Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum donum sit proprium nomen Spiritus Sancti
Et arguitur quod non. Donum enim dicitur ex eo, quod datur, sed sicut dicitur Isa. 9. Filius datus est nobis. ergo esse donum conuenit filio. non ergo est proprium Spiritus sancti.
I op positum arguitur sic. Nam dicit augustinus 4. de trinitate. Sicut natum est de filio a patre esse, ita Spiritus sancti donum dicitur esse a patre, & filio procedere, sed Sacpiritus sanctus sortitur proprium nomen inquantum procedit a patre, & filio. ergo donum est proprium nomen Spiritus sancti.
Articulus 1
In hac quaestione erit vnicus articulus, pro quo sit prima conclusio. Donum dicit quid personale. probatur conclusio secundum Sanctum Thomam prima parte. q. 38. ar. 1. vbi sic ait Innomine doni importatur aptitudo ad hoc, quod donetur, quod autem donatur habet habitudinem ad id a quo datur, & ad id cui datur, non enim daretur ab aliquo nisi esset eius, & ad hoc alicui datur, vt sit eius, persona autem dicitur esse alicuius, vel alius, vel secundum originem sicut filius est patris, vel inquantum ab aliquo habetur, habere autem dicimur id quo libere possumus vti, vel frui, vt volumus & per hunc modum diuina persona non potest haberi nisi a creatura rationali Deo coniuncta, aliae enim creaturae moueri quidem possunt a diuina persona, non tamen sic quod in potestate earum sit frui diuina persona, & vti effectu ei, ad quod quandoque pertingit rationalis creatura, puta cum sit particeps diuini verbi, & procedentis amoris, vt possit libere Deum vere cognoscere, & ratione amare. vnde sola creatura rationalis potest habere diuinam personam, sed ad hoc quod sic eam habeat, non potest propria virtute peruenire. vnde oportet quod hoc ei desuper detur, hoc enim nobis dari dicitur, quod aliunde habemus. Haec ille. Et ibidem in responsione ad primum, & secundum, & tertium dat intelligere quod donum potest dicere quid essentiale. vnde potest esse secunda conclusio talis.
Secunda conclusio est. Donum potest esse nomen essentiale. probatur ista conclusio. Illud, quod conuenit essentiae diuinae dicit quid essentiale, & nomen illud significans est nomen essentiale. sed donum est huiusmodi. ergo assumptum patet, quia secundum Hilarium 8. de trinitate essentia diuina est donum, quod pater dat filio. vnde sicut dicit ibi Sanctus Doctor, cum donum dicitur essentialiter ita, & essentia dicitur donum patris, tunc dicitur donum esse alicuius p identitatis modum scilicet patris, qui dat essentiam filio, sed cum dicitur personaliter, tunc illud quod dicitur isto modo donnm est ipsius datis secundum originem, sicut Spiritus sanctus est patris, & filij.
Tertia conclusio est. Donum, provt dicitur personaliter est proprium Spiritus sancti. Istam conclusionem probat Sanctus Doctor prima parte. q. 38. arti. 2. Donum proprie est datio irredibiliter secundum philosophum scilicet quia non datur intentione retributionis, & sic importat gratuitam donationem, ratio autem gratuitae donationis est amor. Ideo enim damus gratis alicui, quia volumus ei bonum. vnde manifestum est, quod amor habet rationem primi doni, per quod omnia dona gratuita donantur. vnde cum Spiritus sanctus procedat, vt amor, sicut iam dictum est, procedit in ratione primi doni, vnde dicit Augustinus in 15. de trinitate. quod per donum, quod est Spiritus sanctus multa propria dona diuiduntur membris Christi. Haec ille.
Item ibidem ad secundum dicit. quod in nomine doni importatur quod sit dantis per originem, & sic importatur proprietas Spiritus sancti, quae est processio. Item ibidem ad primum dicit quod Spiritus sanctus, qui a patre procedit vt amor, proprie dicitur donum. vnde licet filius detur, tamen hoc ipsum, quod filius datur ex patris amore est secundum illud Io. 3. Sic Deus dilexit mundum, vt filium suum vnigenitum daret. Et easdem conclusiones ponit primo sen. dis. 18. q. 1. art. 1. & 2. vnde artic. 1. dicit. Dari, vel donari dicitur dupliciter. Vno modo illud quod habetur per modum dcminij, vt possessio. Aliomodo illud quod habetur quasi intrinsecum sibi, sicut aliquis habet seipsum, vel materiam suam, vel qualitatem, quamuis autem in diuinis personis non sit dominium respectu alterius, tamen est ibi auctoritas principii.
Dicendum igitur, quod datio potest importare auctoritatem respectu dati, & sic donum vel datum est notionale. potest etiam non importare auctoritatem, sed tantum hoc quod illud quod datur, & hoc modo ipsa essentia dicitur dari, vel donari, & secundum hoc donum, vel datum non est personale, sed essentiale, semper tamen importat distinctionem personae dantis ad eum cui datur, quamuis non ad illud quod datur. Haec ille.
Item art. 2. dicit Donum, & datum tripliciter differunt scilicet quantum ad consignationem, datum enim consignat tempus cum sit participium. donum autem non cum sit nomen, & inde est, quod donum magis competit diuinis quae sine tempore sunt, quam datum. vnde donum potest esse aeternum, sed non datum. Secundo quantum ad significationem, quia donare addit super dare donum enim vt dicit philosophus est datio irredibilis, non quae compensari non valeat, sed quae recompensationem non quaerit, vnde donum importat liberalitatem in dante. Tertio quantum ad modum significandi, quia donum importat aptitudinem ad dandum. datum importat dationem in actu. aptitudo autem ad dandum potest intelligi dupliciter. vel ex parte ipsius dati quasi passiua. vel ex parte dantis quasi actiua. & talis aptitudo est secundum rationem, qua aliquid liberaliter datur, ratio autem omnis liberalis collationis est amor, quod enim propter cupiditatem datur, vel propter timorem non siberali datione datur, sed talis magis dicitur quaestus, vel redemptio, quia igitur Spiritus sanctus est amor, ex ratione suae processionis habet in se & quod detur, & quod sit ratio dandi, vnde donum est per se & primo amor, alia enim quae dantur non sunt dona nisi secundum quod participant aliquid amoris, vt ex amore data. Si igitur colligantur tres dictae rationes doni adiuncta auctoritate dantis ad donum. patet quod in trinitate donum Spiritui sancto conuenit secundum suam processionem aeternam inquantum procedit, vt amor, qui est ratio collationis liberalis. vnde sicut amor est proprium sibi, ita & donum. Haec ille.
Sed contra tertiam conclusionem arguit Aureolus. Haec inquit positio stare non potest. Tum quia supra probatum est, quod Spiritus sanctus non procedit formaliter vt amor, alioquin ex vi processionis, & inquantum, scilicet esset amor, & cum amor sit vnicus in diuinis esset beatus eo quo spiritus, & per consequens bonus, & Deus & multa alia impossibilia, quae sup. d. 10. sunt inducta. Tum quia paulo ante in quaestione de amore isti positores dixerunt. quod Spiritus sanctus proprie non procedit, vt amor, sed vt impressio, seuattentio rei amatae proueniens in amantem, eo quod amat. hic autem dcotenst, quod procedit, vt amor. vnde non videntur verba concorditer esse prolata, nec conuenienter dicta. Tum qua amor essentialis est illud quo omnia dona donantur, & non amor notionalis, si amor importatur per Spiritum sanctum, alioquin Spiritus sanctus haberet specialem causalitatem super creaturas in ratione efficientis, quod esse non potest. Haec ille.
Contra eandem conclusionem arguitur sic. Nullum ens rationis constituit personam Spiritus sancti. sed donum importat relationem rationis ad eos, quibus datur. igitur non potest constituere personam Spiritus sancti. Secundo. Nullum includens creaturam est proprietas constituens diuinam personam, sed donum includit creaturas, quibus datur saltem per modum termini. igitur non est proprietas constitutiua Spiritus sancti. Tertio Spiritus sanctus non refertur ad se sua proprietate personali, sed in eo quod datur refertur ad se, cum detur a seipso, vt magister declarat. igitur &c. Quarto. Nulla persona habet in se proprietatem oppositam suo constitutiuo. pater enim non habet in se filiationem, nec filius paternitatem. sed Spiritus sanctus habet dare actiue, vt magister determinat. ergo dari passiuum non est eius proprietas. Quinto. Omnis proprietas constitutiua ponit distinctionem, quia quod constituit ab alio distinguit, sed donum non ponit distinctionem, dicit enim Augustinus 15. de trinitate. c. 19. quod Spiritus sanctus ita datur sicut donum Dei, vt etiam seipsum det sicut Deus. igitur donum non est eius proprietas constitutiua. Sexto. Vnius personae est tantum vnica proprietas constitutiua. sed persona Spiritus sancti, quae est vna constituitur proprietate proccssionis, quam est alia a dono, quia dicit Augustinus 19. de trinitate. c. 19. quod Spiritus sanctus in tantum donum Dei est, inquantum datur eis, quibus datur, apud se tamen Deus est, & si nemini detur. igitur Septimo. Nullum temporale est constitutiuum personae spiritus sancti, sed donum est huomodi. igitur. Octauo. Si donum esset proprietas constitutiua Spiritus sancti. eius emanatio posset appellari datio, sicut emanatio geniti dicitur generatio. sed Augutnus dicit 5. de trinitate. c. 18. quod Spiritus sanctus non eo, quod datur habet, quod sit spiritus sanctus. vel quod substantia sit. sed eo quod procedit. per hoc innuens, quod emanatio spiritus sancti non est datio, sed processio. igitur. Nono. Illud quodcompetit filio non est constitutiuum Spiritus sancti, sed donum competit filio dit enim Isa. 9. Quia filius datus est nobis. & I0. 3. Sic Deus dilexit mundum, vt filium vnigenitum daret, igitur &c. Ad primum argumentorum Aureoli dicitur quod immo spiritus sanctus procedit, vt amor. Et ad suam probationem dico, quod amor tripliciter sumitur in diuinis secundum quod dicit Sanctus Thomas 1. sen. d. 10. q. 1. ar. 1. ad quartum. Quandoque enim sumitur essentialiter quandoque personaliter quandoque notionaliter. Quando sumitur essentialiter non dicit aliquam processionem, vel relationem realem, sed tantum rationis sicut etiam cum de Deo dicimus intelligens, & intellectum, eadem enim persona potest esse amans, & amata. Quando autem dicitur personaliter, tunc importatur processio, & relatio realis, & significatur ipsa res procedens, sicut amor est quid procedens. Quando autem dicitur notionaliter significat ipsam rationem processionis personae, quia amor non tantum est procedens, sed etiam dicit relationem sub qua alia procedunt. secundum ergo quod est essentiale est commune tribus, sed appropriatur spiritui sancto, vt cum dicitur Deus charitas est, secundum autem quod est personale est proprium spiritus sancti, & sic dicitur quod spiritus sanctus procedit, ut amor, secundum autem quod est notionale est quaedam relatio, vel notio communis conueniens patri, & filio, quae etiam dicitur communis spiratio, & hoc modo significatur amor in hoc verbo diligunt, cum dicitur, pater, & filius diligunt se spiritu sancto. Haec ille.
Ex qua distinctione patet ad primum. Dico enim quod amor primo dictus in diuinis est beatificus, sed non secundo, vel tertio modis. Ad secundum patet per idem. licet enim Sanctus Doctor dixerit quod Spiritus sanctus procedit, vt impressio &c. ex hoc tamen non sequitur quin sit amor. Illa enim impressio dicitur amor secundo, vel tertio modis, praesertim quia per actum amoris producitur. sicut filius dicitur notitia quia per actum intellectus producitur. vnde nulla est in eius dictis contradictio, sed difficultas ad capiendum.
Ad tertium dico. quod immoamor personalis, vel notionalis est illud, quo omnia dona donantur creaturis, & est ratio creationis omnium sicut saepe dictum est, non tamen sequitur quod habeat specialem causalitatem effectiuam super creaturas. in diuinis enim non est nisi vna causalitas effectiua respectu creaturarum. Sed tamen cum Deus causet, & principiet, & producat creaturas per intellectum, & voluntatem, de ratione primi principij est, quod praeconcipiat formam creatorum, & quod velit, & amet praeconcepta, & consequenter causalitas eius includit in sui ratione verbum, & amorem, quae sunt non diuersae causalitates, sed diuersae rationes eiusdem causae, processiones enim diuinarum personarum sunt rationes processionis creaturarum, vt dictum fuit in quaestione de vestimento, & imagine, & sic patet ad argumenta illa.
Ad primum aliorum argumentorum dicitur, quod licet nullus respectus rationis constituat Spiritum sanctum. tamen aliquid de cuius ratione in obliquo est respectus rationis potest constituere Spiritum sanctum. huedi autem est donum. conceditur tamen quod ille respectus rationis non intrat constitutionem diuinae personae, sed assequitur illud quo formaliter constituitur, quia illud constitutum non potest a nobis intelligi nisi cointellecto respectu rationis.
Ad secundum dico. quod donum non includit creaturam in recto, sed in obliquo per modum connotati, vel termini respectus, quem in sua ratione includit, sicut a simili intellectio creaturarum est in Deo ab aeterno, & est Deus, tamen dicit habitudinem ad creaturam.
Ad tertium dico, quod spiritus sanctus non refertur a se vt datus prout dari est, quid notionale, & illo modo est proprium spiritus sancti. Ad quartum patet responsio per idem. nam datio actiua Spiritus sancti non opponitur dationi passiuae, quae est sibi, propria sicut nullum essentiale opponitur notioni.
Ad quintum patet per idem nam datio passio distinguit illud, quod conuenit a dante si sumatur notionaliter, non autem cum sumitur essentialiter.
Ad sextum dicitur, quod eadem proprietas importatur in nomine processionis, & in nomine doni, cum amor sit primum donum. vnde procedere per modum doni, & modo amoris idem est.
Ad septimum dicitur, quod spiritus sanctus aeternaliter est donum, non autem datum, scilicet ex tempore vt dictum est.
Ad octauum negatur consequentia prima. nec valet similitudo de genito, quia generatio non dicit quid temporale sicut datio, sed si datio sumatur sine taii respectu temporali potest concedi consequentia. non enim habemus nomina imposita ad exprimendum illa, quam pertinent ad emanationem voluntatis sicut habemus exprimere ea quae spectant ad intellectum.
Ad nonum dicetur iu fine quaestionis. Ad argumentum vero in pede quaestionis factum patet per praedicta. licet enim filius detur, tamen Spiritus sanctus est ratio, quod filius detur, cum sua procegsio sit ratio omnis creatae processionis, & omnis donationis inquantum includit essentiale attributum, quod est amor aut voluntas. sic enim intelligit omnia praedicta sanctus Doctor, vt patet prima parte. quaest. 45. articulo sexto sicut plenius explicatum extitit in quaestione de vestimento. Et haec de quaestione.