus, ita proportionaliter crescit calor, sit igitur c. corpus habens frigus. b. & sit d. primum calidum, cuius calor est minor, & frigiditas ma or. Tunc arguo sic. d. est minus calidum quam c. igitur calor in d. non remittit frigus in c. quia tunc intenderet calorem suum, & hoc non, cum calor. c. sit intensior, igitur vel non aget in c. vel in eo intenderet frigus. b & per consequens non poterit in c. agere nisi intendendo frigus illius, quod erat probandum, tenet vltima consequentia: quia si d. sit minus calidum quam c. & d. in agendo per suum calorem in c. nititur ipsum assimilare sibi, & hoc non potest nisi remittendo calorem ipsius, & hoc est quod erat probandum. Octauo. Si calor, & frigus simul coextendantur. igitur quando vnum istorum intenditur, aliud remittitur, & econtra. igitur esset dare medium instans, in quo subiectum illud aequaliter informaretur formis contrarijs, & in quo aliquid aequaliter componeretur ex contrarijs, consequens est contra Commentatorem 10. Metaphysicae commento. 23. & primo de coelo. commento septimo.
Ex illis videtur, quod nunquam formae contrariae sint simul in eodem subiecto primo, etiam in actu incompleto. Secundo loco arguitur contra eandem conclusionem probando quod contraria in actu completo, & quieto non solum in fieri possunt simul esse. Primo arguit sic Scotus in secundo. Si contraria non possent naturaliter eidem simulinesse, sequitur quod quando subiectum aliquod transmutatur continue de vna forma contraria in aliam forma corrumpenda haberet vltimum instans sui esse, vel forma generanda haberet primum sui esse, consequentia est satis patens: nam instans copulans totum tempus, in quo subiectum est sub forma expellanda, & totum, in quo est sub forma generanda, vel erit vltimum praecedentis vel primum sequentis, totum enim tempus hoc, & tempus illud totaliter se excludunt si contraria non ponantur simul. Et iterum nullum medium tempus est inter illa, alias subiectum per aliquod tempus careret vtraque forma, & per consequens idem instans copulat vtrunque, sed consequens est falsum quantum ad primam partem, vt patet Sa. Physicorum, & similiter quantum ad secundam, alioquin esset dare primam mutationem, & primum mutatum esse, vel primam partem motus qui est secundum formam posteriorem, verbi gratia frigefactionis si subiectum moueatur a calido in frigidum, quod est inconueniens.
Confirmatur. Quia sicut in motu tali non est dare primam remissionem formae abijciendae, sic non est dare primam generationem formae inducendae. Secundo. Agens naturale non remittit vnam formam nisi causando in eius subiecto aliquid incompossibile illi formae secundum aliquem gradum, & secundum quod causat illud in maiori, & maiori gradu, corrumpit gradum maiorem vel minorem praeexistentis formae. Tertio. Philosophus 6. Physicorum dicit, quod omne quod mouetur habet aliquid vtriusque extremi, & per consequens omne quod mouetur ex contrario in contrarium habet aliquid vtriusque contrarij, quod etiam habetur ex Commentatore. 5. Physic. commento. 12. & 54. & videtur manifestum ad sensum, quod aquae successiue calefactibile aliquid caloris inest manente adhuc frigiditate, nec totaliter corrupta, vnde ad instans, a quo incipit motus, concurrunt simul duo motus eiusdem subiecti scilicet remissionis formae abijciendae, & intensionis formae, quae inducitur, & neutrius motus est dare primam partem.
Quarto arguit sic Cathon. Constat quod quando agens agit in subiectum habens formam contrariam non subito introducit totam formam intensiue, sed in tempore, & partem ante partem, aut ergo hoc prouenit ex incompossibilitate partium formae, & hoc non: quia omnes sunt eiusdem rationis, & natae componere vnam formam perfectiorem, aut ex insufficientia agentis, & hoc non est verum. Tum quia agens naturale in susceptiuo disposito potest simul inducere effectum suae actiuitati proportionatum, nisi aliud obstet. Tum quia hoc tollitur ponendo sufficientiam. Aut tertio, hoc prouenit: quia subiectum non potest simul eas recipere, & hoc non est verum, quia in fine motus omnes simul inerunt, aut vltimo propter qualitates vel dispositiones contrarias in passo repugnantes formae inducendae, & habetur propositum: quia simul cum parte formae introducta est pars prioris repugnans parti introducendae, & sic sunt simul contraria in gradibus remissis.
Quinto arguitur ab alijs. Omne quod stat cum motu ad aliquam formam, stat cum termino motus, hoc patet: quia talis motus non est nisi forma fluens, & incompleta 3. Physicor. sed forma contraria, ex qua subiectum transmutatur stat cum motu: quia ipsa est causa successionis motus praedicti secundum Commentatorem. 4. Physicorum dicentem, quod causa successionis in motu est resistentia, in motu autem ad formam non potest esse resistentia nisi ratione formae contrariae existentis in subiecto. Sexto. Constat quod in mixto manent qualitates elementorum remissae, quicquid sit de formis substantialibus eorundem, alioquin non aliter disponeretur materia ad formam mixti quam ad formam elementi. ergo cum quaelibet pars mixti sit mixta, & qualitates elementorum sint contrariae, sequitur quod in eadem parte materiae sint qualitates contrariae in esse remisso.
Septimo. Si sint aliqua agentia contraria apta agere mutuo approximata, & dispositione debita ad agendum, & patiendum, & inter illa minimum, verbi gratia, minimus aer, & sint illa agentia calidum & frigidum sub talibus gradibus quod vtrunque possit agere in reliquum per tale medium minimum, quod totum est possibile, tunc distans non posset agere in distans nisi agendo in medium, vt patet secundo de Anima, & vtrunque istorum agat in reliquum, sequitur quod vtrunque agat in medium, & tamen actiones sint contrariae, illud minimum simul totum mouebitur motibus contrarijs, & per consequens motus contrarij sunt simul in eodem, & formae permanentes contrariae erunt in eodem scilicet caliditas, & frigiditas.
Octauo. Motus sursum, & deorsum sunt contrarii. 5. Physicorum, sed isti possunt simul esse. ergo &c. minor probatur: quia si lancea moueatur sursum, & musca moueatur super lanceam versus deorsum motu proprio illa musca simul mouetur sursum & deorsum. Idem potest probari de anima humana, quae licet per accidens realiter tamen, & vere simul mouetur sursum, & deorsum verbi gratia, cum quis manus coniunctas separat eleuando vnam sursum, & aliam deprimendo deorsum. Nono. Differentiae diuidentes idem genus ex opposito sunt contrariae decimo Metaphysicae, & illae sunt simul in eodem subiecto: quia duae species, verbi gratia, calor, & siccitas. sunt in eodem subiecto, & istae constituuntur differentijs diuisiuis eiusdem generis ex opposito. ergo, & tales differentiae oppositae sunt in eodem subiecto, assumptum probatur: quia vel illae duae species cum sint eiusdem generis immediate continentur sub oppositis differentijs illius, & habetur propositum, vel ambae continentur sub altera differentia, & tunc cum differentia addita generi constituat, speciem, calor, & siccitas erunt eiusdem speciei subalternae, & tunc quaeritur, aut calor, & siccitas continentur in diuersis oppositis differentijs illius speciei subalternae, & habetur propositum, vel continentur sub altera, & tunc sequitur quod erunt sub altera vna specie inferiori subalterna, & tunc, vt prius quaeratur, an contineantur sub oppositis, differentijs illius speciei subalternae, vel sub altera, & sic procedetur in infinitum, vel erunt eiusdem speciei specialissimae, vel deuenietur ad aliquod genus, sub cuius oppositis differentijs calor, & siccitas continentur, & cum duo prima sint falsa, relinquitur tertium, quod est propositum.
Decimo. Cum habitu virtutis stat aliquis gradus vitij vel dispositionis ad vitium, quae cum aucta est sit habitus, & per consequens est eiusdem rationis cum habitu vitij. ergo contraria stant simul, consequentia patet sed antecedens probatur: quia si temperatus eligat actum oppositum, causabitur aliquid per illum, alias per nullum alium simili ratione aliquid causaretur, & sic nunquam posset oppositum vitium generari, illud autem quod causabitur, vel erit vitium vel dispositio ad vitium, & illud stabit cum virtute temperantiae, cum virtus non corrumpatur per vnum actum oppositum. Vndecimo. Arguitur per Philosophum 5. Physicorum dicentem, quod motus qui sunt ex extremis, in medium sunt ponendi inter motus contrarios. Et est ratio, vt dicit: quia medium ad vtrunque dicitur quodammodo, vbi Commentator commento. 52. dicit. Quia Philosophus ideo dixit quodammodo: quia medium est contrarium vtrique extremo non simpliciter, sicut alterum extremum est contrarium reliquo, sed medium est contrarium vtrique extremo per illud, quod est in eo, de reliquo extremo, & contrarietas eius differt a contrarietate alterius extremi in hoc, quoniam contrarium in eo, scilicet vnum extremum non est in sua vltima perfectione sicut est in ipso extremo. Et subdit quod vtrunque extremum inuenitur in medio non perfecte: vnde in transmutatione, quae sit de viridi ad album, viride est quasi nigrum, viride enim non transmutatur ad album nisi secundum quod est in eo de nigro, non secundum quod est in eo de albo, & etiam quando viride transmutatur in nigrum transmutatur secundum quod est in eo de albo, & similiter quando album transmutatur in viride transmutatur in nigrum quod est in viridi. Haec Commentator. In quibus verbis manifeste patet eum sensisse, quod in calore medio sit vtrunque extremorum contrariorum, licet non in sua vltima perfectione, sed in esse imperfecto, & remisso. Duodecimo. Quia Philosophus decimo Metaphysicae & Commentator commento ibidem vigesimo tertio expresse dicunt, quod omnia media inter contraria sunt composita ex contrarijs, & in pluribus alijs locis idem videntur ponere.
Ex quo sequitur quod secundum eorum opinionem contraria sunt simul, licet in gradibus remissis. Tertio loco arguit Gregorius contra illam conclusionem, probando quod dato quod contraria essent simul in eodem subiecto primo, adhuc ex remotione vnius illorum, aliud non intenderetur. Arguit igitur primo sic. Quia secundum illam opinionem nulla forma vere augmentaretur, sed solum secundum apparentiam tantum: quia in rei veritate forma, quae dicitur augmentata non est maior neque perfectior quam prius, sed solum apparet maior propter absentiam sui contrarij, quod impedit eius apparentiam, sicut cum pannus lineus aqua madefactus exponitur ad solem per abstractionem vel corruptionem aquae, & humorum, apparet albior quamuis secundum veritatem non sit albior in se.
Secundo. Quia sequitur quod nunquam forma augeatur in aliquo subiecto, quin simul in eodem subiecto augeatur forma contraria, & sic impossibile esset aliquod subiectum fieri magis album, nisi ipsum simul fieret magis nigrum, quod est absonum: probatur consequentia, nam sequitur secundum opinionem, albedo augetur. ergo minus permiscetur nigredini, & vltra, ergo nigredo minus miscetur albedini, & haec secunda consequentia patet: quia impossibile est aliquid magis permisceri alicui, quod non magis permiscetur sibi, sicut impossibile est, quod aliquid sit permixtum sibi, sequitur ergo, albedo minus permiscetur nigredini. ergo nigredo illa minus miscetur albedini, & vltra. igitur illa nigredo augetur. ergo de primo ad vltimum sequitur, albedo in hoc subiecto augetur. igitur nigredo inhoc subiecto augetur, & sequitur, in hoc subiecto augetur albedo, & nigredo. ergo hoc subiectum fit magis album & magis nigrum.
Tertio. Quia cum forma remittitur aut ideo dicitur magis misceri formae contrariae: quia ibi magis coniungitur, & intimatur, & hoc est falsum: quia secundum opinionem istam vtraque est in eodem subiecto adaequato, & secundum veritatem si vtraque est simul in eodem subiecto adaequato, vtraque totam materiam sibi subiectam immediate informat, & per consequens non sunt aliquando minus coniuncte, aliquando magis.
Item sit ita esset, vna non magis diceretur remitti quam alia, nec econtra, quia si vna alteri magis vnitur, necesse est quod reliqua illietiam magis vniatur: vel ideo dicitur magis misceri formae contrariae, quia forma illa cui miscetur est in se maior quam ea, cui primo miscebatur, vel econuerso ipsa es minor, & forma contraria cui primo miscebatur est aequalis, vel prius, vel maior, verbi gratia, si calidum aliquod fiat minus calidum, & per consequens remittatur calor eius, d ideo remittitur, vel minuitur calor eius, quia miscetur maiori frigiditati, hoc non potest esse nisi vel quia frigiditas augetur, & calor remanet in se vniformis non maior, nec minor quam prius, aut quia frigiditas in se remanet tanta, & calor minuitur, aut vtroque modo: quia scilicet calor, & minuitur, & frigiditas augetur, & quodcunque horunidetur, sequitur quod forma minuatur in se, & etiam secundum se & augeatur, immo dicere quod forma non augetur per additionem alicuius similis, nec minuitur per subtractionem, seu corruptionem alicuius partis, & dicere cum hoc quod remittitur per maiorem mixtionem contrarij secundum intellectum datum, est implicare contradictionem. Primus etiam modus dari non potest secundum se. quia si calor non minuitur, dato quod frigiditas augeatur non erit calor remissior, sed tantum frigiditas erit intensior, nec subiectum erit minus calidum quam fuit prius, sed solum erit frigidius quam fuit ante, sicut si dulcedo pomi maneat in aequali gradu, & rubedo augeatur, non ex hoc er eius dulcedo minor, aut ipsum minus dulce quam prius, sed erit tantummodo magis rubeum quam fuit, & per consequens si hoc modo calor remittitur, calor non remittitur. Si vero dicatur secundo quod frigiditas manet in eodem gradu, sed calor minuitur. Contra primo. Quia secundum hoc frigiditas non intenditur, & tamen miscetur minori contrario, quod est contra opinionem.
Secundo. Quia secundum hoc posito quod sicut minuitur calor, minueretur frigiditas, quod vtique Deus posset facere, tunc nec minueretur calor, nec frigus, & sic vtrunque minueretur, & neutrum minueretur, quod est impossibile, & patet consequentia, minueretur enim per positum, & non minueretur: quia non esset minor mixtio contrarij quam erat prius: vnde si sit calor decem graduum mixtus frigiditati octo graduum, non erit minor mixtio contrariorum quam si misceatur calor nouem graduum cum figore septem graduum, aut si erit minor mixtio contrariorum, calor erit intensior, & similiter fggus secundum opinionem: quia calor ille est intensior qui frigori est immixtior & econuerso de frigore, & per consequens in hoc casu vtraque forma augetur & minuitur, & si augetur non minuitur, minuitur ergo & non minuitur. Quarto. Si ideo calor minuitur, quia frigiditati magis miscetur, & ideo praecise magis miscetur, quia minuitur, sequitur ergo quod ideo calor minuitur, quia minuitur, & ideo esto quod contraria simul miscerentur in forma remissa, & quod ad intensionem vel remissionem formae sequitur maior vel minor mixtio cum contrario, non tamen hoc quod est formam intendi vel remitti est illud ipsum, quod est eam magis vesminus misceri contrario, quinimmo talis maior vel minor mixtio praesupponit causaliter intensionem vel remissionem formae secundum suas partes intrinsecas.
Quinto. Constat quod Deus posset annihilare totam frigiditatem, quae est in subiecto remisse calido, & calorem remanentem minuere eodem modo, quo dicitur minuiexistente simul cum eo, frigiditate, hoc posito patet, quod calor remitteretur, & subiectum fieret minus calidum, & tamen non magis misceretur contrario, & per consequens non est idipsum formam remitti, & eam magis miscericontrario. Sexto. Si Deus annihilaret totam frigiditatem existentem secundum te in corpore remisse calido, & illud corpus approximaret alteri corpori calidiori, quod prius poterat intendere calorem, in isto autem intendetur calor illius remisse calidi, & habetur propositum: quia tunc erit intensio sine minori mixtione contrarij, aut non intendetur, & tunc sequitur quod forma contraria per se iuuaret, & non impediret actionem agentis, quod est contra naturam.
Septimo. Si forma non est remissa nisi peroper mixtionem contrarij. ergo in quocunque est forma sine huiusmodi mixtione, ipsum est summe tale, & forma illa intensissima, consequens est falsum, quia cum in aere puro non sit aliqua frigiditas, nec etiam aliqua qualitas media inter calorem, & frigus, sed pura qualitas, sequitur quod calor in aere puro esset intensissimus, & aer esset calidissimus, & ignis non esset calidus in summo supra aerem. Octauo, am aer potest fieri magis calidus, & iterum fieri minus redeundo ad gradum caloris naturaliter sibi conuemientem, & tamen nec primo modo, nec secundo modo plus miscebitur suus calor frigiditati, quia vt dictum est, in ed nulla est frigiditas, nam formae elementorum in sua simplicitate existentium sunt simplices nulli formae contrariae mixtae, quicquid sit de qualitatibus corporum mixtorum, sic ergo videtur, quod illa secunda conclusio ex triplici capite sit falsa. Contra tertiam quartam, & sextam conclusiones arguit Aureolus dicens, quod impossibile est formam intendi per radicalem participationem subiecti, nisi habeat in essentia sua partes, & gradus, quod probat multipliciter, & primo sic. Impossibile est esse nouum motum sine acquisitione noui termini realis, alioquin acquisitio esset sine eo, quod aliquid acquireretur, & factio absque eo, quod aliquid fieret, sed si fiat intensio per participationem formae in subiecto, motus intensionis erit nouus absque hoc, quod aliqua noua realitas acquiratur, nec enim acquireretur realitas formae, quia iam ante erat, ens autem acquiri, & fieri non potest, quod enim fit non est, vt patet primo physicorum, nec acquiretur aliqua pars formae, aut gradus essentiae, quia partem, & partem non habet, nec gradum, & gradum in essentia secundum istum modum ponendi. Nec acquiretur esse, quia esse, & essentia, vel sunt idem, vel saltem esse est proprietas, vel actualitas essentiae, vnde intimi sequitur essentiam quam risibile aut aliqua propria passio suum subiectum, & quodcunque horum cetur, impossibile est, quod esse habeat gradus, & intendatur quin eodem modo essentia habeat gradus. Tum secundo: quia esse videtur habere mensuram, & varietatem atque determinationem a forma, & ita non suscipit nisi forma variata variationem. Tum tertio quia esse, de quo loquimur, est esse existentiae, quod non est nisi vnum in vno supposito, & sequitur forma substantialem, quae nec intenditur nec remittitur, & per consequens nec esse. Nec potest poni quod acquiratur noua participatio seu radicato in subiecto, quia talis participatio vel esset relatio, & tunc non suscipit magis & minus, vel esset absolutum: & tunc aliquid absolutum haberet partes & gradus non obstante sua simplicitate, & posset pari ratione idem dici de forma. Tum secundo, quia impossibile est indiuisibile magis & minus, intimari seu radicari siue participari. Tum tertio, quia relatio non suscipit magis & minus, nisi per fundamenta: vnde participatio intendi non potest, nisi forma participata intendatur: ergo impossibile est poni quod charitas augeatur per sui participationem in subiecto non habendo in essentia sua gradus, aut partes.
Secundo principaliter arguit sic. Impossibile est formam amplius, & magis participari, nisi aliquo facto circa formam, vel circa essentiam subiecti, & circa eius dispositionem, sed maior participatio formae in subiecto non fit propter aliquid factum in essentia subiecti, quia non suscipit magis, & minus in essentia ipsa anima, nec intenditur, dum charitas augetur, nec etiam fit variatio circa dispositiones subiecti, quibus forma magis participetur, quia subiectum magis disponitur, aut enim magis disponitur propter dispositiones alterius rationis, ita vt correspondeant gradibus, quibus forma intenditur, dispositiones alterius rationis, hoc autem esse non potest, quia gradus sint infiniti: inter quencunque gradum maiorem & minorem oporteret. esse infinita dispositio alterius rationis. Aut magis disponitur propter intensionem eiusdem rationis, & tunc remanet eadem difficultas quomodo illa dispositio intendatur: cum sit forma accidentalis. Si enim in sui essentia intendatur, pari ratione quaelibet forma accidentalis posset sic intendi. Si vero per maiorem dispositionem subiecti, quaeretur de illa & erit processus in infinitum. Et iterum si forma intendetetur propter dispositionem subiecti: in subiecto dispositissimo per necessitatem: esset forma in summo: cuius oppositum patet in aere, qui non est luminosus in summo quantumcunque sit summe dispositus.
Item intellectus possibilis est summe dispositus ad susceptionem actus & speciei, nec tamen ista sunt semper in eo in summo: vnde manifestum est quod formae participatio non est amplior propter dispositionem subiecti: ergo relinquitur quod fiat per hoc quod forma aliquid ad suam essentiam pertinens acquisiuit, & istis duabus rationibus dicit arguens:impossibilitas nostrae positionis insolubiliter est ostensa, sed vt euidentius ostendatur arguit.
Tertio sic. Impossibile est verificari contradictoria de praedicamento reali secundum diuersa tempora de subiecto, quin sit facta mutatio in aliquo reali secundum illa tempora in subiecto, sed forma quae intenditur prius fuit remissa realiter, sed intensa: ergo necesse est, vt aliqua realitas aduenerit subiecto: non potest autem illa realitas esse pars subiecti quia anima partes non habet, nisi loquamur de charitate, nec pars dispositionis, quia aer est dispositissimus respectu lucis, nec pars esse, aut participationis formae, cum ista non possit intendi, nisi forma intendatur: ergo necesse est quod in essentia formae sit facta realis variatio.
Quarto sic. Impossibile est quod aliquid de nouo realiter perficiatur aut intendatur, nisi adueniente aliqua realitate perficiente, alioquin materia posset perfici per non realitatem, & secundum hoc forma non realiter differret a materia: vnde negans hanc propositionem tollit viam, qua probatur quod forma & materia realiter non sint idem, sed albedo intensa vere perficitur & actuatur & intenditur realiter: ergo necesse est aduenisse nouam realitatem perficientem.
Quinto sic. Impossibile est quod idem sit realiter perfectius se, vel excedens in perfectione, sed forma intensa in perfectione excedit remissam: ergo impossi¬bile est quod penitus sint idem: aduenit ergo aliquid reale in intensa, per quod non omnino idem indifferens est a remida. Sexto sic. Impostbile est vnam & eadem realitatem esse terminum a quo & ad quem in eadem transmutatione, quoniam mobile partim est in termino a quo, & partim in termino ad quem, & recedit a termino a quo, &accenicad terminum ad quem, recedere autem ab aliquo & accedere simul ad illud est impossibi.e, sed in motu intensionis forma qualificatiua est vere terminus ad quem prout est intensa, & terminus a quo prout est remissa:si enim qualitas non est set terminus ad quem: iam non esset alteratio, quae terminatur ad praedicamentum qualitatis, vt patet 5. Physi. ergo necesse est quod forma intensa & remissa, secundum aliquam realitatem distinguantur.
Septimo sic Omne quod mouetur est in potentia ad illud, ad quod mouetur, quia motus est actus existentis in potentia. 3. Physi. Omne autem quod est in potentia caret aliquo actu, in quem tendit per motum, vt patet nono Metaphysicae, sed constat quod subiectum existens sub forma remissa vere mouetur ad forma de genere qualitatis, & ad realitatem aliquam pertinentem ad genus: ergo necesse est quod aliqua realis qualitas illius generis acquiratur.
Octauo sic. Omne illud in quod est motus seu omnis forma, secundum quam aliquod dicitur moueri: necessario habet partes, quarum aliquae dicuntur aduenire, & oppositaeillarum recedere, ita dicit Commentator primo Physicorum commento. 62. Quia partes oppositi successiue recedunt a subiecto, & fiunt in ipso partes geniti: vnde in generatione hominis non cessant partes spermatis recedere, & partes hominis fieri, donec forma humana perficiatur, & hoc si forma recipit partitionem, sin autem non hoc necessario accidit in accidentibus proprijs illius formae, sed manifestum est, quod minus album secundum albedinem mouetur ad magis album: ergo necesse est, quod in albedine fiantem partes, & quod adueniat aliqua pars albedinis magis albo.
Nono sic. Impossibile est verum motum esse sine termino, cum motus non sit aliud quam via ad aliquem terminum, & adhuc impossibile est terminum illum motum praecedere & non capere esse per motum, sed mutatio formarum accidentalium est vere motus: ergo necesse est quod eius terminus realiter acquiratur, terminus autem eius est qualitas & non participatio qualitatis, alias alteratio esset motus ad praedicamentum relationis:ergo necesse est realitatem acquisitam fuisse pertinentem ad qualitatem. Haec ille.
Contra quintam & septimam conclusionem arguit Gregorius probando quod forma intensibilis, non ideo formaliter intendatur, quia dat aliud & aliud esse subiecto, vel quia pius inest ei quam prius, vt videtur innuere probatio dictarum conclusionum, arguit igitur primo sic. Cum enim dicis quod forma dat esse subiecto, aut intelligis quod forma causet quandam tertiam entitatem distinctam a se, & ab ipsa materia, & ab vtraque simul quae dicatur esse formae illius, aut non intendis dicere quod aliqua tertia entitas media ibi causetur, sed per haec verba, albedo dat subiecto esse album non aliud intelligis quam si dicatur subiectum est album per albedinem, non imaginando aliquam entitatem tertiam praeter albedinem & subiectum, per quam fit formaliter album. Si primo modo intelligatur, falsitas opinionis patet primo, quia nulla talis tertiam entitas ponenda est inter formam & materiam quaecunque sit siue substantialis siue accidentalis: nam positis praecise entitatibus formae & subiecti, & forma existente in subiecto, subiectum erit tale per formam, vt album pralbedinem, & per consequens superflue & vane ponitur alia entitas, quae sit esse album. Et si dicatur, quod eo ipso quo dicitur formam esse in subiecto ponitur tertia entitas, quae est inesse, & illud esse quod ponimus non est aliud quam inesse. Hoc est falsum, quia secundum hoc esset processus in infinitum in huiusmodi esse. Nam adhuc illo esse posito necesse est adhuc vt subiectum sit tale, quod ipsum sit in subiecto, & per consequens ponitur aliud in esse, & sic in infinitum. Similiter si quantitas non seipsa extenderet materiam formaliter, sed imprimeret materiae quandam rem tertiam vel extensione, pari ratione illa impressa imprimeret aliam in infinitum, standum igitur est in primo vt dicamus quod forma seipsa psircit, & materia seipsa perficitur, ita quod nihil est aliud vniens materiam formae, vel faciens quod materia perficiatur per formam.
Nec valet dicere, quod verum est illud esse non esse aliquam aliam rem vel essentiam, est tamen aliqua modalitas vel realitas secundum se distincta a forma & a materia:modalitas autem non est res vel essentia, sed modalitas rei vel essentiae. Hoc inquam non valet, quia talis modalitas est aliqua entitas vna, vel plures, vel nec est vna entitas, nec plures. Si detur secundum sequitur quod ipsa nihil est. Si dicatur primum & ipsa non est plures entitates, nec est materia, nec forma: er so est quaedam tertia entitas impressa materiae ab ipsa forma, & eadem ratione, vt dictum est, illa imprimit aliam & ih infinitum, vel quarratione dincetlir quod ipsa non imprimit aliam, eadem ratione dicetur: immo multo rationabilius quod forma nullam talem entitatem imprimit a se distinctam.
Ex quo patet, quod talis responsio non erit, nisi fuga verbalis, & dictum sine intellectu est. Secundo. Quia si ponatur talis tertia entitas, quae sit esse datum a forma ipsi materiae, & habens in se gradus, vt dicitur, quaerendum est, an talis entitas sit eiusdem rationis specificae cum ipsa forma, aut alterius rationis ab ea, si eiusdem & ipsa intrinsece habet gradus, & est indiuisibilis. ergo & forma etiam habebit gradus, quod tu negas. Item. Omnes rationes quas facis ad probandum quod forma secundum essentiam non habeat gradus, sunt contra hoc &c. Si vero sit alterius rationis a forma qualiscunque entitas sit, habebit propriam quidditatem & certitudinem ita sicut & forma, & similiter talis entitas secundum se & suam essentiam erit sicut quidam numerus, sicut & ipsa forma, & per consequens illae rationes aeque militant contra gradualitatem intrinsecam illius entitatis, quam vocas esse, sicut contra gradualitatem intrinsecam formae.
Item sicut tu probas quod forma non intendaum penes additionem partis ad partem secundum essentiam ex hoc. Tum quia plura accidentia solo numero differentia non possunt esse in eodem subiecto. Tum quia illae partes formae non possent facere per se vnum. Tum quia tunc forma per intensionem fieret compositior, & per consequens imperfectior, sic etiam potest argui contra gradus istius tertiae entitatis: nam illi sunt eiusdem rationis, cum nihil augeatur, nisi per simile.
Item quaeram a te quomodo illi gradus possunt facere vnum, & erit aequalis difficultas, sicut de partibus formae. Et similiter poterit argui, quod tunc quanto illud esse intenderetur fieret compositius, & per consequens imperfectius, & sic esse formae intensioris erit imperfectius, & forma quanto esset intensior, tanto haberet esse imperfectius, & vniuersaliter omnis ratio quam facis contra alios de essentia formae, potest fieri contra tertiam entitatem, quam tu dicis esse formae. Si vero intelligit opinio tua secundo modo supra posito scilicet quod non sit aliqua alia entitas tertia a subiecto & forma distincta, sed per eandem praecise formam in se non auctam vel intensam subiectum nunc sit magis tale quam prius non absolute, quod forma secundum quam est tale non sit secundum se maior intensiue quam sit illa per quam aliud subiectum est tale, & hoc propter maiorem vel minorem dispositionem subiecti ad formam illam, tamen adhuc iste modus loquendi non continet veritatem, quod probatur quintuplici ratione. Prima talis est. Quia si hoc esset verum, sequitur quod omne subiectum habens formam, & magis dispositum ad illam quam aliud subiectum habens similem formam sit dispositum: esset magis tale per suam formam, quam aliud minus dispositum esset tale per suam. Haec consequem tia patet secundum dicta tua, quia si non esset magis tale: ergo ipsum non est magis dispositum ad talem formam, nam secundum te omne subiectum ad formam magis dispositum, & habens formam magis perficitur per illam, & est magis tale per illam, sed illud repugnat antecedenti, quare consequentia tenebat, sed falsitas consequentis patet ad sensum, nam posito quod aer sit multo magis dispositus ad lumen quam aqua, vel nubes, & candela parua causet lumen in aere: sol autem in aqua, vel in nube, constat quod aqua erit. multo luminosior quam aer, & similiter nubes erit magis lucida quam ipse aer.
Nec valet dicere quod hoc est, quia solest maioris virtutis in illuminando quam candela, quia esto quod ita sit: adhuc nisisipse causet maius lumen intensiue quam st lumen candelae, aut subiectum illuminatum ab ipso sit magis dispositum ad lumen quam aer, non erit illud magis luminosum, sicut esto quod Deus sit maioris virtutis in causando lumen quam sit ipse sol si tamen causet minus lumen in subiecto aeque disposito quam soliillud erit minus lucidum, quod a solo Deo illuminabitur effectiue quam illud, quod erit illuminatum a sole. Item sequitur quod si aer sit summe dispontus ad lumen, & illuminetur a candela non fiet magis lucidus propter maiorem appropriationem candelae ad ipsum.
Item duo causatiua luminis, quorum vnum sit multo vnrtuosius alio: verbi gratia, parua caadela, & magnus ignis aeque approximata subiectis illuminabilibus, & summe dispositis ad lumen: facerent illa subiecta aeque lucida, nec agas maioris virtutis faceret suum passum magis tale, quam agens minoris virtutis passo vtriusque aeque disposito ad actionem suscipiendam, quod est contra principia philosophica, & vtraque consequentia patet secundum te, quia si ponatur equalis dispositio in subiectis, & aequalis inhaerentia formae, & per consequens subiecta aeque talia, & patet quod iste rationes aeque procedunt contra primum modum dicendi, quia secundum cum ad aequalitatem dispositionis subiectorum sequitur inhaerentiae aequalitas accidentis ad subiectum, & per consequens illius esse quod dat forma, quod non est aliud secundum te, quam suum inesse, & similiter aequalitas participationis formae, & terminationis per formam, & modum existendi sub forma & caeterorum, quae dicuntur in proposito. Forte inquit dicetur quod aliter loquendum est de formis, quae in esse & in fieri dependent a suis agentibus, cuiusmodi est lumen, & aliter de formis quae tantummodo in fieri dependent ab eo, vt calor, & albedo, & similes qualitates, nam sicut formae primi modi dependent in suo esse ab agentibus, & subiecta non sunt talia, nisi agentibus debite praesentibus, sic etiam ad suum perfectius & intensius esse dependent ab eisdem & conditionibus eorum, sic quod secundum quod sua agentia sunt magis vel minus propinqua, aut maioris vel minoris virtutis, ita subiecta talium formarum sunt magis vel minus talia per suas formas ab illis agentibus causatas, non obstante quod illae formae inter se secundum suas essentias non se extendant: vnde quod in alijs formis faciunt dispositiones subiectorum: hoc faciunt in istis dispositiones & proportiones agentium, quamuis etiam & istae aliter & aliter perficiant subiecta secundum alias & alias subiectorum dispositiones. Haec inquit responsio nulla est: quaud propter huiusmodi conditiones agentium nunquam subiecta essent magis, vel minus talia per formas ab agentibus illis causatas, nisi ab agentibus sic conditionatis perfectior vel imperfectior forma causaretur: vnde si Deus conseruaret in aere lumen causatum a candela distante, & non coageret ipsi candelae ad causandum de caetero lumen: aut suspenderet eius actionem quoquo alio modo, & ipsa candela fieret propinquior aeri illuminato illo lumine prius ab eo causato, & nunc a solo Deo. conseruato, certum est quod ille aer non ex hoc fieret luminosior. Similiter si essent mille candelae eidem parti aeris approximatae, & Deus omnium actiones suspenderet praeter quam vnius, non intensius lumen facerent omnes mille simul quam illa sola, eodem modo si sint agentia inaequalis virtutis, & Deus non impediret actionem debilioris agentis, sed impediret actionem fortioris, non vt omnino non ageret, sed ne plus ageret quam agens debilius, constat quod aer non fieret magis lucidus ab agente fortiori quam a debiliori.
Confirmatur. Quoniam posito, quod Deus conseruet immediate totum lumen causatum a candela, & similiter conseruet totum lumen causatum ab igne magno, sic quod neutrum lumen vlterius dependeat a candela vel ab igne, aut etiam posito quod Deus in diuersis partibus aeris aeque ad lumen dispositis creet vnum lumen aequale lumini causato ab igne, certum est quod vna pars aeris erit lucidior alia, & tamenidem erat agens, & idem conseruans, & aeque proximum. Quia ergo subiectum vnum sit magis tale per formam quam aliud, aut ipsum vno tempore quam alio secundum quod agens est vigorosius, vel propinquus hoc est, quia perfectiorem & maiorem intensiue formam inducit, sicut vna anima est magis Deo grata quam alia, esto quod ex se sint aeque dispositae & agens sit idem, quia maiorem gratiam Deus creat in vna quam in alia: immo si vna esset magis disposita quam alia, & in minus disposita crearet gratiam maiorem: illa esset magis & grata, & similiter est de corporalibus formis quod subiectum est magis tale, quia forma per quam est tale est maior intensiue, & hoc solo posito erit magis tale, & eo solo remoto non erit magis tale. Secunda ratio talis est. Quandocunque aliquod subiectum fit magis tale per aliquam formam, ipsum transmutatur secundum illam formam, hoc patet, quia alias ipsum se haberet secundum eam eodem modo quo pruis, & per consequens non fieret magis tale per ipsam quam esset prius: ergo quandocunque aliquid fit magis tale per aliquam formam, vel transmutatur ab illa vel ad illam, & hoc patet, quia non potest aliter secundum illam transmutari: constat autem quod non transmutatur ab illa, quia sic nec fieret magis tale per ipsam, sed minus tale: ergo transmutatur ad illam: ergo in nullo instanti ante finem temporis mensurantis illam intemnsionem, ipsum & quaelibet pars eius habet totum illud de forma, quod immediate post habebit, alioquin aliquid transmutaretur ad illud, ad quod iam transmutatum est, & quod actu habet, & in quo vel sub quo quiescit, quae omnia impossibilia sunt, vt patet, sexto Physicorum. Similiter sequitur quod in quolibet instanti dicti temporis ipsum transmutatum, aut aliqua eius pars, habet aliquid, quod immediate prius non habuit propter eandem rationem.
Respondetur quod subiectum illud transmutatur ad formam, quam prius habuit & actu habet, & ad quam est iam transmutatum, non tamen est transmutatum ad ipsam, nec eam actu habet taliter vel tali modo, qualiter ad ipsam habendam transmutatur: nam habet eam imperfecte, & participat illam, post transmutationem autem habet illam perfecte, & ideo transmutatur ad ipsam perfecte habendam, & posset dari exemplum de caelo, quod totum sincathegorematice mouetur localiter & de loco ad locum, vt patet, sexto Physicorum in soluendo vnam rationem Cenonis. Et perCommentatorem ibidem commento. 85. Et tamen coelum semper habet eundem locum totum cathegorematice secundum rem, & substantiam, quamuis sit alius & alius secundum rationem & formam, quamuis quaelibet pars mutet locum secundum substantiam & formam. Et ibidem dicunt Philosophus & Commentator. Coelum ergo mouetur totum ad locum quem actu habet, quia continue acquirit eundem locum aliter quam prius haberet, nec sequitur aliquod inconueniens de praedictis, sic in proposito forsan diceret quis de forma. Sed haec responsio non valet. Primo quoniam impossibile est imaginari quod subiectum magis vel perfectius participet formam vno tempore quam alio, aut illa perficiat subiectum, aut eimagis inhaereat vel radicetur, aut aliquo alio modo se habeat subiectum sub forma, vel forma in subiecto, quo ipsum sit magis tale formaliter per ipsam, nisi forma in se secundum suam essentiam sit perfectior & maior intensiue: nam aut subiectum dicetur magis perfici per formam: aut illam magis participare, & sic de alijs modis exprimendi hoc, quia secundum plures partes suas perficitur per illam quam prius, aut quia eaedem suae partes pluribus partibus formae perficiuntur quam prius, aut quia ipsa forma firmius inhaeret sibi & immobilius. Primum dici non potest.
Tum quia forma informans aliquam partem subiecti non potest eadem ipsa naturaliter aliter informare de nouo. Tum quia esto quod ita esset sic quod forma ingrederetur magis ad intima subiecti, adhuc subiectum non esset magis tale per eam, licet esset maius tale. Similiter tertium non facit ad propositum. Tum quia ex hoc subiectum non esset magis tale formaliter, immo posset esse econtra, sicut quis per rubedinem, quae est passibilis qualitas, & magis radicata & firmata in subiecto, non ex hoc quod aliqua forma verbi gratia albedo permanentius & immobilius inhaeret subiecto, aut diuturnius non est ipsum magis tale, quanuis sit diutius tale, sicut etiam dicit Philosophus, primo ethicorum. Neque inquit perpetuum esse magis bonum, sed neque magis quod diuturnius est, eo quod vnius diei. Tum quia neque ex hoc tali nouo modo habendi subiectum transmutaretur: nam magis quiescendo sub forma radicatur & firmatur ipsa in subiecto quam si subiectum transmutaretur secundum eam: relinquitur ergo secundum scilicet quod ideo subiectum dicitur magis participare formam: quia secundum totum vel easdem partes suas perficitur pluribus partibus formae, aut forma perfectiore & maiore intensione, & habetur propositum.
Secundo non valet responsio, quoniam impossibile est totum subiectum cathegorematice transmutari secundum totam formam quam habet non perdendo illam, quin aliqua pars subiecti acquirat aliquam partem formae, quam prius non habebat, quia si quaelibet pars subiecti habet eandem partem formae praecise nunc & tota forma prius posita cathegorimatice & syncathegorematice vniformiter penitus se habet ad totum subiectum, & per consequens totum subiectum cathegorematice vniformiter se habet ad totam formam cathegorematice, ac per hoc non mutatur. Istud patet in exenplo eorum: nam si nulla pars coeli acquireret nouam partem loci secundum materiam vel substantiam, sed quaelibet pars maneret in eadem parte loci: impossibile esset totum caelum cathegorematice mutare locum secundum formam, aut transferri de circulatione perfecta in circulationem perfectam, quae sunt loca secundum formam, vt patet in quarto Physicorum Conmento. 45. sed semper haberet eandem circulationem, vt patet. In proposito autem constat quod non sic contingit: nam vna pars subiecti non informatur alia parte formae qua prius informabatur alia pars subiecti, sicut vna pars coeli habet eandem partem loci, quam alia pars coeli habebat prius, quapropter si quaelibet pars subiecti retinet eandem partem formae praecise quam prius habuit, nec aliam partem acquirit, necessario sequitur quod nec totum subiectum, nec aliqua pars eius transmittetur secundum illam formam. Tertia ratio principalis est. Si forma intenderetur praecise secundum esse propter maiorem dispositionem subiecti, cum illa dispositio sit forma quaedam, quaerendum est vtrum illa sit maior secundum suam essentiam & habetur propositum, aut tantum secundum esse, & propter aliam maiorem dispositionem subiecti ad ipsam, &sic vel procedetur in infinitum in dispositionibus, vel erit deuenire ad aliquam dispositionem, quem ideo sit maior, quia in se & secundum suam essentiam habet plures gradus, & habetur propositum, & cum hoc eadem ratione concedi debet de qualibet forma, quod ipsa secundum suam essentiam intendebatur. Sed ad hanc rationem dupliciter respondetur. Primo quidem dico quod secundae qualitates intenduntur propter intensionem primarum qualitatum formalium, quae sunt qualitates actiuae & passiuae, & sunt dispositiones ad qualitates secundas, & illae autem intenduntur propter intensionem primarum qualitatum materialium, quae sunt raritas & densitas. Illae vero non intenduntur propter intensionem aliarum primarum qualitatum priorum, sed raritas praecise intenditur propter maiorem extensionem materiae, & densitas propter maiorem materiae constrictionem: nam tanto res est rarior quanto ipsa sine additione alicuius extrinseci occupat, vel nata est occupare maiorem locum, econtra est de densitate, quod autem materia nunc sit extensior vel minus extensa non requiritur aliqua alia dispositio, sed in natura sua est, vt sic formaliter possit extendi per quantitatem & ab agemte actiue, & sic vitatur processus in infinitum in dispositionibus.
Secundo respondetur quod possibile est formam intendi propter maiorem dispositionem subiecti, esto quod illa dispositio subiecti non intendatur: nam vna forma potest recipi in subiecto mediante siccitate & humiditate, siccitas tamen magis disponit ad calorem quam humiditas: vnde in materia scca caeteris paribus est calor intensior, quam in humida: si ergo aliquod subiectum sit calidum & humidum, & postea fiat siccum erit calidius quam prius fuit, & tamen subiectum non erit magis dispositum ad calorem propter intensionem primae dispositionis, sed peropoer nouam dispositionem alterius rationis a prima. Contra. Prima responsio non valet. Tum quia non est necesse quod quandocunque aliquod subiectum sit magis vel minus tale, ipsum rarefiat vel condem setur, quod patet, quia si lunae appropinquaretur aliquod corpus potens eam illuminare, quanto plus appropinquaretur tanto eius lumen intenderetur, & tamen ipsa non rarefiet aut condensaretur.
Tum quia etiam in formis spiritualibus in anima rationali est intensio & remissio, & tamen ibi nulla est condensatio vel rarefactio, & ibi tunc ratio facta est insolubilis. Secunda quoque responsio non valet: nam possibile est aliquam intensionem esse continuam, quo posito non potest dici quod forma intenditur prper aliam dispositionem secundum speciem, nisi poneretur quod in qualibet parte temporis mensurantis intensionem illam subiectum sit mutatum secundum infinitas formas specie differentes.
Item cum possibile sit aliquam earum esse tantum per vnum instans, sequitur quod simul habebit infinitas formas specie differentes, quae sunt inconuenientia. Quarta ratio principalis est. Quia si ideo forma accidentalis suscipit magis & minus, quia subiectum quod perficit est, sen potest esse magis & minus dispositum, cum etiam subiectum vel materia formae substantialis aliquando sit magis disposita ad illam formam substantialem quam prius fuit. Similiter vna materia plus quam alia: nam forma substantialis non habet dispositionem in esse indiuiduali, cum quaedam corpora magis videamus disposita ad animam quibusdam alijs: vnde & meliores habet operationes in eis. Similiter non quaelibet materia, in qua inducitur forma ignis, est eodem modo & aeque bene disposita ad ipsam, vt patet ad sensum: sequitur quod etiam formae substantiales suscipiant magis & minus, quod est falsum, vnde nisi in subiecto magis disposito esset forma intensiue secundum se maior quam ea quae est in minus disposito, ipsum non esset magis tale quam illud. Dicetur forte, quod ideo forma substantialis non suscipit magis & minus, quia dat esse specificum substantiale, & tale esse non potest variari, nisi ipsa varietur secundum speciem. Sed hoc non valet, quoniam sicut forma substantialis dat esse specificum substantiale, ita forma accidentalis dat esse specificum accidentale, si igitur propter aliquam dispositionem subiecti potest variari esse formae accidentalis non variata forma accidentali specifice, sic propter aliam dispositionem materiae potest variari esse formae substantialis ipsa non variata specifice, & sicut eadem forma accidentalis specie & numero propter maiorem vel minorem dispositionem subiecti potest subiecto dare esse magis vel minus, sic & substantialis, aut si substantialis non poterit, neque etiam accidentalis hoc poterit. Quinta ratio principalis est. Quia opinio ista in falso fundatur, propter hoc enim negat formam habere in essentia sua aliquam partibilitatem aut latitudinem, quia Philosophus. 8. Metaphys. assimilat essentias formarum ipsis numeris, sed similitudo illa potius probat oppositum scilicet formam esse diuisibilem, & habere partes intrinsecas, nam prima similitudo quam Philosophus ponit est, quod numerus habet partes intrinsecas, & essentialiter est diuisibilis, licet non in infinitum, & sic secundum hoc essentia formae habebit partes intrinsecas. Similiter Philosophus ibi non assimilat numeros ad essentias formarum, secundum quod hic est sermo de formis, sed eos a ssimilat ad diffinitiones exprimentes essentias rerum, & non ad quascunquae, sed ad diffinitiones substantiarum compositarum, quas solas proprie diffiniri immediate probauit, quod patet euidenter, dicit enim ponendo primam similitudinem. Nam diffinitio numerus quidem diuisibilis est & in diuisibilia. Vbi Commenta. commen. 10. exponens ait. Diffinitio assimilatur numero, quia diffinitio diuiditur in res indiuisibiles quemadmodum numerus, sed differunt in hoc, quoniam illud quod non diuiditur in numeris est vnitas, & in diffinitione est genus & differentia. Deinde ponit Philosophus aliam similitudinem. Et quemadmodum nec a numero ablato aliquo, aut addito ex quibus numerus est, non adhuc idem numerus est, sed aliter quamuis minimum auferatur, aut addatur, sic nec diffinitio nec quod quid erat esse adhuc erit aliquo ablato, aut addito. Vbi Commenta. Quemadmodum quando alicui numero additur vnum, aut diminuitur vnum, transfertur in aliam naturam numeri, similiter diffinitiones compositae ex primo genere, & pluribus differentijs, quando ab eis diminuitur aliqua differentia transfertur diffinitio ad diffinitionem alterius naturae, & similiter quando additur in eis aliqua differentia, verbi gratia, quando cum dixerimus in diffinitione animalis, quod est corpus nutribile & sensibile, si diminuamus vltimam differentiam, remanebit diffinitio vegetabilium, & si addatur alia differentia scilicet rationale erit diffinitio hominis. Haec Commentator.
Ex quibus patet, quod dictum Philosophi nullo modo est ad propositum, cum solum loquatur de diffinitionibus, & non de formis extra animam. Item esto quod loqueretur de essentijs formarum extra animam, adhuc non loqueretur, nisi de formis substantialibus, sicut non loquitur, nisi de diffinitionibus substantiarum compositarum, & ideo illud dictum nihil facit pro te. Et si dicatur quod Philosophus ibi subdit. Et quemadmodum nec numerus habet magis & minus, nec quae secundum speciem substantiam, sed si quidem cum materia. Vbi vult quod substantia, quae est forma non suscipit magis & minus, nisi secundum quod est materia, sed hoc non potest intelligi de substantia secundum quod distinguitur ab accidente, quoniam talis substantia non suscipit magis & minus etiam secundum quod est in materia, accipit ergo substantiam pro essentia, & est eius intentio quod essentia formae non suscipit magis & minus, sed secundum quod est in materia, & hoc est suscipere magis & minus secundum esse, Dicendum inquit quod ista similitudo attenditur inter numerum & essentiam substantiae compositae, vel etiam formam substantialem illius. Et est sensus, quod forma vel essentia talis non habet in se latitudinem vel maioritatem intensi, uam, sed si quam habet latitudinem, haec est latitudo extensiua, quae est secundum diuersas partes quantitatiuas, quae secundum ipsum principaliter ex materia competunt rei, & propter hoc vnus homo non est magis homo quam alius, licet sit maior. Et huic concordat expositio Commentatoris ibidem ait enim sic. Forma substantialis non recipit magis & minus, non enim est vnus homo maioris humanitatis quam alius homo secundum formam, sed si fuerit maioris humanitatis, erit secundum quod forma est in eo materia, constat autem quod talis maioritas, quae est secundum partes materiae, est tantum maioritas extensiua. Vlterius arguit specialiter quod charitas non augetur per solam maiorem dispositionem subiecti, quaerit enim per quid anima vno tempore est magis disposita ad charitatem quam alio. Nam hoc aut est quia habet maiorem charitatem, ita quod minor charitas disponit ad maiorem, sicut dicunt aliqui, quod minus lumen disponit ad maius, & si sic dicatur, ponuntur gradus in essentia charitatis, & conceditur propositum. Aut ideo est magis disposita, quia eius cupiditas est diminuta, & vnus homo est magis dispositus quam alius, quia eius cupiditas est minor, & hoc reprobatur. Tum primo, quia si nullus homo vnquam peccasset nullam aliquis cupiditatem habuisset, & tamen vnus fuisset iustior & ideo charior quam alius, & idem homo vno tempore quam alio. Tum secundo, quia in bonis angelis non fuit vlla cupiditas, & tamen non omnes habuerunt aequalem charitatem antequam essent beati, sicut nec omnium est aequalis beatitudo, sed vnus alio maiorem habuit supposito quod habuerunt meritum antequam praemium, aut etiam si non prius, sed simul, nihilominus nunc vnus habet maiorem charitatem quam alius, & tamen nullus habet cupiditatem minorem, cum nulla sit in eis cupiditas. Tum tertio, quia vel cupiditas minuitur secundum suam essentiam, & habetur propositum, vel secundum esse tantum propter aliam dispositionem, & sic de alia quaeratur in infinitum. Aut tertio anima est magis disposita propter aliquam aliam formam existentem in ea, & tunc vel oportet quod semper quandocunque charitas augetur, noua forma secundum speciem acquiratur in anima, per quam sit magis disposita, quod videtur inconueniens, & maxime si contingat charitatem augeri continue, vel quod illa forma disponens augeatur in sua essentia. Aut quarto anima est magis disposita propter remotionem alicuius formae indisponentis ad charitatem, & tunc eodem modo necesse est quod semper in augmento charitatis vel tollatur forma alterius rationis, vel eadem essentialiter minuatur, & conceditur propositum. Forte inquit dicetur ad hanc rationem quod ista maior dispositio animae est maior capacitas eius, vnde sicut anima fit magis & minus capax charitatis, sic eam magis participat & fit charior. Contra. Aut capacitas animae est aliqua entitas distincta ab essentia & potentia animae, aut non, si sic, non est nisi quaedam forma existens vel in essentia vel in potentia, & tunc quaerendum est quomodo fiat maior, an scilicet in sua essentia, vel qualiter vt prius. Si vero capacitas non sit talis entitas distincta, cum ipsa anima non suscipiat intensionem in seipsa, neque etiam potentiam, oportet intelligere quod capacitas ideo dicatur minor, quia anima est capacior, immo idipsum oportet intelligere per hoc quod dicitur quod capacitas animae est maior quam si diceretur, anima est magis capax charitatis, & ille est melior intellectus, qui possit haberi ex illis verbis. Sed tunc stat quaestio quare anima vno tempore est magis capax quam alia ipsius charitatis, quia vel hoc est propter remotionem alicuius formae impedientis capacitatem, sicut oculus est minus capax lucis propter aliquem humorem impedientem, & fit magis capax per remotionem illius, vel hoc est propter appositionem alicuius disponentis, & vtrumlibet istorum dicatur, ratio procedit contra illud vt supra.
Item. Constat quod vitium aliquando augetur in anima, & sumatur primum vitium genitum in anima sortis, & de ipsoquaeratur qualiter augetur, nec potest inueniri aliqua dispositio in anima ad vitium illud, per quam anima sit magis disposita ad maius vitium illud, nisi ipsummet vitium, cuius vnus gradus disponit ad alium. Et similiter argui potest de alijs habitibus animae, & etiam actibus qui intenduntur. Vlterius arguit Godofredus quod charitas non augeatur illomodo quo ponit conclusio, sed per aduentum alterius charitatis perfectioris & corruptionem prioris sex medijs. Primum est tale. Termini motus sunt incompossibiles, sed charitas remissa est terminus a quo in motu intensionis: intensa vero est terminus ad quem: ergo ista adueniente illa abijcietur. Et si dicatur quod terminus a quo non est forma remissa quantum ad illud quod dicit positiue, sed prout est sub priuatione gradus perfectioris, & ita positiuum prioris charitatis remanere poterit in charitate aucta, hoc non valet.
Tum quia tota alteratio videtur eiusdem rationis, & ex natura sua habere, quod sit inter terminos positinos per se. Tum quia motus a non subiecto in subiectum habens pro termino a quo priuationem magis est mutatio & generatio quam motus, vt patet 5. Physicorum. Tum quia prior charitas per se pertinet ad motum intensionis, & non per accidens, certum est autem, quod non pertinet ad subiectum, vt terminus ad quem: restat ergo quod vt terminus a quo, & ita abijcietur adueniente perfectiori charitate. Secundum medium est tale. Sicut est in motu ad vbi, ita videtur esse in motu augmenti, & intensionis cuiuslibet formae, sed manifestum est, quod in motu ad vbi continue primum vbi corrumpitur in aduentum secundi, probat enim Philosophus. 6. Physicorum quod mobile non est in spatio sibi aequalinisi tantum per instans, & ita nec in eodem vbi, & insuper si esset in eodem vbi per duo instantia, cum inter duo instantia sit tempus medium, esset in eodem vbi per tempus, & per consequens non moueretur. Et iterum si maneret idem vbi aut secundum se totum aut secundum aliqua sui partem, vel esset subiectiue in toto mobili, & sic mobile simul esset in duobus vbi priori scilicet & posteriori, vel si prius esset in vna parte, & deinde tramsiret ad aliam migraret de subiecto in subiectum, quod est impossibile: ergo in aduentu secundi vbi, primum corrumpitur, & per consequens in aduentu formae perfectioris, corrumpitur minus perfecta. Tertium est. Illa inter quae cadit comparatio videntur differre realiter, & fore incompossibilia, sed inter charitatem intensam & remissam cadit comparatio, dicitur enim vna perfectior & maior alia. Commentator etiam dicit. 5. Physicor. commen. 10. quod nos videmus eandem speciem transmiutari de simili in simile, vt album transmutatur ad magis album: ergo forma intensa & remissa realiter distinguuntur. Quartum est tale. Contraria impossibile est esse simul, sed Philosophus. 5. Physicorum & Commentator vbi supra expresse dicunt, quod minus album & magis album contraria sunt, vnde verba Commentatoris sunt haec. Cum igitur transmutatio fuerit de magis & minus, dicetur transmutari ad contrarium, quoniam non fit minus nisi ex mixtione contrarij: ergo forma intensa & remissa sunt contrariae & incompossibiles. Quintum est. Sicut se habet magis & minus in formis substantialibus, sic se videtur habere in accidentalibus, sed in substantialibus forma perfectior differt realiter & numero a forma imperfectiori, non enim anima imperfectior continetur realiter in anima perfectiori: ergo nec forma accidentalis imperfectior remanebit realiter in forma perfectiori, immo corrumpetur in eius aduentu. Sextum est. Charitas intensior videtur continere imperfectiorem, sicut tetragonum continet trigonum, sicut sensitiuum vegetatiuum, sed ista continentia non est realis, sed tantum virtualis: igitur forma remissa non continetur realiter in intensa, sed corrumpitur in eius aduentu. Vlterius arguit Adam fortificando rationes Scoti probando quatuor medijs quod nec charitas nec alia forma potest fieri maior quam fuit prius in sua specie sine additione nouae partis ad praeexistentem. Primum est. Quandocunque aliquod subiectum est aliquale per formam sibi inhaerentem, si ista forma illi inhaereat, ipsum est tale, & si vniformiter inhaereat, subiectum vniformiter erit tale, sed si aliqua forma semel insit alicui subiecto, vel inhaereat sibi, illa forma non est aucta nec diminuta per additionem, aut subtractionem a subiecto, etiam talis forma sibi vniformiter & non magis nec minus sibi inhaereat: ergo tunc subiectum per eam erit vniformiter tale, & non magis nec minus tale. Et hoc est inquit quod arguit Ocham. Quandocunque aliquid est natum denominare alterum, si omnis res importata per quodlibet eorum eodem modo se habeat in se, eodem modo denominabit. Sed nunc est ita quod subiectum denominatur a qualitate, si non sit additio subiectum eodem modo se habet in se, & similiter qualitas: igitur semper vniformiter denominabitur: igitur non dicitur si vere primo minus tale, & postea magis tale, oportet quod sit aliqua variatio vel a parte subiecti, vel a parte formae, ex quo praecedens non corrumpitur, oportet igitur quod aliquid nouum fiat ibi, vel scilicet noua forma, vel nouum compositum ex forma & subiecto, & quocunque istorum dato, habetur intentum. Dicetur forte quod formam huiusmodi intendi non est nisi eam perfectius inhaerere subiecto, vel subiectum ipsam perfectius participare. Contra istam cauillationem arguitur inquit, & est secunda ratio principalis. Impossibile est transire de contradictorio in contradictorium. 1. de veritate propositionis ad eius falsitatem, vel econtra sine motu locali, vel positione alicuius rei, vel destructione, vbi transitus temporis non sufficit, nec Deus miraculose supplet vicem causae effectiuae creatae, sed in proposito quando de minus albosit magis album solum tempus non sufficit, quia neutrum extremum significat tempus vel instans determinat, nec eius verificatio de illo, cui conuenit determinat sibi certum tempus vel instans, nec Deus miraculose supplet ibi vicem causae effectiuae.
Tum quia ista denominatio non est a causa intrinseca, sed extrinseca. 1. a forma inhaerente, in vicem talis causae Deus non potest supplere, cum non possit esse albedo vel alia forma inhaerens alicui, nec possit facere, quod paries sit albus sine albedine, & sine dubio, sicut non potest facere, quod sit albus sine albedine, ita non posset facere, quod sit magis albus vel minus nisi secundum exigentiam subiecti vel formae inhaerentis: ergo cum omnia possint cum dicto transitu remanere in eodem situ & loco, quibus prius, & per consequens motus localis in proposito non sufficit, oportet quod aliquid destruatur vel nouiter producatur, nihil autem oportet ibi destrui: ergo hic aliquid nouum producitur, & patet quod non oportet ex parte subiecti aliquid nouum produci: ergo hoc erit ex parte formae, quod est intentum, vel erit ex parte compositi, & hoc non nisi forma componat cum alia parte subiecti, cum qua non prius: igitur &c.
Tertio ad principale arguit sic. Impossibile est esse realem transmutationem sine reali acquisitione alicuius noui, vel destructione alicuius antiqui, vel reali acquisitione noua alicuius praeexistentis, quod de nouo acquiratur, sed manifestum est quod nihil praeexistens de nouo acquiritur, quia quaeritur quid, & cui, nec inuenietur, nec aliquid destruitur, quia tunc non esset augmentatio vel acquisitio, aut si aliquid deperderetur: igitur sequitur quod aliquid ibi de nouo producitur. Et potest inquit sub illa forma sic argui. Impossibile est aliquam formam in subiecto aliquo augeri nisi subiectum mutetur: ergo quando charitas augetur in homine oportet quod homo mutetur: igitur aliquid nouum recipit &c. vt prius. Dicetur inquit, quod nec aliquid nouiter perdit, nec recipit, licet realiter transmutetur, sed saluatur ibi magis & minus secundum inesse accidentis ipsi subiecto, quod quidem inesse est ipsi esse, & ita maioritas quantum ad inesse attribuitur maiori dispositioni subiecti, vel maiori remotioni indisponentis.
Sed contra istam cauillationem arguitur inquit secundum Scotum supponendo primo quod idem non potest bis naturaliter produci. secundo quod impossibile est motum vel mutationem realem esse sine termino reali. tunc sic. In augmentatione charitatis vel alterius formae est realis transmutatio, alteratio, vel productio: igitur habet aliquem terminum realem qui producitur, sed non habet praecise pro termino realitatem quae praecessit, quia idem non potest naturaliter bis produci, nec etiam supernaturaliter sine interruptione sui esse: ergo nec naturaliter poterit aliqua realitas per aliquam augmentationem, vel aliam quamcunque mutationem bis acquiri: igitur realitas quae acquiritur per motum vel mutationem intensionis non est eadem positione cum illa, quae praefuit.
Item. Si forma est indiuisibilis dat subiecto esse indiuisibiliter tale quale natum est esse per talem formam, non enim subiectum est tale secundum formam, nisi quia forma est talis secundum se. Item. Si ideo subiectum est magis tale quam prius per formam aliquam in se & secundum se simplicem, quia magis disponitur quam prius de ista dispositione minori quaeram, aut est forma ista, secundum quam subiectum dicitur magis tale quam prius, & tunc habetur intentum quod in forma ista erit sumere magis & minus, vel non, sed alia forma, & tunc subiectum dicetur magis tale secundum istam formam propter aliquam dispositionem praecedentem, vel secundum istam in se. si secundum habetur propositum. Si secundum aliam dispositionem. tunc quaerendum est de dispositione ista prima, aut est forma alia, aut non. si sic vel erit processus in infinitum in huiusmodi dispositionibus, vel dabitur magis vel minus in aliqua forma secundum se.
Item. De ista maiori inhaerentia quaero per quem modum fit, vel quia illud accidens quod ponitur simplex in essentia attingit aliquas partes subiecti, ad quas non plus attingebat, & hoc non potest dari, vbi subiectum est indiuisibile vt anima vel angelus, & tamen in talibus potest aliqua qualitas, puta charitas intendi. similiter nec in substantijs diuisibilibus, quia tunc accidens intraret nouum subiectum sine subiecto priori, & tunc non videtur quin eadem ratione posset deserere subiectum, & ita naturaliter migrare de subiecto in subiectum. Aut ista intimatio fit alio modo: vtpote quod accidens praecise informando idem subiectum quod prius, magis quam prius inhaereat, & hoc non potest dari, quia ista via non potest dare aliquem: vnde transitus de contradictorio in contradictorium saluari valeat. vt supra est probatum. Similiter sicut albedo non potest inhaerere alicui subiecto quin ipsum sit album, ita non est possibile, quod albedo inhaereat alicui subiecto quin ita perfecte & intime inhaereat sibi, sicut vnquam poterit, quia nulla potest ratio assignari de proposito.
Nec valet dicere quod diuturnitas sit in causa, quia diuturnius alba non propter hoc sunt albiora, & ita cito potest quandoque aliquid fieri albius quam prius in tempore modico, sicut vnum aliud in tempore multum maiori. Arguitur sic secundum Scotum. Quia tunc charitas cuiuslibet beati esset aequalis in natura charitatis charitati Christi, & cum secundum Augustnus 6. de Trinitati. cap. 7. in rebus incorporeis idem sit maius esse quod melius, charitas cuiuslibet beati esset aequalis charitati animae Christi in bonitate essentiali & aeque bona, sicut ista secundum se, quod videtur maximum inconueniens theologicum. Secundo. Si continue augetur prima qualitas sine aliqua nouitate partis alicuius aduenientis, sequitur quod agens continue ageret, & tamen nihil ageret: nam continue calefaciens augendo calorem continue agit, & nihil agit nisi detur intentum. consequens est falsum, & patet consequentia, quia non facit formam praeexistentem, quia hoc posset poni quodammodo in conseruatione, non tamen in augmentatione, nec facit nouam partem: igitur nihil agit.
Item si agit & non est assignare quid agit: igitur ociose agit. Tertio, Quia sequitur quod aliqua parua albedo potest fieri perfectior quam aliqua alia creatura mundi sit de facto, nullo sibi addito, quod videtur absurdum, & probatur consequentia, quod secundum istam opinionem aliqua res simplex potest fieri in duplo perfectior absque aliquo nouo sibi addito, sicut charitas remissa potest fieri in duplo intensior nullo sibi adueniente, & eadem ratione ista duplo intensior potest fieri in quadruplointensior, & sic in infinitum, quia quantumcunque procedatur secundum duplum, & duplum dupli nunquam poterit perueniri ad aliquam quin contingat illa duplo intensiorem imaginari, & aliam in quadruplo, & sic in infinitum, & quicquid praeter Deum potest imaginari intellectus appraehensione simplici sine conceptu composito, vel aggregato ex repugnantibus, potest Deus facere, cum sit omnipotens, & tenet ista consequentia, quia omnis creatura ista charitate vel albedine in proportione finita excedit eam, & quacunque finita Deus potest facere perfectiorem.
Quarto. Si caliditas fieret duplo vel quadruplo perfectior ab aliquo sibi addito. tunc vilissima substantia vtpote vna parua forma elementaris posset fieri ita perfecta substantia, sicut est angelus nullo sibi addito. Quinto. Si semper manet eadem forma nullo sibi addito. tunc mobile moueretur continue ad illud quod habet. & tunc ociose. consequentia est Philosophi. 4. Physicor. commen. 19. vbi probatur, quod locus non est materia nec forma, quia si sic cum mobile moueatur ad locum, moueretur ad illud quod habet, & ita ociose Sexto. Quia secundum Commenta. 3. Physico. Motus est generatio partis post partem perfectionis, ad quam vadit mobile. Septimo. Quia cum motu alterationis in augmentatione non sit nisi forma illa, vel mobile, vel congregatum ex his. si nihil adueniat de nouo, nec illud quod prius adueniat nouiter alteri, semper esset ibi praecise idem motus numero, siue cresceret siue decresceret forma & pars alterationis, & tota alteratio. Nam simili modo arguitur & tenetur a multis ponentibus tempus esse coelum per syllogismum ex positorium, quia dies hodierna erit cras, & quod tempus preteritum erit tempus futurum, & sic de similibus, & tunc apparet quod frustra & ociose moueretur: illud enim frustra mouetur, quod nec secundum se totum, nec secundum aliquam sui partem fieret in alio situ quam ante, nec perderet situm aliquem praehabitum. Octauo. Quia omne agens approximatum passo potens in aliquam operationem, in quam prius non potuit caeteris paribus habet nunc aliquid in se, quod prius non habuit, sed calor in gradu intenso approximatus calefactibili potest in effectum intensum, in quem prius non potuit, quando fuit in gradu remisso: igitur est nunc in calore sicut pars, vel in subiecto caloris sicut forma quod prius non fuit, & illud est eiusdem rationis, vel non oportet saltem ad tale augmentum saluandum quod addatur aliquid alterius rationis.
AD argumenta primo loco contra secundam conclusionem inducta dicitur, quod contraria adinuicem actiua & passiua, cuiusmodi siintu calor & frigus possunt simul esse in gradibus remissis, & hoc videtur ponere Sanctus Thomas prima parte. q. 76. artic. 4. ad quartum vbi sic ait. Formae elementorum manent in mixto non actu sed virtute, manent enim qualitates propriae elementorum, sed remissae, in quibus est virtus elementarium formarum, & huiusmodi qualitas mixtionis est propria dispositio ad formam substantialem corporis mixti. Haec ille.
Ecce quod ponit qualitates elementorum in gradu remisso manere in mixto: constat autem illas esse contrarias. Item 4. sent. dist. 34. q. 1. artic. 1. quaestiuncula prima ad quartum. Sicut (inquit) qualitas simplex non est forma substantialis elementi, sed accidens proprium eius & dispositio, per quam multipliciter efficitur propria tali formae, illa forma mixtionis, quae est qualitas resultans ex qualibus simplicibus ad medium venientibus non est forma substantialis corporis mixti, sed est accidens proprium & dispositio ad formam substantialem corporis mixti. Haec ille.
Tunc ad primum in oppositum dicitur, quod qualitates contrariae in tali proportione possent se habere, quod paterentur se in sitibus proximis, sicut compatiantur se in mixto: & ideo antecedens argumenti falsum est. Ad secundum dicitur, quod contraria in aliquibus gradibus non conpatiuntur se, & tunc ad diuisionem, quam facit arguens dicitur, quod est possibile quod a. & b. sint in tali proportione, quod a. non posset compati naturaliter maius frigus quam bs quin statim remitteretur, nec minus frigus quin intenderetur. Tunc ad argumentum quo arguitur contra secundum membrum huius dicti & infertur, quod si a. non potest pati secum minus frigus quam b. igitur nec calor maior quam a. potest secum pati minus frigus quam b.s negatur consequentia, & ad probationem dicitur, quod non oportet quanto vnum contrarium plus excedit aliud, tanto minus compatitur illud secum, sed sufficit quod quanto est maius tanto contrarium stans cum eo sit minus. verbi gratia. si calor vt quatuor non compatitur secum frigus vt vnum. non oportet quod calor vt 8. non compatiatur frigus vt vnum. sufficit enim quod minus de frigore stet cum calore vt &. quam cum calore vt quatuor.
Nec valet probatio per simile de contrarijs in diuersis sitibus: nam calor magnus ageret in frigus magnum sibi proximum secundum situm in alio subiecto, quousque illud frigus esset remissum ad gradum possibilem stare cum illo calore, & vltra non remitteret illud agens, nisi calor esset summus: tunc enim frigus approximatum remitteret vsque ad non gradum: causa autem quare dictus calor non remitteret datum frigus nisi vsque ad certum gradum, & similiter quare calorcompatitur paruum frigus, quod tamen minor calor non compateretur, videtur esse quia repugnantia, quae est inter contraria in forma nulla diuersa substantia, & similiter incompossibilitas coexistendi in eodem subiecto consurgit ratione distantiae formarum adinuicem, & quia summus gradus vnius contrarij, puta caloris summae distat a latitudine contraria, ideo vbi est summus gradus caloris, ibi nihil est de contraria latitudine, sed non gradus frigoris, & vbiest summum frigus, ibi est non gradus, & ita proportion¬liter quanto calor est proximior summo gradui magis distat a summo gradu frigoris, & minus distat a non pradufrigoris, & gradibus proximis non gradui ac per hoc compatiatur tales gradus frigoris, calor autem remissus magis distat a non gradu frigoris, & proximior est summo frigori: ideo compatitur secum frigus maius, & non pateretur minus nisi eo facto intenderetur, quo magis appropinquaret ad non gradum frigoris, eo magis appropinquaret ad summum caloris, ac per hoc esset intensior.
Ad secundam probationem ibidem contra hoc factam conceditur consequentia ibi facta, scilicet quod sicut a. non compatitur m nus frigus quam b.s ita nec maior calor puta. c. potest compati. b.s sed negatur consequentia secunda ibi facta. c. non potest compati. b. ergo si .a. intendatur, intendetur .b. hoc enim non sequitur, sed totum oppositum, scilicet quod si a. intendatur, remittetur b. Nec istam secundam consequentiam probauit arguens, sed primam, de qua nullum fit sibi dubium, dupliciter probat. Causa autem quare secunda consequentia non valet est ista: quod enim c. maior calor quam a. non possit stare cum hs hoc est non quia requirit plus de frigore sibi coexister2, ad quam mentem vadit arguens, sed quia non compatitur frigus tam intensum, quia enim c.est intensior calor quam a. & ipsi a. coextenditur frigus b.s oportet quod c. remissius frigus coextendatur: vt supra declaratum est. Et sic patet, quod pars illa quae ponit quod calor a. non potest compati minus frigus quam bs adhuc non sufficienter improbatur. Similiter illa pars quae ponit, quod nec cum maiori a. posset coextendi, non impugnatur sufficienter: prima namque probatio assumit falsam consequentiam, scilicet istam: minor calor quam sit a. non compatitur frigus .b. ergo nec maius frigus quam b. Ista inquam consequentia non valet, cuius causa prius dicta est: nam plus distant in suis actualitatibus calor vt duo, & frigus vt quatuor quam calor vt duo, & frigus vt 6. vt patet si ponamus in exemplo quod summus calor sit vt 10. & similiter summum frigus: tunc vbi est summus calor, erit non gradus frigoris, & econtra vbi est summum frigus, erit non gradus caloris: vbi autem erit calor vt 9. erit frigus vt vnum, & vbi erit calor vt 8. erit frigus vt duo, & sic proportionaliter vt patet in figura praesenti, vel alia quae melius potest figurari, in qua patet quomodo proportionaliter calor quanto minor est stat cum maiore frigiditate & econtra. lllsllilsum
Ad tertium argumentum dicitur, quod durities & mollities simul esse possunt in esse incompleto, scilicet si vna sit in fieri, alia in corrumpi, aut si vna sit intensa & in esse completo, alia in esse diminuto & remisso & huiusmodi. Nec ex hoc sequitur quod contradictoria inessent, quia licet diffinitiones talium qualitatum videantur includere affirmationem & negationem: hoc non est ideo, quia istae formae sint contradictorie oppositae, sed quia diffinitiones illae dantur per effectum diffiniti, scilicet cedere & non cedere comprimenti. Nec etiam non cedere est effectus duritiei, sed circumloquitur effectum eius contrarium effectui mollitiei. Similiter dato quod diffinitiones includerent oppositionem contradictionis ex simultate contrariorum talem qualem concedimus, solum probaretur quod contradictoria essent simul in actu incompleto, vel vnum actualiter, aliud potentialiter, non autem quod essent simulin actu completo & modo dissimili, quapropter non esset ibi contradictio, quia affirmatio & negatio antequam contradictorie opponantur debet esse ad idem & secundum idem, & similiter quod non esset ibi. Et praeterea defectus praecipuus huius argumenti est in illa consequentia: durities & mollities sunt in eodem: ergo illud est durum & molle: non enim quicunque gradus formae denominat subiectum eius tale quale aptum est denominari per formam illam in esse completo, vtputa album vel nigrum, & ista solutio est verior.
Ad quartum dicitur, quod formae contrariae circa animam praesertim si sint per motum inductibiles, compatiuntur se in gradibus remissis & in esse incompleto quantum ex se nisi aliud prohibeat, & maxime formae, quae sunt ibi per modum habitus, non tamen sequitur quod idem sit & volens & nolens propter hoc quod non quilibet gradus formae sufficit denominare subiectum esse tale in actu, vt dictum est ad tertium. De actibus autem intellectus vel voluntatis & huiusmodi secus est, quia tales actus non sunt simul multi in eodem intellectu, aut voluntate naturaliter.
Ad quintum dicitur, quod impossibile est plures formas substantiales simul eandem materiam adaequate informare, quia quaelibet talis dat esse indiuisibiliter suo susceptibili, & ei indiuisibiliter inhaeret: & ideo plures informarent eandem materiam, quaelibet esse aeque actualiter dans esse, nec vna esset remissior, alia intensior, secus de accidentalibus formis.
Ad sextum dicitur, quod ratio Aristoteles bene probat quod si contraria in esse completo essent in eodem subiecto: contradictoria de eodem dicerentur. Et. hoc ibidem ostendit Sanctus Thomas 2. sentent. distinct. 34. sed si contraria ponant simul in esse incompleto, non sequitur contradictio, quia vnum illorum denominabit subiectum & non aliud: verbi gratia, sit albedo vt 9. cum nigredine: vt. 1. in aliquo subiecto, tale subiectum non erit album & non album, sed erit simpliciter album, & non dicetur nigrum nisi in potentia vel actu incompleto.
Ad illud de 4. Metaphysic. dicitur, quod Aristotelesibi vult: quod nullus potest opinari insimul duo contradictoria actualiter, quia haberet contrarias opiniones in actu completo, quia forma imperfecta non denominat subiectum simpliciter. Ad primum argumentum Adae dicitur, quod contraria non in quocunque gradu se compatiuntur, sed in aliquo sic & in aliquo non, vt patet in figura superius posita, & ideonegatur consequentia ibi facta. Ad cuius probationem dicitur, quod ille gradus albedinis cui repugnat coexistere nigredini: hoc habet non solum quia est talis naturae vel speciei, sed quia est gradus summus, requirit subiectum dispositiuum, & ab omni indisponente remotum, ac per hoc a suo contrario, nec hoc est dictum sine ratione. Et ad casum ibi positum dico, quod illud raro contingit naturaliter, scilicet quod gradus remissus in talibus qualitatibus, quarum subiectum semper est sub aliquo contrariorum, vel sub medio inter contraria sit sine omni gradu qualitatis oppositae: si tamen hoc fieret dico quod illud dealbatiuum si per motum successiuum induceret albedinem praedictam incipiendo a non gradu, & sic vniformiter intendendo & per gradus medios transeundo, oporteret quod intenderetur per prius nigredo ab alio agente: verbi gratia: si albedo vt 9. stat cum nigredine vt. 1. si aufererur totaliter albedo & remaneret vnicus gradus nigredinis, non esset naturaliter possibile in tali casu successiue induci albedinem: nisi prius intensa nigredine: quia nigredo vt. 1. & albedo vt. 1. non se compatiuntur naturaliter: immo nec albedo vt. 2. nec vt 3. nec vt 4. nec vt 5. nec vt 6. aut 7. vel 8. posset stare cum illa parua & sola nigredine: & hoc intelligo in caeteris contrarijs informantibus subiecta naturaliter receptibilia talis mixtionis contrariorum.
Ad secundum dico: quod talis repugnantia est virtualis. Nec valet improbatio. non enim est fictio quod magnus gradus vnius latitudinis non possit secum compati magnum gradum alterius: & tamen compatitur paruum: cuius ratio dicta est prius. quia scilicet primi duo naturaliter plus distant in suis actualitatibus quam secundi. nam calor vt 9. & frigus vt 9. non possunt inhaerere subiecto quin vtrunque actuaret illud complete: & sic idem esset calidum & frigidum ac per hoc calidum & non calidum: sed calor vt 9. potest esse cum frigore vt 1. quia illud frigus non denominabit subiectum actu frigidum, sed in potentia remota satis: nullus enim gradus frigoris denominat subiectum frigidum, nisi sit vltra medium gradum totius latitudinis frigiditatis. Ad tertium dico, quod nigredo remissa potest stare cum albedine non praecise, quia nigredo est, nec quia haec nigredo, sed quia est nigredo citra summum, & ideo diuisio ibi facta non valet. Tunc ad replicam finalem, quae deducit ad hoc quod si proportionaliter sicut calor intenditur ita frigus remittitur: ergo aliquando calor & frigus erunt aequalia, conceditur, scilicet quando erunt in medio suarum latitudinum, sed in tali gradu non erit status, nec illa simultas erit nisi potentialis, quia oportet alterum contrariorum praedominari in omni mixto: vt ostendit Sanctus Thomas 2. sentent. distin. 19. quaest. 1. artic. 4. Et distin. 15. quaest. 2. artic. 1. praesertim dum contraria sunt actiua adinuicem. Dato tamen quod ibi est status, & quod aliquod subiectum haberet medium gradum latitudinis albedinis qui est vt 5. & medium nigredinis qui est similiter vt 5. tale subiectum non esset album neque nigrum, nec sequitur, si illi duo gradus aequales se compatiuntur quod similiter alij duo gradus aequales se compatiantur: vt puta quorum quilibet sit 7. & quilibet vt 3. & causa est, quia licet illi duo sint aequales & alij, tamen in suis latitudinibus non distant: vt patet in figura: secus de caeteris: omnes enim alij gradus aequales distant abinuicem: nam calor vt 3. distat a frigore vt 3. nam quilibet eorum non patitur alium gradum sui contrarij nisi vt 7. vt patet in figura. Et cum dicit arguens de contrarijs approximatis tali subiecto aequaliter habenti de formis contrarijs.
Dico quod nec Deus, nec natura intenderet talia contraria simul & semel, quia sequitur contradictio, licet enim ex hoc quod calor sit vt 5. & frigus vt 5. informatur tale subiectum, non dicatur illud calidum & frigidum, immo nec calidum, nec frigidum, tamen si calor vt 6. & frigus vt 6. idem subiectum informarent, tale subiectum esset calidum & frigidum, & consequenter contradictoria simul eidem inessent, quia omnis gradus vltra medium latitudinis potest denominare subiectum tale vel tale.
Ad quartum responsum est statim: non enim omnis forma denominat subiectum cui inhaeret nisi insit ci complete & in actu sufficienti ad denominationem, cuiusmodi non sunt gradus citra medium latitudinis, immo nec gradus medius albedinis denominat subiectum album sed aliter. Ad quintum dico, quod si loquaris de habitu odij & de habitu amoris acquisitis per actus, non implicat contradictionem gradum vnius simul esse cum alio: si loquaris de actibus negatur consequentia, quia tales non sunt simul vllo modo in eadem voluntate naturaliter.
Ad sextum dico, quod si calor a. & frigus b.s coextendantur in eodem subiecto non potest vni eorum addi pars, quia forma non habet partes nisi ratione subiecti quanti vel ratione obiecti, licet gradus habeat prout forma sub tali esse dicitur talis gradus, & forma sub alio esse dicatur alius gradus. Dico ergo quod si Deus intendat dictum calorem: oportet quod remittat frigus vel totaliter auferat: vnde arguens false imaginatur talem additionem caloris ad calorem.
Ad septimum dicitur secundum saepe dicta, quod non omnis calor agit in quantumcunque paruum calorem nisi sit calor intensissimus, cui repugnat omnis frigiditas, sicut in igne, & ideo illud quod adducitur in argumento non est inconueniens.
Ad octauum dicitur, quod illud commentum vigesimumtertium 10. Metaphysicae clare ostendit propositum nostrum: vnde Commentator ibidem dicit. Non solummodo est verum dicere, quod omnia media sunt composita ex contrarijs, sed econuerso, scilicet quod omnia composita ex contrarijs sunt media, compositum enim ex duobus debet habere ex altero illorum minus & ex altero magis, quoniam impossibile est quod in composito ex contrarijs sint duae partes aequales, sed altera debet esse dominans, cui attribuitur forma, & hoc demonstrat impossibile esse inueniri complexionem mediam in extremis contrarijs: vt dicit Galienus esse possibile, quoniam si esset possibile: tunc esset possibile inuenire compositum ex iplis extremis absque eo quod accideret eis transmutatio & & diminutio, & iam fecimus sermonem contradicentem. Haec ille.
Et quarto coeli & mundi. commento 26. dicit. Contraria existunt in medio: verbi gratia: album & nigrum existunt in rubeo Et commento 6. dicit. Grauius & minus graue differunt secundum magis & minus propter illud quod miscetur eis ex altero contrario quod est leueEx quo manifeste patet, quod contraria sunt simul, licet vnum semper dominetur, & ideo dico, vt prius, quod si vnum contrariorum intendatur & aliud remittatur in instanti, media erunt aequalia & in potentia, id est si ibi quiescerent: non autem in actu: sicut enim dicit Commentator. 6. Physicorum commento 76. mobile dum mouetur continue nunquam est in loco aequali in actu sed in potentia, quia non est in loco sibi aequali nisi in instanti: esse autem in instanti solum est esse in potentia: vnde ibidem sic ait. Quia translatum in instanti non est quiescens: ergo non est in longitudine sibi aequali nisi in potentia non in actu & causa in hoc est, quoniam instans non est in actu, in tempore, & ideo motum non est in longitudine sibi aequali nisi in potentia non in actu Haec ille, ita dico in proposito.
Ad argumenta secundo loco facta contra eandem conclusionem dicitur, quod illa confirmant propositum: non enim aliud concludunt nisi quod contraria sunt simul in esse inconpleto, ita quod vnum illorum dominatur, & se habet quasi actus: aliud autem est in esse incompleto: vt ponit conclusio. Et hoc idem dicit Commentator 10. Metaphys. vt allegatum est. Et hoc idem dicit 1. Physicor. commento 56. vbi sic dicit. Subiectum inter contraria est ad similitudinem medij: est enim simile ei quoquo modo, quia in potentia vtrunque extremum, sed tamen subiectum est vtrunque extremum in actu, sed tamen non in vltima perfectione: ergo est in potentia vtrunque extremum quodammodo in actu, alio modo subiectum vere est vtrunque extremum in potentia pura. Haec ille.
Ad argumenta tertio loco inducta dicitur, quod aliquo modo concludunt, & aliquo modo non: secundum enim quod dicit Commentator. 5. Physicorum commento 19. Album non fieri minus album nisi ex mixtione contrarij. Et commento 45. dicit, quod diminutum in omni genere est diminutum per mixtionem contrarij. Et secundo de generatione volens probare quatuor elementa esse in mixto dicit, quod si calidum non esset in composito, non esset in eo frigidum, nisi in fine quasi in summo. Ex quibus patet, quod aliquando formae diminuuntur per mixtionem contrarij, & hoc praecipue quando subiectum naturaliter est semper sub altero contrariorum, vel sub medio, ita quod a tali contrarietate separari non potest, sicut est materia generabilium & corruptibilium respectu qualitatum actiuarum & passiuarum & huiusmodi. Sed sciendum quod sicut dicit Sanctus Thomas 2. sentent. distin. 42. quaest. 1. articu. 1. ad secundum. Intensio & remissio in his, quae secundum magis & minus dicuntur, non est per additionem, sicut in his quae secundum quantitatem augentur, in quibus quantitas quantitati additur, vt maior quantitas fiat, non enim calor calori additur, v fiat magis calidum, vel curuitas curuitati vt fiat magis curuum: vt dicitur in 4. Physicorum, sed causatur intensio ex hoc, quod illud quod intenditur, magis perfectum inuenitur, & suo opposito impermixtius. Haec ille.
Ex quibus patet, quod ad intensionem in huiusmodi qualitatibus duo concurrunt. Primum est impermixtio oppositi. Secundum est reditio qualitatis de imperfecto ad perfectum, & in hoc secundo formaliter consistit intensio, vt ponit secunda conclusio: sed primum se habet vt remouens prohibens, vel vt dispositio ad intensionem, & opposito modo est dicendum de remissione. Tunc ad primum dicitur, quod bene concludit, quod si forma contraria abijceretur, & ad hoc non sequeretur eductio formae de imperfecto ad perfectum, illud non esset vera intensio, sed formae latentis manifestatio.
Ad secundum negatur consequentia, nec valet probatio, quae fundatur in alia falsa consequentia, scilicet albedo minus permiscetur nigredini: ergo econtra nigredo minus permiscetur albedini.
Non enim illo modo intelligenda est ista impermixtio quod albedo segregetur a nigredine quasi duo manentia aequalia, vt post seorsum ponantur, quae fuerunt prius coniuncta, sed isto modo quod albedo praedominatur nigredini, & excedit eam in actualitate plus quam prius: ita quod nigredo coextensa albedini est potentialior quam prius: albedo autem actualior, & ideo albedo dicitur impermisce ri, quia subiectum eius elongatur ab actualitate nigredinis nigredo econtrario dicitur permisceri, quia subiectum es terminatur sub actu albedinis. sicut enim dicit Sanctus Thomas 4. senten. distinc. 5. q. 1. art. 3. ad quartum. Contrarium elongat potentiam subiecti per indispositionem ab actu formae contrariae.
Et similiter de malo. q. 2. articu. 12. ponit quod habilitas potentiae passiue ad actum suum minuitur per appositionem contrarij. vnde quanto plus fuerit appositum de calore, tanto minuitur habilitas ad frigus. Et prima parte. q. 45. artic. 5. ad secundum dicit, quod contrarium ligat potentiam, ne reducatur in actum alterius contrarij. Similiter. q. 48. artic. 4. ponit, quod habilitas subiecti ad formam remittitur per dispositiones contrarias non per subtractionem alicuius. Patet ergo, quod ista impermixtio albedinis a nigredine intelligenda est isto modo, quia scilicet subiectum eius soluitur ab actu nigredinis, & econtrarto nigredo dicitur permisceri, quia subiectum eius trahitur ad actum albedinis, & habilitatur ad actum nigredinis, & sic nigredo continue remittitur vsque ad non gradum, quando nigredo non est ibi nisi in potentia pura. &tunc ipsa non dicitur permixta albedini, quia permixtio dicit duo, scilicet quod talis forma aliqualiter sit in actu. secundario quod actus ille sit incompletus propter ligationem potentiae ad actum oppositum. Et si quaeratur an ista impermixtio sit causa intensionis, vel econtra. Dicitur quod se habent quodammodo, vt causa, & causatum. sicut enim dicit Sanctus Thomas prima secundae q. 114. art. 4. ad primum. Recessus a contrario, & accessus ad terminum dupliciter possunt considerari. Vno modo ex parte mobilis, & sic naturaliter recessus a termino praecedit accessum ad terminum. prius enim est in subiecto mobili oppositum, quod abijcitur, & post modum est illud quod per motum assequitur mobile. Sed ex parte agentis est econtra, agens enim per formam, quae in eo praeexistit, agit ad remouendum contrarium, sicut sol per sua lucem agit ad remouendum tenebras, & ideo ex parte solis prius est illuminare, quam tenebras remouere, ex parte autem aeris illummnandi prius est purgari a tenebris, quam consequi lumen ordine naturae, licet vtrunque sit simul tempore. Haec ille.
Ex quibus habetur quomodo recessus a contrario prior est quodammodo accessu ad terminum, & quodammodo posterior, & eodem modo est causa quodammodo, & quodammodo effectus. Sicut enim dicit Sanctus Thomas 4. sen. dist. 17. q. 1. articul. 4. quaestiuncula prima. Omnis prioritas secundum ordinem naturae aliquo modo reducitur ad ordinem causae, & causati, quia principium, & causa idem sunt, in causa autem contingit, quod idem est causa, & causatum secundum diuersum genus, vt patet secundo physicorum, & 53. metaphysicae, sicut ambulatio est causa efficiens sanitatis, & sanitas est causa finalis ambulationis. Similiter est de habitudine, quae est inter materiam, & formam, quia secundum genus causae materialis materia est causa formae quasi sustentans ipsam, & forma est cauamateriae quasi faciens eam esse actu secundum genus causae formalis, ex parte autem causae materialis secundum quandam reductionem omne illud, per quod materia efficitur propria huius formae sunt dispositiones, & remotiones impedimentorum, &ideo in generatione naturali, quia generatio vnius est corruptio alterius. nam per hoc, quod vna forma inducitur, alia expellitur, remotio formae praeexistentis se tenet ex parte causae materialis, & ideo secundum ordinem causae materialis praecedit naturaliter introductionem alterius formae, sed secundum ordinem causae formalis est econuerso, & quia forma, & finis, & agens incidunt in idem numero vel specie. ideo etiam in ordine causae efficientis introductio formae prior est, quia forma introducta est quaedam similitudo formae agentis, per quam agens agit, & similiter in ordine causae finalis, quia natura principaliter intendit introductionem formae, & ad hanc ordinat expulsionem omnis illius rei, cum qua non potest stare formae introductio. vnde secundum ordinem causae materialis remotio formae praecedentis praecedit introductionem alterius, sed secundum ordinem causae formalis, efficientis, & finalis introductio est prior. Haec ille.
Ita in proposito dico, quod impermixtio contrarij, & remissio illiusin ordine causae materialis praecedit intensionem formae, sed in ordine causae formalis, & efficientis, & finalis est econtra. Ad tertium dico, quod forma quae remittitur. ideo dicitur magis misceri formae contrariae, quia subiectum suum magis trahitur ad actum formae oppositae, quam prius, & ideo forma opposita isti coextensa in se fit maior, non quidem per additionem alicuius similis, sed quia subiectum magis reducitur in actum eius, sicut per oppositum forma, quae remittitur fit minor non per subtractionem alicuius suae partis, sed quia subiectum minus actuatur per eam, &illa inest sibi minus quam prius. sic ergo vna minuitur, & alia augetur, sed non illo modo, quo arguens putat.
Ad quartum dictum est in solutione secundi, & primi. conceditur enim quod intensio formae non est impermixtio formaliter, immo consequitur talem impermixtionem in genere causae materialis, licet praecedat eam in genere causae formalis, & efficientis, & finalis.
Ad quintum dico, quod vtique Deus posset mutare qualitatem nullo modo mixtam suo contrario, immo penitus impermixtam, sed dato quod illae qualitates sint mixtae, vna non potest remitti naturaliter, quin alia intendatur quia prius est formam contrariam intendi, quam aliam remitti. Deus tamen posset vnam remittere alia non intensa, sed non posset vna intendi in subiecto participante formam contrariam nisi alia remitteretur, cuius causa est, quod licet ad intensionem formae requiratur maior subiecti dispositio, non tamen illa dispositio est causa praecisa intensionis huiusmodi, sed requiritur agens reducens subiectum magis dispositum, quam prius in actum formae, ad quam est dispositum perfectius quam prius, & licet non subsit agenti naturali disponere materiam plus quam prius ad formam quam potest intendere, quin simul, immo forte eadem actione intendat formam, tamen Deus posset vnum sine alio facere. Et per hoc patet responsio ad sextum. vnde in illo casu dicti sexti argumenti causam intenderetur sine remissione alicuius qualitatis.
Ad septimum negatur minor. dicitur enim quod in aere est aliquid de frigiditate in esse incon pleto, nec oportet quod omnes qualitates elementorum sint contrarijs impermixtae, nisi loquamur de qualitate propria eis. vnde licet humiditas aeris puri sit impermixta siccitati, non tamen eius caliditas frigiditati, quia caliditas non est sibi adeo propria sicut humiditas, nec est inconueniens elementa habere qualitates mixtas contrariis. nam leuitas aeris est mixta grauitati, & grauitas aquae est permixta leuitati, quod patet. nam Commentator tertio coeli. commento tertio dicit sic. Habet aer in se leuitatem, & grauitatem aliquam, & est manifestum, quia est medium inter extrema. Ite ibidem. Quoniam autem aer habet grauitatem, & leuitatem in suo loco secundum modum quem diximus, manifestum est ex proiectis in eo, & quia est medius inter extrema. Idem dicit de aqua & aere insimul commento 26. & sicut dicit de grauitate, & leuitate, ita dicendum videtur de caliditate, & frigiditate.
Ad octauum dicitur, sicut ad praecedens. Ad primum argumentorum Aureoli contra tertiam quartam, & sextam, conclusiones respondetur negando maiorem. sufficit enim ad hoc quod motus sit nouus, quod acquiratur, vel habeatur terminus antiquus nouo modo. vt ponit Sanctus Thomas primo senten. distinc. 17. quaestio. vltima articulo secundo ad secundum. dico tamen, quod in tali intensione non acquiritur aliqua forma, vel pars formae quae non praefuit, tamen potest dici, quod acquiratur noua forma, dum enim charitas intenditur, illa charitas intensa potest dici noua realitas propter nouum modum essendi in subiecto, quia subiectum perfectius se habet secundum eam, quam prius, non tamen dicitur nouarealitas propter hoc, quod prius non esset in subiecto. unde in illa intensione non acquiritur aliqua pars formae, nec alia noua forma, sed subiectum aliud esse habet secundum illam formam, quam prius, non tamen motus ille proprie loquendo terminatur ad ipsum esse formae, sed ad formam sub illo esse.
Et cum probat arguens, quod non sit aliud esse, quam prius. Dico ad primam probationem, quod esse formae accidentalis hebte gradus, non quod componitur ex multis gradibus vnum esse accidentale, sed quia vnum illorum est perfectius alio, & continet eminenter aliud, & secundum talia esse variatur forma, quia modo habet esse imperfectius, modo perfectius, vel potius subiectum secundum eam habet tale, vel tale esse, & ista est intentio Sancti Doctoris, dicit euim in de virtutibus vbi supra allegaui, quod forma substantialis dat esse vno modo & est in subiecto modo indiuisibili, quia vbi est aliud esse substantiale, est alia res &c.
Ex quo patet, quod mens sua est, quod subiectum formae accidentalis secundum illam formam potest habere aliud, & aliud esse, sed non subiectum formae substantialis, & ideo vna illarum est intensibilis, & non alia.
Ad secundam probationem dico, quod esse potest variari forma variata nisi secundum illud esse, & quod vna forma potest dare diuersa esse loquendo de forma accidentalicuius est inesse subiecto, & illa diuersitas potest prouenire ex duobus, scilicet ex parte subiecti recipientis, quod plus, aut minus potest disponi, aut ex parte agentis, quod plus trahit formam de imperfecto ad perfectum secundum, o dictum est in probatione quartae conclusionis. vbi allegauiSanctum Thomas in primo sen. Nec est verum, quod arguens dicit, quod si esse habet gradus, quod essentia habeat, non enim oportet rationem specificam variari ex diuerso modo essendi, nec oportet, quod formae fiat additio, vel subtractio propter aliud, & aliud esse in subiecto, quia talis additio variat speciem, immo illud argumentum probaret quod nunquam duo homines essent vnius speciei, quia non habent eundem modum essendi. concedo tamen, quod si forma, quae est charitas esset separata, illa non posset variari secundum esse. Ipse etiam falsum supponit, vel improprie loquitur dicens, quod esse varietur, &non forma. nos enim hoc non dicimus, sed potius dicimus, quod forma, & non esse variatur secundum esse, vel proprius loquendo subiectum habet aliud & aliud esse secundum formam.
Ad tertiam probationem dico, quod esse existentiae est esse substantiale, & illud non est nisi vnum in vno supposito, nec nos de tali esse loquimur, sed si ipse loquitur de illo male capit, nos loquimur de esse, quod dat forma accidentalis, quod est esse inexistentiae, & non esse existentiae, & talia tot sunt in supposito quot sunt ibi formae accidentales, immo suppositum per vnam formam accidentalem habet successiue diuersa talia esse, scilicet cum illa forma intenditur aut remittitur.
Quia autem multa talia esse sint simul in eodem supposito secundum multas formas accidentales alias dictum est, & probatum, quod est mens Sancti Doctoris.
Ad alia vero, quae dicit in illo argumento de participatione, vel radicatione concedi potest, quod participatio dicit relationem, & cum probat quod non, quia relatio non suscipit &c. negatur. vt patet de similitudine, quae dicitur maior, & minor & aliquid similius quam aliud. Et cum dicit, quod relatio non suscipit magis, & minus nisi per fundamenta. concedo, non tamen oportet, quod fundamentum suscipiat magis, dum relatio suscipit magis, immo aliquando fundamentum remittitur cum similitudo intenditur, vt patet, quia cum albissimum continue remittitur continue efficitur similius alboremisso. Dico autem quod sufficit, quod fiat variatio in fundamento secundum magis, & minus, &ita est in proposito quia participatio fundatur in esse, quod forma dat subiecto, modo in intensione perfectius esse dat forma subiecto quam prius, & ideo participatio est maior, forma etiam participata est maior, quam prius secundum illud esse, & sic patet, quod participatio illa intenditur propter variationem sundamenti, vel proprie loquendo est alia participatio, & maior quam prius. Et cum dicit arguens, quod indiuisibile non potest magis radicari&c. Dico, quod forma indiuisibilis, & indiuisibiliter inexistens subiecto non potest magis participari ab illo, sicut anima humana, sed forma accidentalis non indiuisibiliter inest, quia multa esse potest dare subiecto, & sic patet, quod primum argumentum non insolubiliter concludit.
Ad secundum principale dicitur, quod forma proprie non fit sed compositum. vnde cum charitas intenditur anima fit charior quam prius, nec proprie charitas sit, sed anima fit chara, loquendo tamen ad modum arguentis, dico quod in intensione charitatis aliquid fit circa formam, quia ipsa educitur de imperfecto ad perfectum de potentia in actum: hoc autem contingit quandoque propter vigorationem agentis, quandoque autem propter dispositionem subiecti. vt dictum est in quarta conclusione. Et cum dicit arguens, quod hoc non potest esse per dispositiones eiusdem. negatur. dico enim, quod charitas intenditur propter maiorem dispositionem subiecti. illa autem est frequentatio actuum charitatis, qui sunt eiusdem rationis, ita quod quanto anima habet plures act tales tanto plus disponitur ad charitatem. Et cum dicit arguens per quid & quomodo intenditur dispositio illa. Dico, quod non oportet, quod dispositio intendatur, sed quod sit maior extensiue, idest quod sint plures actus charitatis, quam prius, & non quod aliquis eorum intendatur. Si autem quaeritur quomodo actus charitatis est intensior, vel remissior.
Dico quod poteritintendi, & educi de imperfecto ad perfectum non exigendo aliam priorem dispositionem ad illum actum, non enim dico quod charitas intendatur formaliter propter maiorem dispositionem subiecti quia tunc homo qui causat illam dispositionem intenderet charitatem, quod est falsum, sed illa dispositio se habet in habitudine causae materialis, Deus autem in ratione efficientis in intensione charitatis, sed eductio de imperfecto ad perfectum de potentia in actum est formalis ratio intensionis charitatis, nec oportet, quod si charitas exigit dispositiones ad sui intensionem, quod ideo illi actus liberi arbitrij iterum exigant alias dispositiones ad sui intensionem, quia in illis non consistit formalis ratio intensionis charitatis, sed materialis. vnde anima requirit dispositiones in corpore, & illae dispositiones non exigunt alias, sic in proposito.
Et cum dicit arguens, quod tunc in subiecto dispositissi mo &c. negatur consequentia, quia vt dixi in hoc non consistit formalis ratio intensionis alicuius formae, vltima tamen consequentia ibi facta etiam negatur cum dicit. forma non est intensior propter ampliorem dispositionem subiecti. ergo forma est intensior per additionem alicuius, vel acquisitionem &c. non sequitur, quia est dare medium, immo media. forma enim intenditur per hoc formaliter, quod magis participatur in subiectp, vel magis actuat, & perficit illud secundum perfectius esse, & magis educitur de potentia in actum, de imperfecto ad perfectum, vt dudum dictum fuit, sed ad hoc, quod forma sic educatur requiritur agens, & quandoque non. vt dictum est, & sic patet ad secundum argumentum.
Ad tertium principale. quicquid sit de maiori. dico ad conclusionem, quod male infertur. nam ex dicta maiore cum minore ibidem sumpta solum sequitur, quod sit facta mutatio secundum aliquid reale, &hoc concedimus. subiectum enim mutatum est secundum illam formam, quia magis est reductum in actum illius formae, quae intensa est, illa autem forma est aliquid reale, sed non sequitur ex illo argumento, quod aliqua realitas totaliter noua aduenerit subiecto, quod d accipiat talem propositionem pro maiore, scilicet impossibile est verificari contradictoria de praedicato reali secundum diuersa tempora de subiecto, nisi adueniat sibi aliqua totaliter noua realitas, vel per datur abillo. tunc negatur maior. hoc enim non requiritur, sed sussicit facta realis transmutatio secundum formam non nouiter acquisitam, sed reductam de imperfecto ad perfectum.
Ad quartum negatur maior. sufficit enim, quod subiectum mutetur de potentia in actum, in quo processu acqurit nouum esse, non autem essentiam, aut partem essentiae. Et cum probatur quod pari modo posset dici, quod materia &c. Dico quod non est simile, quia secundum Sanctum Thomam 2. contra Gentiles c. 53. materia non immediate actuatur pesse, sed per formam. essentia autem subsistens, vel forma subsistens actuari potest per esse, quod esse non est essentia nec res proprie loquendo, sed actus essentiae.
Ad quintum dico, quod licet nihil simul & semel sit perfectum, & imperfectum, tamen nihil prohibet rem imperfectam prius esse pfectam posterius, nulla realitate sibi addita, sed solum per exitum de potentia in actum.
Ad sextum dico, quod idem eodem modo se habens, & secundum idem esse non potest esse terminus a quo, & terminus ad quem in eadem transmutatione, sed eadem forma sub esse imperfecto, & vt est in potentia potest esse terminus a quo, & ipsa eadem secundum essentiam erit terminus ad quem prout habet esse perfectum & est in actu completo. Vel forte negatur, quod forma remissa sit terminus a quo praecise, sed ipsa cum priuatione alicuius actus est terminus a quo, & ipsa prout est sub illo actu est terminus ad quem, & ita quod secundum diuersa esse est terminus a quo, & terminus ad quem.
Ad septimum dico ad minorem quod non omne, quod est in potentia ad aliquam perfectionem caret illa totaliter, sed est possibile, quod habeat illam perfectionem sub esse imperfecto, & est in potentia ad eam sub esse actualiori, & perfecto, sic in proposito subiectum formae, quae intenditur habet illam sub quodam esse, &est in potentia ad illam sub alio esse, nec oportet, quod nouam totaliter realitatem acquirat, sed quod procedat de potentia in actum modo praedicto.
Ad octauum dico, quod non oportet formam, secundum quam est motus habere partes in essentia, sed sufficit, quod possit haberi a subiecto sub esse perfecto, & sub esse imperfecto, sed ad conclusionem dico, quod ipse loquitur de forma substantiali, & intendit, quod omnis forma substantialis, vel acquiritur successiue secundum se modo quo dictum est. vel saltem dispositiones eius illo modo acquiruntur. ipse enim vocat formam habentem partes omnem formam, quae potest acquiri successiue, ita quod forma sub tali esse dicitur vna pars, & eadem sub alio esse est alia pars. Ad nonum concedo, quod terminus ad quem est intensio realiter acquiritur, quia sub alio esse reali habetur, quam prius haberetur, non autem acquiritur totaliter nouiter. Et quod istae solutiones sint secundum mentem Sancti Doctoris patet. nam prima secundae, q. 2. arti. 2. ad secundum dicit. Causa(inquit)augens habitum facit quidem semper aliquid in subiecto, non autem formam nouam, sed facit, quod subiectum perfectius formam praeexistentem participet, aut quod amplius se extendat. Haec ille.
Et ibidem ad tertium dicit. Illud, quod est minus calidum aut album non est in potentia ad formam, cum iam actu formam habeat, sed in potentia ad perfectum participationis modum, & hoc consequitur per actionem agentis.
Item secunda secundae, quaestio. 24. articulo quinto, ad tertium. Augmentatio charitatis importat mutationem secundum magis aut minus, &ideo non oportet, quod aliquid insit quod prius non fuerit, sed quod magis insit quod prius inerat, & hoc est, quod facit Deus charitatem augmentando, scilicet quod magis insit, & quod perfectius participetur similitudo Spiritus sancti in anima. Haec ille.
Item primo senten. dist. 17. quaest. vltima arti. 2. ad secundum. Deus (inquit) eadem operatione agit in omnia quae sunt, quamuis forte illa operatio differat solum secundum rationem, secundum quod exit a ratione diuersorum attributorum, vel diuersarum idearum, vnde dico, quod vna, & eadem operatione infunditur gratia, & augetur, nec est diuersitas nisi ex parte recipientis secundum, quod ex illa operatione plus minus ve recipit secundum quod ad eandem diuersimode praeparatur, sicut eadem irradiatione solis efficitur aer clarus, & magis clarus depulsis nebulis, & vaporibus, quae receptionem luminis impediebant, vnde non oportet, quod sit ibi alia, & alia charitas. Et praeterea si essent duae operationes non oporteret, quod terminarentur ad duo secundum substantiam, sed prima terminaretur ad esse charitatis imperfectae, secum da vero ad eandem charitatem secundum esse perfectum secundum, quod aliquid educitur de imperfecto ad perfectum. Haec ille. Ex quibus omnibus patet, quod solutio argumentorum praedicta est de mente sua.
Ad primum quidem dicitur, quod forma causat esse distinctum a seipsa non per modum efficientis, sed modum quo subiectum proprium est causa proprij actus, vt alias dictum est. Et ad improbationem primam huius dico, quod posito subiecto, & forma, & quod forma sibi insit, iam ponitur illa tertia entitas, vel res, si tamen debet dici ens, vel res, & non potius actus entis, nec sequitur processus in infinitum. nam illud esse non inest per modum quo accidens, vel forma inest subiecto, sed est in essentia, vt act in propria potentia. Similiter non oportet si forma dat tale esse subiecto, quod vlterius illud esse det aliud esse, quia constitutum ex forma, & subiecto est potentiale ad vlteriorem actum non sic constitutum ex forma, & esse, vel aggregatum. Illud quod additur ibi de impressione realitatis, vel modalitatis nihil valet, sed ex falsa imaginatione procedit, ac si esse inesset per modum formae. nec hoc est verbalis fuga, sed argumentum est verbum sine fructu procedens ex inaduertentia distinctionis actus, & potentiae. Secunda similiter improbatio huius partis non valet. dicitur enim, quod illud esse non est eiusdem rationis cum forma, sicut nec actus cum potentia, licet reducatur ad illam rationem, sicut principium existendi. vnde non est proprie eiusdem rationis specifice, nec alterius, quia non habet rationem quidditatis. Sed concesso, quod sit alterius rationis, licet non specifice. dicitur ad obiectiones ibi factas per modum conclusionum.
Ad primam quidem dico, quod illud esse non habet gradus resultantes ex additione esse ad esse plus quam forma, licet vnum esse sit perfectius quam aliud. vnde aduenientevno esse desinit aliud. Et ideo soluitur secunda obiectio.
Item tertia per idem, quia non pono, quod esse perfectius constituatur ex multis plus quam forma, ac per hoc oportet dare per quid illa multa sunt vnum.
Item quinta soluitur, quia licet vnum esse sit dissimile alteri, tamen forma, quae successiue habet talia dissimilia esse augetur, & sit maior quam prius, quia licet sint dissimilia, non tamen specifice, cum non sint sub aliqua specie, sed sunt modi specifice rationis, quorum vnus est alio perfecitur, & perfectior eminenter continet imperfectiorem, & vltra. Et si dicas, quod ita poterit dici de forma, non est verum, quia tunc nulla forma esset maior quam prius, sed postimperfectam veniret perfectior. Cum etiam impugnatur alia pars diuisionis factae sustinendo eam inquantum ponit formam intendi propter maiorem dispositionem subiecti nulla additione facta formae ad formam. Dicitur ad primam rationem negando consequentiam primam, vt enim dictum fuit prius, licet dispositio subiecti quandoque sit causa intensionis formae, non tamen est formaliter intensio. nam intensio consistit formaliter in maiori, & perfectiori actualitate subiecti per formam, & eductione formae de imperfecto ad perfectum, & ad hoc requiritur agens educens subiectum de potentia in actum formae, requiritur etiam quod forma det perfectius esse quam prius, & quandoque requiritur maior dispositio subiecti, quam prius vnde dico, quod sicut argumentum probat aliquando vnum subiectum erit dispositius ad participandum formam quam aliud, & tamen erit minus tale per eam, sicut exemplificatur de aere illuminato a candela, & de aqua illuminata a sole. vnde aliquando ad hoc quod forma perficiens subiectum intendatur, requiritur maior dispositio ex parte subiecti tanquam necessaria ad intensionem in genere causae materialis. Aliquando requiritur maior approprinquatio, vel vigoratio ex parte agentis, vel quod plus influat, quam prius, & ideo argumentum solum concludit, quod formam intendi non est subiectum amplius disponi, nec est agens esse vigorosius, vel propinquius, vel plus influere, sed formaliter est formam perfectius esse dare subiecto, ad quod sequitur subiectum magis participare formam.
Ad secundum principale responsum est in obiectionibus Aureoli, quia subiectum formae, quae intenditur transmutatur secundum formam inquantum eam nouo modo habet, & amplius perficitur per eam, & ideo responsio quam arguens impugnat bona est, nec sua impugnatio valet propter in sufficientiam diuisionis, nec subiectum magis dicitur perfici per formam, eo quod plures partes subiecti informet, quam prius, nec quia plures partes formae sunt in subiecto, quam prius, nec ideo quod forma firmius inhaeret subiecto, hoc est, quia diutius remaneret, vel quia difficilius tolleretur, sed ideo dicitur firmius inhaerere, vel magis radicari, quia perfectius esse dat subiecto, quam prius, & potentia ad oppositam formam ligatur, & elongatur ab actualitate opposita. Secunda impugnatio similiter non valet, quia minor est falsa. nam forma quae intenditur aliud esse dat subiecto quam prius, & subiectum aliter participat actum eius, quam prius, dum ex confusione quadam potentialitatis ad opposita colligatur, & terminatur per actum eius, & elongatur ab opposito, licet nec pars formae addatur, nec subtrahatur.
Ad tertium principale dicitur, quod responsio prima ibidem data quo ad aliquid bona est. sicut enim dicit Sanctus Thomas 1. sen. vt recitat quarta conclusio dissimiliter intenduntur qualitates primae, & secundae: simplices, & compositae. nam licet generaliter quaelibet intendatur ex hoc quod perfectius actuat suum susceptibile, tamen aliqua non possunt hoc facere nisi prius subiectum disponatur per raritatem, & densitatem, sicut contingit in qualitatibus simplicibus actiuis, & passiuis. nam summus gradus caloris non posset recipi nisi in subiecto raro, nec summa siccitas nisi in subiecto denso. Aliqua autem requirunt subiectum disponi secundum diuersam mixtionem qualitatum actiuarum, & passiuarum, sicut sapor, color, odor, quaecunque tamen qualitas ad hoc quod intendatur requirit agens educens eam de actu imperfecto ad perfectum, siue requirat cum hoc subiectum magis disponi, siue non, & ideo responsionem illam non teneo ex toto. concedo enim quod subiectum aliquando est dispositum, nec indiget rarefactione, nec condensatione, aut alia praeuia dispositione, &tamen forma non est intensissima, immo potest intendi. Ad quartum dico, quod responsio ibidem data bona est, nec impugnatio valet, licet enim forma accidentalis det esse specificum accidentale, tamen illud esse non est quo res formaliter existit, aut simpliciter est in rerum natura, sicut est esse, quod dat forma substantialis, & ideo si esse quod dat forma substantialis variaretur, non maneret idem ens, quod prius, non autem oportet rem substantialiter variari propter hoc, quod habet aliud esse accidentale quam prius. Similiter esse, quod dat forma accidentalis aduenit enti subsistenti, ideo variari potest, cum habeat subiectum fixum, & stans, esse autem quod dat forma substantialis non aduenit alicui subsistenti in esse completo, ideo quantumcunque materia disponitur, forma non dabit aliud esse, quia variatio talium esse diuersorum non haberet aliquod deferens in actu, ideo non posset fieri sine corruptione substantiali plus quam transitus de substantiali forma in substantialem formam. Concedo tamen quod in eadem specie vna forma substantialis dat perfectius esse suae materiae, vel composito, quam alia, propter maiorem dispositionem susceptiui, & similiter ex hoc contingit, quod vna anima est nobilior alia, quia perfectiesse suscipit in materia magis disposita, tamen non ex hoc vna forma substantialis est intensa, & alia remissa, quia licet vna sit perfectior alia, tamen nulla earum procedere potest de esseimperfecto ad esse pfectum per motum, nec augeri, licet procedere possit de potentia in actum. Ad quintum negatur minor. dico enim, quod prima similitudo, quam ponit philosophus est pro nobis, sicut enim numerus habet partem alterius rationis a toto numero. nam binarius habet partes essentiales, vel aliquid loco earum scilicet genus, & differentiam, vel materiam, & formam, & huiusmodi, nulla tamen forma est partibilis in partes vnius rationis cum ea, nisi per accidens ratione quantitatis, &ita nulla quod ditas diffinibilis potest constitui ex multis similibus ei, licut vna humanitas ex multis scilicet vna albedo ex multis albedinibus, & per consequens forma intensa non includit multas sibi consimiles secundum speciem. Secunda similiter similitudo est nobis. Nam philosophus loquitur vniuersaliter de forma totius, quae est quidditas diffinibilis, & per diffinitionem importata, & licet nulla quidditas accidentalis desiniatur proprijssima diffinitione, tamen proportionaliter diffiniuntur formae, & quidditates aliorum praedicamentorum ad quidditates substantiales, cum eadem sint principia omnium praedicamentorum secundum proportionem, & dicitur in 12. metaph. Intendit ergo, quod omnis additio differentiae ad quidditatem mutat speciem, omnis autem additio formae ad formam est differentialis, praesertim si sit additio ad constituendum aliquid per se vnum secundum mentem philosophi, & Commentatoris, quia semper forma quae additur erit alterius rationis a praecedente. nam si sit additio in esse quidditatiuo, constat quod forma vnius rationis non est nisi vna. Si fiat additio in esse reali, constat etiam quod forma vnius rationis in eodem susceptiuo non est nisi vna, & sic constat, quod in esse reali, nec in esse quidditatiuo, & secundum rationem forma addiditur formae ad constituendum aliquid vnum, nisi sint diuersarum rationum illo modo, quo forma generis, & forma differentiae sunt formae alterius, & alterius rationis. Ad aliam auctoritatem quam ille glosat.
Dico quod non intendit solummodo Ariste quod forma substantialis propter subiectum est maior, vel minor extensiue, immo quod secundum diuersam materiae, vel subiecti potestatem diuersimode participatur actus formae, vel in ipsa introductione solum, sicut in formis substantialibus, vel introductione, &intensione sicut in accidem tibus, non quod dispositio materiae sit tota causa. Ad ea, quae specialiter arguit de charitate, dicitur ad primum, quod anima est vno tempore magis disposita ad charitatem, quam alio propter maiorem conatum secundum quod ponit Sanctus Thomas 2. 2. q. 34. artic. 3. ad primum. vbi exponens illam auctoritatem Matth. 25. Dedit vnicuique secundum propriam virtutem sic dicit. Illa virtus secundum quam Deus sua dona dat vnicuique est dispositio, vel praeparatio praecedens, vel conatus gratiam accipientis, sed hanc etiam dispositionem, vel conatum praecedit Spiritussanctus mouens mentem hominis plus, vel minus secundum suam voluntatem. Haec ille.
Et prima secundae. q. 112. arti. 2. dicit, quod bonus motus liberi arbitrij moti a Deo est praeparatio ad donum gratiae suscipiendum, est quandoque simul cum infusione gratiae, & est operatio meritoria, quandoque autem praecedit donum gratiae gratum facientis. Similiter primo sen. dist. 17. q. 1. arti. 3. dicit. Quia operationes animae se habent ad perfectiones acquisitas non solum per modum dispositionis, sed sicut principia actiua, sed ad perfectiones infusas se habent solummodo sicut dispositiones: mensura igitur secundum quam datur charitas est capacitas ipsius animae, quae est ex natura ipsius simul, & dispositione, quae est per conatum operum, & quia secundum eundem conatum magis disponitur natura melior, ideo qui habet meliora naturalia, dummodo sit par conatus, magis recipiet de perfectionibus infusis, & qui peiora naturalia quandoque magis recipiet, si assit maior conatus. Haec ille.
Verumtamen sicut prius dixi talis maior dispositio non est forma intensionis, sed causa materialis. vnde distin. praedicta. quaest. 2. articulo secundo, ad quartum dicit sic. Eodem modo sumus causa augmenti gratiae, sicut, & causa ipsius gratiae, scilicet per modum dispositionis tantum, sed vtrobique efficientia est ex parte ipsius Dei. Ex quibus patet, quod anima dicitur esse magis disposita ad charitatem nunc quam prius propter maiorem conatum, vel motum liberi arbitrij a spiritu sancto mouente mentem hominis. Tunc ad argumentum contra hoc, quo infertur, quod tunc quandocunque augetur charitas acquiritur noua forma in anima. Dicitur, quod si actus ille uocetur forma conceditur consequentia, & consequens, quandocunque enim Deus vult gratiam in anima, vel charitatem intendere. disponit eam ad hoc secundum, quod ponit Sanctus Thomas prima secundae. quaestio. 112. articu. secundo, ad tertium. vbi sic dicit. Agens infinitae virtutis non exigit materiam, vel dispositionem materiae quasi praesupposita ex alterius causae actione, sed oportet tamen, quod secundum conditionem rei causandae in ipsa re causet, & materiam, & debitam dispositionem ad formam. Et similiter ad hoc, quod Deus gratiam infundat animae nulla praeparatio requiritur, quam ipse non faciat. Haec ille.
Et sicut dicit de dispositione ad infusionem, ita de dispositione ad augmentum pariter est dicendum. verumtamenad illam praeparationem non necessario sequitur intensio, vel infusio gratiae secundum, quod est a libero arbitrio, sed secundum, quod illa dispositio est a Deo mouente habet necessitatem, non quidem coactionis, sed infallabilitatis, quia intentio Dei deficere non potest, vt dicit in sequenti articulo. Et cum dicit arguens, quod hoc est inconueniens, si charitas &c. dicitur, quod motus augmenti charitatis non est continuus. Cum autem quaerit modum quo illa dispositio est maior quam prius &c. Dicitur, quod dispositio illa quandoque est maior intensiue, quandoque est maior extensiue sicut ponit Sanctus Thomas primo sentenvbi. supra quaest. 2. articu. 3. ad primum vbi sic. ait. Non endem modo se habet quilibet actus charitatis, eo quod vnus potest esse magis intensus, & etiam vnus potest esse disponens in virtute plurium praecedentium. Haec ille.
Sicut ipse ponit ibidem. Quia homo est dominus sui actus potest agere secundum tantum virtiitem suae naturae, quandoque secundum partem, quod non contingit in illis, quae agunt ex necessitate naturae, semper enim agunt tota virtute sua, quando igitur ita est, quod hoc non habens charitatem ex tota virtute naturalis bonitatis sibi inditae mouetur ad charitatem, vnus actus disponit eum vltima dispositione, vt sibi detur, quando vero non secundum totam virtutem, sed secundum aliquid eius praeparatur ad charitatem, tunc ille actus non est sicut vltima dispositio, sed remota, & per plures actus poterit peruenire ad vltimam dispositionem. Similiter dico ex alia parte, quod quando actus charitatis procedit ex tota virtute habitus, & quantum ad virtutes habitus infusi. tunc vnus actus disponit, & meretur charitatis augmentum, vt statim fiat, quando autem non secundum totam virtutem procedit actus ille, tunc est, vt dispositio remota, & poterit tunc per plures actus peruenire ad charitatis augmentum, non tamen de necessitate, quia homo quantuncunque sit dispositus potest agere secundum non rectam dispositionem illius, quod non contingit in dispositionibus non voluntarijs. Haec ille.
Ex quo patet, quod dispositio animae ad charitatem quandoque dicitur maior extensiue, quia plures actus elicuit, quam prius, quorum tamen vltimus agit in virtute praecedentium, & dat ibi Sanctus Thomas exemplum de guttis cauantibus lapidem, quod non quaelibet aufert aliquid de lapide, sed omnes praecedentes disponunt, & vna vltima agens in virtute omnium praecedentium inquantum, scilicet inuenit materiam dispositam per praecedentes complet cauationem. Et si quaeratur. Quomodo vnus actus est intensior quam alius. Dicitur quodactus ille est formaliter intensior non per additionem partis ad partem in eodem subiecto primo, sed per hoc quod subiectum imperfectius actuat & perfectius esse dat ei. Et si vltra quaeritur. Quomodo illud esse est perfectius praecedenti: Dicitur, quod ideo quia magis accedit ad similitudinem primae actualitatis subsistem tis, & primae charitatis, quae est actus purus. Si autem quaeratur quomodo illa multiplicatio actuum reddit hominem magis dispositum quam prius, cum illi actus non maneant insimul, nec aliquid relinquant in homine. Dicitur, quod hoc ideo est, quia licet actus charitatis non sit actiuus charitatis, nec eius causa efficiens, sed dispositiuus, vel meritorius. vt ponit Sanctus Thomas vbi supra q. 2. art. 3. tamen actus charitatis relinquit in viribus sensitiuis aliquam impressionem secundum quod ipse ponit eadem dist. q. 2. art. 1. vbi sic ait. Cum vires inferiores sequantur motum superiorum sic fit intensio, sicut videmus, quod ad appraehensionem rei dilectae totum corpus exardescit, & mouetur, ita etiam quando affectus superior mouetur in Deum consequitur quaedam impressio in viribus. secundum quam incitantur ad obediendum diuino amori. Haec ille.
Non solum autem potest imprimi aliquid per modum actus in viribus sensitiuis, immo per modum habitus ex multitudine actuum, quanto autem vires sensitiuae magis habent de illa impressione homo dicitur magis dispositus ad eliciendum actum intensiorem, qui est vltima dispositio ad augmentum charitatis. Et hoc videtur dicere Sanctus Thomas 2. 2. q. 24. art. 6. Quilibet(inquit)actus charitatis disponit ad charitatis augmentum inquantum ex vno actu charitatis homo redditur promptior ad agendum secundum charitatem, & habilitate crescente homo prorumpit ad actum charitatis feruentiorem, quo conetur ad perfectum charitatis, & tunc charitas augetur in actu. Haec ille.
Cum similiter dicit arguens de capacitate quid est. Dico quod capacitas dicit habilitatem ad recipiendum, quae quidem habilitas est quid respectiuum fundata in potentia passiua puta intellectu, vel voluntate in ordine ad actum primum, vel secundum, tales autem relationes sicut habent suam entitatem a sundamento, & termino, ita & suam quantitatem, & ideo aucto fundamento, puta potentia, vel dispositione potentiae, augetur habilitas non per additionem, sed modo superius dicto. Ad aliud quod arguit de vitio primo genito &c. Dicitur quod anima vitiosa per actus vitiosos habilitat vires inferiores ab obediendum ei, quo facto, quia motus affectus sensitiuiquandocunque intendit motum voluntatis ex tali habilitatione homo est promptus ad eliciendum actum intensum, qui est necessaria dispositio ad augmentum vitij, ut prius dictum est in consimili, licet actus vitii aliter se habeat & in alio genere causae ad augmentum vitii, quam actus charitatis ad augmentum eius.
Ad primum argumentum Godofredi dicitur, quod solutio ibidem data bonaest. Nec valet prima replica, quia cum alteratio, & motus recipiat solum speciem a termino ad quem, & non a termino a quo, non oportet ad hoc, quod alteratio sit alterius rationis, quam terminus a quo, & quod terminus a quo, & ad quem sint positiui, vel vnius rationis, sed solum terminus ad quem.
Non valet insuper secunda, quia licet mutatio de non subiecto simpliciter in subiectum, simpliciter sit generatio, tamen mutatio de non subiecto, secundum quid in subiectum secundum quid non est generatio proprie, sed alteratio, vel alius motus. Vel dicendum, quod si intensio accipiatur, vt quidam motus, tunc est a subiecto in subiectum, sed vt est mutatio sic est a non subiecto in subiectum vnde Sanctus Thomas de veritate. quaest. 28. articu. 1. sic ait. Differentia est inter motum, & mutationem, nam motus vnus est, quo aliquid affirmatiue significatum abiicitur, & aliud affirmatiue significatum acquiritur, est enim motus de non subiecto in subiectum, vt dicitur 5. Physicorum, per subiectum aut intelligitur hic aliquid materiatum affirmatiue, vt album, & nigrum, vnde vnus motus alterationis est quo album abijcitur, & nigrum acquiritur, sed in mutationibus, quae sunt generatio, & corruptio aliter est, nam generatio est mutatio de non subiecto in subiectum, vt de non albo in album. Corruptio vero est mutatio de alboin non album, scilicet de subiecto in non subiectum, &ideo in abiectione vnius affirmatiui, & adeptione alterius oportet duas mutationes intelligi, quarum vna sit generatio, alia sit mutatio, vel simpliciter, vel secundum quid, sic ergo de transitu, qui est de albedine in nigredinem si consideretur ipse motus idem motus significatur per ablationem vnius, & inductionem alterius, non autem significatur eadem mutatio, sed diuersae tamen se inuicem concomitantes, quia generatio vnius non est sine corruptione alterius. Haec ille.
Sic in proposito dicetur, quod intensio, vt est mutatio alicuius formae imperfectioris ad formam perfectio rem, sed vt est motus sic est a forma imperfecta ad formam perfectam, ita quod forma imperfecta non, ut forma simpliciter, sed vt forma habens esse imperfectum sit terminus a quo, nec ipsa illo modo se habet per modum non subiecti, immo per modum subiecti imperfecti, nec illo modo ipsa est compossibilis termino ad quem. Non valet denique tertia, nam charitas praecedens non est de ratione motus illius, vt absolute consideratur, sed vt imperfecta, & sub carentia actualitatis sequentis.
Ad secundum dicitur quod non oportet similitudinem per omnia currere, sufficit enim quod sicut in motu locali est continue aliud vbi, & aliud, ita in motu intensionis, & remissionis sit aliud esse formae, quae intenditur, vel remittitur, nam nec in motu locali est semper alius, & alius locus totaliter, sed aliud vbi in loco.
Ad tertium dicitur. quod idem potest comparariad seipsum secundum dispositiones quas habet successiue sicut aliquis est hodie maior quam fuit anno elapso, sic in proposito eadem forma secundum esse, quod nunc habet comparari potest ad seipsam secundum esse, quod prius habuit.
Ad quartum dicitur. quod forma remissa non contrariatur formae intensae, sed est coniuncta maiori latitudini formae contrariae, & ad hunc sensum minus album dicitur contrariari magis albo, non quod forma minor contrarietur maiori, sed quia subiectum sub ea contrariatur sibi ipsi sub forma intensa inquantum plus habet de forma opposita, cum est album remisse quam dum est intense album. Ad quintum negatur maior. quod differentia in formis substantialibus prouenit ex parte formarum secundum se, vel ex principiis quidditatis, sicut differentia inter humanitatem, & lapideitatem, & excessus earum ad inuicem in perfectione, sed excessus formae intensae super remissionem prouenit ex diuersa participatione subiecti.
Ad sextum dicitur, quod aliter continet forma intensa formam prius remissam, quam sensitiuum contineat vegetatiuum, continentia enim qua vegetatiuum continetur a sensitiuo consurgit ex propria ratione huius & illius formae, quia scilicet ista dat secundum suam rationem omnem perfectionem, quam dat alia, & vlterius sed alia continentia non consurgit ex propria ratione formae intensae, vel remissae, cum sint vnius rationis, sed potius ex esse quod habet in subiecto, vnde non oportet, quia vegetatiuum non potest fieri sensitiuum, quod similiter forma remissa non possit fieri intensa, quia impossibile est transire de specie in speciem, licet transitus de imperfecto ad perfectum respectu eiusdem sit possibilis, ideo forma, intenscontinet per identitatem formam prius remissam, licet sensitiuum solum virtualiter contineat vegetatiuum. Ad primum argumentum Adae negatur minor, vnde solutio ibi data bona est, nec improbatio ibi facta in secunda ratione valet, & ad maximam, quae assumitur dictum est respondendo Aureotes sufficit enim transitus de potentia in actum, vel de actu imperfecto ad actum perfectum.
Ad tertium dico, quod responsio ibidem facta est bona, nec improbatio valet, quia supponit quod forma producatur, quod non est verum. Similiter supponit, quod in omni alteratione aliquid producatur, quod non est verum nisi in generatione simpliciter, sed concesso suo modo loquendi.
Dico quod in augmento formae non producitur forma, nec subiectum, nec compositum, sed illud quod prius erat minus tale, postea fit magis tale. Dico etiam quod terminus augmenti est forma sub esse completo, sub quo non praefuit, & ideo concedo, quod eadem forma sub eodem modo essendi, vel actuandi non potest bis acquiri, sed sub alio, & alio modo non est inconueniens, quod sit terminus duarum mutationum. Similiter nec secunda improbatio valet, quia non oportet, quod si forma est indiuisibilis in essentia nullam habens latitudinem, quod similiter, det indiuisibiliter esse, eadem enim forma multipliciter potest actuare idem susceptibile, quando non dat illi speciem essentialem. Concedo tamen quonunquam subiectum esset magis tale per formam illam, nisi forma esset perfectior, non quidem per additionem, sed per suum esse, quod est in esse. Similiter improbatio illa, quae procedit ex dispositione soluta est respondendo Gregorio, & Aureus Illa enim dispositio quae requiritur ad augmentum, quandoque est rarefactio, quadque remotio contrarij, quandoque alteratio secundum qualitates actiuas, & passiuas, vel commixtio earum alia quam prius, qundoque aliqua operatio immanens, vt fuit dictum de charitate. Non oportet quod quaelibet dispositio requirat aliam praecedentem dispositionem, praesertim non oportet, quod si habitus, qui est forma manens in subiecto requirit disponens praeuians puta actus voluntatis, quod iterum actus voluntatis requirat alias dispositiones, quia non est in subiecto per modum actus primi, & formae quietae, sicut habitus. Quomodo autem actus intendatur dictum fuit. Similiter nec valet alia improbatio, quae quaerit quomodo forma magis inhaeret, dico enim quod quia dat perfectius esse subiecto quam prius & colligit ipsum a potentialitatis confusione ad vnitatem sui actus, quod sit effectiue ab agente assimilante sibi passum, & ideo argumentum illud de transitu non habet hic locum, quia sufficiens causa datur pro illo transitu. Similiter falsum est, quod albedo quadencunque est in subiecto inhaereat sibi tantum quantum vnquam postea poterit, nec etiam diuturnitas est in causa huius, sed illud quod prius dictum est.
Ad primum Scoti dicitur, quod gratia Christi, vt praescindit a suo esse, & actuali existentia, vel inexistentia non habet aliquam bonitatem, cum bonitas rei sit esse eius, vt saepe dicit Sanctus Thomas Similiter nec magnitudinem aliquam essentialem, quia vt dictum est in conclusionibus, magnitudo formae sequitur esse illius, & ideo gratia illa sic sumpta non est melior gratia petri, sed bonitas eius essentialis consistit in suo esse, quod est inesse subiecto, quia ergo ipsa perfectius inest suo susceptibili, &magis actuat quam aliqua alia gratia actuet essentiam creatam, ideo ipsa est perfectior omni alia gratia creata. Verumtamen illa gratia praeter bonitatem, quam habe& quantitatem ex inhaerentia ad subiectum habet aliam bonitatem, & qualitatem accidentalem sibi, scilicet ex coniunctione eius ad diuinitatem inquantum concurrit ad eum dem actum cum illa, vt actus illa gratia informatus non tantum sit actus hominis, sed Dei. Similiter quantum ad effectus, in quos potest gratia, & quo ad multa alia, quae ponit Sanctus Thomas 3. sen. d. 13. Dico tamen quod Christi gratia creata siesset subsistens, & in nullo recepta, & similiter gratia petrinulla earum esset maior alia, supposito quod sint vnius speciei si tamen esset possibile esse duas formas separatas. Ad secum dum dicitur, quod agens intendens formam aliquid agit inquantum reducit subiectum de actu imperfecto in actum perfectum, vnde Sanctus Thomas 1. 2. q. 52. artic. 2. ad secundum dicit Causa augens habitum, facit quidem semper aliquid in subiecto, non autem formam nouam, sed facit quod subiectum perfectius formam praeexistentem participet. Haec ille.
Ad tertium negatur consequentia, nec valet probatio, licet. n charitas sine quacunque additione posset intendi sine statu, & posset peruenire ad duplum, & triplum &c. tamen nunquam per tale augmentum posset perduci ad perfectionem visionis beatificae, vel forte sui actus, aut certe ad perfectionem vnius animae rationalis, licet quaelibet anima rationalis, & actus uisionis creatae sit finitus, & causa est, quia per illam intensionem nunquam acquireret per sectionem alterius rationis quam prius, sed remaneret in eadem specie distincta ab alijs, ideo sicut dicit Sanctus Thomas de veritate. q. 29. arti. 3. ad quintum. Quamuis charitas, vel gratia viatoris in infinitum augeri possit, nunquam tamen potest peruenire ad aequalitatem gratiae Christi, quod enim finitum aliquod per continuum augmentum possit pertingere ad quodlibet finitum veritatem habet, si accipiatur eadem ratio quantitatis invtro que finito, sicut si comparemus lineam ad lineam, vel albedinem ad albedinem, non autem si accipiatur alia, & alia ratio quantitatis, &hoc patet in quantitate dimensiua, quatum cunque enim linea augeatur in longum, nunquam perueniet ad latitudinem superficiei. Et similiter patet in quantitate virtuali, vel intensiua, quantumcunque enim cognitio cognoscentis Deum per similitudinem perficiat, nunquam potest aequari cognitioni comprehensoris, qui videt Deum per essentiam. Et similiter charitas viatoris nunquam potest aequari charitati comprehensoris, aliter enim afficitur aliquis ad praesentiam, & ad absentiam rei. Similiter etiam quantumcunque crescat gratia alicuius hominis, qui gratiam secundum aliquam particularem participationem possidet nunquam potest adaequare gratiam Christi, quod vniuersaliter plena existit. Haec ille.
Patet igitur, quod non omne finitum augmentabile sine termino potest peruenire ad aequalitatem cuiuslibet alterius finiti praesertim alterius rationis, & ideo argumentum non valet, & si valeret vtique cum arguens ponat charitatem in infinitum augmentabilem, licet per additionem, & ita de qualibet qualitate, ipse habet concedere, quod & facit saepe & minus bene, quod albedo posset tantum intendi, quod esset perfectior angelo.
Ad quartum dicitur sicut ad praecedens. Ad quintum dicitur, quod subiectum formae, quam intenditur non mouetur ociose, quia non mouetur ad habendum formam simpliciter, sed ad perfectius habendum quam prius.
Ad sextum dicitur, quod Commentator vocat partes formae, vel perfectionis, ad quam vadit mobile, formam subalio, & alio esse, & non aliqua quae formam constituant, sicut partes integrales, vel essentiales.
Ad septimum dicitur sicut ad quintum. Ad octauum dicitur, quod omne agens agit secundum quod est actu, vnde quod agens possit in aliquam operationem, in quam prius non poterat, potest contingere, quia reductum est nouiter de. potentia pura ad actum formae, per q agit, vel quia deductum de actu imperfecto in actum perfectio rem illius formae, nec oportet, quod aliquam formam, vel partem formae acquisierit de nouo. Et sic terminatur primus articulus.
Articulus 2
Utrum possit augeri in infinitum
QVantum ad secundum articulum sit haec conclusio. Charitas viae quantumcunque intendatur nunquam potest deuenire ad aliquem terminum, ultra quem non possit augeri.
Istam conclusionem ponit Sanctus Doctor vbisupra, scilicet primo sent. dist. 17. q. 2. articu. 4. vbi sic ait. Augmentum charitatis non peruenit ad aliquem terminum. vltra quem non possit augeri, cuius ratio est ex parte eius, quod mouetur secundum hoc augmentum, & ex parte eius ad quod mouetur. Illud autem ad quod mouetur anima in augmento charitatis est similitudo charitatis diuinae, cui assimilatur, ad quam cum infinita sit, in infinitum potest accedi plus, & plus, & nunquam adaequabitur perfecte, ex parte autem eius quod mouetur est, quod ipsa anima quantum plus recipit de ipsa bonitate diuina, & lumine gratia ipsius, tanto capacior efficitur ad recipiendum, & ideo quanto plus recipit, tanto plus potest recipere, cuius ratio est, quia potentiae materiales sunt determinatae, & finitae secundum exigentiam materiae, & ideo non possunt recipere nisi tantum secundum proportionem materiae, potentiae autem immateriales non limitantur ex materia, sed magis secundum quantitatem bonitatis diuinae in eis perceptae, vnde quanto additur plus de bonitate, tanto magis de potentia ad capacitatem additur, sicut patet in exemplo philosophi de sensu & intellectu tertio de anima, dicit enim quod sensus a fortibus sensibilibus corrumpitur, & non augetur eorum capacitas, quia sunt potentiae materiales, sed intellectus quanto magis intelligit difficilia, tanto etiam plus potest, ita etiam quanto natura spiritualis plus recipit de charitate, tanto plus potest recipere. Haec ille.
Idem ponit secunda secundae. q. 24. ar. 7. vbi sic ait. Terminus in augmento alicuius formae potest praefigi tripliciter. Vno modo ex ratione ipsius formae, quae habet terminatam mensuram ad quam cum peruentum fuerit, non potest vltra procedi in forma, sed si vltra processum fuerit peruenietur ad aliam formam, sicut patet in pallore cuius terminos per continuam alterationem aliquis transit vsque ad albedinem, vel nigredinem perueniens. Alio modo ex parte agentis, cuius virtus non se extendit ad vlterius augendum formam in subiecto. Tertio modo ex parte subiecti, quod non est capax perfectionis amplioris. Nullo autem istorum modorum imponitur terminus augmento charitatis in statu viae, ipsa enim secundum rationem propriaespeciei terminum augmenti non habet, est enim participatio quaedam infinitae charitatis, quae est spiritus sanctus. Similiter etiam causa agens est infinitae virtutis, scilicet Deus. Similiter etiam ex parte subiecti terminus huic augmento praesigi non potest quia semper charitate excrescente superexcrescit humilitas ad vlterius augmentum, vnde relinquitur, quod charitatis augmento nullus terminus praesigi potest in via. Haec ille.
Sed contra istam conclusionem arguit Aureolus multipliciter. Primo sic. Impossibile est, vt motus rectus sit continuus in infinitum, vt probat philosophus octauo physicorum. Alioquin demonstrationes philosophi nullius sunt momenti, quibus probat, quod solus motus circularis potest esse continuus in infinitum, vnde Commentator commen. 3. dicit, quod Aristeles declarauit, quod impossibile est transmutationem in qualitate, aut quantitate, aut substantia esse continuam in infinitum. Et commen. 72. dicit quod Arie sto. declarauit, quod nullus motuum rectorum est continuus, & perpetuus, & sine testimonio eorum, patet ex terminis, quia omnis motus habet terminum a quo, & terminum ad quem, inter duos autem terminos impossibile est continue in infinitum moueri nisi fiat circulatio, secundum lineam quidem circularem potest mobile redire ad punctum, & sit moueri in infinitum, secundum lineam rectam vero impossibile est, cum igitur de ratione motus sit habere terminum ad quem, & a quo, inter autem duos istos terminos non posset motus continuari in rectum in infinitum, sed hoc tantum potest esse in motu circulari, sed manifestum est, quod si charitas aut alia forma posset crescerein infinitum, motus alterationis, qui rectus est, posset esse continuus in infinitum, ergo hoc omnino est impossibile.
Secundo sic. Natura non incipit moueri ad aliquid quod attingere non potest, non enim incipit motum, quem non potest consnmmare, cuius ratio est, quia motus ex intrinseco suo requirit terminum ad quem, igitur illud poni non potest in aliqua forma, quo posito sequitur quod est possibilis motus, qui non habebit terminum ad quem, sed si charitas aut alia forma posset intendi in infinitum, motus intensionis non habet quantum est ex se essentialem terminum ad quem, nullus enim terminus ante gradum infinitum est sibi essentialis, cum possit vltra protendi, sed nec gradus infinitus, quia talis impossibilis est, ergo impossibile, vt formaaliqua possit intendi in infinitum.
Tertio sic. Impossibile est procedere in infinitum in illis formis, quarum quaelibet est immediate in potentia aliqua demonstrata, vt Commentator dicit expresse 3. physicorum commen. 68. cuius ratio est, quia quaecunque sunt immediate, & absque vllo ordine sunt possibilia secundum vnicam potentiam, omne autem possibile potest exire in actum secundum ordinem possibilitatis suae, si igitur aliqua sunt possibilia respectu alicuius potentiae immediate absque ordine, quodlibet immediate poterit induci, constat autem, quod nullum infinitum potest poni in actu, idcirco illa, in quibus est processus in infinitum, non sunt immediate, & sine ordine termini eiusdem potentiae, sed vnum prius, reliquum posterius, & hinc est, quod data linea est in potentia, vt diuidatur in infinitum, quia partes secundum quas fit diuisio non immediate, & secundum eundem ordinem sunt in potentia, immo ordine quodam, & secundum prius, & posterius. Primo enim diuiditur linea in duo media, & inde medium in alia duo media, & sic in infinitum, nec est linea prima immediate in potentia ad secundam diuisionem, sed mediante prima diuisione, per quam medietas primae lineae nt in actu, quae est subiectum secundae diuisionis, additio vero omnium quantitatum siue bipedalium siue centum, vel mille pedum respicit primam lineam demonstratam eodem ordine, non enim oportet, quod datae lineae addatur primo quantitas centum pedum. Sic igitur linea data & ad oculum demonstrata est in potentia ad diuisione omnem, non immediate quidem, sed sub ordine quodam, ad omnem vero additionem cuiuscunque quantitatis est in potentia immediate, & absque vllo ordine, cum aeque primo possit fieri additio tripedalis quantitatis, sicut pedalis, & mille pedum, sicut vnius pedis, vnde sine ordine est in potentia ad additionem, sed sub certo ordine prioris, & posterioris est in potentia ad diuisionem, non ergo mirum si non cessat diuisio, sed non possibile quin cesset additio. Patet igitur assumpta propositio, quod non est possibilis processus in infinitum. vbi omnia possibilia reducuntur ad eandem potentiam immediate absque vllo ordine, sed manifestum est, quod si charitas, seu alia forma posset intendi in infinitum, data charitas in aliqua anima esset in potentia immediate, & absque ullo ordine ad omnem modum additionis, aeque enim immediate Deus posset infundere gradum mille perfectionum sicut gradum vnius perfectionis, & centum millium sicut mille, & sic de omnibus, non enim est charitas in potentia ad secundam additionem mediante prima, nec ad millesimam mediante centesima, sed ad omnes simul est sine ordine, ergo impossibile, vt in gradibus charitatis, seu alterius formae possit fieri additio in infinitum, vnde posset ratio sic formari per quam intendit Aristote probare. quod impossibile est magnitudinem crescere in infinitum, nisi sit possibilis aliqua magnitudo infinita in actu, potest inquam sic formari clarius, vt dicatur. Omnis potentia immediata potest immediate reduci ad actum, sed potentia quae est ad additionem est immediate ad omnem modum additionis, potentia vero, quae est ad diuisionem non est immediate ad omnem modum diuisionis, sed ad vnam prius, & ad reliquam posterius, & sic in infinitum. siue sit quantitas, siue sit qualitas, quia si esset immediate posset fieri diuisio infinita in actu, vnde cum nulla forma possit esse infinita in actu, impossibile est, quod intendatur in infinitum.
Quarto sic principaliter. In nulla re est possibilis processus in infinitum. qui non habet actum admixtum cum potentia, ita quod ex hoc, quod aliquid eius exit in actum per necessitatem acquiritur noua potentia ex ui illius actus, vnde quia posito binario statim est quaternarius in potentia, quia ex ductu binarij in se resultat quaternarius, & posito quaternario statim sexdenarius est in potentia, quia radix eius est quaternarius, vnde oritur processus in infinitum in numeris, & similiter, quia linea diuisa in duas partes statim oritur noua potentia pro eo quod illa media pars est in potentia, vt diuidatur in duas alias medias, & semper dum acquiritur nouus actus, generatur noua potentia, idcirco non est possibile vt cesset talis processus, in illo enim actu in quo poneretur cessare, esset generata noua potentia ad alium actum, & per consequens potentia ad processum. Similiter etiam de tempore, quia est passio motus circularis: motus autem circularis est super magnitudinem circularem. In illa uero magnitudine dum mobile actu attingit nouam partem, generatur noua potentia, quia pars illa quam relinquit. est in potentia de nono, ut attingatur redeundo per aliam circuli portionem: non est autem sic in motu recto, & hinc est, quod in motu circulari, & tempore. quod est passio eius. est processus in infinitum possibilis, & similiter in diuisione continui, & in numeris, & non autem in aliquo nisi sit talis conditionis, quod cum generatur nouus actus generetur noua potentia, & haec est mens philosophi. 3. physicorum, quod non est processus in infinitum nisi vbi est actus permixtus potentiae, sed manifeste apparet, quod dum acquiritur aliquis gradus nouus formae non ex hoc generatur noua potentia ad alium gradum, quia immediatus gradus fuit in potentia ad omnem gradum, habens enim gradum vnius per fectionis aeque potest recipere gradum mille perfectionum, sicut ille qui hebnt gradum decem perfectionum, ergo impossibile est, quod in intensione formae sit processus in infinitum.
Quinto sic. Processus versus finem, & complementum impossibile est, quod sit infinitus, & incompletus ex natura rei, alioquin non est ad finem, & complementum, motus quidem est ad finem, vt finiatur, & ad complementum, vt compleatur, ergo per necessitatem finitus est de sui ratione.
Sexto sic. Processus in infinitum semper est ad potentiam, &nunquam ad actum vt dicit Commentator 3. physicorum. Et apparet euidenter in exemplo de linea curua, cuius curuitas in infinitum diuidi potest procedendo in minus, & tamen in maius terminum habet, si fiat curuior statim circularitatem subintrat, & mutat speciem, vnde in omnibus, in quibus est processus ad imperfectius, & potentialius, videmus processum in infinitum esse possibilem, & ideo magnitudo diuiditur in infinitum, quia scilicet partes ad quas proceditur sunt potentia liores totis, a quibus diuiduntur. Et similiter in infinitum procedit, quia multitudo includit imperfectionem, cadit enim ab actu aliquo quem importat vnitas, & indiuisibilitas: & haec est ratio quam assignat Commentator. physicorum 67. commento. sed manifestum quod intensio formarum fit secundum processum ad perfectius, & actualius, processus autem ad minus est ad potentialius & imperfectius. ergo formae non possunt in infinitum intendi, licet possint in infinitum diminui secundum eandem proportionem. Haec ille in forma. Arguit etiam Scot. 3. sent. Accepta aliqua charitate finita puta a. quaeritur vtrum ascendendo sit status ad aliquam supremam possibilem, & tunc non proceditur in infinitum in eius augmento, aut non est status, & tunc cum quanto aliqua magis excedit, tanto sit perfectior, sequitur quod illa quae in infinitum excedit sit in infinitum perfectior, & per consequens in se infinita, & cum ipsa videatur a Deo, vt vnum quoddam factibile. poterit ab ipso vnica. creatione creari, & sic posset fieri aliqua charitas infinita, quod est impossibile.
Secundo. Omnis vna potentia potest reduciad actum, sed potentia ad augmentum formae est vna, igitur. minor probatur, quoniam quaecunque potentiae eiusdem rei sunt ad actus partiales vnum actum totalem constituentes, sunt partes vnius potentiae demonstratae, sed potentiae ad augmentum sunt huiusmodi, nam omnis actus partiales constituunt vnum totalem. centesimus enim gradus cum omnibus praecedentibus, & mille gradus vnum totalem constituunt, & sic quotcunque, & per consequens vnus tantum actus totalis est, ad quem res augmentabiliest in potentia. Ex quo sequitur quod ad totum, quod est possibile acquiri per augmentum est vna tantum potentia totalis, si igitur per augmentum potest procedere in infinitum, infinita forma erit in potentia, & per consequens poterit esse in actu.
Tertio. Quantancunque charitatem potest Deus facere, haec patet, quia praedicatum includitur in subiecto, ponatur ergo in esse quod quantancunque potest creare creet, ergo non poterit vlterius maiorem creare, per consequens non in infinitum facere maiorem. aut illa sic posisita erit infinita. Quarto. Quia Deus videt omnem charitatem ab eo factibilem, aut ergo videt aliquam ab eo factibilem infinitam, & tunc posset infinitam facere, quod est falsum, aut non videt aliquam infinitam factibilem, &tunc sequitur, quod non potest in infinitum facere maiorem. Quinto Quantacunque forma potest fieri a Deo successiue, tanta potest simul ab eo fieri, sed nulla forma infinita potest simul fieri a Deo, ergo nec successiue. minor patet, maior pbatur, quia quod non possit fieri simul non potest prouenire a parte Dei, cum totam suam potentiam simul habeat, nec ex parte perfectionis factibilis, quia ei non repugnat simul habere gradus quos importat de natura sua. Secundo loco specialiter arguit Aureotius de charitate primo sic. Impossibile enim est, vt procedat & intendatur, vt fiat terminus, & in quirat processum ad esse Deum, sed processus in dilectione Dei in infinitum est processus ad esse Deum, nulla enim dilectio Dei est infinita, nisi illa quae est Deus, & si alia daretur, illa statim esset Deus, cuius ratio est, quia adaequaret obiectum charitatis, nihil autem adaequat diuinitatem, nisi Deus, ergo impossibile est, vt in dilectione sit processus in infinitum. Et si dicatur quod nunquam est dare talem dilectionem infinitam, quia tunc esset Deus.
Non valet, conaretur quidem saltem natura ad hoc, ad quod sui intentione procederet, nulla autem natura conatur, vt sit Deus, sicut nec ad aliud impossibile, vnde manifeste patet, quod ponens formam aliquam procedere in infinitum secundum perfectionem, necessario ponit quod natura mouetur & conatur ad impossibile. Secundo sic. Nullus processus est possibilis nisi infra aliquam speciem, sed constat quod si processus dilectionis in infinitum esset adeptus, dilectio infinita quae pertineret ad illum processum esset extra limites speciei, nam esset Deus, ergo dilectio creata non potest intendi in infinitum.
Tertio sic. Deus non est in tantum diligibilis a nobis inquam tum est diligibilis a se, sed non est plus diligibilis a se quanin infinitum, ergo non est a nobis diligibilis in infinitum, & per consequens actus dilectionis nostrae non potest in infinitum procedere. Quarto sic. Omnis actusdilectionis posibilis respectu Dei est virtualiter contentus in voluntate nostra. Probatum est enim supra quod charitas non affert nouam actionem ad voluntatem, sed tantum illam disponit, & sic tota actiuitas respectu omnium actuum reducitur ad voluntatem, vel saltem ad liberum arbitrium, vel ad illud quod habet actiuitatem in anima respectu actuum voluntatis quodcunque sit illud, sed constat quod nulla actuitas, quae sit in nobis potest in actum possibilem intendiin infinitum, quia omnes tales actus essent virtualiter in ila potentia, a qua procedunt actiue quaecunque sit illa, & p consequens illa esset virtualiter infinitae perfectionis, quod esse non potest, ergo actus dilectionis non potest procedere in infinitum.
Quinto sic. Si charitas posset in infinitum augeri, Christus meruisset sue charitatis augmentum, quod dubium enim quin eliceret actus intensioris charitatis, quibus & sibi meruit gloriam corporis, & nobis multiplicem gratiam. Ex quo patet, quod actus eius fuerunt meritorij actus autem meritorii merentur charitatis augmentum secundum illud Augustnus Charitas meretur augeri, sed constat quod Christus non potuit crescere in charitate, sicut nec in gratia secundum illud Ioann. primo. Videmus gloriam eius gloriam quasi vnigeniti a patre, plenum gratiae, & veritatis. ergo charitas non habet summum, vltra quod procedi non potest. Haec ille.
Tertio loco dicit, quod motiua nostra non valent. Primo quoniam non est verum, quod non possit charitas augeri, quia est participatio charitatis infinitae quae Deus est, quia secundum hoc posset bonitaspro cedere in infinitum, & veritas, & sic de aliis, cum sint participationes diuinae bonitatis, & veritatis, immo & omnis creatura est quaedam participatio entitatis diuinae. Secundo. Quia non est verum, quod capacitas creaturae possit in infinitum elargiri, quia si accipiatur capacitas voluntatis propotentia substantiua ipsius animae, ipsa non potest intendi in infinitum, nec etiam potest suscipere charitatem in infinitum, quia si esset in potentia ad infinitos gradus charitatis, esset absque omni ordine insimul, & ita Deus posset simul reducere in actum, alioquin non posset super omne possibile, & esset maior potentia animae susceptiua, quam Dei actiua. Si vero per capacitatem intelligatur aliqua realis dispositio voluntatis in ordine ad charitatem, nec de illa verum est, quod possit crescere in infinitum, quia de omniforma probatum est hoc esse impossibile, &iterum vanum est ponere dispositionem huius, cum anima ex hoc, quod est imago trinitatis sit capax gratiae, & gloriae secundum Augustnus vnde voluntas est dispositiua ad charitatem, sicut perfectibile ad propriam perfectionem. nec indiget aliquo reali dispositiuo. Si vero per charitatem intelligatur aliquid per modum meriti disponens, vtpote conatus, & tendentia in Deum, impossibile est etiam quod illud crescat in infinitum. Tum quia omni creatae realitati repugnat. Tum quia in speciali repugnat dilectioni Dei. Tum quia omnis conatus continetur virtualiter in ipsa voluntate, quia charitas non affert actiuitatem, sed solum disponit vt supra dictum est: constat autem quod voluntas non continet virtualiter infinitos gradus perfectionis, & per consequens nec eius conatus in infinitum potest procedere. Tertio. Quia non est verum quod Deus in infinitum possit augere charitatem, licet enim Deus sit virtutis infinitae sic fundamentaliter accipiendo virtutem, quia virtus est idem quod substantia, non tamen oportet, quod obiectiue possit in formam aliquam infinitam, & per consequens in processum infinitum. Haec ille.
Ad ista respondetur. Et primo ad primum argumentorum primo loco inductorum. negatur minor. talis enim motus augmenti charitatis, de quo loquimur non oportet quod esset continuus, aut vn, sed multi, nec forte est possibile, quod huomdi formae indiuisibiles secundum essentiam, & per accidens, quae scilicet sunt in subiecto indiuisibili, cuiusmodi sunt charitas, & gratia inducantur per modum continuum, sed sicut inducuntur in instanti, ita argumentum eorum est in instanti, vel in instantibus, sicut enim dicit Sanctus Doctor 1. sen. di. 8. q. 3. art. 3. ad tertium. Nullus alius motus est simpliciter continuus nisi motus localis, & illa est mens Commentatoris. 8. physicorum secundum quod ipse allegat, & verum est, hoc enim probat Commentator ibidem commento 55. Ibidem etiam dicit Sanct. Doctor, Quia soli motus qui per se habent ordinem ad motum caeli, sicut sunt motus corporales, siue per accidens, sicut aliquae conceptiones animae, secundum quod habent aliquam relationem ad corpus mensurantur tempore, quod est passio primi motus circularis, sed alij motus mensurantur tempore alio communiter dicto quod est numerus eius, quod habet quodcunque prius & posterius, & sic dicimus esse tempus mensurans simplices conceptiones intellectus, quae sunt sibi succedentes, & illud tempus non oportet, quod habeat continuitatem, cum illud secundum quod attenditur motus non sit continuum. Haec ille. Et idem ponit prima parte, q. 10. art. 5.
Ad secundum negatur minor, cum enim dicimus, quod charitas potest in infinitum augeri, non intelligimus quod fit aliquod augmentum charitatis in infinitum, vel sine termino, vnde Sanctus Doctor 1. sen. dist. 17. q. vlti. ar. 4. facit simile argumentum, & soluit dicens. Quodlibet charitatis augmentum terminatum est, & est ad terminum, quem potest homo consequi, sed tamen ille terminus cum non sit actus purus est permixtus pontentiae, vnde potest esse adhuc aliud augmentum numero, & ita infinitum augmentum succedere augmento, & hoc modo intelligitur augmentum charitatis interminatum. Haec ille. Ex quo patet ad argumentum.
Ad tertium argumentum negatur minor consimiliter, vnde illud argumentum. etiam. soluit Sanctus Doctor vbi prius dicens. Quamuis capacitas animae sit terminata in actu, tamen potest plus, & plus in infinitum elar gari, secundum quod plus, & plus recipit, nunquam tamen erit infinita, nec recipiet perfectionem infinitam, sicut patet etiam in additione numeri, qui est possibilis in infinitum, nunquam tamen aliquis numerus erit infinitus in actu, qua potentia additionis numerorum, vt dicit Commentator in 3. physicorum. c. 67. non est vna, sed semper ex noua additione efficitur alia potentia numero secundum, quod efficitur noua species numeri, vnde quaelibet potentia potest exire in actum, non tamen potest esse, vt omnes exeant in actum, quia in quolibet actu additur etiam potentia, & ita etiam est hic de capacitate animae. Haec ille.
Ex quibus patet, quod falsum assumit arguens scilicet quod charitas creata aeque immediate sit in potentia ad omnem additionem, vel anima habens talem charitatem nisi loquamur de potentia logicali, licet in potestate Dei sit aequaliter infundere maiorem, & minorem charitatem, & gradum intellectum, & remissum, si enim loquatur de potentia passiua ad tale augmentum, quae dicit quid positiuum, de qua oportet intelligere maiorem ad hoc quod habeat veritatem, tunc minor falsa est, capacitas enim naturalis ipsius animae finita est & proportionata charitati certae intensionis, & non habet potentiam passiuam proximam, qua maiorem posset immediate capere & primo, sed oportet quod si debet illam maiorem recipere, quod prius animae capacitas amplictur, quod fiet si primo infundatur animae chantas sibi proportionata, vel per alium modum Deo possibilem, ita quod ex qualibet additione, vel charitatis augmentatione augetur capacitas animae, & est ibi ordo in receptione maioris, vel minoris gratiae, vel charitatis, immo dicit Sanct Thomas tertio sen. d. 13. quod Deus posset facere gratiam tantam cuius nulla creata capacitas esset capax.
Ad quartum negatur minor, vt satis patet per praedicta, nam capacitas voluntatis in naturalibus constitutae non est in potentia immediate, & proxime ad recipiendum charitatem quantaecunque intensionis, sed solum ad charitatem suae naturali capacitati proportionatam, sed recepta illa charitate capacitas noua acquiritur sicut in numeris, & similiter falsum est, quod gradus charitatis remissus sit in potentia proxima ad gradum quantaecunque intensionis, immo est solum in potentia pxima ex partesui ad talem gradum, & non maiorem, Deus tamen posset eam immediate augere quantum vellet, sicut mortuum suscitare, in quo non est potentia ad vitam, sed non oportet omne quod est in potentia logica ad multa, quod possit immediate reduci ad actum omnium illorum, patet enim quod materia ligni est in potentia logica ad formam hominis, & ad formam lapidis, & sic de caeteris, nec tamen est possibile, quod reducatur in actum omnium formarum ad quas est in potentia logica.
Ad quintum dico, quod omnis processus ad complementum est finitus, sed quocunque processu dato adhuc illo finito est alius possibilis, vnde iste arguens decipitur credendo nos velle ponere vnum augmentum, vel processum continuum non interruptum esse possibilem in intensione charitatis, quod non ponimus, nec illa fuit mens Sancti Doctoris, vt declaratum est in solutione secundi.
Ad sextum dico quod non oportet, quod vbicunque est processus in infinitum modo praedicto, illud quod secunda vice acquiritur sit minus actuale quam illud quod prius acquirebatur, vel quod subiectum, quod sic mouetur continue minus actuetur, sed solum oportet, quod potentia ad recipiendum plus, & plus amplietur, & isto modo intelligidebet dictum Commentatoris, mens enim sua est, quod ideo aliquid potest sic in infinitum procedere, quia continue acqurit nouam potentiam, ita quod potentia est in causa, & non actus inquantum actus, sed inquantum auget capacitatem subiecti, si enim Commentator ad mentem huius arguentis loquatur falsum diceret, nam quanto additio numerorum plus, & plus procedit, tanto plures numeri sunt in actu. Item quanto continuum amplius diuiditur, tanto plures partes sunt in actu, & tamen vtrinque procedetur in infinitum, verumtamen Commendu. & Aristeles 3. physicorum loquuntur de potentia, & actu in rebus materialibus, in quibus potentia limitatur per materiam in qua est, & ideo non potest fieri plus, & plus capacior sine statu, & ideo talis potest per pcessum ad actum totaliter repleri, nec poterit vlterius procedere, secus est de potentia, quae non est in materia, sed in natura spirituali, vt dictum fuit in probatione communi, & sic patet, quod ille prolixus processus arguentis non concludit.
Ad primum Scoti dico, quod sic ascendendo nunquam deuenitur ad aliquam charitatem supremam possibilem Nec valet huiusmodi improbatio, supponit enim quod aliqua in infinitum excedat, hoc enim falsum est, sicut enim in partibus proportionalibus continui nunquam est deuenire ad aliquam in infinitum paruam, licet processus ad paruitatem sit sine statu. Et similiter sicut processus in additione numerorum in infinitum procedit, nec tamen aliquis numerus illiprocessus in infinitum excedit binarium, ita in proposito data charitate quatuor graduum, licet sit possibilis processus ad maiorem, & minorem sine statu, nunquam tamen deuenitur ad aliquam quae in infinitum excedat charitatem quattuor graduum.
Ad secundum negatur minor, & ad pbationem dico, quod maior est falsa, quia implicat falsum scilicet quod omnes gradus charitatis possibiles sint partes vnius totalis formae, hoc enim falsum est, quoniam illa totalis forma est impossibilis ponit: secundo, quia supponit formam intensam constitui ex multis partialibus actibus. quod est falsum:tertio quia non est simile de partialibus potentiis, & partialibus actibus, dato quod essent sicut est in alio proposito, puta in additione numerorum, quia multi tales actus simul esse possunt, puta binarius in actu & ternarius, &c. & multae partes continui diuisae in actu simul sunt, sed potentiae ad tales diuisiones, vel additiones non simul sunt, immo dum secunda ponitur, prima euacuat, nec habent idem proximum fundamentum, vel subiectum, quia potentia ad primam diuisionem fundatur in toto continuo, sed potentia ad secundam fundatur in medietate illius. Et similiter potentia charitatis ad tale augmentum fundatur in charitate tanti gradus, & potentia ad vlterius augmentum fundatur in charitate maioris gradus, charitas autem maior, & minor habent distinctionem aliquam modo prius dicto.
Ad tertium dicitur, quod in sensu diuiso verum est antecedens, sed tunc debet non poni in esse per vnicam singularem, sed per multas, quarum quaelibet est possibilis, licet tota copulatiua resultans sit impossibilis. Si autem antecedens sit in sensu conposito, falsum est, aequiualet enim isti. possibile est Deum facere charitatem tantam, quod non potest facere maiorem, & est simile de istis. sicut de ista, quantuscunque numerus potest esse, tantus potest esse, & de ista, quantacunque parua pars continui potest esse, tantum parua potest esse, de quibus constat, quod in sensu diuiso verae sunt, sed non ponerentur in esse per vnam singularem, aut per vnam cathegoricam, sed per multas singulares, quarum quaelibet erit possibilis. Ad quartum conceditur maior, sed ad minorem dico, quod Deus, non videt aliquam factibilem infinitam, nec tamen sequitur, quod ideo videat maximam a se factibilem, sed est fallacia consequentis a pluribus causis veritatis ad vnam illarum, non enim ideo videt aliquam infinitam factibilem, quia quacunque factibili visa maior factibilis videtur, non autem ideo, quia aliqua maxima videtur inter eas, & nullitas huius consequentiae videri potest in simili de numeris, vbi nullus est infinitus, & tamen nullus est maximus.
Ad quintum dicitur, quod argumentum concludit, si quid concludat, quod Deus non potest facere successiue aliquam formam infinitam, nec nos oppositum dicimus, sedsolum in formis, quas Deus potest facere successiue, nulla est maxima factibilis ab eo, quin vltra eam possit maiorem facere. Tunc ad argumenta secundo loco inducta dicitur, & ad princi pium quidem negatur minor, non enim motus augmenti charitatis est ad esse Deum, vel ad charitatem infinitam, sed ad finitam participationem diuinae charitatis, & similitudinis diuinae, & ad charitatem finitam, quodlibet enim augmentum charitatis est finitum, & habet terminum finitum. nec natura conatur ad esse Deum, nec ad infinitam dilectionem. Concedo tamen quod si augmentum charitatis procederet in infinitum, sic quod vnico motu procederet in infinitum, qui quidem motus esset vnus, & continuus, tunc argumentum haberet apparentiam, nunc autem nullam habet, quia nos aliter imaginamur, vt dictum est. Ad secundum dicitur similiter, dico enim ad maiorem, quod si charitas procederet in infinitum modo quo ipse imaginatur, forte exiret limites speciei, non oportet autem, quod exeat limites suae speciei, si procedit in infinitum modo quo nos intelligimus.
Ad tertium conceditur maior, sed negatur minor, si intelligatur infinitum stare pro infinito in potentia, de quo nos loquimur. Isto modo enim Deus est a nobis intelligibilis in infinitum, quia potest tanto actu diligi, & potest maiori actu in duplo diligi, & sic in infinitum, si autem loquatur arguens de infinito in actu, sic dico, quod Deus non est diligibilis a se plus quam in infinitum, sed nos non dicimus, quod isto modo sit a nobis diligibilis in infinitum, sed solum finito habitu, & finito actu.
Ad quartum dico ad maiorem, quod omnis actus dilectionis Dei possibilis haberi in via continetur virtualiter in voluntate nostra quantum ad substantiam, & speciem actus, sed aliquis est actus possibilis haberi diligendi Deum, qui non continetur virtualiter in voluntate nostra quantum ad modum actus, qui est intentio, vel huiusmodi, nisi voluntati addatur vigoratio per habitum charitatis, vel per gratiam, vel alium habitum acquisitum, aut infusum. Et cum dicit, quod charitas non affert nouam actiuitatem, verum est quo ad producendum actum quantum ad substantiam, vel speciem, sed negatur quantum ad modum vt in alia quaestione dictum est diffusius. Ad quintum negatur prima conditionalis, secundum enim quod dicit Sanctus Doctor primo sen. vbi supra. Gratia, vel charitas creata Christiquamuis secundum essentiam esset finita, tamen secundum quid sit infinita, inquantum scilicet erat dispositio congruitatis ad vnionem, & inquantum concurrebat in operationem Christi, qui erat virtutis infinitae, ex hoc quod erat diuinae personae, & aliis modis secundum quod dicetur in tertio, & ex hoc habebat, quod non poterat augeri. Haec ille.
Item tertia parte q. 7. artic. 12. sic dicit. Formam aliquam non posse augeri contingit dupliciter, Vnomodo ex parte ipsius subiecti. Aliomodo ex parte ipsius formae, ex parte quidem subiecti quando subiectum attingit ad vltimum in participatione illius formae secundum suunmodum, sicut si dicatur quod aer non potest crescere in caliditate, quando pertingit ad vltimum gradum caloris, qui potest saluari in natura aeris, licet possit esse maior calor in rerum natura qui est calor ignis, ex parte autem formae excluditur possibilitas augmenti, quando aliquod subiectum attingit ad vltimam perfectionem, qua potest talis forma haberi, sicut si dicamus quod calor ignis non potest augeri, quia non potest esse perfectior gradus caloris quam ille, ad quem pertingit ignis. Sicut autem aliarum formarum est ex diuina sapientia determinata propria mensura, ita & gratiae secundum illud Sapientia. 11. Omnia in numero pondere, & mensura disposuisti, mensura autem vnicuique formae praefigitur per comparationem ad suum finem, sicut non est maior grauitas quam grauitas terrae, quia non potest esse inferior locus loco terrae, finis autem gratiae est vnio creaturae rationalis ad Deum. non potest autem esse nec intelligi maior vnio creaturae rationalis ad Deum quam quae est in persona, & ideo gratia Christi pertingit vsque ad summam mensuram gratiae, sic ergo manifestum est quod gratia Christi non potuit augeri ex parte ipsius gratiae. Sed neque etiam ex parte ipsius subiecti, quia Chistus secundum quod homo a primo instanti suae conceptionis fuit verus, & plenus comprehensor, vnen in eo non potuit esse gratiae augmentum, sicut nec in aliis beatis, quorum gratia augeri non potest, eo quod sunt in termino, hominum vero, qui sunt pure viatores gratia potest augeri ex parte formae, quia non attingit summum gratiae gradum, & ex parte subiecti quia nondum peruenit ad terminum. Haec ille. Ex quibus patet quomodo dicta consequentia non valet. Eandem sententiam ponit 3. sen. d. 13. q. 1. art. 2. quaestium cula tertia, ad primum, & secundum. & de veritate. q. 29. ar. 3. Vtrum autem illa gratia, vel charitas eius fuerit finita, vel non quaeratur ibidem, vbique enim dicit quod fuit infinita secundum rationem gratiae, sed non fuit infinita secundum essoquia eius esse erat receptum in tali natura, nec secundum esse debitum gratiae quia non solum non habuit plenitudinem essendi simpliciter, sed nec totum esse, quod naturae illius est possibile forequia forma illa erat recepta in subiecto, & non subsistens, sed non erat limitata quantum ad rationem gratiae, quia habebat omnem modum completionis gratiae, & omnem psectionem, ad quam ratio gratiae se potest extendere, nam gratia eius perficiebat eum non solum quantum ad omnes virtutes, sed etiam quantum ad omnes vsus virtutum, & quod tum ad omnes effectus gratiae gratis datae, & iterum ad omnis peccati remotionem non solum actualis, sed originalis, & potentiae peccandi. Nunc tertio ad illa quae tertio loco inducit.
Ad primum quidem conceditur quod bonitas accidentalis potest augeri in creaturis, sed non bonitas essentialis, nec eius entitas, quia licet sint quaedam diuinae participationes tamen aliud est de forma substantiali, quae dat esse specificum, quod consistit in indiuisibili, & aliud est de forma accidentali quae dat esse accidentale, & secundum quid, & ideo illud potest variari, & esse perfectius, vel imperfectius, sicut hoc quod subiectum mutet speciem, quia non recipit speciem a tali forma, nec forma mutabit speciem variato illo esse, quia sibi non competit esse, sed subiecto per illam formam, ideo bonitas accidentalis potest augeri, sed non essentialis. Ad secundum negatur antecedens, quia verum est illud quod ibi negatur. Et cum quaerit arguens pro quo accipitur capacitas.
Dico quod pro potentia receptiua, vn dicit Sanct. Doctor de veritate. q. 29. ar. 3. ad tertium. Capacitas creaturae dicitur secundum potentiam receptibilitatis quae est in ipsa. Est autem duplex potentia creaturae ad recipiendum. Vna naturalis quae potest tota impleri, quia haec non se extendit nisi ad perfectiones naturales. Alia est potentia obedientiae, secundum quam aliquid potest recipere a Deo, & talis capacitas non potest impleri quia quicquid Deus creaturae facit, adhuc remanet in potentia recipiendi a Deo. Haec ille.
Et credo quod intendit, quod potentia obedientiae ad recipiendum non potest impleri, non quod illa capacitas sit immediate disposita, & ex sua natura possit capere quantancunque formam secundum intensionem, vtpote charitatem centum, aut mille, aut mille millium graduum, sed pro tanto dicit quod potest impleri, quia potest recipere formam talis speciei, & alterius, & sic in infinitum.
Item quia sua capacitas, quae dicitur potentia obedientiae potest plus, & plus ampliari, quia quanto magis actuatur tanto plus est capax perfectionis actus, dum est in via, sic enim intelligo omnia praedicta, & sic intelligit Sanctus Doctor, vnde 3. sen. d. 13. q. 1. arti. 2. quaestiuncula 3. ad secundum dicit, quod illa propositio quantumcunque additur intellectui naturali creato, magis augetur eius capacitas, ista inquam propositio intelligitur de capacitate naturae intellectualis citra coniunctionem ad finem, vltra quam nulla capacitas rei extenditur. Et de veritate vbi supra ad sextum dicit, quod capacitas animae Christi est finita, & potest Deus maiorem capacitatem inducere, ex quo intelligo quod data quacunque gratia quae capit a creatura, adhuc potest dari, & creari a Deo maior gratia, & creatura aliqua fieri, quae illius gratie esset capax de potentia Dei absoluta. Nec obstat, quod dixit superius sclicetertia parte quod gratia Christi augeri non potuit, hoc enim est verum quantum ad rationem gratiae, & est etiam verum ad esse gratiae loquendo de potentia Dei ordinata, ordinat enim ex sua sapientia, quod nullus comprehensor amplius, vel perfectius participet actum gratiae, um incaepit participare in principio suae comprehensionis, & beatitudinis. Nunc dico ad probationes illius argumenti, quod omnium earum patet solutio per praedictas solutiones excepto illo quod dicit, vanum est ponere tales dispositione, &c.
Dico quod non est vanum, sed solida veritas. Et ad probationem dico, quod licet anima rationalis, ex hoc, quod est imago trinitatis sit capax gratiae, & gloriae, tamen ipsa non est proxime, & immediate, & sine ordine indifferenter capax quanticunque gradus gratiae, vnde aliquis gradus est sibi proportionatus, ita quod sine praeuia dispositione, vel elargatione, aut ampliatione suae capacitatis potest eum recipere. Est autem gradus cui non est proportio nata ad proxime, & immediate recipiendum, nisi capacitas amplietur a Deo per infusionem praecedentem gratiae minoris, vel peralium modum miraculosum. vt praedictum fuit.
Ad tertium negatur antecedens. Nec probatio inducta valet nisi ad pbandum, quod Deus non potest intendere charitatem infinitam loquendo de infinito in actu, non autem de infinito in potentia, de quo loquimur, & non de primo, & sic patet quod nihil concludit contra nos. Contra vnum dictum in solutionibus, scilicet quod motus augmenti qualitatum non est continuus, nec motus alterationis, arguit Gregorius. Suppono inquit duo scilicet quod habitus generatur, & augetur per actus sicut patet per experientiam, & declaratur secundo Ethicorum. Item suppono inquit quod quilibet actus elicitus ab habitu durat per tempus, & non tantum per instans, tunc arguit sic. Si habitus non intenditur in tempore continuo, sequitur quod actiuum naturale per tempus esset in debita distantia tia praesens passo apto, & disposito, nulloque impedimento concurrente, & tamen non augeret, in illud, consequens est naturaliter impossibile, consequentia probatur. Nam actus augmentatiuus habitus naturaliter, & non libere agit ad augmentum illius, vnde quamuis in potestate nostra t habere actum, & ex hoc dicamur quod voluntaris habitus mur, vt patet in tertio Ethicorum, tamen non est in potestate nostra, quod actus existens non generet habitum, vel augmentet. Forte dicitur, quod consequens non est vniuersaliter impossibile, sed de aliquibus agentibus est verum, vtpote dehis, quae totum effectum quem possunt causare causant in instanti sicut patet de corpore luminoso, quod in primo instanti, in quo est sufficienter propinquum diaphano causat totum lumen quod potest causare in illo, nec vnquam post causat plus de lumine quantocunque tempore maneat in eadem distantia, vel propinquitate, & subiectum, seu susceptiuum sit eodem modo dispositum, sic in proposito dicetur quod actus in primo instanti sui esse causat illud totum quod potest, & tantum auget habitum quantum potest, & in tenpore sequenti nihil plus causat. Haec respotensio deficit in duobus. Primo in eo quod ait de corpore luminoso, nam corpus luminosum toto tempore quo est sufficienter praesens diaphano per instans generationis luminis, licet non attingat generando nouum lumen, agit tamen in diaphano conseruando lumen quod in primo instanti generauit, & vniuersaliter loquendo impossibile est recipere aliquod naturaliter actiuum in dispositione sufficiente ad agendum in passione conueniente, quin ipsum agat in illud, vel producendo aliquid de nouo, vel conseruando, quod productum est, vel corrumpendo, vel aliter agendo, vel transmutando secundum conditionem illius agentis, actus ergo elicitus ab habitu si in primo instanti causat totum, quod potest & in tempore sequenti nihil plus causat, cum ipse non conseruet illud quod causauit, nam habitus non dependet in esse ab actu cum remaneat actu corrupto, nec aliquo alio modo, vt apparet agat in subiectum habitus, sequitur quod in toto illo tempore sit actiuum praesens &c. tamen non agat aliquo modo in ipsum, quod est impossibile naturaliter, vt patet ex primo de generatione. & 9. metaphysi.
Secundo deficit solutio in hoc quod ait actum totum, quod potest causare de habitu causare in primo instanti sui esse, vnde arguo sic. Si sortes habens habitum mansuetudinis eliceret infra certam partem temporis, v. 3. vnam horam plures actus mansuetudinis aequales successiue, semper inter corruptionem prioris, & generationem sequentis laberetur aliquod tempus, & plures gradus essent additi illi habitui, & habitus mansuetudinis esset intensior in eo in fine horae, quam esset in primo instanti illius horae, in in quo primo habuit esse prius actus elicitus ab eo: ergo si Sortes in primo instanti horae eliceret actum mansuetudinis tantum, & illum continuaret in eodem gradu per totam horam, habitus eius esset intensior in fine horae quam in principio, & plures gradus essent causati, & vltra, ergo non totum quod potest causare talis actus, causat in primo instanti sui esse: secunda consequentia nota est, & etiam primum antecedens, nam quilibet illorum actuum causaret aliquem gradum habitus de nouo etiam secundum responsionem, quae dicit quod actus in primo instanti sui esse causat totum quod potest, & sic quilibet quadod primo esset, causaret aliquid. Et consequentia prima probatur, qua nunquam diuersa agentia eiusdem speciei & aequalis virtutis in agendo sic succedentia circa idem passum in aliquo tempore maiorem infensionem faciunt vel effectum quam faceret vnum illorum solum, si per totum illud tempus fuisset praesens &c. fuissent paria. Et loquor semper de his quae naturaliter agunt, & hoc patet tam in agentibus, quae conseruant suos effectus in esse quam de alijs, vnde si vna candela causaret in aliqua parte diaphani lumen, & illa amota accedat alia aequalis luminositatis in eodem loco, & inde illa secunda submota succedat tertia aequalis virtutis ad illuminandum, & sic vsque ad centum vel mille non erit maius seu intensius lumen in illa parte diaphani post praesentiam millesimae candelae quam esset, si prima candela sola toto tempore, in quo illae mille sic successerunt praesens fuisset, Similiter si vnum calefactiuum sit sufficienter approximatum alicui calefactibili per aliquod tempus, & illud postea moueatur, & succedat aliud eiusdem speciei, & aequalis virtutis calefactiuae, & iterum secundo submoto succedat tertium, & sic vltra quot vis, non erit intensior calor causitus in calefactibili illo in fine illius successionis, quam esset si solum calefactiuum primum per totum illud tempus fuisset praesens & caetera fuissent paria, quinimmo esset intensior causatus ab illo solo quam ab omnibus illis, supposito quod inter amotionem vnius, & appositionem immediatesequentis fuisset aliquod tempus.
Confirmatur. Nam constat quod non fieret maior calor si amoto vno calefactiuo aliud succederet aequale primo, quam si ipsummet, quod prius fuit amotum rediret caeteris paribus, certum est autem quod non plus, immo minus fieret de calore, si idem calefactiuum tolleretur, & postea rediret quam si ipsum continue esset praesens, alioquin cum vellet aliquis quod aqua calefieret deberet sibi primo approximare ignem: & postea remouere, & iterum approximare, & deinde remouere, quod est contra sensum.
Secundo principaliter arguit sic. Possibile est habitum remitti per actum continue in aliquo tempore: ergo possibile est habus tum agere per actum in tempore continue: consequentia patet: nam omnis forma continue remissibilis est continue augmentabilis, sicut autem remisso habitus sit per actum contrarium habitus actui, sic intensio per actum proprium eius, vt patet ex secundo Ethicorum, sed antecedens probatur. nam possibile est, quod habens habitum eliciat actum contra inclinationem illius habitus remissiuum ipsius, ponatur ergo hoc in esse, tunc aut ille actus remittet habitum in tempore continuo, & habetur propositum, aut in instanti praecise, & si sic in quolibet, sequitur quod illa remissio sit continua, vt patet, & habetur propositum, quamuis hoc sit impossibile secundum se. Si non in quolibet instanti, sed in alio sic, & in alio non aut tunc remittit in primo instanti, in quo est, & per tempus immediatum sequens non remittit, aut non in primo, sed in aliquo posteriore. Si dicatur primum. Contra. actus ille est post primum instans, & non est debilior quam fuerit, vt possibile est, & supponitur, & habitus est remissior, quam fuerit ante primum instans, in quo fuit actus, ergo immediate post primum instans actus ille remittit habitum. Si dicatur secundum. Contra. Actus ille non est fortior in illo instanti, quam fuerit in primo, vt suppono, & habitus non est remissior, nec alia transmutatio facta est in subiecto, ergo si non remittit habitum in primo instanti, nec illo instanti dato remittet.
Tertio sic. Si intensio habitus non sit continua, sequitur, quod actus diuturnior non magis auget habitum, quam actus minus diutur nus aeque intensus, consequens est falsum, vt patet ad experientiam, experitur enim quilibet, quod quanto ira est diuturnior caeteris paribus, tanto magis facit hominem iratum habitualiter, similiter quanto diuturnior est actus mansuetudinis, tanto fit quis mansuetior, & sic de alij, consequentia nota est, quia actus diuturnior non magis auget in primo instanti, in quo est, quam augeat actus minus durans si sit aeque intensus, ergo si magis auget, hoc erit in tempore.
Confirmatur hoc per simile. Nam quanto diuturnior est appraehensio delectabilis sensibilis, tanto magis augetur concupiscentia in eo, qui concupiscit, vnde datur documentum a sanctis, quod tales cogitationes statim abigantur, & in eis non immoremur, sic etiam quanto diuturnior est actus augmentatiuus habitus, tanto ipse habitus magis intenditur. Quarto sic. Contingit actum, per quem intenditur habitus intendi per aliquod tempus continue, ergo contingit habitum per aliquod tempus continue intendi, consequentia patet, quoniam ad intensionem causae naturaliter agentis sequitur intensio effectus, antecedens patet ex eo, quod dicitur de concupiscentia. Idem patet de timore, & ira, & alijs actibus, qui intenduntur ex maiore apprehensione obiecti, vel continuatione, & mora apprehensionis.
Quinto. Certum est, quod habitus intendi potest, ergo si non posset intendi continue, aut haec repugnantia esset ex natura habitus, aut ex parte causae habitum intendentis, non ex parte habitus, quoniam nulli formae possibili intendi repugnat intendi continue, omnis enim talis habet gradus intrinsecos in infinitum, nec ex parte subiecti est repugnantia, nam in eodem subiecto quidam actus intenduntur continue, sicut dolor in concupiscibili, cum quis tamen manum ad ignem, sicut enim actio ignis in sensum est continua, sic intensio doloris est continua. Similiter noticia intuitiua intellectus de resensibili continue intenditur, & fit clarior, sicut intenditur visio, quoniam visibile fit continue proprinquius in magis proportionata distantia, & de multis alijs actibus animae idem posset ostendi. Nec tertio est huiusmodi repugnantia ex parte causae debentis intendere habitum qui est ipse actus, nam ille continuatus potest intendere, etiam si ipse maneat in aequali gradu, & ipse similiter potest intendicontinue per aliquod tempus, ut supra dictum est.
Sexto arguit generalius, quod intensio potest esse continua, & alij motus alterationis, suppono inquit medium esse summe dispositum ad lumen, & aliquod corpus luminosum illuminare illud medium secundum aliquam distantiam, & constat, quod remotiorem partem remotius illuminat, & signetur in medio illuminato aliqua pars distans a corpore luminoso, & moueatur luminosum versus illam in aliquo tempore, tunc illo casu posito arguo sic. In quolibet instanti temporis mensurantis approximationem corporis luminosi pars signata est magis lucida, quam fuerit in aliquo instanti illius temporis praecedentis, ergo in¬. tensio luminis in illa parte est continua, consequentia patet, quoniam si non sit continua, ergo fuit interrupta per quietem mediam, & si sic, cum in tempore mensurante quietem illam signari possint plura instantia, aliquod instans erit in quo illa pars non erit magis lucida, quam inaliquo praecedente illius temporis, quinimmo in quolibet instanti temporis mensurantis quietem fuit aeque lucida, sicut in instanti eiusdem temporis quietis sequente signato quocunque detur, quod repugnat antecedenti, antecedens patet. quoniam in quocunque instanti corpus luminosum est magis proximum parti datae quam in aliquo praecedente eiusdem temporis. pars data est magis lucida quam fuit in aliquo praecedente eiusdem temporis, hoc patet, alias per approximationem corporis luminosi non fieret magis lucida, quod est contra sensum, sed in quolibet instanti illius temporis corpus luminosum est magis proximum parti datae quam in aliquo instanti praecedente eiusdem temporis. cum sit positum ipsum moueri continue versus eam, ergo &c.
Septimo. Si nulla intensio esset continua, sequitur quod per aliquod tempus agens naturale potens agere in aliquod passum esset approximatum sufficienter passo potenti ab illo pati, & in omni dispositione necessaria ad agendum, & patiendum, & nullum esset impediens actionem agentis in passum, & tamen non ageret, consequens istud est contra naturam, & impossibile naturaliter, vt patet ex primo de generatione, & 9. metaphysi. & quod fortius, patet oppositum esse ad sensum. Et vlterius etiam. Quia qua ratione hoc contingeret per aliquantulum tempus posset contingere per quantumcunque, & sic nunquam ageret in ipsum, consequentia probatur. ponatur gratia exenpli aliquod calefactiuum approximatum corporitiam aliqualiter actu calido, & potenti ab illo magis calefieri, & sint in omni dispositione requisita ex parte vtriusque ad actionem, & nullum sit impediens, vt sumitur in antecedente, aut hoc calefactiuum in qualibet parte temporis suae pesentiae agit in partem calefactibilis sibi proximam, aut non: si sic, ergo calefactibile illud secundum illam partem per totum tempus praesentiae illius agentis fit continue magis, & magis calidum, & per consequens intensio continua, cuius oppositum sumitur in antecedente, si non. ergo in qualibet parte temporis dati agit, & patet consequentia. Forte dicetur, quod illud actiuum prius per aliquod tempus disponit passum ad calorem, & in aliquo instantiterminante tempus sufficientis dispositionis causat calorem, & etiam in aliquo tempore sequente immediate illud instans disponit ad esse magis calidum, & cum disposuerit sufficienter passum ad esse magis calidum, facit ipsum in instanti terminante magis, & iterum disponit, & sic deinceps, quamdiu erit praesens, vel fecerit eum sic intense calidum, vt non possit magis, & sic agens per nullum tempus est praesens quin agat, vel secundum illam formam, cuius est per se actiuum, vel secundum disponens illius formae. quamuis non semper secundum illa formam agat, nec hoc est necessarium, & tamen intensio formae non est continua in aliquo tempore. Contra. Primo per responsionem in aliquo tempore si actiuum continue disponit eandem partem passi, ergo in quolibet instanti illius temporis passum est magis dispositum, quam in aliquo instanti illius temporis praecedente. Et vltra, aut in quolibet instanti, in quo est magis dispositum dispositione rationis alterius a qualibet quam fuit dispositum in aliquo praecedente instanti, v. g. in instanti, a. est dispositum per raritatem, & in instanti sequente est dispositum per siccitatem, & in instanti sequem ti, scilicet c, est dispositum per aliam formam, & sic semper, aut non in quolibet instanti est magis dispositum dispositione alterirationis, qua prius fuit minus dispositum, primum dici non potest, alias oporteret dicere. quod in illo termino finito infinitae formae diuersarum rationum fuissent successiue genitae, & corruptae in illo subiecto, sicut in infinitum signari possunt instantia in quolibet tempore continuo, relinquitur ergo secundum, & per consequens, quod intensio aliqua alius dispotionis quaecunque sit illa sit continua. & habetur propositum. Sed dicetur, quod illa dispositio est rarefactio, vel condensatio, quae non sunt motus secundum aliquas formas realiter subiecto inhaerentes, quae proprie dicantur qualitates. sed magis motus secundum si tum, & locum, non enim subiectum est rarius, nisi quia maiorem locum occupat, vel quia partes eius remotius iacent, & ideo talis motus non est proprie intensio, secundum quod communiter quaeritur de intensione. Contra hoc. Quia sic conceditur, quod rarefactio est alteratio, & rarefieri est alterari, sic magis rarefieri debet concedi esse intendi secundum raritatem.
Item non videtur verum, quia quodlibet quod fit magis tale secundum aliquam qualitatem fiat magis rarum, vel densum, v. g. cum vna turris, vel lapis aliquis durissimus fsante vento calefit, non est verisimile, quod rarefiat, & maiorem locum occupet. aut minorem quam prius. Item manifeste hoc tollitur in intensione luminis in aliqua parte multum remota a candela. quam partem candela non rarefacit, vel prius saltem intenditur lumen in parte illa quam ipsa rarefiat a candela, quia candela, non rarefacit partem remotam, nisi prius rarefaciendo propinquas, quas vt patet etiam si rarefaceret non sic cito tamen sicut illuminat, & fortificatur, quia possibile est, quod iuxta partem illam, in qua intenditur lumen sit agens condensans, & sic simul illa pars condensabitur, & tamen fiet per approximationem candelae continue magis lucida. Nec facio vim, an rarefactio sit dispositio ad lumen, vel condensatio, quia si ponitur, quod condensatio ponitur, quod aliquod rarefactiuum sit propinquum illi parti, & eodem probatur propositum.
Item contra primam, & secundam responsiones simul arguitur. Quia sicut calefactiuo praesente in quocunque instanti subiectum est sufficienter dispositum ad calorem, & nullum adest impedimentum, ipsum subiectum est calidum. sic eodem modo calefactiuo eodem modo praesente in quocunque instanti subiectum est magis dispositum ad calorem, quam esset prius. cum non esset sufficienter dispositum eodem inquam instanti subiectum est magis calidum, quam esset prius. & per consequens non solum in dispositionibus caloris. sed etiam in ipso calefieri est intensio continua. Huic etiam attestatur sensus. experitur enim quilibet cum manum approximat. quod postquam incipit sentire calorem. si in eadem approximatione teneat manum sentit continue se magis, & intensius calefieri. Ad ista dicitur tenendo conclusionem, vt prius. cui etiam fauet Commentator 8. physicorum commento 23. vbi etiam Aristoteles dicit sic. Neque augeri neque minui continue possibile est. sed est etiam medium, scilicet quies. & infra. Similiter autem & in alteratione qualibet non enim si partibile in infinitum est, quod alteratur. propter hoc, & alteratio sed velox fit multotiens sicut congelatio. Et litera commenti loco illius, quod nostra dicit velox, habet subito, & Commentator exponit in instanti.
Ex quo patet, quod mens philosophi est. quod non augmentatio, neque diminutio, neque alteratio est continua, sed interrumpitur per quietem cuius rationem assignat idem Commentator, quia cuiuslibet formae naturalis est dare minimam partem in actu, & illa sit in instanti, &ideo Commentator ibidem dicit, quod non est hic motus continuus in rei veritate, nisi motus localis qui est velocissimus motuum, & in fine commenti contra Alpharabium dicentem. quod diffinitione motus in vniuersali apparet continuatio dicit, quod iste sermo non est verus, sed hoc non apparet nisi in motibus localibus, de quibus dicitur hoc nomen motus principaliter, in aliis autem motibus in quibusdam eorum est possibile, vt apparet continuatio scilicet vt partes eorum inueniantur non distinctae ab inuicem, & in quibusdam non apparet hoc, quia partes eorum non inueniuntur secundum hunc modum.
Idem ponit 3. physicorum commento 6. Videmus(inquit) quod motus augmenti, & diminutionis sunt plures motus, & similis est dispositioni pluribus motibus. Haec Commentator. Ex quibus apparet quod motus alterationis non est proprie continuus, nec in infinitum diuisibilis secundum quod est motus localis. Hoc etiam declarat Sanctus Thomas super 6. physi. in illo capitulo. Necesse est autem & ipsum nunc &c. Tunc ad primum argumentum in oppositum concedo illa duo quae supponit, sed illis concessis dico, quod consequens illatum prima consequentia ibi facta non est inconueniens, sicut dicit responsio data ibidem.
Nec valet improbatio illius responsionis primo loco posita. nam in casuillo licet luminosum conseruet per templumen, quod causauit in instanti, tamen illa conseruatio est per accidens in tempore, quia illa actio mensuratur quolibet instanti illius temporis, vt ostendit Sanctus Thomas in simili4. sent. dist. dis. 17. q. 1. arti. 5. quaestiuncula tertia ad primum Est (inquit) quidam motus qui est actus imperfecti, est autem alius motus, qui est actus perfecti, & dicitur magis operatio, qui non expectat aliquid in futurum ad complementum suae speciei sicut sentire, & talis motus non est successiuus sed subitus, & si contingat dici, quod talis motus sit in tempore hoc erit per accidens, quia mensuratur etiam quolibet instanti illius temporis, in quo dicitur esse, sicut esse hominem in tempore est, & in instanti, &talis motus est liberi arbitrii, & ideo est in instanti. Haec ille.
Dico ergo in proposito, quod actus causatiuus habitus agit quicquid potest agere in instanti, sicut luminosum agit in instanti lumen in medio, nec aliquid agit in tempore, quod non agat in instanti. Similiter est de visibili agente in visum. non ergo oportet, quod agens approximatum passo continue agat aliquid in illud immo si lumen causatum in medio ab aliquo luminoso esset qualitas remanens post absentiam suae causae, ita quod luminosum non plus conseruaret lumen quod causat, quam calidum calorem a se causatum, ipsum non ageret aliquid in medium post illud instans. in quo causauit lumen. Similiter addo quod ex quo actus auxit habitum in instanti quatum potest augere, post illud instans tale passum non est dispositum ad suscipiendum aliquam, vel aliquem effectum illius actus, qui prius augebat, sicut calidum remissum ex quo assimilauit sibi passum, si per mille annos staret in eadem proximitate nihil ageret, quia passum ex quo est ei simile non potest pati ab eo, nec tale calidum est actiuum in tale passum, tale autem agens esse in debita approximatioad illud, quod prius patiebatur ab eo per tempus, & non agere in illud non est inconueniens.
Non valet vlterius secunda improbatio illius solutionis, nam assumit falsum, sclicet quod quilibet actus mansuetudinis augeat habitum, hoc enim falsum est secundum, quod ponit Sanctus Thosecunda, secundae, q. 24. art. 6. vbi sic ait. Augmentum spirituale charitatis quodammodo simile est augmento corporali. augmentum autem corporale in animalibus, & plantis non est continuus motus, ita quod scilicet si aliquid augetur tantum in tanto tempore necesse sit quod proportionaliter in qualibet parte illius temporis aliquid augeatur, sicut contingit in motu locali, sed per aliquod tempus natura operatur disponens ad augmentum, & nihil augens actu, & post modum producit in effectum illud, ad quod disposuerat augendo animal, vel plantam in actu, ita etiam non quolibet actu charitatis augetur charitas in actu, sed quilibet actus charitatis disponit ad charitatis augmentum inquantum ex vno actu charitatis homo redditur promptior ad agendum secundum charitatem, & habilitate crescente homo prorumpit ad actum dilectionis feruentiore, quo conetur ad charitatis profectum, & tunc charitas augetur in actu. Haec ille.
Et in responsione ad secundum ibidem ponit de habitu virtutis acquisitae. Et expressius prima secundae, q. 52. ar. 3. sic dicit. Similes actus similes causant habitus vt dicitur secundo Ethicorum. similitudo autem, & dissimilitudo non solum attenditur secundum eandem qualitatem, vel dissimilem, sed etiam secundum eundem, vel diuersum modum participationis, est enim dissimile non solum nigrum albo, sed etiam magis album minus albo, nam & motus sit a minus albo in magis album tanquam ex opposito, vt dicitur 5. physic. quia vero usus habituum in voluntate hominis consistit, vt patet ex sup. dictis, sicut contingit quod aliquis habens habitum non vtitur illo, vel etiam agit actum cortrarium. ita etiam potest contingere, quod vtatur habitu securdum actum non respondentem proportionaliter intensioni habitus. si igitur intensio actus proportionaliter aequet intensioni habitus, vel superexcedat. quilibet actus, vel auget habitum, vel disponit ad augmentum ipsius, vt loquimur de augmento habituum ad similitudinem augmentianimalis, non enim quodlibet alimentum sumptum actu auget animal, sicut nec quaelibet gutta cauat lapidem. sed multiplicato alimento tandem fit augmentum. ita etiam multiplicatis actibus crescit habitus. Si vero intensio actus proportionaliter deficiat ab intensione habitus, talis actus non disponit ad augmentum habitus. sed magis ad diminutionem ipsius. Haec ille. Ex quibus patet quod falsum est quod arguens assumit sine probatione scilicet quod si sortes habens habitum mansuetudinis &c. immo dico, quod si primus illorum augeat habitum, oportet, quod secundus sit intensior primo ad hoc, quod augeat, & tertius secundo.
Ad secundum principale negatur maior. & ad probationem dicitur, quod in illo casu actus elicitus contra inclinationem habitus remittit eum in instanti primo, in quo est & non in sequentibus. Nec valet improbatio huius. licet enim ille actus sit aequalis virtutis in aliis instantibus sicut fuit in primo. tamen passum non est dispositum ad recipiendum eius actionem sicut in primo instanti, quia in illo instanti actus ille non remittebat habitum nisi causando aliquid in passum incompossibile habitui in tali gradu qualem prius habebat, & ideo quia passum est sufficienter assimilatum isti agenti quantum agens potuit assimilare, actus ille non inducit in passum vlterius aliquid ac per hoc nec aliquid abijcit, sed sicut ad intendendum illam dispositionem contrariam habitum requiritur agens fortius, quam sit ille actus remittens habitum. ita similiter requiritur ad vlterius remittendum habitum actus intensior, vel multi actus, quorum vltimus agat in virtute praecedentium.
Ad tertium dico, quod consequens est verum, & ad improbationem dicitur, quod actus mansuetudinis diuturnus facit hominem habitualiter mansuetum, quia non potest diu teneri, quin actus intendatur, vel remittatur. Si autem maneret vniformis per horam, non plus augeret habitum de tota hora quam fecerit in principio, vel instanti in quo primo fuit, & ita dicitur de ira, & alijs habitibus.
Ad confirmationem dicitur, quod quia per diuturnam apprehensionem ipsum obiectum concupiscibile distinctius consideratur, &quo ad multa elicienda, ideo quanto diutius homo immorarur in talium consideratione, occurrunt plura mouentia appetitum, & multiplicatis causis causatur actus concupiscendi vehementior, sed ipsa diuturnitas temporis sine actuum pluralitate non augeret concupiscentiam, nisi apprehensio augeatur, vel plura delectabilia appraehendantur, vel aliquid huiusmodi.
Ad quartum negatur antecedens. vnde nec actus concupiscendi, nec irascendi intenditur continue propter continuitatem appraehensionis, vt dictum fuit. quia diuturnitas sola non auget actum huiusmodi. sed multiplicatio causarum, vel vigoratiuo vnius illarum, & nullum talium est continuum.
Ad quintum dico. quod repugnat habitui, & formis praesertim, quarum subiectum est non quantum diuidi in infinitum in tales gradus minores, & minores, ac per hoc eis repugnat intendi continue, sic quod si tam tum est acquisitum in hora, medietas huius sit acquisita in medietate horae, & iterum medietas medietatis in dimidio medietatis. & sic in infinitum, vt est in motu locali. Similiter ad alia quae ibidem inducit arguens de actione ignis in manum &c. Dico quod illa actio cum sit quaedam alteratio non est vere continua, nec intensio doloris in concupiscibili, nec notitia intellectus. vnde false imaginaturarguens quod obiectum singulare extra animam quantum magis appropinquat intelligibilitati causet notitiam clariorem continue. supponunt enim tria falsa. Primum, quod intellectus directe inspiciat singulare sensibile. secundum, quod intellectus immediate moueatur, a re sensibili exteriori. tertium quod intensio illius notitiae sit continua. sed de istis alias.
Ad sextum admisso casu dicitur. quod licet motus localis huius luminosi sit continuus. tamen illuminatio non est continua, sed indiuisibilis, vt ponit Sanctus Thomas de veritate. quaest. 28. articulo nono, vbi sic dicit. Quandocunque duo termini motus, vel mutationis sunt affirmatio, & negatio, siue priuatio, & forma, accipiendo huiusmodi mutationes secundum proprios terminos per se loquendo, oportet eas esse instantaneas, & non in tempore, sicut est illuminatio, generatio, & corruptio, & alia huiusmodi. accipiendo vero eas quantum ad causas suorum terminorum potest in eis considerari successio, sicut patet in illuminatione, nam quamuis aer transeat subito de tenebris ad lucem, tamen causa tenebrositatis tollitur successiue, scilicet absentia solis, qui per motum localem successiue fit praesens, & sic illuminatio est terminus motus localis, & est indiuisibilis, sicut & quilibet terminus continui. Haec ille. Ex quo patet, quod licet sol approximetur medio motu continuo, tamen illuminatio quae est terminus illius localis motus sit subito, & per consequens non per motum continuum. Et a simili dicendum est, quod intensio luminis sicut de illuminatione. vnde in casu argumenti dico, quod signata illa parte, ad quam mouetur luminosum non in quolibet instanti temporis mensurantis approximationem pars illa est luminosior quam prius, vel magis lucida. Et ad probationem dicitur, quod non oportet, quod in quocunque instanti corpus luminosum est propinquius tali parti illuminandae, quam fuerit prius illa pars sit magis lucida quam prius, quia licet per licet per aliqua approximationem luminosi pars illa sit lucidior, non tamen per quamlibet, immo dico, quod si tale luminosum distans a tali parte illuminanda per vnam leucam causat lumen in ea, vt quatuor, antequam intendat lumen prius causatum in qualicunque gradu oportet, quod approximetur per certum spacium, & in instanti vltimo temporis mensurantis motum approximationis intendat lumen in illa parte, & causa est, quia oportet dare minimum gradum luminis, sicut & cuiuslibet alterius sensibilis qualitatis. vnde non oportet, quod si luminosum propter talem approximationem puta cubitalem intendebat lumen in parte signata de illo gradu, quod in medietate temporis, vel in instanti medio intenderet de medietate illius gradus. Similiter quando sol successiue approximatur partibus tenebrosis non oportet quod si in principio horae non illuminabat nisi medietatem domus, & in fine horae illuminat totam propter continuam approximationem, quod in medietate horae illuminauerit quartam partem, & sic successiue continue diuidatur motus illuminationis, sicut motus localis, vel quod sicut sol successiue approximatur, ita quaelibet pars lucis successiue causatur, est enim minima pars secundum extensionem sicut, & secundum intensionem, quae potest in aliqua mensura adaequate causari. Est enim aliqua pars lucis secundum extensionem ita modica, quod ipsa in nulla mensura adaequata produci potest, sed producitur cum alijs partibus, & toti composito correspondet mensura adaequata, non autem alicui parti.
Ad septimum negatur consequentia. sicut ibidem dicitur. solutio enim ibidem data bona est. concedo enim, quod agens approximatum passo prius disponit passum ad recipiendum actum, quam inducat eum, & non est inconueniens, quod agens ad hoc, quod intendat secundas qualitates puta colorem, odorem, & huiusmodi disponat prius subiectum per qualitates primas formales, scilicecalidum, frigidum, & similiter antequam inducat istas disponat per raritatem, & densitatem. quae sunt qualitates consequentes motum localem partium corporis. ita quod motus localis erit dispositio, quae est continua inter omnes illas. Et ad primam impugnationem dicitur, quod raritas potest intendi, sed non continue, nam quando partes alicuius corporis extremae per motum localem factae sunt remotiores quam prius in instanti mensurante illum motum localem intenditur raritas, & opposito modo intenditur densitas, ideo non teneo solutionem illam in hoc, quod negat raritatem intendi. Nec etiam valet alia improbatio eiusdem responsionis, non enim est inconueniens quod sicut magnus lapis calefit secundum exteriores partes, ita etiam secundum partes propinquas superficiei rarefiat.
Ad illud quod obijcitur de lumine dictum est prius, nam sicut in proposito intensio secundum qualitates primas est terminus motus localiter partium illius, quod alteratur, ita intensio luminis est terminus motus localis ipsius luminosi alterantis.
Ad illud quod obijcitur de dispositione &c. dicitur, quod licet subiectum continue disponatur ad recipiendum calorem, & in quolibet instanti est sufficiens dispositio ad formam intensiorem quam prius, & ideo dispositio fit continue, sed inductio formae, vel intensio eis fit subito quando peruentum fuerit ad disponem conuenientem formae intensiori, non enim imaginandum est, quod forma signata, quae intenditur ad gradum b. potest intendi ad minorem gradum quam b.s in duplo, & ad minorem in triplo, & sic in infinitum, non enim forma est illo modo partibilis intensiue, & ideo non oportet quod si subiectum potest disponi tantae, & minus in duplo, & minus in triplo, quod proportionaliter forma possit intendiplus, & minus continue, sed illa solum proprie inueniuntur in motu locali, quia locus penes quem attenditur ille motus est in infinitum diuisibilis, cuius oppositum est de formis. Ad experientiam de manu amota, vel approximata igni dicitur, quod nullus experitur illud augmentum esse continuum, quia nullus experitur quamlibet partem temporis, immo est aliqua adeo modica pars motus localis, quae non percipitur distincte, & per consequens ita de tempore, ac per hoc nullus est certus, si inter primam intensionem, & secundam illius caloris lapsum fuerit tempus discontinuans illas duas intensiones instantaneas, nec est certus vtrum sint continuae ad inuicem, vel discretae. Nunc ad argumentum factum in pede quaestionis dicitur, quod nullum simplex, & inuariabile potest augeri, quasi subiectum augmenti, aut motus, aut variationis proprie loquendo, sed nihil prohibet simplex augeri illo modo quo illud, secundum quod aliquid mouetur, aut augetur dicitur moueri, mouetur ergo sicut quo &non sicut quod. Et haec de ista quaestione dicta sussiciant.